Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

υ3 ARTICULUS IV. CONTROVERSIA III. sit electus, et consecratus. II. Ratione. Nisi ministri Ec- cIesiae aIi quo signo exteriori declarent , aeque nobis sente illi ignoti, ac ineogniti nobis sunt praedest,

nati ; ideoquθ nee Pastores ove, suas , nez Oves Pastores suos agnoscerent. Ergo Ministri debent signo exteriori declarari. Atqui hoc signum exterius non sunt m iracula, quae rarissime hunc in finem a Deo patrantur, cum tamen ordinationes sint frequentissime o Ergo, hoc signum exterius est elaetio ab Ecclesia facta. DU. Prob. etiam aItera pars, Conclusionis, I. exemplo Christi, qui Iudam Iscariotem , utique repro-hum , ad sacri ministerii , atque Apostolatus apicem evexit. II. Rationec Si soli praedestinati apti essent sacris ministeriis , omnes actus potestatis Ecclesiasticae se tam ordinis, quam Iurisdictionis , essent maxime inereti ae dubii ; cum nullus de sua , aut aliena praedestinatione ac salute sit certus : quod certe repugnavprovidentiae Dei ; qua is Ecclesiam suam sapientissime

gubernatis.

DKVI. Dices L EceIesia nou potest discernere praedestinatos a reprobis. Ergo Ministri Ecclesiae a solo Deo eligunturia Pia C. Soli praedestinati sunt capaces potestatis Ecclesiasticae, possuntque esse ministri Ecclesiae. Atqui solas. Deus praedestinat. Ergo solus Deus et sit ministros Ecclesiae.. P.. M. Potestas serendi leges Ecclesiasticas est supernaturalis o Ergo non potest dari in homine reprobo et peccatore: Coorm. Haec Pot stas data. est a Christo afi aedificationem , et iis honumi Ecclesiae Christi.. Ergo, non. est credibile , quod inimicus. Christi sit illius capax. R. C. A. N. C. Ad Probat. N. M. Ad hujus probat. c. A. N. C. In homine xe probo et impio multa possunt dari dona spiritualia. ω

282쪽

DE ELECTIONE MINISTRORUM. an ut fides, spes, et gratiae gratis datae. Ergo etiam potest dari potestas serendi leges Ecclesiasticas , quamvis

Meo sit supernaturalis A l Consirmat. C. Λ. N. C. Deus potest etiam hostibu& suis uti tamquam instramento ad heneiaciendum Ecclesiae suao ; ceditquct in utilitatem Ecclesiae, quod illius Ministri, etiam reprobi et impii , legitime tamen electi, habeant illam potestatem:

alias omnes actus Iurisdictionis Ecclesiasticae essent iu- certi , non sine maxima perturbationΘ Fidelium DXVII. Dices II. Interior Dei electio potest manifestari, absque electionis EceIesiae, aliquoe miraculo edito ad confirmandam Dei electionem - Ergo. P. A. Interior Dei electio potest sortibus manifestari de quibus , Proverb XVI. dicitur : Sortes mittuntur la. sinu : a Domino autem te erantur. Confirmatur exemplo Matthiae Apostoli, qui pep sortes electus fuit R. N. A. Ad probat. N. A. Per usum sortium vel tentaretur Deus

uel digni et indigni indiscriminatim in Sacerdotes et

Pastore& eligerentur. Atque hac de causa usum sortium n electionitius Ecclesia reprobavit. Texta illo ex Proverbiorum libro adducto Salomon hoc unum docet, quore omnia , etiam fortuita , a Deo regantur , saltem generali providentita quae omnes causas secundas regit, et in finem. suum dirigit: negadi quidquam fortuitum dicillosSit respectu causae primae , se a Dei. Ad confrm. R. vel, non fuerunt sortes proprie dictae , sed lumen super milhiam a Deo effusum,. aut alto' donum diu, num ,. ut musti explicant Scripturarum Interpretes : aut

Apostoli ex peculiari inspirationae Dei , et privilegio ,.sorti has usi sunt; Privilegium vero non debet trahi iaexemplum ordi nariae electionis. Alii respondent Apostolos. ea tu electione sortibus usos finisse , eoquod uterque,

283쪽

ARTICULUS Iv. CONTROVERSIA NI.

νitis, ni humano judicio discerni non potuerit, uter auteri praeponendus esset: quo in casu licitum esse aiant sortium usum; tum quia non tentatur Deas , cum eiu providentiae eommittitur , quod humano judicio cognoΡsei non potest: tum quia nullum imminet Ecclesiae, ve Ecclesiastico coetui periculum , in quem umque Sors cadat , cum Ecclesiasticae dignitatis Candidati meritis p

res agnos untur.

DXVIII. Conclusia II. In Electionibus Ministrorum Ecclesiae olim per plara saecula cum Claro habuerunt etiam populus et optimates laici ius suffragii, saltem

in multis regionibus. Prob. Ι- ex saeto Apostolorum,.qui Act. VI. ita fideles allocuti sunt: Considerate ergγfratres, viros ex pilis boni testimonii septem , Plenos iritu Sancto et svientia, quos constituamus su 'er hoc opus Et seacuit sermo coram omni multitud Re et elegerunt Stephanum. u. Exemplo Athanasii, Basilii, Ambrosii, aliorumque, qui posta ante omni P0-pulo electa sant. III. Ex C Politum R, in quo ad votum Theodosii Imperatoris Ceolitanae Ecclesiae praepo situs suit Nectarius: Ex Carthaginensi IU- Cap. I. ub clicitur. Cum in his omnibus examinatus inventus sum

rit ρlene instructus, tunc cum eonsensu Clericorum et laicorum , et conoen tu totius Propinciae Discoporum - -srdinetur Episcopus. Concit. Toletanum XII. A. 68 I. Hispaniae Regibus jus concessit eligendi upiscopos o Hanc ipsam potestatem a Romano Pontifice Zacharia. si hi concessam exercuerunt Pipinus, ejuslue posteri impraesentandis Regni sini Episcopis o DXlX. Praecipua ratio , ob quam populus in eleationibus Episcoporum et Miuistrorum Ecclesiae admis-

284쪽

DE ELECTIONE MINISTRORUΜ. Rasus est, alia non fuit, quam ne subditas grex Pastorem invito datum aversaretur, aut parum reverenter haheret. Caeterum in Electionibus aliae Cleri, aliae popu- Ii vices fuerunt; populus siquidem proprie non elige Bat , nec ejus suffragium necessitatem inducebat, ut colligitur ex Canone III. Nicaeni II., sed polias testim nium serebat de vita , et moribus eligendi, sacraque inctione consensum praebebat. Labente autem tempore , et majore experientia susTragante , paulatim populus ab electione remotus est, ut apparet ex Novella Iustiniani CXXIII. Cap. I. et CXXXVII. Cap. II. ubi statuitur, ut Clerici et Primates tres nominent, et ex istis uuum eligat Metropolitatius. Tandem omnis ad electionem accessus partim consuetudine , partim latis Canonibus pinpulo prohibitus est. Ratio excludendi populum multiplex fuit. l. Quod, aucto fidelium numero , convocari pop Ius sine gravi difficultate et tumultu vix posset. II. Quod discordiis ac partium studiis usque ad rixas, hellum , caedesque scinderetur. Ammianus Marcellinus Lib. XXV1I. Cap. III. refert, post Liberii Romani Pontificis obitum , clivisis Damasum inter et Ursicinum Romani Polpuli studiis, uno die intra Sicini Basilicam CXXXVII. homines fuisse interfectos. III. Quod affectu plerumque

et favore , non merito vota conserret. lV. Quod potenti rum , qui Episcopatus nut sibi, aut suis affectabant. meta et praemiis facile vinceretur, nec tam eligeret, quam venderet. V. Quod quandoque invitos ad Episcopatum compelleret. V1. Quod unius Ecclesiae Episcopos ad mliam vocaret. VII. Quod judicium vulgi inconstans sit ac varium , ideoque vanae populi voces non sint audiendae. Vide Ignalium Schwara in coli. Histor. Parte VI. Quaest. IX.

285쪽

ρηα ARTICULUS IV. CONTROVERSIA III. DXX. ConcIusto III. Hoc tamen suffragii ius, in electionibus Episcoporum ac ministrorum Ecclesiae, Laicis et populo nequaqnam competebat Iure divino , sed mere Ecclesiastico , quodque jastis de causis ab Ecclesia abrogari potuit. Prob. I. negative, quia ostendi non potest , hoc jus ab ipso Deo populo et Optimat hus concessum fuisse. II. positive ex Scripturiso Christus XII. Apostolos elegit, et LXXII. Diseipulos desitagnavit inconsultis fidelibus. Paulus ad Titum Cap. I. v. 6. iubet ab eo constitui per civitates Presbyteros,

quemadmodum et ipse Paulus secerat, nulla facta memtione populi. Act. cap. I. Apostoli propria authoritate duos statuerunt meritis pares , Mathiam et Barsabam , quorum alter, in quem sors cecidisset, Apostolatus sangeretur officio. Paulus non expectato populi suffragio Timotheum constituit Ephesiorum, Titum vero crete sium Episcopum ἀDXXI. III. Ex Bistoria Ecelesiastica constat ab Apostolis missos suis,e Episcopos a se ordinatos , ad P pulos absentes et infideles, a quibus verae fidei luminctillustrarentur. Sic Petrus, Alexandrinis ea de re nihil scientibus aut cogitantibus, Marcum Evangelistam discipulum suum Alexandrinae Ecclesiae Episcopum cre vit. Immo primis tribus ferme saeculis Alexandrinum Episcopum a solis Presisteris , inconsulta plebe , electum fuisse , testatur S. nieronymus Epist. LXXXV. ad Evagrium, in qua scribit: Ram et Alexandriae a Marco Evangelista usque ad Heraciam et Dionysium DiscῬos , Presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum, Discoρum nominabant. DXXII. IV. Authoritate conciliorum. Nicaenum

I. can.4V. jubet Episcopum constitui ab Episeopis co-

286쪽

DE ELECTIONE MINISTRORUM.283provincialibus, vel in eodem Ioco congregatis, vel si id seri commode non possit, scripto saltem assentientibus ;Confirmationem vero a Metropolitano fieri. Laodice num Can. XIII. statuit: Non est permittendum turbis electionem eorum facere , qui sunt ad Sacerdotium promouem di. Bracarense II. Cap. I. Non licet populo electionem facere eorum, qui ad Sacerdotium ρromouentur e sed sit judicium Discoporum , ut *si eum , qui ordinandus est; probent, si in sermone , et Iide , et sρirituali uita ed eius sit. Nicaenum II. Can. III. Omnis electio a Principibus facta Episcopi, Presbyteri, aut Diaconi, Irrita

maneat secundum regulam , quae dicit: Siquis Disco-Pus , saecularibus potestatibus usus, Ecclesiam per ψsos obtineat, deρonatur, et segregentur omnes, qui illi communicant. O 'ortet enim, ut qui prooehendus est in DAscopum , ab Discopis eligatur, quemadmodum a Sanctis Patribus , qui amd Ricaeam conoenerunt, in regula desinitum est Politanum IV. Can. XXII. Promoti

ries atque Consecrcitiones Disco'orum, concordans yrioribus conciliis , electione ac Decreto Discoporum COLIegii Ieri, Sancta haec et uniuersalis Synodus desinit

et statuit; atque jure promulgat neminem Laicorum , Princ um , vel Potentum, semet inserere electioni uel promotioni Patriarchae , pel Metroροlitae , aut cujuslibet Discopi. Quisquis autem saecularium Princi 'um , et Potentum , uel alterius dignitatis Laicus adoersus communem atque Canonicam electionem Ecclesiastici ordinis agere tentaperit, anathema sit, donec obediat, ac

consentiat.

III. de Sacerdotio graviter conqueritur, quod suo tempore a suffragiis Populorum Penderet Episcoporum et

287쪽

ARTICULUS IR CONTROVERSIA In. etio : ideoque non esse mirandum ait, si flagitiosi praeficiantur Ecclesiis, dignissimi autem in obscuro jaceant; et delitescant; cum electionis judicium ab illis petatur , quorum animi sulis temporalibus lucris , et vol ptatum illecebris addicti sunt, Dec nisi terrena sapiunt. Ex quo satis colligitur Chrysostomum ejus opinionis minime fuisse , quod jus suffragii in electione Mini strorum Ecclesiae ad populum et Laicos pertineat juro divino; ullas in ipsum Deum injurius fuisset, incusando ejus voluntatem. VI. Ratione. Electio Episcopο-rum et Ministrorum Ecclesiae est actus quam maxime pertinens ad regimen et gubernationem Ecclesiae. Atqui potestatem gubernandi et regendi Ecclesiam Deus non dedit populo et Principibus , sed solis Pastoribus Ecclesiae. Ergo ad illos solos pertinet eligere Episcopos et Ministros Ecclesiae. DXXIV. Dices T. Act. Cap. VI. Fidelium multit do elegit septem Diaconos Et Act. Cap. XIV. Et cum constituissent Paulus et Barnabas illis per singulasciςitates presbyteros. Graece dicitur κουροrονωντες, id est, cum elegissent Usis Presbyteros per sufragia ; mos

enim Graecorum erat, ut per elevationem manuum sunsragia darent in electionibus. Ergo in electione Ministrorum Ecclesiae populus jure divino habet jus suffragii. P. C. Id ad ius divinum pertinere censendum est, quod Apostoli semper observarunt. Atqui Apostoli in electionibus semper rogarunt populi suffragia. Ergo. R. c. A. N. C. Multitudo fidelium elegit septem Diaconos ex privilegio et concessione APο,tolorum, non ve-TO eκ eo capite, quod populi suffragium necessarium fuerit. Vox viρπον in in sensu Suripturae et Sanctorum Patrum non siguificat electionem Per suffragia,

288쪽

DE ELECTIONE MINISTRORUM. a Aquae manuum elevatione seret; sed denotat impositi nem manuum ad impertiendum ordinis Sacramentum , quod a Graecis vocatur Sacramentum impositionis manuum. Certe hunc esse sensum laudati loci colligitur eX toto contextu. Aet. Cap. XIV. Et cum constituissent illis Paulus et Barnabas Fidolibus recens conve sis per singulas e Ecclesias presbyteros , et orassent cumjejtinationibus, commendaperunt eos Domino , in quem crediderunt. Ad probat. N. M. Multi Apostoli obse varunt , quae ad ius divinum non pertinent. Prapterea T. etiam min. Apostoli enim saepe, ut dictum fuit iaprobatione, Episcopos et Presbyteros constituerunt populo nou Consulto.

DXXV. Dices II. S. Ciprianuq Epist. LXVIII. ad

Clerum et Plebem Asturicensem scribit: Usa Plebs maxime habet potestatem uel eligendi dignos Sacerdotes, i indignos recusandi : quod et Usum videmus de di-rina authoritate descondere , ut Sacerdos, plebe Praesente , sub omnium oculis deligatur . et dignus atque idoneus publico testimonio comprobetur. - - DE tra ditione diuina et Aρostolica obseroatione obseroandum est et tenendum, quod apud nos quoque , et fere Perpropincias unioersas tenetur, ut ad Ordinationes rite celebrandas, ad eam plebem , cui praepositus ordiu

tur , Discopi ejusdem propinciae proximi quique conueniant, et Discopus deligatur plebe praesente , quae siugulorum citam plenissime nouit. Ergo juxta S. Cyprianum populus jure divino habet jus suffragii. R. N. C. S. cyprianus plebi tribuit potestatem eligendi more te, tu, non more Iudicis. Per illa autem verba : De diuina authoritate descendere. De traditione diuina Mi pandum est, non intelligit jus aut praeceptum diu,

289쪽

α36 ARTICULUS IV. CONTROVERSlA III. num, sed exempla dumtaxat aliqua, in sacris litteris expressa, electionis factae, approbante ae suffragiam serente populo ut patet I. ex eo, quia electionem Gleazari, Mathiae, et septem Diaconorum commemorat.

II. Quia in eadem Epistola dicit, consensum plebis non ubique requiri in electionibus. Atqui si ille jure diu,

no necessarius esset, in omnibus omnino provinciis, et ubique requireretur.

DXXVI. Dices III. Modus eligendi Pastores et ministros Ecclesiae, qui consormis est Ecclesiae Apost licae et primitivae, est omnium optimus , et merito ab Ecclesia observandus. At modus eligendi Pastores et misnistros Ecclesiae , accedente suffragio populi , est comformis Ecclesiae Apostolicae ac primitivae. Ergo. Confirm. Leges divinae et humanae prohibent, ne invitae Sponsae assignetur Sponsus. Ergo cum Episeopus sit Sponsus Ecclesiae , non debet invitae obtrudi, sed ejus

expresSus Consensus, adeoqae et populi suffragium a cedat necesse est. R. I. N. M. universaliter sumptam. Multa secum refert tempus , et rerum Status multa commutavit in melius. Olim pauci Christiani in aedes privatas conveniebant oraturi ; nunc in Templum publitum et consecratum. Olim in coenis sumebatur Euch ristia ; nunc a jejunis in Templo. Olim in nocturnis vigiliis eursitabatur ad sepulcra Martyrum, ad Saepe inulla flagitia committebantur sub umbra pietatis ; nunchoo vigiliarum genus sublatum est. Olim corpus Domitii dabatur viris in manus, ut domi cum vellent sinmerent : nunc mutata est in i melius consuetudo ete.

R. li. N. m. Quod hoc frequenter ab Apostolis obsedivatam non fuerit, ostendimus Num. DXX. Ad Comst m. c. A. C. Ecclesia equidem sponsae, Episcin

290쪽

DR ELECTIONE MINISTRORUM. 23 Pm sponso eomparatur , non tamen ea ratione, ut in omnibus persecta detur similitudo; alias sequeretur , nullum Parochum posse eligi, inconsulta rusticana ple-ho : item Apostolos jura divina et humana conculca se , quando ad provincias et urbes primum converte das miserunt Episcopos, quos, insidelibus non consul-.tis, ordinaverant.

cONTROVERSIA IV. AN ORDINATIO ET VOCATIO MINISTRORUM EccLESIAE AD POPULUM PERTINEAT, VEL LAICOS 3

Contra Protestantes.

DXXVII.

Ordinatio est saera caeremonia , qua certo ritu initiam tur et consecrantur Ministri Ecclesiae , quibus conseditur potestas Ordinis et Iurisdictionis, sive conseerandi, et remittendi peccata. Mocatio, quae alio nomine Missio dicitur, est collatio Iurisdictionis spiritaalis ad regendos et gubernandos in spiritaalthus illos populos quibus quis praeficitur. Sio Apostoli missi fuerunt

in omnem terram , quando omnes populi ac Gentes a Christo illis assignabantur. Duplex solet distingui vocatio sive missio, una ordinaria , et mediata, quas fit a Deo mediante consensu et eooperatione hominum :quo pacto Parochus, v. g. vocatur ex consensu Episcopi , Episcopus ex consensu Ponti figis , et Papa ex consensa cardinalium. Altera est immediata et extrao

SEARCH

MENU NAVIGATION