Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

MARTICULUS III. CONTROVERSIA VII. CDXVI. Conclusio. Romanus Pontifex, ex cathedra loquens, in quae'tionibus fidei et morum se solo est insallibilis , etiam antequam accedat consensus E elesiae. Prob. I. Authoritate Scripturarum. Lucae Cap. XXII. ait Christus ad Petrum: Simon, Simon , ecce Satanas exstetivit pos, ut cribraret sicut triticum :Ego autem rogaui pro te , ut non deficiat fides tua rei tu aliquando conpersus con/rma fratres tuos. Ex quo loco sie argumentor. Illi censendi sunt in quaesti

nibus fidei et morum infallibiles, pro quibus Christus

oravit, ne eorum fides deficeret ; cum Christus pro reverentia sua semper fuerit exauditus. Atqui Christus pro Petro, ejusque Successoribus Romanis Pontificibas oravit, ne eorum fides deficeret , jussitque eos fratres suos confirmare. Ergo. Major est certa. Minor propositio probatur aulboritate Conciliorum , et Sanctorum Patrum a nobis inferius adducenda, qui docent Christum non pro Petro tantum, sed etiam pro illius Successoribus Romanis Pontificibus orasse , ne ipsorum fides deficeret. Et profecto ipsa sana ratio huic explicationi suffragatur. Christus enim oravit pro Petro in honum Eccle iae. Ergo cam B. Petrus immortalis non fuerit, et bonum Ecclesiae exigat, ut insallibilem habeat in materia fidei et morum authoritatem, rogavit etiam Pro Successoribus Petri.

DXVI l. Neque dicas per Petrum intelligi Ecclesiam , aut Christum orasse , ne descist fides Romani Pontificis, si haec consormis suerit doctrinae a Christo traditae, aut si accesserit consensus Ecclesiae. Nam

I. Christus dixit : Simon , Simon rogavi Pro te

et tu aliquando etc. Quae verba non ad Ecclesiam , sed ad solum Petrum ejusque Successores referenda esse

172쪽

DE INERRANTIA ROMANI PONTIFICIS. a D

nemo non videt. II. Nullum hic conditionis allevius vestigium extat. Ergo haec conditio gratis fingitur: Neque peculiare aliquid Pctro Christus promisisset, cum 8 quilibet fidelis etiam laicus, immo etiam Gentilis quilibet vel Turca tali modo sit infallibilis , si doctrinam tradat doctrinae Christi consormem, aut talem, cui accedat consensus Universalis Ecclesiae. Confrm. Pro illo rogavit Christus, ne ejus fides deficeret, cui di-etam est , Confrma fratres tuos. Atqui id, etiam j xta Gallos Theologos, non dictum fuit Ecclesiae quae filios habet, non Datres; sed B. Petro ejusque Succem soribus , qui ex officio tenentur confirmare fratres suos, id est , Episcopos. Ergo. Sane permirum mihi videtur, quod Galli Theologi ex hoc et posteriori texta Prim

tum Romani Pontificis evincere conentur ; ejus vero imiallibilitatem ex illis non agnoscant.

CDXV1H. Alter locus habetur Matthaei Cap. XVI. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et suρer hanc Petram aediscabo Ecclesiam meam , et Portae inferi

non Praepalebunt aduersus eam. Ex quibus sic argu- metitor. Christus constituit B. Petrum ei usque Saceessores Romanos Pontifices tamquam petram et fundamentum totius Ecclesiae. Ergo Romani Pontifices Successores Petri in quaestionibus fidei et morum sunt infallibiles. Antecedens est certum, quia ex hoc ipso Ioco Galli Primatum Papae evincunt. P. C. Ecclesia idcirco infallibilis a Christo pronuntiatur, quia imposita est fundamento et Petrae insallibili, nimirum Romauis Pontifieibus, adversus quos portae inseri nuuquam Praevalebunt. Ergo fundumentum debet esse insallibile; alias

ruente fundamento suhrueretur etiam domus eidem si

Perstructa , quae a fundamento suo redditur flabilis. Tom. III. , Η

173쪽

ARTICULUS 1II. CONTROVERSIA m.

Neque dicas solidum argumentum formari non possuex hoo textu , quia diverso modo a Patribus , ae pra eipue a S. Augustino exponitur, qui nomine Petras ipsum christum intelligit. Praeterquam enim, quod aliae interpretationes Te dant a sensa proprio et liti

quam excludunt Patres nostram interpretationem. Et quemadmodum non obstante diversa Patrum interpretatione , etiam a Gallis Primatus Petri et Romanorum Poutificum probatur: ita etiam, ea non Ohstante, Romanorum Pontificum infallibilitas ex iisdem Scriptur Tum locis evincitur; non enim magis ad Petri, ejusque Successorum personam referri videntur ea verba Pro Primatu, quam pro ipsornm infallibilitate. CDXIX. Prob. 11. ex conciliis Oecumenicis, quae infallibilitatem Romani Pontificis et agnoverunt, et de praedicarunt. In concilio Ephesino Aet. III. Philippus Presbyter, et Apostolicae Sedis Legatus, nemine eo tradicente, suae Legationis mandatum in hune modum exposuit, qui indicat authoritatem et firmitatem in mde a B. Petro ad Successorem transmissam : Nulli dubium , immo saeculis omnibus notum est, quod Samstias Beatissimusque Petrus Apostolorum Princeps et Castui, Ideique columna, et Ecclesiae Catholicae stim mentum, a Domino nostro Jesu Christo Saluatore humani generis , ac Redemytore clapes Regni accepit, solvendique ac legandi peccata potestas ψsi data est: qui ad hoc usque tempus, et semper in suis Successoribus uiuit . et judicium exercet. Hujus itaque secun dum ordinem successor, et locum tenens Sanctus Besetissimusque Papa noster Coelestinus Discopus nosi mius praesentiam implentes ad hanc Sanctam Syno-

174쪽

DE INERRANTIA ROMANI PONTIFICIS. eum misit. Atqui si B. Petrus iudicium exereet in suis

Successoribus, judicium illud certe negati esse erro, ri obnoxium. CDXX. S. Leo M. Chalcedonensibus certam pra scripsit fidei regulam , suam nimirum ad Flavianum

Epistolam vide Num. CCCLXXIII. γ quam Patres in

damnanda Eutychetis haeresi sequerentur. Leeta haedfuit Actione ΙΙ , acclamatumque a Patrihus et Haec est Patrum indes : haec Apostolorum Mes. 'Omnes ita credimus. Orthodoxi ita credant. Anathema et , qui non ita crevit. Petrus per Leonem locutus est. Neque id ob eruditionem Sancti Ieonis dictum est a Patribus, seri quia Successor erat B. Petri, ut non ob eure insinuat Synodus in sua ad S. Leonem Epistola . in qua ait : Quam fidem ex praecepto Legislatoris senis tem usque ad nos ψse seruasti, pocis Beati Petri omnibus constitutus interpres. Cum Actione IV. concimnata fuisset a Concilii Patribus formula fidei, qua Eutychiana perfidia non penitus profligari videbatur, e quod in illa omissa ac dissimulata fuerint verba S. Ita nis , quibus dicebatur, Saluam utriusque naturae Pro Prietatem in unam coiςisse personam, inconpertibiliter.

inseparabiliter et inconfuse, Legati Sedis Apostolicae Act. V. petierunt verba illa definitioni fidei inseri, discessuros se minati , nisi id fieret: quod etiam tam

dem evi erunt. 4

DXXI. S. Aeatho CPolitani III. Concilii Pa-

tribus praecepit, ne aliter in fidei causa pronuntient, quam ipse suis Legatis praeceperat. Vide Num . CCCLXxi V. Idem in Epist. ad Imperatovem Constantinum Pogonatum seripsit: Cuius B. Petri an nitente praesidio, haec Ap tolica ejus Ecclesia nuu-

li a

175쪽

3 .ra ARTICULUS III. CONTROvERSIA VII. quam a pia peritatis in qualibet erroris parte defrexaest: cujus authoritatum u*ote Apostolorum omnium Principis semper omnis Catholica Christi Ecclesia , et Uniuersales Synodi fideliter a lectentes in cunctis secutae sunt. Haec est perae fiat regula, quam et in promeris et in adpersis uiuaciter tenuit ac defendit , haec viritualis Mater uestri tranquillissimi Imperii , Apostolica Christi Ecclesia. Quae μer Dei omnia

potentis gratiam a tramite Apostolicae traditionis numquam emasse Probcbitur, nec haereticis ρraoitatibus

durapata succubuit. Sed ut ab exordio Idei Chrisιi nae percepit ab authoribus suis Apostolorum Christi Principibus, illibata sias tenus permanet, secundiam ipsius Domini Saluatoris dioinam pollicitationem , quam suorum Discipulorum Princi in sacris Euangeliis 1.

tus est: Petre, Petre, inquiens, Satanus exstetiuit vos; ut cribraret pos, sicut qui cribrat triticum. Ego aurem Pro te rogavi, ut non deflciat Ides tua: et tu aliquando conpersus con/rma fratres tuos. Consideret itaque pestra tranquilla Clementia , quonium Dominus ac Salpator omnium , cujus Ides est, qui indem Petri non defecturam promisit, consrmare eum Fratres suos admonuit, quod Apostolicos Ponti es, meae exiguitatis Praedecessores, confldenter fecisse sempercunctis est cognitum. De hac ipsa S. Λgathonis Epistola pronuntiarunt Patres Synodi VI. in Sermone ae- clamatorio ad imperatorem: Confessionem tibi a Desinscriptam illa Romana antiqua Ciςitas obtulit. Chamia et atramentum uidebatur , et per Agathonem Petrus loquebatur. Et in Epistola Synodica ad Agathonem soribunt : Itaque tibi, ut primae Sedis Antistiti , unioe salis Ecclesiae capiti, quid agendum sit, relinquimus ,

176쪽

DE INERRANTIA ROMANI PONTIFICIS. a 3 stanti super frmam Idei miram , acquiescentes perae Confessionis litteris; a uestra paterna beatitudine ad

piissimum Myeratorem missis, quas ut a summo Aρ stolorum pertice diuinitus perscristias agnoscimus, Per quas exortam nuper multiplicis erroris haereticam sectam depulimus. CDXXII. In Nicaeno II. Actione II. lectae , magnoque applausu a Srnodo exceptae sunt Epistolae S. Hadriani I. Rom. Pontificis ad Imperatorem , et Tar sium Patriarcham CPolitanum. In prima ad Imperat

rem Pontifex hueo scribit: Iste itaque B. Petrus ta mPraecelso praelatus honore yromeruit confieri idem, supra quam Jundatur Ecclesia Christi. Besitam conses

sionem beatirudo secuta est praemiorum , cuius Praedico tIone Sancta Vniuersalis illas rata est Ecclesia , et ex ea caeterae Dei Ecclesiue Idei documenta sumρserunt. Nam ipse Princeρs ostolorum B. Petrus, qui Apostolicae Sedi primitus praesedit, sui Apostolatus Princ*atum , ac Pastoralis curae, qui in ejus sacrarissima Sede Perenniter sessuri sunt, dereliqisit ; quibus et authoritatis Potestatem, quemadmodum a Saloatore nostro Domino Deo ei concessa est, et se

quoque suis contulit, ac tradidit dioino jussu Sucincessoribus Ponti cibus. At qais neget , B. Petro infabIihilem authoritatis pitestatem a Christo fuisse tradi tam Τ Eadem Actione II. Joannes Episcopus Taurom niae dixit: Cum ueluti diuinus Orthodoxiae terminus sint litterae, quae ab Hadriano Paya senioris Romae

ad pios Imρeratores , nec non ad Tarasium universialem Patriarcham nostrum missae sunt, ita Prosteor.

CDXXIII. In CPolitano IV. Actione II. prolatus est a Legatis Sedis Apostolicae libellus Hadriam

177쪽

1σ4 ARTICULUS III. CONTR VERSIA U. II, cui omnes Epiςcopi, qui ad Synodum admitti veru ent , subseribere debebant. In eo dicitur : Quia non potest Domini nostri Jesu Christi ρraetermitti sententia, dicentis : Tu es Petrus, et super hanc Petram aedis abo Ecclesiam meam. Haec, quae dicta sunt, Perum Probantur epentibus, quia in Sede Mostolica immaculata est semρer seroata Catholica religio, et sancta celebrata doctrina. Ex quo patet, non tantum Sedem ApostoIieam Iapsam nunquam fuisse, sed ne

Iabi posse in errorem ; quia in dicto libello Romanae Sedi, infallibilitas fundatur in Christi promissione, Tu

es Petrus etc. Absurdum nutem laret dicere , eam non ad omnia tempora extendi, sed unum Romanum Pomtificem illa potius comprehendi quam alterum. Acti no IlI. lecta et approbata fuit Ignatii CPolitani Patria εhae Epistola ad Nicolaum in qua dicitur: Hujusmodi beatas coces Tu es Petrus, et sulier hanc etc. non soli Apostolorum Princ*i haereditaria transcripsit, et assignapit , sed Per Usum ad omnes Romanae S dis Pontifces , illius Successores transmisit. Hinc re

reo olimque semper , cum haereses et scelera pullularent, noxias illas herbas et zizania Mouolicae Sedis ui strae decessores exstirparunt: et nunc Tua Beatitudo digne constituta, accepta a ChrisIO Potestate, peritatis hostes Iudit. DXXIV. In Lugdunensi II. lecta est, et Bypro Bata a Patribus professio fidei Graecorum , in qua Romanae Ecclesiae infallibilitas asseritur. Vide Num

CCCLXXVI. Denique cum Galli magni faciant constantiense, audienda est censura adversus tres primas

Wicvlem propositiones a plurimis et doctissimis Cardinali hcis Episcopis, Abbatibus et Theolagis , quibus ipsa SDodus negotium illud demandaverat, Iata, et a

178쪽

DE INERRANTIA ROMANI po In Is. 1νη Concilio confirmata in VHI. Sessione : Imρossibile est, quod talis Sedes, et talis Romana Ecelesia aliquid determinet et teneat pro side Catholica et recta, quod non esset fides recta. Alias in tali cani Sedes illa

ostolica, et Romana Ecclesia esset haeretica , et erronea , tenens tenaciter non fidem yro side, aut sis dem pro non fide. Quomodo ergo ipsa esset Mater et Caput omnium Ecclesiarum, in omnibus tanquam ma gistra sequenda, ad quam in dubiis et arduis est re- Currendum , quando circa fidem in aliquo dubitatur Τροοπ odo iρsa non habebit macuIam , neque rugam 3 Quomodo ejus authoritati maximae debet cedere usus, seu coasuetudo Τ Quomodo ei post Deum maxime erit obediendum, ideo quia ipsa est Mater et creui mnium Ecclesiarum contra quam si quis derogando loquitur, haereticus reputatur Τ Quomodo iρsa ualebit omnes iudicare, de ea autem nullus judicare ρermi

titur 3 Quomodo Christianus, qui ei obedire contemnit , Hecatum inridelitatis incurret 8 Longe plura ex

eadem oeusura afferri pos,ent. Sed prolixior cum sit, non vaeai totam deseribere. Quare aliunde, quam a

Concilio constantie usi, Pontificiae infallibilitatis hostes

subsidium ad fulcimentum quaerant necesse est. ' CDXLV. Prob. 1ll. Authoritato Summurum Pontificum, in tuos ob vitae sanctitatem et doctrinam nulla prudens suspicio cadere potest potestatis aut dignitatis

sibi temere , falso, ac contra Eonscientiam arrogatam

S. Innocentius I. Epist. ad Patres conellii Mileuitani , inter Augustin anas CL LXXII. scribit: Diligenter et congrue Astostosci consulitis honoris arcana ; honoris i quam illius , quem Praeter illa , quae sunt extrinsecus, sollicitudo mane: omnium Ecclesiarum, suρer anxii

179쪽

1ν6 ARTICULUA III. CONTROVERSIA VII. rebus quae sit tenenda sententia, antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semster orbe mecum nostis esse serpatam - - Scientes quod per omnes Prouincias de Apostolico fonte Petentibus re*onsa Semper emanent. Praesertim quoties indei ratio oentilatur , arbitror omnes fratres et CoviscUOs nostros nγn nisi ad Petrum , id est, sui nominis et honoris auC. Ovrem referre debere, petat nunc retulit pestra dilecLω , quod per totum mundum possit omnibus Ecclesiis in Commune prodesse. S. Sixtus III. Epist. ad Ioamem

Antiochenum : Haec sanctitatem tuam solumus praedicare, quae scribis: expertus es negotii praesentis epentia , quid sit sentire nobiscum. B. Petrus Αρostolus in Successoribus suis , quod accepit, hoc tradidit. liis ab e Us selit se separare doctrina , quem ψse inter Αρο- stolos Primum Magister edocuit Τ Non minc ιuditus Per alterum , non sermo lectus instruxit; non doctus eu cum aliis ore Doctoris ; non Scr*turae, nεn Scria Ptorum Passus est quaestionem ; absolutam et simpli--πι in lem , et quae contropersiam non haberat, acce-yit. d. Leo Aiagnus Serm. Ill. de Assumptiore sua ad P -icatum. Decialis cura Petri a Domino suscipiture visa fide Petri Proprie supplicatur , tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis picta non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur : et dioinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut Armitas quae ρer Christum Petro tribuitur, per Petrum O-postolis caeteris conlleratur. Gratias agentes Sempiterno Regi Redemρtori nostro Iesu Cὲristo , qui tum tam potentiam dedit ei, si quid etiam nostris temρω-ribus recte Per nos agitur , recteque disponitur, illiussit gubernaculis dest utandum , cui iactum est, Et tu

180쪽

DE INERRANTIA ROMANI PONTIFICIS. 1; confrma fratres tuos. Et cui post Resurrectionem Dominus ad trinam aeterni amoris professionem NStica insinuatione ter dixit, Pasce oves meas. Quod nunc

quoque Procul dubio facit, et mandatum Domini pius

Postor exequitur , confrmans nOa cohortationibus suis, et pro nobis orare non cessans. S. Simplicius Papa Epist. ad Zenonem Imp. Perstat in Successoribus suis haec et eadem Apostolicae norma doctrinae, cui Dominus totius Curam ouilis injunxit, cui se usque ad , Anem saeculi minime destiturum, cui ρortas inseri numquam Praepalituras esse Promisit, cujus sententia quae ligarentur in terris , sotyi testatus est non posse nec in coelo. S. Gelasius Epist. ait Avastasium Imp. Hoc est , quod Sedes Apostolica magnopere cavet, ut quia mundo radix est Ostoli gIsriosa confessio , nulla rima Prapitatis, nulla ρrorsus contagione maculetur. I iam si, quod Deus auertat, quod ineri non posse consdimus , t Ie aliquid ρroueniret, unde cuidam resistere auderemus errori 3 pel unde correctionem errantibus Posceremus 3 S. Gregorius M. Lib. IV. Epist. LII. ad omnes Gab iarum Episeopos e Siquam vero contentisnem , quod

lange faciat diuina potentia, de Mei causa euenire

contigerit , aut negotium emerserit, cujus Mehemens sit

Drtasse dubietas , et pro sui magnitudine judici' dis Ostolisae indigeat, examinata diligentius peritate ,

relatione sua studeat ad nostram perducere notionem et quatenus a nobis ualeat congrua sine dubio sensentia

terminari. S. Leo 1X. in EptqtοIa ad Michaelem Ce-Tularium et Leonem acri lanum scribit et Erit ergo quisquam tantae dementiae, qui orationem Et ego roguvi pro te , ut nou deficiat fides tua γ iuuis , --jus velle est posse, audeat tu aἰiquia ν-uam ρuture Τ

SEARCH

MENU NAVIGATION