Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

328 ARTICΠLUS Iv. CONTROVERSi A VI. hus constitutos, non obstante lege Ecclesiastica, se

poto, posse matrimonium contrahere , contractamque validum CSSe.

DLXII. Conclusio II. Coelibatus Saeris Ordinibus adnexus fuit jure Ecclesiastico antiquissimo, jam inde ab Apostolorum temporibus; adeoque longe ante Sirioli Pontificis tempora. Prob. Conclusio. Quod semper in Ecclesia observatum fuit, nec ab ullo Concilio legitur institutum , id censetur esse Apostolicae traditionis. Atqui coelibatus semper fuit statui Clerieorum adnexus. Ergo coelibatus Clericorum est Apostolicae traditionis. P. min. I. Authoritate Scripturarum. Apostolus ad Titum. Cap. I. v. 7. et η. -υrtet enim Discopum sine crimine esse , sicut Dei dispensutorem : non Superbum, non iraciandum etc., sed h

syitalem , benignum , sobritim , iustum , vin tum , comtinentem , id est, ab uxore abstinentem . quo senSri

Apostolus vocem illam usurpavit I. ad Cor. Vt I. Si non se continent , nubant. Idem Apostolus pluribus locis implicite insinuat. II. ad Timoth. II. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. At quod negotium saeculare magis, quam opus coniugii 3 1. ad Cor. VII. v. 33. Qui cum uxore est , sollicitus est quae Sunt mundi, quomodo placeat uxori, et dicisus est. S. Hieron3mus ex illo Apostoli loco I. ad Cor. VII. v. S. Folite Doti dare invicem , nisi forte ex consensu ad te Fus, ut facetis orationi, hoc Iustruit argumentum Lib- I. contra Jovinianum Cast. XIX. Si L ticus, et quicumque fidelis orare non ρotest, nici cureat o icio conj

suci incia , semρer oriandum est. Si semper orandum CSt, ergo Femper carendum matrimonio. Num et ira

332쪽

DE COELIBATU CLERICORUM. 3 ueteri Lege, qui Pro Populo hostias Osserebant, non

solum in domibus suis non erant , sed puri cabantur ad tempus, ab uxoribus separati, et pinum et siceram non bibebant, quae solent libidinem ρropocare. DLXIII. Ρrob. II. Authoritate Patrum, qui ante Siricium scripsere. Origenes Ilom. XXVI. in Lib. Numer. Certum est, quia im 'editur sacri tum indesinens iis , qui conjugalibus necessitatibus serpiunt: um de sidetur mihi, quod illius solius est oberre sacri cium , qui indesinenti et per 'etuae se depoperit castit ti. Eusebius Lib. I. Demonstrat. Evangelicae Cap. IX. Verumtamen eos, qui sacrati sunt , atque in Dei ministelio cultuque occupati, continere deinceps se Usos αcommercio uxoris decet. S. Cyrillus Ierosolimit. Catech. XII. Decebat purissimum puritatis Doctorem ex Puris

Prodire thalamis. Si enim qui a 'ud Jesum bene jungitur Sacerdotio , abstinet a muliere : quomodo iρse Jesus e muliere prodiisset 3 S. Gregorius Plyssenus Lib. de Virginitate Cap. ult. scribit, Sacerdotem non es te perare legi prohibenti, qui nuptiali opere impurus sacriscium offert. S. Epiphanius, qui circa A. 37I Panarium suum scripSit, Haeresi LIX., quae est Catharorum sive Novatianorum, ait: Quin eum insuper, qui adhuc immati imonio degit, ac liberis dat operam, tametsi

unius sit uxoris pir, nequaquam tamen ad Diaconi,

Presbyteri, Discορi, aut 'podiaconi ordinem admi

tit : sed eum dumtaxat, qui ab unius uxoris consuetudine sese continuerit, aut ea sit orbatus. Quod in illis locis praecipue si, ubi Ecclesiastici Canones acci rate serpantur. At enim nonnullis adhuc in locis Pre-slyteri, Diaconi, et Η odiaconi liberos suscipiunt. Respondeo, non illud ex Canonis authoritate seri,

333쪽

33sARTICULUS I v. CONTROVERSIA VI. sed propter hominum lanapiam, quae certis testi 'Oribus negligenter agere, ac connioere solet, ob nimiam populi multitudinem , cum scilicet, qui ad eas se functiones ainlicent, non facile reρeriuntur. Idem Ηaer. XLVlII. ait, Christum ipsum huius disciplinae esso authorem , atque de ea Apostolos leges condidisse, et Canones. Id quod Αρostoli deinde honeste et religiose decreuerunt per Ecclesiasticam Sacerdotii regulam. S. Ambrosius Lib. de officiis Cap. ult. Sacerdotes ali

quens asserit, inoffensum et immaculatum ministerium exhibendum esse . nee ullo conjugali coitu violandum.

DLXIV. Prob. II l. ex conciliis ante Siricium habitis. Concilium Eliberitanum, initio saeculi IV. in uia

spania celebratum, Canone XXXIII. decrevit: Placuit,

in totum prohiberi Discopis, Presbyteris et Diaconiabus , pel omnibus Clericis positis in ministerio, abstinere se a conjugibus suis , et non generare Iilios ; quicumque Mero fecerit ab honore Clericatus exterminetur. Concilium Nicaenum I. Can. III. ita statuit: Vettiit magna Synodus, ne liceat Discopo , nec Presbytero, nec Diacono, nec ulli ρenitus illorum , qui sunt in Clero , introductam habere mulierem , praeterquam

utique matrem, Mel sororem , pel amitam , set eas S

las mulieres , quae omnem suspicionem effugiunt. Ubi nomine mulieris introductae uxor significatur, ut in s rius patebit ex responsionibus ad objectiones. DLXV. Conclusio III. Lex continentiae in Ecclesia non Latina tantum, sed etiam Orientali , saltem usque ad tempora sero Trullanae Synodi, comprehendebat Episcopos, Presbyteros, et Diaconos , qui Post Ordinationem nee novum coniugium , saltem sine d spensatioue Episcopi, contrahere licite poterant, uel

334쪽

DE COELIBATU CLERICORUM. 33, iam ante contracto uti. Dicitiar I. quod licite post Ordinationem novum matrimonium contrahere nou PO-

tuerint ; priusquam enim matrimonium post Ordinationem contractum ab Ecclesia irritaretur , quod primum saeculo XII. contigit, illicitum quidem erat, sed tamen v lidum. Dicitur II. Saltem sine dispensatione

Discopi, intelligendo id de solis Diaconis: in Ancyrano enim concilio circa Annum 314. habito , Can ne X. iuxta versionem Dionysii Exi qui dicuur: Di coni quicumque , cum ordinantur, si in ipsa Orssinatione protestati sunt, dicentes , pelle se habere uxores, nec posse se continere; hi postea si ad nuptias senerint , maneant in ministerio , propterea quod his Discoρus licentiam dederit. Quicumque sane tacuerunt, et susce 'erunt manuum impositionem, professi continentiam , sι Postea ad nuptias perierint, a ministerio pelClero cessure debebunt, laicam reciρientes communi nem. Ex quibus verbis colligi videtur, licitum fuisse Diaconis , etiam post Ordinationem, novum contrahere matrimonium , si quidem in Ordinatione Episcopas cum illis dispensasset. Verum illud hic observandum est, Martiuum Bracarensem in sua collectio ue Cutionum Cap. XAXIX. longe aliter canonum hunc Anerranam legere, nemre ut extat apud Gratianum C. Diaconus Dist.

XXVlI. Diaconus, qui eligitur, si contestatus fuerit pro acc*iendo matrimonis; et dixerit non posse in castitute permanere, hic non ordinetur. Quod si in Ordinatione tacuerit, et ordinatus fuerit, et Postea matrimonium desideraperit, alienus sit a ministerio, et sacet a Ciero. Dicitur IlI. Hanc disciplinam etiam in Ecelesia Orientali vigaisse fero usetae at tempora

Trullanao Synodi, quae Ceoli in Trullo, seu Palatio

335쪽

332 ARTICULUS Iv. CONTROVERSIA VI. Imperatoris habita est, saeculo VII. at finem vergon te. Circa illa tempora mos hie apa i Graecos invaluit, exceptis Monachis , nullos Ecclesiae ministros ordina di , nisi jam coniugatos. Ex una enim parte Probe n verant Graeci , post Ordines licite non posse contrahi

matrimonium : ex altera vero parte erronee Re perperam si hi persuadebant, continentiam esse suprli vires

suorum Clericorum. Unde Synodus Trallana voluit quidem , ut Episcopi a consortio uxorum abstinerent; quoad Presbyteros autem et Diagonos, reprobans Canones Romanae Eeclesiae , statuit ne ab illis exigatur promissum de vitanda consuetudine uxorum, quas a te ordinationem duxerunt. Et quamquam Trullana Synodus , utpote a Sergio Romano Pontifice reprobata , facultatem hanc Clericis suis claro non potuerit, matriamonio iam ante Ordinationem contracto utendi : licite nihilominus eam exercent Graeci , quia hunc ipsis morem Ecclesia Romana permittit, ut legitur etiam Constitui. LVII. Tomi I. Bullarii Benedicti XIV. Exigitur tamen in illa , ut Presbyter Graecas conjugatus, antequam Sacrifieiam Mi sae peragat, per heh-

domadam , vel saltem per triduum ab uxore abstineat, declaraturque, Matrimonium post Ordines Sabliaconatus, Diaconatus, vel Presbyteratus contractam, irritum esse ae nullum.

DLLVI. Probatur iam Conclusio sie explicata speciatiin de Ecclesia Latina I. Authoritate Pontificum. S. Si ricius ad Himerium Tarraconensem Cap. VII. feris hil : Dominus Iesus, cum nos suo illustrasset aduen- tu , in Eoangelio Protestatur : quia legem penit implere , non solvere; ideo Ecclesiam, cujus Uonsus estveciosus formo , castitatis voluit splendore radiare ,

336쪽

DE coELIBATU CLERICORUM. 33stit in δυ iussicii sine macula et ruga eam Possit reperire. Quarum sanctionum Sacerdotes omnes atque

Levitae insolubili lege adstringimur , ut a die Ordinationis nostrae sobrietati et pudicitiae . et corda n stra manciρemus, et co Ora : dummodo Per omnia

Deo nostro, in his, quae quotidie os erimus, Sacrifciis ρIaceamus. Quibus verbis non novam legem EO dit Siriuius , sed antiquam vindicat, quam ad ipsum Christum refert. Postea subiungit: Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in Juturum: si quilibet Episcopus , Presbyter atque Diaconus de incomtalis fuerit inuentus, jam sibi omnem indulgentiae sternos aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est

excidantur sulnera , quae fomentorum non senserint

medicinam. S. Leo Magnus Epist. XCII. ad Rusticum - Narbonensem Cap. III. Lex continentiae eadem est ministris altaris , quae Discopis atque Presbyteris. Qui cum essent laici, siue Lectores, licite et uxores ducere , et sui Os ρrocreare potuerunt. Sed cum ad yraedictos percenerint gradus , co it eis non licere , quod licuit. Unde , ut de carnali stat spirituale conjugium, O 'ortet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant, sic habere, quo et saloa sit charitas coniugiorum, et

DLXVII. 1'rob. II. Authoritate Patrum. S. Iste dironymus Epist. L. scribit : ostoli vel Virgines, uel μυst nuptias continentes. Discopi, Presbyteri, Diaconi, aut Virgines eliguntur, aut sidui, aut certe post Sacerdotium in aeternum pussici. S. Augustinus Lib. II. de adulterinis Conjugiis Cap. ult. Istos , qui virilem excellentiam non putant, nisi peccandi licentiam, quando terremus , ne adulterinis conjugiis haerendo

337쪽

334 ARTICULUS IV. CONTROUERSIA VI. pereant in aeternum, solemus eis Proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad eamdem

sarcinam subeundam capiuntur inpiti, eamque susceptam usque ad debitum sinem , Domino adjuvante , perducunt. S. l sidorus Lib. II. de Otac. divinis Cap. X. Placuit Sanctis Patribus, ut qui sacra mysteria

contrectant, casti sint, et continentes ab uxoribus ,

et ab omni carnali immunditia sint liberi. DLXVIII. Prob. III. Authoritate Conciliorum. Carthaginense II. , quod A. o9o. sub Genethlio Episcopo Carthaginensi celebratum est , Can. II. stauiit: Omnibus placet, ut Disco 'i, Presbteri, et Diaconi , uel

qui Sacramenta contrectant, pudicitiae custodes, etiam ab uxoribus se abstineant. Ab omnibus dictum est: Placet ut in omnibus , et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altari deserpiunt. Carthagineuse V. A. 4o I. Cap. 111. Praeterea cum de quorumdam Clericorum , quamvis erga uxores proprias, incontinentia referretur , ylacuit Discποs et Presbteros et Diaconos, secundum Priora Statuta , etiam ab uxoribus contin

re. Quid nisi fecerint, ab Ecclesiastico remoseantur officio. Caeteros autem Clericos ad hoc non cogi; sed secundum uniuscujusque Ecclesiae consuetudinem obseruari debere. Idem praescribitur a Toletano I. A. 4Oo. Can. I. ab Arausicano I. A. 4. i. Can. XII. XXIII. XXIV. ab Arelatensi II. A. 452. Cun. II. a Turonensi I. A. 461. can. I. a Venetico A. 465. Can. II. ab Agathensi A. 5ω. Can. IX. ab Arvernensi A. 595. Can. XIII. ab Aurelianensi III. A. 538. Can. I l. ab Aurelianensi V. A. 5Q. Can. IV. a Turonensi II. A. 567. Can. XII. a Lugdunensi III. Α. 58S. Can. I. a Tolo tano VIII. A. 653. Can. V. et VI. a Toletano IX. x655. Can. X. alii 'que.

338쪽

DE COELIBATU CLERICORUM. Σ35 DLXIX. Probatur etiam Conclusio speciatim do E cclesia Graeca. Authoritate Patrum. S. Epiphanius tu Expositione fidei Catholicae Cap. XXI. scribit: Sacerdotium ex Virginum ordine praec*ue constat, aut si

minus ex Virginibus , certe ex Monachis , aiat si minus ex Monachorum ordine; ex his creari Sacerdotes solent, qui a sui S se uxoribus continent, aut Secundum unas nuρtias in uiduitate persantur. Secundis

uero nuptiis implicitus in Ecclesia ad Sacerdotium non

admittitur, tametsi aut sese ab uxore contineat , aut

sit ciduus. Eiusmodi, inquam , ab Episcopi, Presbyteri, Diaconi et Subdiaconi gradu rejicitur. S. Hiero-nγmus , diu in Oriente versatus , in libro contra Vigilautium scribit: Quid facient Orientis Ecclesiae, quid Ae ρti, et Sedis Apostolicae 3 quae aut Vim

gines Clericos accipiunt, aut continentes: aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt. S. Chrisostomus Bom. II. de patientia Iob. Dixit unius uxoris uirum, non ea ratione, ut id nunc in Ecclesia obseroaretur: ποrtet enim omni Prorsus castitate Sacerdotem Orn tum esse. Ergo apud Graecos, Scicerdotes et Ministri Ecclesiae ante Trullanam Synodum , vel potius antequam id ipsis a Romana Ecclesia permitteretur, uti non poterat matrimonio ante ordinationem contracto. DLXX. Probatur etiam altera pars Conclusionis, quod apud Graecos ministri Ecclesiae post Ordinationem numquam potuerint licite contrahere matrimonium. I. Authoritate Conciliorum. Concilium pleocaesariense ei mea Λ. 3I4. Can. I. statuit e Presbyter si uxorem a C

perit, ab ordine deponatur. Si cero forniculus Detit, vel adulterium perstetraoerit, amρlius pelli debet, et ad poenitentiam redigi. Trullatia Synodus, praeterquam

339쪽

ARTICULUS Iv. CONTROVERSIA VI. quod Episcopis prohibuerit, ne matrimonio ante ordinationem contracto utantur, Canone VI. ait: Quoniam in Apostolicis Canonibus dictum est, eorum qui non

ducta uxore in Clerum Prom Operitur, solos Lectores et cantores uxorem Posse ducere ; et nos hoc serpantes

decernimus , ut deinceρS nulli penitus ' 'odiacono , vel Diacono, uel Presbiero Post sui Ordinationem contrahere liceat. Si autem Derit hoc ausus facere deponatur. Si quis autem eorum, qui in Clerum accedunt, uelit lege matrimonii mulieri coniungi, antequam Urpo diaconus, uel Diaconus , pel Presbteri ordinetur, hoc faciat. II. Ex Iure Caesareo. Novella XX II. Cap. XLII. Sed et siquis inter reperendissimos constitutus Clericos ultra Lectorem aut Cantorem dicimus omnino contraxerit nuptius : hunc ex nostra constitutione cade re

' Sacerdotio constituimus, atque polumus. Et Novella CXXIll. Cap. XIV. Si uero Iuturus Diaconus non habuerit uxorem, sicut prius dictum est, coniunctam SAhi : non aliter ordinetur , nisi serius ab ordinante eum interrogatus promiserit , Posse ρost Ordinationem et sine legitima uxore honeste vivere : Hori palente eo , qui ordinat, in tempore ordinationis ρermittere Diaconum , aut Subdiaconum ρost Ordinationem uxorem accistere. Is autem, qui permittit, Discopus, expellatur ab Discopulti. Si sero post Ordinationem Presbyter , aut Diaconus , aut Subdiaconus uxorem duxerit,e ellatur a Ciero , et curiae civitatis illius , in qua Clericus erat . cum Propriis rebus tradatur. Quamvis autem omnino fatendum sit, Justinianum hic pro more suo potestatis suae limites transgressum fuisse , eo- quod ad Laicos Principes minime pertineat decernere de Matrimonio, praesertim personarum Ecclesiasticarum :

340쪽

salis tamen eolligitur , quae disciplina saeculo VI. in Oriente viguerit. Porro matrimonium post Ordinatio nem a Presbyteris , Diaconis, vel Subdiaconis contractum , quod prius erat solummodo illicitum , modo est etiam iuvalidum , ut statutum fuit in Lateranensi l. Λ.1 23. Cati. XXI. Q aod Decretum postea confirmahum fuit ab Eugenio III. in Rhemensi A. II 8. Cau. VII. ah Alexandro III. in Lateraneari III. Can. Vt, et Tria dentino Sess. IV. Cau. IX. de Sacramento Matrimonii. DLXXI. Conclusio IV. Valde probabile est, etiam Subditicovos semper in tota sermo Eeclesia adstrictos fuisse ad continentiam : Certam vero om uino est , saltem ab eo tempore , quo Subdiaconatas inter majores Ordines computatas est, eamdem legem etiam ad Subdiaconos in Latina Ecclesia suisse extensam. Prob. I.

pars Conclusionis, 1. Authoritate Patraui. S. hanius Haer. II X. et in Expositione fidei Cutholicae Cap. XX. quae loca adduximus Num. DLXlli. et DLXIX, id ipsum quod de Presbyteris et Diaconis, etiam de Subdiaconis dicit. S. Leo M. Epist. LXXLIV. ad Anastasium Thessalonicensem scribit: Ad exibendam per fectae continentiae puritatem , ne Subdiaconis quidem

connubium carnale conceditur : ut et qui habent, sint tamquam non habentes , et qui non habent, permaneant singulares. S. Gregorius M. Lib. III. Epist. X XIV. ad Leonem Catanensem. De caetero fraternitus tua sit

omnino sollicita , ut quos ad hoc iam o siclum Subdiaconatus contigerit Premoveri , hoc quam maxime diligenter insρiciat, ne si uxores habent, miscendi secum eis licentia potiantur, sed ad similitudinem Sedis ostolicae eos cuncta observare, sua nihilominus distri-TOm. III. P

SEARCH

MENU NAVIGATION