장음표시 사용
151쪽
,48 ARTICULUS III. CONTROVERSIA VI. ram , ae omnis Ecclesiastici ordinis , et Christiani Prin-eipatus confusionem tendentes. Lateranense V. Oecumenicum Sess. XI. vocat Basileensem Synodum , eon-eiliabulum schismaticum, seditiosum , et nullius prorsus authoritatis.
CDII. Dices L In BasiIeensi Sess. XVI. lecta est Balla Eugenii Dudum Sacrum, in qua Pontifex Baltas
et Constitutiones, a se contra Basileense Contilium editas , nullas et inanes fuisse declarat , ipsum vero Con-eilium suis e legitimo inchoatum, legitimeque oontinuatum. Ergo eonfirmavit praecedentes Sessiones, atquo has inter etiam II .dam in qua a Basileensibus promulgatum saerat Decretum, quod Concilium Generale sit supra Papam R. C. A N. C. Eugonius per Bullam illam .
Dudum Sacrum, datam Romae Kalend. Augusti A1 33 dissolutionem Concilii Basileensis a se factam revocavit, non ob desectum potestatis in ea dissolutions imperanda , sed expresso ob in et subreptionem ; quia Ioannes Pulchripatris Canonicus Vesontinus, a Cardinals Iuliano Caesari no Eugenii Legato Basilea Romam missus ad informandum Pontificem de statu Concilii, falsa illi retulerat. Praeterea Pontifex revocavit dissol tionem a se factam sub conditione, ait enim in citata
Constitutione , quae legitur in Collectione Harduintana Tomo VIII. COIumna 1587. Ita tamen , quod Praes dentes nostri ad praefati Concilii praesidentiam admittantur cum effectu , ac omnia et singula contra Personam , authoritatem, ac libertatem nostram, et Sedis ostolicae , ac Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, et aliorum quorumcunque nobis
adhaerentium in dicto Concilio facta et gesta , yer dAetum Concilium prius omnino tollantur , et in pristinum
152쪽
DE su PREMA AUTHORIT. ROM. PONTIFICIs. 149 statum reducantur. Quibus verbis satis aperte improhat , quae Basileenses Sessione ΙΙ. contra Sedem Apostolicam moliti erant. Ergo cum Patres Basileenses con ditiones non impleverint , a quibus pendebat dissolutionis Concilii revocatio, necesse est dicere, nunquam Constitium in pristinum statum fuisse a Pontifice restitutum. Eugenius certe vitam maluisset amittere , quam Concilio se tam turpiter subiicere, ut ipse testatur in Epistola ad Franciscum Foscari Venetorum Ducem conscripta A. 1433. Cum institisset Imperator Sigismiindus nobiscum litteris, et nuntiis , ut Concilio Bas leensi haereremus omnino , hoc recusapimus : potius enim hane Aρostolicam dignitatem , et uitam insuρer
Posuissemus , quam voluissemus esse causa et initium ,
ut Pontocalis dignitas , et Sedis Apostolicae authoritas submitteretur Concilio contra omnes Canonicas sanctiones : quod nunquam antea neque aliquis nostrorum
Praedecessorum fecit , neque ab ullo extitit requisitum. Atque in hoc ipse postmodum Imperator acquievit. Pra
terea, testante iti Ioanne a Tarreeremata, qai praesensnderat, Eugenius Florentiae in disputatione publica Ju- Iiano Caesarino Cardiacili, praesentibus Cardinalibus, multisque Praelatis , ita respondit : Nos quidem progressum Basileensis Concilii aρρrobapimus , polentestit Procederet, ut incoeρerat; non tamen aρρrObaoimus ejus decreta. Addit idem Turre remata Lib. II. Summae de Ecclesia Cap. C. Quod Eugenius arerobando progressum Concilii, non amrobauerit decreta illius, exinde mandeste colligitur, quod licet Basileenses mmagno studio restetitis sicibus supplicaverunt, oraverunt, et requisierunt per Oratores suos , ut Dominus Eugenius eorum decreta approbaret , et consirmaret, nuIn-
153쪽
quam tamen talem amrobationem aut confrinationem habere ab eo potuerunt. Di l. Dices II. Quamvis a Florentino et Latera enensi damnatum fuerit Basileense , non tamen omnia fae- Te reprobata , Sed tantum ea , quae post XXV. Sessionem Basileue sunt acta. Immo illa Eugenii Con titulio Moyses cir Dei, tu Florentino promulgata, est ex illu-rum numero , quas Nicolaus V. Iacta pace Cum Ba,ileei sibus, aboleri voluit, ut constat ex ipsius Epistola I l. ad omnes Fideles. Ergo nihil obstat, quo minus Primas XXV. Sessiones habeantur pro legitimis. R. N. A. Florentinum et Lateranense, nullo facto Sessionum discriamine , simpliciter et ah;Olute Basileense latrociuium reprobarunt. Neque unquam Nivola as V. Constitationem Praedecessoris suis Bagonii, aut doctrinam in ea contem tam revoeavit, sed tantum ex motivo eharitalis , utqae pax eo facilius Ecclesiae redderetur, Busiseenses ad obedientiam revertentes a censuris absolvit, quas vi con- lstitutionis illius incurrerant, in qua deelarabantur haeretici , schismatici, excommunicati , privati omui dignit te , honore ac Beneficio. ill ad praeterea observo. Si primae XXV. Sessiones pro legitimis habentur, et Pontifex Concilio inserior est, illique obtemperaro leuetur , cur non etiam posteriores Sessiones pro legitimis habebuntur, eoquod Basileensis Synodus, jure suo usa, Romanum
Pontificem, subditum suum contumacem , et parere detrectantem , Pontificata exuerit, vimque coactivam adversas
illum adhibuerit, quam ipsa Synodus immediate a Deoohtinuit 3 Ergo vel omnes Sessiones , vel nulla earum fati
illegitima. Atqui dici non potest, omnes fuisse legitimas. lErgo nulla suit legitima. Porro quibus turbis et procellis agitata semper fuerit haec erratica Synodus, quot fr.ω-
154쪽
DE SUPREΜΑ AUT RIT. ROM. PONTIFICIS. ab des , doli, contentiones , rixae , aemulationes, machinationes hano Synagogam malignantium deturparint, Omniumque contemptui exposuerint, longum foret describere , ac omnia persequi. Vide Bernariam Destrant in Comsilio pietatis Tomo III. Uondrati in Regali Sacerdotio
Lib. II. Cap. XVIII. etc. CDIV. Objicitur Authoritas Ecclesiae Graecae. Bessario Sess. IX. in Florentino aperte professus est, Pa pam Concilio esse inferiorem. II. Id ipsum Nechites A Chiepiscopus Nicomediensis saeculo XlΙ. asseruit CPoli in celebri congressu cum AnseImo Havel bergcusi. R. ad I. Cum Bessario haec asserebat, Graeci involuti adhuc erant Schismate, et cum Latinis necdum de Romanae Sed is authoritate convenerlint. At postea argumentorum a Latinis prolatorum vi et pondere oppressi, in eorundem ivere sententiam , atque professi sunt, iure Rom num Pontificem Symbolo addidisse particulam illam , FAlioque , eumque habere supremam et iustilli bilem in Ecclesia authoritatem , prout nempe in Canonibus, dictis Sanctorum Patrum, Scriptura Sacra, et Actis Synod
Tum expressum erat. Operae pretium est audire Bessarionem in Epistola sua Encyclica ad omnes Archiepisco, pos Patriarchatus C Politani. Si Doctorum nostrorum libros epoloeritis , inuenietis , Romanam Ecclesiam suρra caeteras Omnes ρο testatem habere , et ita uniuersae Praeesse Ecclesiae , ut absque ejus authoritate nulla prorsus
Ecclesiastica quaestio soloi, nullum dogma concludi ρo sit , aut debeat Haec est, quae sitim Petri tenet et praedicat: haec sola est , adperstis quam portae inferi non praeualebunt. Iosephus Methonensis Episcopus Gra cus , qai Florentino interfuit , in responsione ad libellum Marci Ephesiui, eam ita alloquitur: A te porro
155쪽
15a ARTICULUs III. CONTROVERAIA VI. emendari Romanam Ecclesiam nil opus erat. Nam illa cunctarum est gubernatrix Ecelesiarum , et aegrotantiabus Ecclesiis peritissime medetur, cum Potestatem αChristo accuit regendi alias, et gubernandi, non ut ipsa confrinetur ab aliis. Et tu, inquit Saluator ad Petrum , aliquando conuersus confrma fratres tuos. Non dixit: Confirmare a fratribus tuis ; sed confrma. Θοrtet igitur , te etiam ab illa confrmari; quemadmodum svientiores et doctiores te, con/rmati sunt. Ad II. R. Illud causae nostrae nihil obesso, siquidem Nechites Schismaticus erat. Agnoscehat quidem ille Primntum saltem aliquem , at valde dilutum, Romani Pontificis ,
dicens in eo congressu cum Anselmo : Romana Eces
fia , cui nos quidem inter has sorores Primatum non negamus, et cui in Concilio Generali ρraesidenti 'rimum honoris Iocum recognoscimus etc. Negabat tamen eiusdem inerrantiam, et supremam authoritatem. Idem
saeculo XIII. docuit Nilus Cabasilas Archiepiscopus
Thessalonicensis Schismaticus. Quare videant Adversarii quorum doctrinam sectentur; nec maius sibi praesidium a Graecis Schismaticis obventurum sperent, quam a nostrorum temporum Sectariis, nempe Protestantibus, qui conjunctis viribus supremam et insalii hi- Iem Homani Pontificis authoritatem evertere moliuntur.
CDV. Objicitur m. Conventus Cleri Gallicani,
qui Anno 1682. Parisiis quatuor edidit declarationes, Seu PropositIones , quae instar Legis in Gallia obtinent , quasque et Prosessores docere , et ad gradus libterarios promovendi defendere jussu Regio tenentur. In II. propositione dicitur, Pontificem Generalibus Conciliis inferiorem esse. In IV. Praecipuas Romani Pontificis esse partes in fidei quaestionibus, eju,que Beerota
156쪽
DE SUPREMA AUTHORIT RU. PONTIF. a Saad omnos et singulas Ecclesias pertinere ; nee tamen i resoriabile esse iudicium, nisi Ecclesiae consensus do cesserit. R. Authoritate hae nos parum moveri. Nam I. Declaratio haec contraria est non tantum omnium fere Theologorum ex aliis nationibus doctrinae, sed ipsius etiam Galliennae Ecclesiae , tam ante quam post Constantiense Concilium , ut ostendimus Num. CCCLXXXII, et sequenti Controversia magis declarabitur. Itaque cum duo opposita vera simul esse nequeant , necessario futendum est, aut deceptos fuisse Couνentus illius Antistites , aut omnium serme natiο- num Epi copos et Doctores, atque ipsos etiam Gallicanae Ecclesiae Praesules, qui ante annum 1682. vixere. 11. Reprobata fuit ab innocentio XI, ejusqae Succes, ore Alexandro VIII. Innocentius enim in litto. ris ad Conventum Parisiensem datis XI. Aprilis Anno 1682. scribit: Quam ob rem Per praesentes litteras tradita nobis ab omnipotente Deo authoritale im-Probamus , rescindimus , et Cassamus , quae in istis uestris comitiis acta sunt in negotio Regaliae; cum omnibus inde secutis, et quae in Posterum attentari contingat, eaque perpetuo irrita et inauia decla-riamus. Alexander VIII. jamjam moriturus, vocatis adlectum Cardinalibus, Diploma seu Bullam iam dudum
a se conceptam retentamque expromi, legique a Cardi
nule Albuno jussit , qua quidquid a Galliae Episcopis
in conventu Parisiensi Anno 1682. Peractum fuerat, improbabatur. Innocentias Xl I. in Oratione ita Consistorio habita ad Sacrum Collegium ait, Comitia a Clero Gallicano Anno 1682. habita , merito a Sanctacitae fuisse rvrobata. III. A multis Galliarum Episcopis, atque ab ipso Christianissimo Rege Dudo uiuo XL U.
157쪽
,54 ARTICULUS III Co XTRIVIAISIA VI. retractata est. Galliarum Antistites, qui a Rege nominati fuerant ad Ecclesias , sed a Pontifice confirmati nem frustra hac lenus petierant, ad Innocentium XII, Alexandri VIII. Successorem , ita scripserunt: Ad ρε- des Beatitudinis Vestrae proςoluti prustemur; et declaramus , nos sehementer quidem, et suρra id, quod
dici Potest , ex corde dolere de rebus gestis in Comitiis praedictis , quae Sanctitati Vestrae, Ejusque Pra
decessoribus summoρere diuticuerunt. Ac ρroinde quiri quid in eisdem Comitiis circa Ecclesiasticam potest rem , et Pontifciam authoritatem decretum censeri ρ tuit, pro non decreto habemus, et habendum esse declaramus. Et Rex Christianissimus Ludovicus XIV. in litteris ad Eundem. Et quia animo Statui, qua maxime ratione possum, id ψsum Sanctitati Vestrae testatum facere; latere eam nolo, jam a me Prouisum esse, ut Edictum , quo Parisiensium Comitiorum declaratio Anno 1682. die secunda Martii munita suerat,
Sit quodque eorum temρ tartim conditio a me e roserat , esectu deinceps careat, suspensumque censeatur. Vide
Lminent. Siandrati Regale Sacerdotium Lib. IV. Cap. ult CDUI Objicitur VI. Authorita Ioannis Char-lier Gersonii, Cancellarii Academiae Parisinae, et Petri de Alliaco Cardinalis, Archiepiscopi Cameracensis , qui Doctrinam de Superioritate Concilii strenue propωguarunt in Pisano, et Constantiensi. R. Ex Illustrissimo Petitdidier Macrensi Episcopo, exigui momenti haci
in re esse Gersonii authoritatem Nam I. is in Patribus valde peregrinus erat; hos enim non aliter ei tare solet, quam prout in Decreto Gratiani reperiuntur , ubi saepius nec fideliter , nee exacte adducuntur. II
Exigua omnino inerat illi Historiae Ecclesiasticae peri-
158쪽
DE SUPREMA A THORIT. ROM PONTIF. i55tia. III. Non tantam docuit , Ecclesiam majorem hab=re potestatem quam Papa, sed etiam subditos Rege suo Ruperiores esse. Tractatu de mediis readunandi et reformandi Eccle iam Cap. V. ita scribit: Si ergo Pruter
saluationem unius Propinciae dimonitur unus Rex , tinus Princ es saecularis, qui Per successionem Pe Petuam descendit: multo magis unus ειρα, unus Pra
latus est deρonendus, qui per electionem Cardinalium juit institutus, cujus Pater et apus forsan pentres fabis implere non sus ciebant. Et Cap. XXII. Intelli- guntur omnia juramentu Uri Paρae, pel cuicunque alteri Personae ρripatae mortali praestita Per quamcunque personam : saloa semper utilitate, curatione, si si
natione totius coryoris Re ublice , et Praesertim Auersalis Ecclesiae. Sicut si Rex iniquus in ρπulam sibi subjectum pellet desaeuire, non tenerentur eius su
diti iuramentum homagii et indelitatis olim praestitum
ei in aliquo obserpare. Nam, ut dixi, in curatione Uniuersalis Ecclesiae , et cujus 'unque Re ublicae , subditi sunt Domini, et judices Dominorum et SuPeri rum , Prορrius utilitates cum detrimento Reipublicae
amantium. Atqui haec doctrina stigmate, omitiumque exstcratione evidenter est digna, quia concitandis seditionibus est apti sima. IV In Libris suis de hac materia scriptis in turpissimos errores Donatistarum Wieklesfi et Hussi lapsus est GersoniuR, Suorumque ac posteriorum temporum haereticos intemperantia uni mi , et maledicentia ergo Romanos Pontifices, si non superavit, aequavit certe. CDVII. Id evidentissime ostenditur ex eo , quem citavi mas, Libro se a Tractata de mediis readaaanli et resormandi Ecclesiam, quem Gersonias Paveis aute
159쪽
. 56 ARTICULUS III. CONTROVERSIA VLConcilium Constantiense annis conscripsit. Dooet enim ibi I. Eeclesiam Catholicam distingui ab Apostolica, quam soli Praelati constituunt. Catholicae Ecclasiae ait solum Christam esse Caput, Papa excluso; Apostolicae vero Papam esse Caput: Catholicam esse in fallibilem, Apostolicam vero fallibilem. II. Per verba illa Articuli IX. Symboli Apostolici, Sanctam Ecclesiam Catholicam , ait non intelligi Ecclesiam Apostolicam , sed communionem Sanctorum, quia rei peccati mortalis nee in , nec de Ecclesia sunt. III. Potestatem clavium vult pendere a probitate Ministri, eamque in Praelatis , aliis- quo vitam impiam agentibus Pastoribus agno,gere renuit. IV. Ait potestatem convocandi concilium Episcopis et Principibus renuentibus , competere etiam Simplici aniculae. V. Papam dispensare non posse in Canonibus conciliorum Generalium , nec ipsi hanc potestatem a Conciliis concedi debere. VI. Episcopos pol state a Deo sibi data spoliatos fuisse a Romanis Pontificibus. VII' Quae in jure Canonico in gratiam Pontificum continentur, fraude et astutia inserta fuisse , et effectum esse superbiae, ae abusivae potestatis. VIII. Primis Ecclesiae temporibus omnes Episcopos aequali eum Papa potestate praeditos fuisse. IX. Curiam Romanam , quam olim omnes spiritualem praedicabant , factam esse mundanam , diabolicam , tyranni am , m ribusque qualibet saeculari pejorem. X. Quod Papa nouhabeat pote ratem conserendi beneficia, quia hoc in Evangelio non legitur; et quod S. Petruq maiorem p testatem non acceperit, quam minimas Episcoporum. X l. Quod reservationes Beneficiorum , a Pontificibus factae , sint rapinae. XII. Quod teneantur Fideles Papae scelesti jugum excutere. xvi. QMd si Petrus , et pri-
160쪽
DE SUPREΜΑ AUTRORIT. ROM. PONTIF. a 3 mi Pontifices ea perpetra sent, quae ipsius Successo-TQq commisere, nullus nisi reprobus fidem Catholicam mi set amplexus. XIV. Qu.d Summi Pontifices Deo et hominibus mentiantur per suas indulgentias, benedietiones, dispensationes, docentes bonum esse malum, et malam esse bonum. Et quoi nisi haec Romanorum Pontificum progenies radicitus amputetur, ae evellatur, timendum sit, ne EccIesia tam in Capite quam in mem-hris unquam resormetur. XV. Quod ii, qui hona ditionesque Summorum Pontificum invadunt et oceupant,
aliud non agant, quam quod hi ipsi egerunt, quando
Romam Oceupaverunt , atque ab Imperio avulserunt.
Haec , pluraque alia, quae Gersonius impio et blas- Phemo ore eructavit, omnium Catholicorum confessione , partim sunt manifeste haeretica, partim sanatica,
impia, seditiosa, salsa ac temeraria. Atque hic erit Nobis author , quem in hau de Summis Pontificibus materia velut Magistrum sequemur 3 Cui circa sensum, quem Concilii Constantiensis Decretis affingit, plenam ac plane eaecam adhibere tenebimur fidem Τ Ιd unum adhuc observo , summa prudentia Lu lo uicum XIV. Galliarum Regem prohibuisse, ne Gersonii, Authoris
adeo periculosi, opera, concitandis etiam contra saeculares Principes seditionibus aptissima , in suo Regno praelo iterum Nubiluerentur. Vide eruditissimam Ili strissimi matthaei Petitdidier. Dissertationem de me te Concilii Constantiensis cap. I. , ex qaa haec Omnia delibavimus. CDVIII. Petrus de Alliaco Card. Cameraeensis
longe moderatior fuit Gersonio. Sententiam enim suam etiam post Decretum Sess. IV., et V., non pro serta