Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

349 ARU ULUS IV. CONTROUERSIA VI. Lib. I. contra Jovinianum Cap. XIV. Quamquam e cepto Apostolo Petro , non sit manifeste relatum de aliis Apostodis, quod uxores habuerint. Et cum de uno scriptum sit , ac de caeteris tacitum, intelligere debemus eos sine uxoribus suisse , de quibus nihil tale Scriptura sunt cet. Libro tamen de Scriptor. Ecclesi sticis Cap. XLV. docet, Philippum etiam Apostolum matrimonio fuisse junctum. Philippum loquor de duodecim Apostolis, qui dormiuit Hierapoli, et duas sitas ejus, qtiae Virgines senuerunt. et aliam eius Iliam . quae Spiritu Sancto plena in Dheso occubuit. Paulum

Numquam uxorem habuisse , praeter ferme unanimem totius antiquitatis assensum, Clemente Alexandrino e

cepto , et ipsiusmet Apostoli verbis videtur colligi, I. ad Cor. VII. Innuptis et uiduis dico : Bonum est illis, si sic permanserint, sicut et ego. Testimonium Ignatii Martyris quod attinet, Respondeo cum Baronio Tomo I. Annalium ad A. 57. nomen Pauli a posterioribus Graecis per fraudem insertum fuisse Epistolae ad Philadelphios ; nam in Exemplaribus Vaticanis S lam ianis , aliisque antiquioribus nomen Pauli non reperis tur. Clemens vero Alexandrinus, licet Paulum fuisso

uxoratum scribat, diserte tamen addit, eum post comversionem suam ab uxore semper abstinuisse. R. II.

verbis S. Hieronymi Lib. I. contra Jovinianum. Petrus et caeteri Apostola, ut ei ex susteinuo interim concedam , habuerunt quidem uxores , sed quas eo tempore acceperiant , quo Epangelium nesciebant. Qui a

sumρti ρostea in Aρostolatum, relinquunt o cium comiugale. Idque manifeste colligitur ex illis Petri verbis ad Christum Matth. Cap. XIX. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Si omnia reliqueruui Apostoli : e

352쪽

DE COELIBATU CLERICORUM. 349go etiam uxorem, siquam habebant. Ad Confrmat. C. A. N. C. Ad Prob. N. A. Mulier soror iuxta Patres, Tertullianum, Epiphanium , Hieronymum, Augustinum, Chrysostomum, Isidorum Pelusiotam etc. non denotat uxorem , sed pias foeminas , aut matronas, quae sequebantur Apostolos , ut olim Christum; eisque de suis lacultatibus subministrabant, quae necessaria erant, atque operam suam conserebant in istruendo sexu fu mineo. Quare mulieres illae dictae sunt sorores eo

sensu, quo viri in Actibus Apostolorum dicuntur Viri

fratres.

DLXXXI. Obiicitur III. Silentium Scriptorum II. saeculi, Iustini, Athenagorae, Irenaei, qui nulli-hi mentionem huius disciplinae faciunt, etiam quando

commoda osserebatur occasio continentiam Cleri eorum depraedicandi, ad depellendam calumniam Gentilium criminantium Christianos , quod nocte , extincta lacerna , PromiSeua venere utantur. Ergo cum nullam Scria plores illi huius continentiae Clericorum mentionem faciant, signum est, eam ab Ecclosia saeculo II. nomdum fuisse sancitam. R. c. A. N. C. Calumniam omnitius Christianis impactam refellu ut Scriptores illi pi dicos Christianorum mores exponendo : neque clericos singularis criminis postulabant Gentiles. Ergo non do huit a Iustino, Athenagora , avi Irenaeo peculiaris si ri Clericorum mentio. Caeterum quamvis illi siluerint, non tamen silent Paulinae Epistolae , aliique Patrus a nobis in probatione adducti. DLXXXII. Objicitur IV. Authoritas Canonum et Conciliorum. Canon VI. Apostolorum ita statuit: Episcopus , aut Presbyter uxorem ρruriam nequaquam

obtentu religionis abjiciat. Ergo liuitum erat illis j

353쪽

3SoARTIcULUS IV. ConRIVERMA vLee matrimonii uti. II. Synodus Gangrensis saeculo Inhabita contra Eustathianos, Manichaeorum proge Hem, Canone IV. decrevit: Si quis discernit Presbterum conjugatum , tamquam occasione nuptiarum, quod offerre non debeat, et ab ejus oblatione ideo se abstinet, anathema sit. Ergo saeculo IV. Presbyteri Oriem talis EccIesiae utebantur matrimonio. III. Carthaginense V. Canone III., ut reserunt Patres Trullanae Synodi in statuit, ut Episeopi , Presbyteri , et Diaconi abstineant ab uxoribus in propriis terminis , seu in omdine oicis suae, id est, eo tempore, quo sacris minia strabant. Ergo aliis diebus permissus erat illis usus uxorum. Ria ad I. c. A. N. C. Sensum hujus Canonis, antiqui quidem, sed non Apostolici, explicavit Hubertus Cardinalis in libro contra Nicetam Pectoratu Graecum Episcopum: Omnino constemur, non licere iscoρο , Presbytero , Diacono , Subdiacono prῬriam uxorem ἰ causa religionis , abiicere a cura sua , sed ut ei rictum et oestitum largiatur , non ut cum illa ex more carnaliter iaceat. Unde etiam S. Leo M. Epist. XCII. Ad Rusticum Narbonensem scribit: De carnali 'fat Uirituale conjupum. Oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant, sic hahere: quo et salpa sit charitas coniugiorum, et cessent vera nuptiarum. Habebantur itaque a ministris Ecclesiae post sacram ordinationem non uxorum loco, sed sororum. AchII. N. C- Gaugrensis. Synodus anathema dicit illi, qui

communionem renuit accipere a Presbrteris , non actu habentibus uxorem , ct eu ea, maritali jure conversantibus , se i qui olan habuerunt uxorem. Eustathiani enim ab Eustathio quodam sic appellati, quem plures viri eruditi aliam stasse contendant ab Eastathio

354쪽

DE COELIBATU CLERICORUΜ. 35 Sebasteno Episcopo, renuebant a tali Presbytero communionem accipere , quia illum ut profanum habebant, quod omnes nuptias tamquam ex se malas Manichaica Protervia exsecrarentur. Ad III. Canon hic Carthaginensis Latinas male in Graeeam linguam versas fuit, pessimeque adductus a Syaedrino Tral Iano: non enim in eo canone dicitur in proprii terminis, vel in ordinericis suae, sed, secundum statuta priora, id est, iuxta decreta priorum conciIiorum Carthaginensium, quihus absolute praecipiebatur Episcopis, Presbyteris , et Diaconis , ut ab uxoribus abstinerent. Cano nem III Carthaginensis V. integrum a uximus Nam

XVIII DLXXXIII. Objieitur M. Authoritas Patrum, et

veterum Scriptorum S. Basilius scribit, solos Monachos emittere professionem coelibatus. II. S. D*hanius Haer-LIX scribit, a Presbrteris et Diaconis in aliquibus lo- eis liberos procreari III. Clemens Alexandrinus Lib. III. Suomatum ait, admitti ab ApostoIo ad Episcopatum unius uxoris virum . seu Presbyter , seu Diaconus, seu laicus sit, utens matrimonio citra reprehensionem. IV.S . Athanasius Epist. ad Dracontium asserit, Episcopos factos esse filiorum patres V. Tertullianus Presbyter carthaginensis duos ad uxorem libros soipsit, quibus eam hortatur ad continentiam servandam. VI. S.. CF-prianus Epistia XLIX. aa Cornelium data, inter scelera , quae Novato Carthaginensi Presbytero schismatico probrat, refert, quod uterum uxoris praegnantis calce percusserit. Ergo saeculo III. Presbyteris tu Asrica Pe mittebatur usus coniugii; alioqui S. Cyprianus non m do immane hoc facinus, sed etiam intemperantiam et

libidinem Novato exprobrasset. VII. Socrates Lib. Via

355쪽

ARUC ULUS Iv. CONTROVERSIA VI. Bistor. Eccles. Cap. XXI. scribit, in Oriente nulla lege Presbyteros suisse coactos ad continentiam : immo quod Episcopi Iegitimos liberos procrearint. R. ad 1. Quamvis Cleriei olim non emiserint, neque hodie lumemittent professionem ac votum e libatus , obligantur tamen ad servandam continentiam eX praecepto Ecclesiae , quae continentiam suis clericis praescribit ex in

tivo Religionis. Ad II. consuetudo ille , seu potius eorruptela l. c. improbatur a S. Epiphanio , qui ait hoc seri contra Canones. Locum illum S. Epiphauit adduximus Num. DLXIlI. Ad III. Verba illa Clementis

lexandrini, utens matrimonio citra reprehensionem re- Druntur ad illos , quos antea immed late nominaverat, nimirum laicos , ita ut sensus sit , ab Apostolo admitti ad Episcopatum non tantum Presbyterum et Diaconum , sed etiam Iaicum unius uXoris virum , quae ammixerit in matrimonio sine reprehensione: sic tamen,

ut post Ordinationem ab illa abstineat. Ad IV. R. S. Athanasium intelligendum esse de uxoribus ductis , deque filiis procreatis ante Episcopatum. Huncque sensum esse S. Athanasii ex eo colligitur , quod eodem modo de Episcopis, ac de Monachis loqaatur. At certum est, nusquam permissa fuisse Monachis connubia , et rei in Noriae usum , eX quo monasticam vitam professi sunt :igitur nec Episcopis, ex quo sunt ad Episcopatum promoti. Ad V. R. incertum esse, an Tertullianus libros,llos scripserit , posteaquam Sacerdotio initiatas fuit. Verum Clericus an laicus tunc fuerit , hortatus est libris illis Uxorem , juvenem adhuc et soriosam, ut in Proposito continentiae perseveraret etiam post mortem viri sui , repudiatis secandis nuptiis. Potuisset enim,

pro diseiplina illius saeculi Tertulliani uxor; quae DO

356쪽

BE COELIBATU CLERICORUM. 353t nentiae Propositum ante ipsius consecrationem amplexa saerat , ad secundas nuptias post illius obitum Convolare , cum nullo voto se obstrinxisset, sed simplex iniisset propositum servandae conliuentiae, qaam lia vir ejus esset superstes. A' Vl. R. Scelas illud Novati pro-hahilius contigisse ante illius ordinationem, laisseqaeoc ultum : exultato autem schismate , cum diligentias iueius vitam inlityeretur, demum suisse detectum. Ad II. R. Falsa a Socrate narrari; siqaidem et Canoues

dicaeni, aliique Patres, praecipue S. Epiphanius Haer. LIX, et S. Hieronymus in libro contra Vigilantiam.

Socrate antiquiores , contrarium diserte testantur.

DLXXXIV. Objicitur VL Exemplum veterum

Episcoporum. Onesius ordinatus fuit Episcopas Ptolemaidis , licet profiteretur nolle se uxorem dimittere , neu a procreandis liberis cessare , ut ipse testatur Epist. V. ad Fratrem data. II. S. Gregorius ivssentis Lib. de Virgis . latetur , se virginitatis laude in non habere. 1 Il. S. Hilarius Pictaviensis Episcopus, et S. Spiridioti Tremitantinus in Cypro uxorem et liberos habue-yunt. Constat pariter S. Paulinum Nolanum , Sidonium Apollinarem Arvenorum Episcopum , et iuxta Pontium, S. Crprianum Carthaginensem uxorem habuisse. R. ad I. Ex hac ipsa contestatione Synesii clare colligitur , licitum non fuisse Episcopis usum matrimonii; alias ut

Episcopatum declinaret, non fuisset conis,latus, Se nolle ab uXOre sua separari. Laeterum Syuestus vere illud propositum non habuit utendi uxore, et procreandi li- heros , cum Episcopus inauguratu, esset ; sed simulate egit, quasi in illa esset animi Sente utia, ut ea arte sese

ab onere Episcopatus , quo se indignum existimabat , liberaret. Nec vero Eoolesiasticae disciplinae tam adyersa,

357쪽

354 ARTICULUS IV. CONTROPERSIA VI dumtaxat inculcavit; sed et quaedam fidei repugnantia

sentire se finxit, nempe se de resurrectione , eo quo praedicabatur in Euclesia Caiholica modo laetenda , du-hitare. Sicut ergo verisimile non est, quod Synesius Merrore imbutas esset, ae resurrectionem non credens Episcopus sit inauguratus: ita nee par est existimare , ipsum vere fuisse in eo animi proposito, scilicet vacandi rei uxoriae , et procreandi liberos post susceptum Episcop, tum , et illius tenacem propositi suisse consecratum. Quare illud omnino statuendum est, Synesium simulate protestatum esse ait subterfugiendum Onus Episcopale , ut colligitur ex illa ipsa Epistola CV. ad Fratrem : cum quo nihil proficeret hae sua simulatione , ct Coti ineratus fuisset Episcopus, continentiam Ecclesiastica Iego praeceptam servasse ; nullus enim Scriptorum tradidit, eum in Epigcopatu cum uxore commercium habuisse.

Ad II. Ex verbis S. Gregorii JXysseni legitime quidem

ivsertur , eum ante ordinationem suam fuisse matrim nio coniunctam , non autem , quod post susceptos Sacros Ordines procreandis liberis vacaverit. Ad III. e dem est responsio. Ultro admittitur : non virgines tantum, sed uxoratos etiam promotos fuisse ad sacros Ordines

et Episcopatum ; ita tamen ut post Ordinationem abstinere debuerint ab uxoribus e nee exempla allata plus probant, quam liberos ab illis susceptos fuisse ante O dinationem. S. CFprianum uxorem habuisse admittit quidem Baronius ad Annum 25o ; sed Pagius in Critica sua ad Anuum a . ostendit male ab eo Potitium, Scriptorem vitae Cypriani, intellectam suisse. Paulinum et Sidonium Apollinarem uxorem in eadem quidem domo

secum retinuisse constat, subIato tamen omni carnali

commercio. Verum posterioribus temporibus L ob Per

358쪽

DE COELIBATU CLERICORUM. 355 eulam incontinentiae, neve sinistri aliquid suspicandi occasio daretur, decretum fuit ab Aurelianensi IIT A. 541. Can. XVII. Ut Sacerdotes, stoe Diaconi , cum suis non habeant communionem, lectum , et cellulam :ne Proρter sumicionem carnalis consortii religio maculetur : quod qui fecerint , iuxta priscos Canones ab osscio regradentur. Et a Lugduaensi III. A. 585. Can. I. Placuit etiam , ut si quicumque uxoribus juncti ad Diaconatus aut Presbteratus Ordinem quoque modo Remenerint , non solum Ieclo , sed etiam frequentatione quotidiana , debeant de uxoribus suis sequestrari.

DLXXXV. Dices. S. Gregorius senior, Nazianzonus Episcopus, post inaugarationem suam E piscopa lem filium genuit ex legitima sua uxore S. Gregorium The Iogum , postea Episcopum Na. ianzenum, ac dein CP Iitanum. Theologus enim in carmine de vita sua Gregorium Patrem his verbis se alloquentem inducit :Πondum tot anni uitae totius tuae, quot in sacris mihi sunt peracti uictimis. Vel ut alii magis ad litteram

vertunt: Nondum tantam emensus es vitam, quantum

praeteriit mihi Sacrifciorum temρus. R. N. A. Ratio id negandi est, Ι. Quia S. Gregorius Theologus tu ea mine de rebus suis, quod eIucubravit A. 472. Conqueritur de senectute sua: fuisset autem in eorum sente tia , qui eum natum esse volunt A. 329. , annorum tam

tum XLIII. sicque querimonia illa valde ridicula suisset. S. Baqilius etiam , Nazianzeno sere ae Iaalis, sed tamen minor aetate, ut ex Epistola XXLIII. S. Gregorii Patianete ni colligitur, tum alibi, tum etiam Epistola CLIil, quam scripsit A. 375. , meminit de senectain. sua, cum tamen XLVI. aetatis anuam vix attigisset ,

359쪽

356 ARTICULUS IV. CONTROVERSIA VI. quod perabsurdum laret. II. Ex oratione XIX. S. Gregorii Nazianzeni constat , Gregorium seniorem eo anno haptizatum fuisse, quo Nicaena Synodus habita est , nempe A. 325. dum aetatis suae annum numeraret LIU, S. Nonnam vero ejus uxorem paris fuisse cum marito aetatis. Atqui LlV. annorum aetas praeeipue in foem, nis, non videtur apta procreatidae soboli. Ergo Nazian- enus natus est, nou tantum ante Episcopatum , verum etiam anuis aliquot ante baptismum Gregorii senioris. III. Eadem oratione XIX, exponit NaZianzenus nativitatem suam, ac demum Matris Nonnae affii-etionem, lacrymas, et suspiria ad Deum cerat enim

Christiana 3 Ob infidelitatem viri sui Grogorii senioris

adhuc idololatrae : nec ratio dari potest congr a , dicendo , quod NaZianetenus rerum gestarum ordinem in naris ratione sua perturbaverit. IV. Idem Nazianzeuus in ea mine de vita sua scribit, post triginta annorum studia Athenis se discessisse, quod contigit circa finem anni 355. Demus liberaliter, eum docimo aetatis anno studia inchoasse : numerabat igitur Α. 355. annos aetatis suae XL. Ergo . longe ante baptismum Gregorii senioris , qui contigit A. 325 , natus est. Lucem itaque adspexit Naaiandenas saltem A. Sis, id est . decennio ante baptismum Patris. Versiculi illi, quibus Gregorius senior filium hortatur , ut in administrando Episcopata parentem jam decrepitam, ac sere centenarium juva ret , sic in Latinam linguam congrue et commode verti possunt Necdum tantam penitus considerasti uitam: mihi praeteriit quodcumque temρus sacri candi. Quorum verborum sensus hie est. Filii, non ne vides parentem tuum aetate jam decrepita esse Τ Ego certe ne-gusto deinceps sacrificare, et Episcopalia munia Obire.

360쪽

praeviam ad Acta Sanctorum Tomi Ill. Mensis Septembris , de tempore natali S. Gregorii Naalanneni. DLXX VI. Objicitur VII. Infirmitas argumenti, quod ex Canone 'III. Concilii Nicaeni I. instruitur. Nicaeniam per subintroductas non intelligit uxores, sed eXtraneas tantum mulieres. Ergo authoritas Nicaeni no- his non suffragatur. P. A. Si intelligerentur uxores , neque licitum fuisset Clericis habitare in eadem domo cum uxoribus , quas ante ordinationem duxerant, quamvis cum illis nullum commercium carnale haberent: Atqui contrarium factitatum est a Clericis , qui in e dem domo cum uxoribus habitabant: ut constat de S. Paulino Nolano, Sidonio Apollinari Arvernorum Episcopo , aliisque. Ergo. R. N. Α. Nicaenum introductas, vel subintroductas vocat etiam matrem , Sororem, ambiam, quas ab hac lege excipit. Ergo multo magis uxores , quas primo loco oportuisset excipere, siquidem Concilium Clericis Majoribus non prohibuisset matrimonio uti. Praeterea nisi Conciliu ui Clericos majores continentes esse voluisset, potiorem non habuisset rationem ab illorum domibus excludendi mulieres extraneas, quam a domibus laicorum. Ad probat. R. illicitum fuisse per Nicaenos Canones habitare Clericis ita eadem domo cum uxori has , quamvis matrimonio non uterentur. Hi ne S. Basilius Epist. XVII. Paregorium decrepitae jam aetatis Sacerdotem gravissime increpuit, quod uxorem suam, quam ante ordinationem duxHrat, in domo sua retineat, excommutacationem ei comminatus , nisi quantocius eamdem dimitteret. Nec primi, inquit, nec soli, Paregori, statuimus ne mulieres cum

seris cohabitarent.. Sed lege Canonem , qui a Sanctis

SEARCH

MENU NAVIGATION