Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

333 ARTICULU8 IV. CON PRO RAIA VI. et one constituat. Prob. II. Authoritate Conciliorum. Eliberitanum Canone XXXIII. praecipit omnibus Presbyteris , Diaconibus, et Clericis positis in ministerio , quos inter certe sunt etiam Subdiaconi abstinentiam ab uxoribus. Vide Num. DLXIV. Aurelianense IV. A. 538. Can. II. Nullus clericorum a Subdiacono et suρra , qui uxores in proposito accipere inhibentur , propriae, ει sorte iam habeat, misceatur uxori. Quod si fecerit, Laica communione contentus, iuxta priorum Canonum statuta, ab ossicio deponatur. Toletanum VIII. A. 653. can. VI. Relatum est nobis, quosdam Subdiaconos , postquam ad sacri hujus ordinis peruenerint gradum , non 3olum comis immunditia sordidari, - - sed etiam , quod dictu quoque nefas est, n0ςis uxoribus copulari rosserentes hoc ideo sibi licere, quia benedictionem a Pontisce se nesciunt perceptase. Proinde omnium excusationum discisso pelamine , id praecipimus observari, ut cum udem Subdiacones ordinantur cum vasis ministerii , benedictio eis ab Episcopis detur , omni peni tus ab illis sorde mulierum, ac familiaritate remota. quod si hoc oulnere deinceps fuerint sauciati, mox erunt sub poenitentiae oneribus usque ad extremum vitae IJIonasteriis religandi, concilium Aquisgran se A. 816. cap. Vl. Placuit Patribus Subdiaconos quia sacra

mysteria contrectant, castos et contInentes esse deberect uxoribus. Vormation se A. 868. cap. IX. Placuit , tit Episcopi, Presbyteri, Diaeoni et Subssiaconi abstineant 36 ab uxoribus, et non generent filios. DLXXII. Dixi in conelusiotis , valitu probabile esse , quod Subdiaconi semper ad continentiam adstricti fuerint in tota sermo Euclesia. Da Graecis enim con uat, eorum Subdiaconos post Trullanam Synodum usos

342쪽

DE COELIRATU CLERICORUΜ. 339sssisse, atque etiamnum uti matrimonio ante ordinationem contracto: immo abusum hunc in aliquas olim irrepsisse Ecclesias Patriarchatui occidentis subjectas facile concedimus. Certum est, lactitatum id fuisse a Subdiaconis Siciliae, quibus Pelagius II. Papa usum matrimonii ante ordinationem contracti prohibuit. At S. Gregorius M. triennio post legem Pracile essoris sui mitigavit, sanxitque , ut Subdiaconis Siciliae uxores . quas ante ordinationem duxerant, relinquerentur; Episcopi vero nullum deinceps Subdiaconum ordinare praesumant, nisi qui se victurum caste promiserit. Eadem corruptela in vicina Calabria invaluerat. Hinc S. Gregorius M. Lib. III. Epist. V. Bonifacio Episcopo Rhegiensi scripsit: Subdiaconis tuis hoc, quod de Siculis statuimus , decernimus obserpari. Cumque ad alias Occidentis Ecclesias nihil hae de re scripsit S. Gregorius , legitime infertur , continentiam in aliis Ecclesiis , more Ecclesiae Romanae, a Subdiaconis tutio fuis

se Servatam.

CLXLIII. Prob. II. pars conclusionis. In Concilio Amalphitano II. A. 1 9. Can. XII. dicitur : Eos , qui in Subdiaconatu uxoribus pacare potuerint, ab omni sacro ordine removemus, o cio atque benescio Ecclesiae carere decernimus. Idem statutum fuit in Lateranensi I. Oecumenico A. II 23. sub Callisto II, Can. III., in Rhemensi sub Innocentio II. A. DSI. Can. IV. Hi, quia Subdiaconatu , et supra, uxores duxerint, aut concubinas habuerint, ossicio atque Ecclesiastico benescio careant: cum Usi enim Templum Dei, uasa Domini, Sacrarium Spiritus Sancti debeant esse, et diici, indignum est, eos cubilibus et immunditiis deseruire. In Lateranensi II. Oecumenico A. II 39. sub eodem Innocen-

343쪽

346 ARTICULUS IV. CONTROVERRI VI.tio II. Can. VI , et Bhemensi sub Eugenio III. A. 1148. Can. III. Qui in Ordine Subdiaconatus, et supra , uxores duxerint, aut concubinas habuerint, o Cio , atque Ecclesiastico beneflcio careant. Et quamvis forsitan Sub iliaconi etiam post saeculum XII. iualiquibus locis matrimonium post Ordinationem contrah re altentarint, aut jam antea contracto u i fuerint, nequaquam sequitur hoc ipsis licitum fuisse , protestante semper Per suos Canones Ecclesia.

DLXXIV. Quaeres L an eadem lege continentiae adstricti fuerint otiam minores Clerici Τ R. variam ciroa hos fuisse Ecclesiae disciplinam. In Carthaginensi III. Λ. 397. Cap. XIX. statuitur, ut Lectores, cum ad

annos pubertatis perierint, cogantur aut uxores ducere,

aut continentiam prosteri. Carthaginense V. A. 4o I. Cap. III. postquam de Sacris ministris ad continentiam coge dis pronuntiavit, de caeteris Clericis haec addit : Caeteros autem Clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque Ecclesiae consuetudinem obserpari debere. Chalcedonense Oecumenicum A. 45 I. Can. XIV. te talarvariam fuisse Ecclesiarum disciplinam circa continentiam inferiorum Clericorum. Benedictus VIII. in concilio Ticinensi A. Iollo. omnes prorsus clericos , etiam minores, eadem continentiae lege adstrinxit. Si, inquit,

Sacerdotes Legis Mosaicae ad tempus Templo deserpiebant , cur Discopis, Presbteris , Diaconibus , et Omnibus qui sunt in Clero, iugiter non est abstinendum , quibus iuge et uerum est Sacri cium 3 Modo a

tem , ita statuentibus Alexandro III. et Linocentio III, quia quamvis ordines mi uores deputentur ad aliqua spiritualia ; non tamen immediate accessum habent ad triΘctanda saura. Clerici etiam post susceptos minores or-

344쪽

DE COELIBATU CLERICORUM. ' 341 lines , gaudent adhuc libertate matrimonium contrahendi ; immo gerentes habitum et tonsuram, contractis jam nuptiis, nisi hi gami sint, fruantur privilegio sortet Canouis ex concessione Bonifacit VIII, sub nova tamen per Concilium Tridentinum Sess. XXIII. Cap. VI. de Besormat. adjecta conditione, ut ex deputatione Episcopi alicui Ecclesiae inserviant. Quod si tamen minores eiusmodi Clerici matrimonium contrahant; ami tunt beneficia, quae habent, ipso jure ante omnem sententiam Judicis , tenenturque restituere fructus a die

conjugii percepios , siquidem matrimonium illud valide inierint: insuper excidunt pensionibus, quae ipsis titulo Clericali suerunt assignatae, et quibuslibet ullis i ribus ad Beneficia Ecclesiastica , ad quae etiam ita pinstorum consequencla redduntur inhabiles. Atque hane privationem operatur matrimonium DOII tantum Consummatum , sed etiam ratum. Batio huius Ecclesiasticaediςpositionis est, quia non alia tutentione aut conditione , quam coelibatus, beneficium Ecclesiasticum conseditur, censeturque illi renuntiare, qui statum alium pugnam tem cum Clericatu assumendo, conditionem non implet.

DLXXV. Quaeres II. An majoribus ordinibus initi ii obligentur ad continentiam immediate par praeceptum Ecclesiasticum , an vero per votum continentiae 3 R. probabilius eos obligari immediate per legem Ecclesiasticam. Ratio id dicendi est, quia lex Ecclesiastica sacris Ordinibus initiando , non obligat ad emittendum votum castitatis, sed eis ex motivo Religionis prohibet Omnem aetum venereum, et per Episcopum intimat eis incapacitatem contrahendi matrimonium , lege Ecclesiastica adnexam susceptioni Subd. onatus. Proprie itaque ac stricte loqueado, Subdiaconatu iuitiaudas non vovet,

345쪽

saltem expresse et formaliter, continentiam ; vult tamensascipere sacros Ornines sub onere continentiam serva

di , quam imponit Ecclesia ex motivo religionis. Jura

aut m significant votum continentiae adneXam esse saeris Ordinibus, quia Clerici maiores eodem modo adservandam continentiam obligantur, ae si expresse et formaliter continentiam vovissent: fornieando enim Fceant tum contra castitatem , tum contra religionem,

quia Ecclesia ex motivo religionis, oh exsiellentiam nempe ordinis sacri, ad quem Subdiaconi promoventur, praeceptum tulit continentiae DLXXVI. Conclusio m. Lex continentiae nec iuridivino nutaruli, nee positivo repugnat. Prob. tum negative , quia id a Protestantibus ostendi nequit, tum etiam positive. Ac Ι. quidem authoritate Scripturarum. Apostolus I. ad Cor. VII. v. 7. scribit: Volo enim omnes pos esse sicut me ipsum. Hoc est, optarem, si fieri posset, ut Omnos essetis coelibes, sine uxore , sicuti et ego sum. Atqui Paulas nou potuit optare aliquid, quoi juri divino natarali ao positivo contrarium est. Ergo. In eadem Epistola et Capite hona coelibatas describit Apostolus v. 8. Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis, si sic permaneant sicut et ego. v. 25. et seq. De Virginibus autem proeceptum Domini non habeo : consilium autem do , tamquam misericordiam eonsecutus a Domino, ut sim stilis. Existimo ergo hoc bonum esse proyter instantem necessitatem, qu niam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori 3 noli quaerere solutionem. Solutus se ab uxore Τnoli quaerere uxorem. v. 32. Qui sine uxore est, εὐι- licitus est quae Domitti sunt, quomodo Placeat Deo. r.

14. Mulier innupta, et Virgo, cogitat quae Domini

346쪽

sunt, ut sit sancta corpore et Uiritu. unae autem iuridivino naturali et positivo contraria sunt, certe Deo non Placent, nec ad sanctitatem manu iucunt. v. 38. Igitur

et qui matrimonio jungit Virginem suam , benefacit'. et qui non jungit , melius facit. Ille autem melius non facit, qui jus divinum naturale et positivum violat. II. Ex traditione et praxi Ecclesiae , quae iam

ab Apostolorum temporibus non alios elegit ministros , et mysteriorum dispensatores , quam Virgines , aut post Ordinationem continentes. Nullus autem sanae mentis somniabit, Ecclesiam universam turpiter ignorasse , quae

iure divitio naturali ac positivo prohibeantur. III. Authoritate Patrum , qui toli sunt in extollenda ac depraedicanda virginitate, praecipue S. Cyprianus, S. Bas lius, S. Gregorius Nyssenus, S. Ambrosius, S. Hieronymus, S. Augustinus, aliique. S. Cyprianus Lib. de Disciplina et habitu Virginum ait: Nunc nobis ad Virgines Sermo est, quarum quo sublimior gloria est, major et cura est. Flos est ille Ecclesiastici germinis, de Cus atque Ornamentum gratiae viritualis, laeta indoles , laudis et honoris opus integrum atque incorruytum; Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini , illustrior portio gregis Christi. S. Hieronym. in Lib. adv. Iovinianum. Tantum est igitur inter nuptias et Mimianitatem , quantum inter non peccare , et benie Hredi immo ut leuius dlaam, quantam inter bonum et me litis. S. Ambrosias Lib. I. de Virgii ibus. Quid est eastitas uirginalis , nisi expers contagionis integritas 3 Atque ejus authorem quem possumus existimare, nisi immaculatum Dei Filium, cujus caro non pidit corruptionem , Dipinitas non est experta contagionem Τ V dete igitur, quanta Virginitatis merita sint. IV. Exemo

347쪽

ARTICULUS IR CONTROVERSIA VI. plo Saetissimorum virorum, qui promissionum Christi memores Matth. Cap. XIX. v. 29. Et omnis qui reliquerit domum , pel fratres, aut sorores , aut Patrem,

aut matrem , aut uxorem , aut silios, . aut agros, Propter nomen metam , centuplum acciρiet , et pilam a ternam Possidebit, perpetuam servarant Continentiam,

vestigiis insistentos Christi Domini, B. Mariae Dei GF

nitricis , S. Ioannis Baptistae , et Apostolorum . qui cedite necosse nim habebant a Protestantibus discere , quae iuri divino naturali ac positivo opponantur. bi) DLXXVII. Conclusio m. Lex continentiae ab E Clesia convenienter justi lae Suaris Ordinibus alnoxa fuit. Probatur Conclusio enumerando justissimas causas, ob quas Ecclesia ministris suis continentiam imperavit. I. ratio est Sanctitas Mysteriorum, quae ab Ecclesiae ministris peraguntur et dispensantur. Non enim decet , ut ait divitiissimum Sacrificium se accingant Sacerdotes ab uxoriis amplexibus recens divulsi, atque ad imm-dandam aeteruo Patri Agnum immaculatam ex conjugali thoro ad altare prorepant. Certe in veteri Teqtamento Sacerdotes in Templo per vives suas ministrare soliti , a domo et uxore toto eo tempore aberant, quomitiis trabant in Tabernaculo, quemadmodum Praecep rat Domitiuq Exodi Cap. XIX. v. 22. Sacerdotes quoque , qui accedunt ad Dominum, sanctifcentur , id est, ab uxoribus ah tineant. Hinc S. innocentius. I. in Epist.

nd Eum perium Tolosanum scribit : Quanto magis hi Sacerdotes et Levitae novae Legis pudicitiam ex die

Ordinationis suae seroare debent , quibus uel Sacerdotium , ori ministerium sine successione est , nec Praeterit dies, quae uel a Sacrisciis dioinis , vel a baptismatis Osricio pacet. Praeterea in veteri Lege licitum non erat

348쪽

DE COELIBATU CLERIC0RUM. 346 laicis comedere panem sancti ficatum, nisi ab uxoribus abstinuissent, ut patet ex verbis Achimelech Sacerdotis ad David , I. Reg. Cap. XXI. Non habeo Iaicos panes ad manum , sed tantum Panem sanctum : si mundi sunt Pueri , maxime a mulieribus Τ Ergo multo magis haeo abstinentia exigitur a Sacerdotibus, qui panem vitae, Panem Angelorum quotidie consciunt, et sumunt. In nova Lege Apostolus I. ad Cor. Cap. VII. v. 5. laicos

conjugatos hortatur , ut ex consensu ad tempus se separent , et orationi vacare possint. Ex quo argumentum instruunt Patres pro continentia Clericorum. S. Epiphanius Haer. LIX. scribit: Presbyter, et Diaconus,

et Discopus Deo penitus pacent. Nam si illis etiam, qui de ρομulo sunt, id ψsum APostolus praecestit, ut, inquit, ad tempus ςacent orationi , quanto id magis Sacerdoti praescribit J Nimirum nullis ut impedimentis

auocetur. Et S. Siri eius Epist. IV. ad Africanos Episcopos. Si ergo laicis abstinentia imperatur , ut stossint d precantes videri; quanto magis Sacerdos utique omni momento paratus esse debet, munditiae puritate securus

DLXXVIII. II. ratio est, arduitas et numerus O ficiorum , quae totum hominem occupant. Sacerdotum est enim saerificium offerre, orare , exhortari, ad Cou-cionem dicere , rudes instruere , Sacramenta ministrare, aegrotos invisere , curam pauperam habere etc. At qui vinculo conjugati constrictus est, nee idoneus, nee satis liber est ad haec ossicia , utpote sollieitus quomodo placeat uxori , domesticis curis ac saecularibus negotiis distentus , ut familiam suam in congruo stata collocet. III. ratio eqt, inelucta hi te Ecclesiae dulciuum , quod ex conjugiis Clericorum oriretur. Nisi enim continentia sacris ministris praescripta laret, laride plerumque ad

349쪽

346 ARTICULUS IV. CONTROVERSIA VLPerfunctorio sacra munia peragerentur, neque eo zela

Propagandae gloriae divinao animarentur Sacerdotes quem prostigata multorum vita exigit. Langueret eorum authoritas apud populum, idque hodie lum contingeret, quod saeculo XI. temporibus S. Gregorii VII. et Hen riei IV Imperatoris in Germania contigisse Nauclerus, aliique memoriae prodiderunt, quibus tantus fuit Sacerdotum ad nuptias passim adhinnientium contemptus, ut Sacramenta frequenter a Micis administrarentur. Praeterea nisi Ecclesiast ministri cum paupertate plerumque Iuctari vellent, non modo Ecclesiastici proventus exheneficiis, sed ipsa etiam hona Ecclesiarum in rem familiarem ab illis absumerentnr, et turpissima fiere:

rerum sacrarum nundinatio

OBIECTIONES

DLXXIX. Objicitur L eontra Ι conclusionem- Apostolus ad Titum Cap. I. v. 8. scribit: -ortet en Discopum sine crimine esse hovitatem , Mn gnum, Sobrium, justum, sanctum, conlisentem. II. ad Timoth. Cap. II. v. Aemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Ergo iure divino praecipitar Clericis continentia. Consi . S. Epiphanius Haer.. L. S. Hieronymus in Apolagii Lib. adv. Jovinianum,. et S. Si ricius in Epistola ad Himerium dicunt, contis nentiam fuisse ministris EooIesiae ab Apostolis praeceptam. Ergo. R. C A. N Non omnia, quae in Epistolis Canonicis Apostolarum , aut Sacris Scripturis

conti uentur , sunt praecepta divina : alias etiam abstinentia a sanguine et sussocato, cuius maminerant.

Actus. Apostolorum Cap. XV. suisset jure divino Chris

350쪽

DE COELIBATU CLERIC0RUM. 34xstiania praecepta , ideoque ab Ecclesia, mutatis etiam temporum circumstantiis, abrogari non potnisset: Sed ea tantummodo censentur esse juris divini, quae Apostoli promulgarunt tamquam sibi a Christo Iradita. Naulibi autem Apostolis insinuat, hoc esse praeceptum Christi , ut Clerici a nuptiali opere abstineant e neo Ecclesia , insallibilis Scripturarum interprex, ministrorum suorum continentiam ad ius divinum spectare judicavit , neminem alioqui ab hac lege exemptura. Ad Confirmat. D. A. Fuisse ab Apostolis praeceptam, tamquam Pastoribus Ecclesiae , per legem mere humanam et E clesiasti m , C. A. Tamquam praeconibus Evangelii, et Chri ii interpretibus , volentis ministros Ecclesiae obligare per legem divinam, A., et Conseq- DLXXX. Obiicitur II. contra II. Conclusionem, Exemplum Apostolorum. Ipsi Apostoli habuerunt uxores , atque inter hos etiam Paulus, ut Clemens Alexandri nus Lib. III. Stromatum, et Sia Ignatius Martyr Epist. nd Philadelphios testantur Ergo dici non potest , quod i re Apostolico , seu per legem Ecclesiasticam ah Ap stolis praescripta suerit Clericis continentia. Confrmat. Apostolus Ι. Ad Coria Cap. IX. v. 4. scribit de se et Apostolis Collegis suis. Numquid non habemus ρofestatem

Sororem mulierem circumducendi, sicut caeteri Apostoli , et fratres Domini,. et Ceρhas 3 Ergo Apostoli

retinuerunt uxores suas, quas prius durierant. P, C. Mulier soror denotat udiorem. R. I. Ex Scriptaris ta tum constat Petrum uxoratum fuisse , ut observat Tertullianus Lib. de Monogamia Cap. VIlI. scribetis: Petrum solum inuenio maritum Per Socrum ; caeteros cum maritos non inoenio, aut Vadones intelligam n Cene est, aut continentes. Idem sentit S. Hieronrmas

P si

SEARCH

MENU NAVIGATION