장음표시 사용
211쪽
ARTICULUS IΠ. CONTROVERSIA VII.
tanista. Num solemne fuit Haereticis errores suos Pontificihus affingere , ut eorum nomine et authoritate sotuerentur, et Fidelibus sucum sacerent. Sed domus etiam vera esse , quae Tertullianus narrat. Quid inde 3 Cum Montanistae se Catholicos mentirentur ; et sanctioris i super vitae speciem praeseserrent; decipere potuerunt Zephyrinum, non quidem ita ut in approbationem suorum
errorum illum adducerent , sed ut existimaret ipsos, cum virus suae haereseos absconderent, et pietatis larva obtegerent , maxime Catholicos esse , et EccIegiastica communione dignos. At vero posteaquam a PraAea , adhuc in Ecclesiae castris pugnante , Montani haeresis et pseudoprophetia detecta est, Zephyrinus illam damnavit , ejusque authores anathemate contrivit, atque ab Ecclesia expulit. Ad II. N. Α. Stephanus eum solummodo Baptismum ratum habuit , qui ab haereticis Evangelicis verbis conserebatur, facta nimirum expressa invocatione SS. Trinitatis. Probatar id Ι. ex verbis Stephani : Nihil innovetur , nisi quod traditum etc. qui has
traditionem Apostolicam se tueri affirmat. Atqui traditio Apostolica est, illum solum Baptismum validum esse, qui verbis Evangelicis consecratur, sine quibus esse desinit Baptismus Christi. Neque movere aliquem debet, quod Stephanus Marcionis Baptismum admiserit: siquidem , teste Augustino Lib. VI. de Bapt. contra Donatistas Cap. XXV. Facilius in oeniuntur haeretici qui omnino non baptizent, quam quod non illis uerbis Evangelicis haptizent. II. Ex ipsi as Firmiliani Epistola, quae inter Cyprianicus est LXXV. Illud quoque absurdum , quod non Putant quaerendum esse, quis sit ille qui busirau rit , et quod , qui baρtizatus sit, gratiam consequi μο- tuerit , invocata Trinitate nominum , Patris, et Filii,
212쪽
DE INERRANTIA ROMANI PONTIFICIS. ao9 et DIritus Sancti. III. Si errasset Stephanus, errasset etiam Augustinus, qui contra S. Cyprianum eum ipsum Baptismum in nomine Christi datum propugnavit, quem
Stephanus defenderat. Immo universa Ecclesia eodem tempore circa valorem Baptismi errasset, quod ipsi etia Galli Catholici admittere nequeunt: Episcopi enim vel
Cyprianum, vel Stephanum sequebaniar. Ergo si uterque erravit, totum pariter Pastorale Corpus erraverit necesse
est, quod expressis Christi promissionibus manifeste repugnat. Vide Anton. Sandinum Disput. Historica VII. et Natalis Alexandri Dissertationem I. et XIV. in Hist. Eccles. Saeculi III.
CDXLVI l. Objicitur VII. Lapsus Marcellini, qui
suppliciis deterritus, falsis Diis sacrificavit, quamvis postea facti poenitens culpam hanc sanguiue eluerit, ut refertur in Martyrologio et Breviario Romano ad diem XXVI. Aprilis. R. I. Marcellinas nunquam eκ cathedra docuit, immolandum esse , aut sacrificandum idolis. R. II. Si acta Sinuessani Concilii genuina forent, egregium enim vero haberemus Pontificiae authoritatis monumentum. Resertur enim in illis, Marcellino scelus suum aperte confitenti , Concilii Patres una voce dixisse : Tuo te ore , non nostro judicio iudica; nam prima Sedes a nemine iudicatur. Sed adulterinis non imdigemus testimoniis , cum genuinis atque indubitatis abundemus. Ajo itaque cum Perronio, Christiano Lupo , Natale Alexandro , Lambertino, Pagis , Tille-
montio, Papebrochio etc. commentitium ae fabulosum esse hunc Marcellini lapsum. I. Quia ante Isidorum Medicatorem ad finem saeculi VlΙΙ. nullus Catholicorum Seriptorum hunc lapsum adstruit; quin immo Marcellinus commendatur ab Eusebio Lib. Vii. Ηist. Ecul. Cap.
213쪽
si. ARTICULUS III. CONTROVEBRIA VII. XXVI., et Theodoreto Lib. I. Bist. Eccl. cap. III. , quod fuerit uir Persecutionis tempore Plene nobilitatus. II. Quia S. Augustinus hunc Marcellini Iapsum inter sabulas Donatisticas numerat. III. Q aia Acta Concilii Sinuessani , quibus unice innititur haec sabula , manifeste sunt supposititia. Ut enim plura alia omittam , prorsus incredibile est, sub Diocletiano , temporibus oudelis simae persecutionis, Sinuessam modicam Campaniae Ciavitatem convolasse CCC. Episcopos; cam tamen sub Comstantino, florente re Christiana, non ni i CCCLVIII. Nicaeae convenerint. Adde quod in Historia Ecclesia tica nullum prorsus eXtet vestigium omnium eorum Episcoporum , qui contra morem tu Conciliis observari solitum . non eXpresso Episcopalaum nomine, subscripsisse d cuutur Sinuessanae Synodo. Neque obstat, quod S. Nicolaus L saec. IX. in Epistola ad Michaelem Imperatorem hujus lapsus meminerit, aut quod in Martyrol gio ac Breviario Romano idipsum legatur. Nicolaus enim , post introductas Isidori merces, opinionem suo tempore Qommunem secutus est, nihil definiendo , sed praecise narrando. Breviarii autem et Martyrologii Romani auth Titas tanta non est, ut circumstantias aliquas, vel hist rias , salvo tamen cultu qui Sauctis illis debetur, fas non sit catholieo justis de causis in dubium vocate; cum a Romanis Pontificibus saepius emendata fuisse constet, et lspeq sit ea plenius cum tempore ae limatius esse emem
DXLVIII. Originem sabulae huic dederunt Donatistae initio V. saeculi, centam serine ab judicio Mebehi adis, quo Caecilianus Carthaginensis absolutus fuit.
elapsis annis; tunc enim primam Donatistae spargere
ausi sunt in νulgus, majores suos ideo iudicio Me
214쪽
DE INERRANTIA ROMANI PONTIFICIS.
ehiadis stare tune noluisse, quod Marcellinus Romanas
Pontifex , et Presbyteri eius , Marcellus. Melchiades, Sybvester, sacros codices Christiani nominis hostibus conor mandos tradidissent, profanisque manibus thus sacrilegum falsis numinibus adolevi sent. Hine contendebant , Romanos Episcopos et crimine ipς o, et contagione criminis ab Eccle ua praecisos, iudices in causa Ecclesiastica esse minime potuisse. Calumniam impudentissimam a recentioribus Donatistis tum primum excogitatam atque confictam S. Augustinus Lib. de unico Baptismo contra Petilianum Cap. XVI. ita refellit, atque dissolvit. Quid ergo iam opus est, ut Disco 'orum Romanae E clesiae, quos Petilianus incressibilibus calumniis imsectatus 'est , objecta ab eo crimina Lluamus 3 Marce, linus , et Presbteri eius Melchiades , Marcellus , et Ioester, traditionis Cossicum diuinorum , et thuris
cationis ab eo crimine arguuntur: sed numquid ideo etiam conpincuntur, aut conpicti aliqua documentorum firmitate monstrantur 3 Ipse sceleratos et sacrilegos fui
se dicit: Ego innocentes 1uisse respondeo. Qit id laborem probare de ensionem meam, cum ille nec tenuia ter probare conatus sit accusationem suam 3 Et pros cto vel ex eo tantum capite praetensus hic Marcellini lapsus inter sabulas numerandus est, ut idem notat Aa-gustinus i. c. quod veteres Donatistae nullam illiu , tempore Melchiadis , mentionem secerint: nihil enim magis aptum, magisque opportauum ad auli Iaanssum a
rogandumque Melchiadis judicium veteribus Donatistis a cidere potuisset, quum decantata Marcellini et Presbyterorum ejus thurificatio', ut patet ex iis, quae Donatistae Caeciliano Carthaginensi objiciebant. Vide 'lara apud Laurentium Atticotium Summae Augusti Dianae Parte III. Quaest. II. Artio. V. Pag. 2IO. et seq.
215쪽
ais ARTICULUS III. CONTROVERSIA VII.
XLIX. Objicitur VIII. Lapsus Liberii, qui
quod in Mediolanensi Concilio damnare nollet S. Athanasium Alexandrinum, a Constantio Imperatore Berctoeam Thraciae deportari jussus est. Exilii dein incommodis fractus, ac recuperandae pristinae Se Ris desiderio incensus , Arianae formulae Sirmiensi subscripsit, Ari nis communicavit, et Athanasii damnationem ratam habuit. R. I. Liberias nunquam ex Cathedra docuit Ari nam haeresin, aut alium errorem fidei repugnantem. Ergo quamvis vera forent quae adversarii hie objiciunt, minime tamen probaretur , Romanum Pontificem ex Cathedra loquentem, in quaestione fidei ae morum esse errori obnoxium. Atque haeo sola responsio sum ceret. R. II. praetensam hunc Liberii lapsum longo probabilius commentitium esse, ut solidissimis rationi-hus id ostendit Joannes Stillingus , Socia Bollandianus in Aetis SS. Tomo VI. ad diem XXIII. Septembris Negat itaqae Vir doctissimus , Liberium Sirmien i cubcumque formulae subscripsisse, Arianis communicasse , aut Athanasii damnationem ratam habuisse, his potissimum rationibus ductas. 1. Praeterquam quod Liberius
summis laudi has ornetur ab Ambrosio Lib. 111. de Vi gin. Cap. I. Dψhanio Haer. LXXV., Basilio Epist. XXVI. , alias LXLIV., Sisicio in Epist. ad Himeriam, ac Theodoreto passim in Hi t. Eccles. ei asque nomen in Menaeis Graecoram, et antiquissimis Martyrologiis Latinis Legatur , ut S. Rieronyrui, Bedae , Usuaria,
Wandet berti etc. nullus omnino Patrum aut Scriptorum, qui saeculo IV. aut F. Ecclesiam scriptis suis Illustrarunt, mentione in facit Liberiani hujας Ias,us. Silent Severus Salpicius, Socrates , Sodomeuus, I heodoretas.
Rusinus Lib. A. cap. XXVII. scribit: Nam Liberius
216쪽
DE INERRANTIA ROMANI PONTIFICIS. a13 bIs Romanae Episcvus Constantio pipente regressus est. Sed hoc, utrum quod acquieoerit uoluntati suae Constantii subscribendum , ad ρυuli Romani gratiam, a quo Prusiciscens fuerat exoratus, indulserit, Pro certo compertum non habeo. Silent Menaea Graec rum , Theophanes , Nicephorus Callistus , ac ipse Photius, qui certe Romano Pontifici silentio suo parcera uoluisset; causamque reditas Liberii in Urbem Romanam assignant plerumque , quam assert Sulpicius Severus Lib. II, Hist. Cap. XL. Sed Liberius Paulo Post urbi redditur ob seditiones Romanas. Et Socrates Lib. II. Cap. XXXVII. Caeterum Liberius haud multo post ab exilio repocatus, Sedem suam recepit , cum Populus Romanus, seditione facta, Felicem Ecclesiae ulisset ι et Imperator licet inuitus , assensum illis praebuisset. II. Primi praetensi huius lapsus hueuin toros , homines fuero nulla fido digni , Catholicao Eeels-siae et Apostolicae Sedis hostes, nimirum Ariani, do quibus scribit Sonomenvs Lib. IV. dist. Eccles. cap. XV. Cum Eudoxius, et qui cum illo opinioni Aetii fauebant. Antiochiae osti Distolam accuissent, Uam sis rumoribus Luulgauerant, Graeco fingebant γ Liberium quoque ConsubstantialIs pocabulum condemnasse,
et Filium Patri dissimilem confiteri. Quorum ualumniam doin adoptavit Philostorgius Arianus Historious : publico tamen in aliquo conditio neque ipsi Ariani ausi unquam suerunt catholicis obiicere lapsum Liberii. Atqui si reus ille fuisset, lapsum hune certa catholicis ob-jedissent Ariani, praeeipus in Synodo Ariminensi, quae
post raditam Liberii habita est. Arianam crambem paulo post recoxerunt Luoiseriani, et Ursicini Antipapae sectatores schismatici Maroellinus et Faustinus eodem
217쪽
dii 4 ARTICULUS III. CONTROVERSIA VII. saecuIo IV. in libello contra Damasurn Papam. III. AntI- qua monumenta, quibus praecipue innitantur Liberiani Iapsus Patroni, supposititia sunt, aut certe interpolata et eorrupta. Fragmenta S. Bilario adscripta incerti sunt a
thoris, et Hilarii nomine prorsus indigna r Athanasii textus in Epistola ad Solitarios , et in Apologia contra Arianos , absone prorsus illius Sancti libris - ab imperito suisso intrusos solide probat Stillingus Cap. VII l. Duo loea allata ex Libro B. Hieronymi de Scriptoribus Ecclesiasticis , et in ejusdem Chroni eo, quae prae reliquis
omnibus S. Doctoris operibus sunt maxime interpol in , nec cum aliis S. Hieronrmi assertis congruere, et inter se quoque pugnare, ac manifeStos Continere er-TOres , non sine claris suppositionis indiciis , ostendit
Cap. IX. Quatuor denique Liberii Epistolas ab Arianis, 1.uciferianis , aut aliis Schismaticis confictas suisse, Cap.
III. demonstrat. Hinc medio aevo praetensum hune Li- herii lapsum creditum fuisse a Latinis non miratur, quod exigua tunc vigeret crisis. IV. Liberius ab exilio rediens maximo plausa ae gratulatione exceptas fuit a Romanis, Felice Urbe eiecto , ut testantur Theodoretus, Hieronymus et Prosper in Chronico. Iam vero omnino incredibile est, quod Romani, Ariatiis alias adeo insensi, Liberii praevaricationem non intellexissent, siquidem is eorum errori consensisset : aut neglecto Imperatoris mandato, qui et Felicem, et Liberium Romanae Eo-clesiae sociato imperio praeesse volebat, rejecto Felice, Tedeuntem Liberium tanto plausa exceperint. Baronius, ut ab hac disseultate se extricaret, contra omniam Seri-Ptorum veteram authoritatem, maluit digere , Liberium in suo reditu abalienatos invenisqe Romanorum animos.
Eamdem cum Stiltingo sententiam propugnant card.
218쪽
BE INERRANTIA ROMANI POWIFICIS. at Saose 'hus Orsi in Hist. Eccles. saeculi IV., et Franc. Antonius Zacharia in Dissertat. cle gommentitio Liberii Iapsu, inserta Tomo II. Thesauri Theologici.
CDL. Objicitur IX. Lapsus Felicis II. qui Liberio in exilio pulso, Arianorum favore suffectus, illiseommunicavit. R. I. Quamuis Felix familiariter usus aerit Arianis, numquam tamen Arianam haeresin amplexus fuit , aut docuit. R. 1 l. male nobis objici Felicem , cum is legitimus Pontifex numquam fuerit. Prohatur aS- sertio I. illegitime Pontificatum suum auςpicatas fuit, Liberio legitimo Pontifici ab Arianis suffectus, atque a Romanis numquam agnitus ut Ponti sex, qui Liberi tam Romam remitti magnis precibus, immo coorta etiam seditione, a Constantio impetrarunt, ac redeantem ingemti gratulatione exceperunt, eiecto ex Urhe Felice, cui numquam toto eo tempore, quo abfuit Liberius, communicare voluerunt ob hanc ipsam praecipue familiar, talem cum Arianis. Neque dici potest, Liberium se Pomtificatu abdicasse ; cum nullam prorsuη hujus abdicati nis vestigium exstet in tota antiquitate : aut Felicem
demortuo Li herio succeqsisse ; cum certum sit, Damasum
immediatum suis e Liberii Successorem , Felicem vero ante Liberium vita migrasse. Ita Papebrochius, Stillin-giis , Nermantius, Christianus Luseus . O phrius Pan-uinius, Cia conius, Tille montius , Ballistus, Natalis AI xander , Du Pin, Fleuryus, Casteri etc. II. Felix II.
omittitur in catalogo Romanorum Ponti figam a S. Augustino Epist. LVI. alias CLXV. ad Generosum, et a S. tato Milepitano Lib. II. contra Parmenianum , autho Tibus synchronis. Neque assertioni nostrae obstat, quod Pontificum Catalogus Dumaso adscriptus Felicem II. n meret inter Ponti es : quod ejusdem meminerint Mar-
219쪽
α,6 ARTICULUS III. CONTROVERS A VII. Urologia antiqua Bedae, Adonis, Usuardi, atque etiam Romanum : quod Anno 1582 , cum de illo e Martyrol gio eradendo ageretur , inventa fuerit Romae arca lapidea in Busilica SS. Cosmae et Damiani, cum hac inscria
ptione : Corρus Sancti Felicis Papae et MartFris, qui damnavit Constantium. Catalogus enim ille , quamvis sitanti laus , Perperam tamen Damaso adscribitur , atque eruditorum judicio multis aliis in locis correctione indiget. Martyrologiorum authoritas neque irrefragabilis est, neque tanta , ut omnes promiscue historiae in eo contentae pro exploratis haberi debeant, si quidem gravissimae Tationes in contrarium pugnent. Praeterea nos hic Felici II. minime denegamus locum inter Sanctos , sed tantum
inter Pontifices eum numerandum non esse cenSemas. Ιm
scriptio Felicis tumulo appo,ita fuit ex falsis rumoribus , et uaonumentis apocrIphis , eatuque peritissimi aevi nostri Antiquarii saeculo ix. posteriorem esse volunt. Adde quod nullus priorum temporum Scriptor, nou Athanasius, non Lucifer calaritanus, non ullarius, non Hieronymus etc. unquam memoriae prodiderint, Constantium a Felice II. damnatum fuisse; qui rein tanti momenti nequaquam silentio praeteriissent.
CULI. Objicitur X. Lapsus Zosimi, qui Pelagianam coelestii prosessionem fidei approbavit, illiusque libellum
Catholicum dixit. R. Calumniam hanc aperte refellit S. Augustinus Lib. II ad Bonifauium contra duas Epistolas Pelagianorum Cap . III. Quaenam tandem Distola oen randae memoriae Paρae Zosimi, quae interlocutio reρeritur, ubi Prae Perit credi Uortere , sine ullo uitio Peccati originalis hominem nasci Nusquam prorsus hoc dixit, nusquam omnino conscr*sit. Sed cum hoc Coelestius in suo libellio posuisset inter illa dumtaxat, de
220쪽
DE IRERRANTIA ROMANI PONTIFICIS. αεν quibus se adhuc dubitare, et instrui pelle confessus est, in homine acerrimi ingenii, qui pruecto, si corrigeretur plurimis profuisset, uoluntas emendationis , non falsitas dogmatia an robata est. Et propterea libellus ejus Catholicus diatus est, quia et hoc Catholicae mentis est, si qua
forte aliter sapit, quam peritas exigit, non ea certissime definire, sed detecta et demonstrata revuere. Quare hoc in negotio certum est I. Libellum Coelestii a Z simo pronuntiatum fuisse catholicum , non quidem habita ratione propositionum et dogmatum, quae continebat, sed habita ratione mentis et affectus, quem praeseferre videbatur Coelestias; quia nimirum sente etiam suam Sedis Apoςtolicae judicio corrigendam subjecerat, et Innocentii I. Decretis assentiri se fuerat prosessus. II. Coelestium et Pelagium numquam a ZO-simo in communionem receptos fuisse, aut a nota ha Tesis absolutos, ut ipse testatur Zosimus Epist. XII. ad
Aurelium Carthaginensem : Id circo nouerit pestra staeternitas , nihil nos post illas, quas s eritis litteras vestras accepimus , immutasse , sed in eodem cum
Cta reliquisse statu , in quo dudum fuerant, cum hoc nostris iιtteras pesrrae indicauimus sanctitati; ut illa
quae a sobis ad nos missa erat, obtestatio remaneret.
III. Zosimum initio in quaestione meri facti deceptum fuisse, quia suspicabatur Coelestium et Pelagium ab Asricanis Episcopis praeeipitanter ac salso haereticae d
Qtrinae accusari, quam veteratores illi Romae subdole tegebant, simulantes se per omnia consentire Innocem iii Decretis. IV. rasimum voluisse retractare, Seu eXamini iterum subjicere sententiam Innoc'ntii , non quatenus illa fidei dogmata, sed quatenus personas respiciebat , Pelagium nempe et coelestium, quos falso Tom. III. E