Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ARTICELUS Iv. CONTROVERSIA VI. Patribus nostris Nicaenae traditus est, qui aperte Pr hibet , ne sint subintroductae. Fjice illam de domo tua, et statue Usam in Monasterio. Sit illa cum Wi sinibus , et ciri tibi Iamulentur: ne nomen Dei persos blauhemetur. Verum in Occidente Canon hic non continuo in viridi fuit observantia. Siquidem exemplo Paulini , Sinodii , aliorumque constat, clerico , quamvis conlinentiam servarent, in eadem tamen cum uxoribus suis domo habitasse. Tandem saeculo VI. Ca- non hic Nicaenus renovatus fuit ab Aurelianensi IV.

et Lugdunensi III, ut ad finem Numeri DLXXXIV.

ostendimus.

DLXXXVII. Diees. S. Paphnutius Thebaidos Episcopus , cum Patres Nicaeni vellent continentiam maioribus clericis praescribere, negavit hoc iugum illis imponendum esse ; satisque esse Biebat, ut qui in Clorum fuissent adscripti, iuxta veterem Ecclesiae traditionem jam non amplius uxores ducerent : non tamen quemquam seiungendum esse ab ea uliore, quam B

te ordinationem legitime duxisset. Qua in re assentientem habuit Patrum Senatum. Ita Socrates Lib. I. uist. Eccles. Cop. XI, atque ex eo Sozomenus Lib. I. Cap. XXI il. Gelasitis CFricenus in Hist. Conc. Nicaeni Lib. II. cap. XXXII. Cassiodorus Ilist. Tripartitae Lib. II. cap. XIV. Suidas in Lexico, verbo Paphnutius. Nicephorus Callistus Lib VIII. Cap. ' XlX. Ergo Nicaenum non prohibuit Clericis usum matrimonii , ac multo minus habitationem cum uxoribus in eadem domo. R. eum Baronio, Bellurmino , Thomassino , Sim Onnet. aliisque Viris doctissimis , fabulosam esse hane Soer tis narrationem. Prob. assertio Ι. Ante Socratem , qui circa A. 44o, adeoque annis Ia5. post tempora Nicaeui

362쪽

DE COFLIBATU CLEI ICORUM. 3 sconcilii, Bistoriam suam Ecclesiasti eam conscripsit, nullus Scriptorum, qui intermedio illo tempore Socratem inter et Nicaenum floruerunt, quamvis et numero et dignitate conspicui fuerint, ut S. Athanasias , S.Cyrillus Ierosolymitanus, S. Ephraem , S. Basilius. S. Gregorius Nazianzenus , S. Gregorius Nyssenus, S. Epiphanius, S. Hieronymus, S. Amhrosius , S. Augustinus , Rufinus , Severus Sulpitius , Paulus Orosius etc. nullus, inquam, omnino ante Socratem meminit hujus rei, quamvis ea maximi momenti fuisset, et ad Clerum totius orbis pertinens. II. Etiam post tempora Socratis sabula haec fidem non invenit apud Episcopos Orientales in Trullo CPOli congregatos , qui cum Ecclesiae Romanae consuetudinem improbarent, usum matrimonii Clericis suis prohibentis, in favorem siti De reli absque dubio allegassent judicium Paphnutii, et Nicaenas Synodi aut ritatem, si quam huic fabulas fidem adhibuissent. Atqui altum est hac de re apud illos silentium. III. Narrationem hane falsitatis arguunt clarissimi textus Patrum, praecipue S. Diphanii Hasr. LlX. cvido Num. DLXIlI. et S. mero mi cuid Num. DLXVII. γ certo Epiphanio et Hieronymo magis credendum est, utpote propinquioribus Nicaeno Concilio, quam Socrati. IV. Ex hao narratione seque retur , a Nicaeno etiam Episeopis permissum fuisse usum conjugii, quod tamen illis numquam licitum suisse satis prodit B. Hieronymus Lib. I. contra Jovinianum scribens. Certe confiteris non posse Disco 'um esse, qui

in Discopatu filios faciat: alioqui si deprehensus su

rit , non quasi uir tenebitur , sed quasi adulter damnabitur. V. Socrates probabilius fabalam hanc accepit ab Auxauone seue quodam jam decrepito, Presb1tero

363쪽

36o ARTICULUS IV. CONTROVERSIA VI. Novatiano, ac nugatore. Quamvis enim Socratas non dicat , se factum hoc Paphnutii ab Auxanone audivisse , resert tamen illud ititer duo alia ab Aiax anone audita sere intermedium. Cap. X. editionis Valesianae varia refert de Acesto No vitanorum Episcopo , quem Concilio Nicaeno interfuisςe dicit, ibique cum Constantino Imperatore , comitante ipsum Auxanone adhuc admodum adolescente, familiariter egisse. Cap. XI. sequitur scibulosa narratio de Paphnutio. Cap. XIII. ex relatione Auxanonis scribit, multa miracula ab Eutychiano monacho Novatiano fuisse patrata , quae apud neminem Catholicorum fidem invenient. Vide Continuatores Bollandi in Aetis Sanctorum Tomo III. Septembris in Vita S. Paphnutii, Cap. lv. et Antonium Sandinum Disputatione Historica. XIII. DLXXXVIII. Objicitur VIII. contra IV. Conclusionem. Subdiaconatus in primitiva Ecclesia non numerabatur inter ordines majores : sed hoc primum contigit saeculo XIl. Ergo non fuit illi adnexa continentia. II. Si ricius in Epist. ad Himorium concedit Subdiacono uxorem, quae fuerit Virgo. lli. Alexander III. in Concilio Lateranensi III. tolerandum censuit , ut quidam Subdiaconi nuptias celebrarent. IV. Plura Concilia Presbyteris et Diaconis praecipiunt continentiam , nulla Subdiaconoram mentione facta. R. ad I. N. C. Quamvis Suh- diaconatus non nisi ad finem saeculi XI , aut primum saeculo XII. saerit inter majores Ordines numeratus , P tuit tamen et voluit Ecclesia obligationem continentiae Subdiaconatui adnectere , ut patet ex Epistolis S. Leonis 3I., Pelagii li, S. Gregorii M., at lac ex Cationibus Conciliorum , quos in prohatione adduximus. Ad u. N. A. S. Si ricius in Epist. cit. scribit . ad Subdiaconatum Promo

364쪽

DE COELIBATU CLERICORUM. 36. vera poSSe eum , qui cum una tantum, eaque virgine fuerit copulatus : nulli bi autem asserit, quod post Ordinationem matrimonio uti possit, immo contrarium haud

obscuro indicat; ait enim: Post quae ad Diaconi gradum , si se ipse primitus, continentia praeeunte, dignum probarit, accedat. Ad III. R. quod Alexander III. Padito XVlli. Collectionis Concilii Lateranensis III. Cap.

XIII aperte dicat, matrimonia Sabdiaconoram esSe comtra sacros Canones ; dissimulari tamen posse ab Episcopo EAoniensi, pro graviori lapsu vitando ; ita tamen , ut aliaris ministerium, et Ecclesiastica beneficia relinquant. Aut Ecclesias, aut uxores prorsus dimittere cogendi sunt. Ad IV. R. Suhdiaconos ab aliquibus Conciliis non expresse quidem, sed acquivalenter nominari . ut v. g. ab Eliberita'o per ea verba, Omnibus Clericis positis in ministerio : ab aliis vero conciliis nomine Diaconorum intelligi etiam Subdiaconos; quia olim dum pauciores essent fideles, aut Ministri Ecclesiarum, Diaconi officium peragebant Subdiaconorum , sicut hodie lum etiam Sacerdotes saepe in ordine Levitico ministrant. Caeterum multa Cone ilia nominatim exprimunt Subdiaconos; sea Hypodiaconos. Igitur valle probabile est, serme ubique antiquissimo lare Ecclesiastico adactos illos fuisse ad continentiam. DLXXXIX. Obiicitur IX. contra V. Conclusionem , Authoritas Scripturarum. Gen. Cap. I. dicitur: Crescite et muli licamini. I l. Genes. Cap. II. Non est bonum esse hominem soli m. III. Matth. XIX. ait Christus rQuod ergo Deus conjunxit, homo non festaret. IV. Apostoluη ad Titum Cap. I. inter virtutes Episcopi et Presbyteri numerat conjugium. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir. V. I. ad Timoth. cap. IV. qui pro-

Tom. III. Q

365쪽

ARTICULUS IV. CONTROVERSIA VI. hibent nuptias, dicuntur habero doctrinam daemoni rum. VI. I. ad Cor. Cap. VII. v. a. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat. VII. ad Hebr. Cap. VIII. v. 4. Honorabile connubium in omniabus, et thortis immaculatus. VIII. l. ad Cor. Cap. VII. v. 9. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. Ergo matrimonium iure divino praeceptum est, ideoque coelibatus iure divino repugnat. F. C. A. N. C. At I. Verba illa , Crescite et multiplicamini, nullum continent praeceptum , cum directa fuerint a Deo etiam ad aves. pisees, et bruta, praecepti proprie talis incapacia; sed benedictionem Dei. et foecunditatem indicabant. Quod si etiam praeceptum continere dicantur, reserendum id esset, ad prima illa

tempora, quibus terrR erat inanis et vaeua . non vero

ad nostra, quibus eadem incolis abundat. Seeus B. Vt go Maria, S. Joannes Baptista , S. Ioannes Evangelista, S. Paulus, aliique viri sanctissimi, perpetuo coelibes, mandatum Dei neglexissent. Ad II. Deus per illa verba significavit , ad multiplicationem generis humani tune temporis vere necessariam fuisse Adamo uXorem ; quae necessitas modo non urget, cum Apostolus

I. ad Cor. cap. VII. affirmet, Bonum est homini mulierem non tangere. Ad IlI. Sermo ibi non est de m trimonio contrahendo, sed de iam contracto; et quidem de in dissolubili vinculo matrimonii , non de separatione a thoro et habitatione. Ad IU. Apostolas non praecipit , ut nullus ordinetur Episcopus vel Presbyter, nisi uxorem prius duxerit; sed neminem admittendum esse ad hanc dignitatem, qui plures uxores Simul, aut successive duxerit. Hinc Ecclesia primis statim temporibus bigamos, tamquam irregulares, a sacris exclusit

366쪽

DE CELIB ATU CLERICORUM. 363 Ordinibus. Ad V. Apostolus ibi insectatur haereticos , qui nuptias absolute ut malas prohibebant; quales erant, temporibus B. Pauli, Simoniani, ac postea Ebionitae, Marcionitae, Tatiani , Manichaei, et Eustathiani: hoc autem non facit Ecclesia Catholica, quae nuptias laudat ut bonas ex natura sua, et a Deo institutas ; nem inemque absolute cogit ad coelibatum , sed conditi nate lautum, si nimirum ille ad sacros Ordines proin veri velit, quod ipsi liberam relinquitur. Ad VI. Paulus loquitur de uxoratis tantum , qui, si ah uxoribus quas iam duxerant, abstinuissent, Saepe Periculo peccandi expositi suissent : minime autem haee verba dirigit ad coelibes, de quibus inserius ait v. 27. Solutus es ab uxore 3 noli quaerere uxorem. Ad VII. Sensus litteratis hujus loci est iste. Conjugium sit omnibus v his honorabile, et thorus immaculatus, id est, praecipio, ut omnes qui in conjugio estis , servetis honorem conjugii, et thorum sine macula: id vero fiet, si non violetur coniugii fides per adulterium, nec quidquam ab ipsis conjugibus inter se committatur , qao thori conjugalis pudicitia et sanctimonia maculetur. Ad. VIII. Uri non idem significat, ac tentari, sed idem quo lardere libidine , et tentationi consentire , ac laedi consentiendo. Vult igitur Apostolus, ut fideles , siquidem sui juris sunt, nabant potius, quam tentationi succumbant. clerici et Monachi, qui casticatis voto obstricti sunt, sui iuris amplius non sunt, Possuntque, siquidem gratiae divinae cooperentur, et pericula atque

occasiones devitent, tentationi resistere , cum Deus tentari nos non patiatur supra id , quod possumus : sicque nou uri exemplo Pauli, qui gratia Dei adjutus fortiter restitit Angelo Satanae se colaphizanti, quin propterea uxorem duceret. Q a

367쪽

ARTICULUS Iv. CONTROVERSIA VI. DXC. Obiicitur X. Ratio. Continentia res e t di sisse illima. Ergo non dehoret Clericis omnibus promiscuo imponi. P. A. ox quotidiana experientia; oonstat enim plurima scelera perpetrari a Clericis , horumque coelibatum prodigiosas libidines paroro. R. continentiam illis, qui neglecta custodia sensuum pericula Pegoandi amant,

dissicillimam esse, ao moraliter impossibilem; facilem vero illis. qui pras oripta adhibent media, nempe

serventem orationem , eautam periculorum lagam, jugem sonsuum mortificationem, de Butem et continuam occupationem, sinceram animi demissionem. Ex quo

legitime non insertur, male ab Ecclesia Clericis majoribus continentiam imponi; sed id tantum sequitur, pessime illos agere, qui cum propria experientia o gnoscant , sibi coni uentiam dissiuillimam futuram , eoquod jam prava peccandi consuetudine irretiti sint.

in Sacrarium tamen illotis manibus ae oonsolentia imquinata irrumpunt, et maiores Ordines contra mentem Ecclesim sussarantur , non promovondae divinae glo riae causa, sed urgente necessitate, aut percipiendi commodi temporalis ergo. Neque ex eo, quod contra intentionem Ecclesiae, ae per accidens multa mala sequantur, Ecclesia potest imprudentiae aut tyrannidis argui, secus Christus e iam a talium hominum censura immunis non abiret, quod viris unicam tantum uXorem eodem tempore permiserit; cum quotidi na Ostendat experientia, occasione huius legis a Christo confirmatae per accidens multa nasci adulteria , ri-Xas , discordias, caedes ex malitia hominum. Nequo

dicas , scandala illa per se oriri ex eoelibatu . Fruetus enim coelibatus non sunt insandae illae libidines, sed . teste Apostolo I. ad Cor. cap. VII., cogitare quae Dei

368쪽

DE COELIBATA CLERICORUM. 365

sunt, sanctum esse corpore et spiritu etc., habentque clerici eadem media ad superandum stimulum carnis , quae conjugati habent, uxore vel absente, vel aegrotante , nempe serventem orationem, afflictionem carnis etc. Ad probat. R. hoc esse aliquorum itium , nouomnium. Gravia quandoque ab aliquibus patrantur Sc

Iera ; plurimi tamen vitam ducunt integerrimam, quos nulla sinistri rumoris suspicio limat: maligneque agunt illi , qui ex se se clericos omnes metiuntur. DXCI. Dices. Quae coelibatum Clericorum eonsequantur incommoda ac libidines, satis dignoscitur ex Epistola S. Matrici Episcopi Augustam ad Nie Iaarn Pupam , in qua narrat S. Episcopus, temporibus S. Gregorii M., qui uxores Sacerdotibus ademerat, e X piscina quadam seX millia capitum infantum suffocatorum extracta fuisse : cumque Gregorius intellexisset, eos insuntes ex Sacerdotibus progenitos fuisse, eamat Duris lacrymis peccatum suum deflevisse, legemque coelibatas abrogasse. R. Epistolam illam putidissimum esse sabulonum Magdehargensium commentum, quod nec umbram habet verisimilitudinis. Prob. assertio I. Epistola illa duri a S. Udatrico non potuit an Nico- Iaum I., cum ille, antequam Udatricus nasceretur :mortuus fuerit. Obiit enim S. Nicolaus I. A. 867., Udatricus vero annos natus XXXI. Episcopus Augustanus inauguratus est. A. 92.. mortuus A. 973. Neque dari potuit ad Nicolaum II., cum ille, mortuo jamdia Udatrico, ad Pontificatam scrvenerit A. IO58., mortuus A. I I. II. Prorsus stiverisimile est, sexies mille capita infantum in unam eamdemque pi3ciuam deiecta fuisse. Praeterea quanam arte diguosei potuero

filii Presbyterorum a filiis laicorum Τ Aa sorto et illi,

369쪽

ARTICULUS I v. coNTROVERSIA VI. Patrum suorum instituto, rasa habuerunt capita Τ III. Altala a nobis Conclusione II. et III. Patrum et conciliorum testimonia manifestae Lisitatis arguunt hane narratiunculam ; cum certum sit , continentiae legem Presbrteris si Diaconis nec a Gregorio primum imp Silam , nc multo minus abrogatam suisse. At non vacat pluribus stolidissimae huic tabulae immorari. DXClI. Obiicitur XI. eontra VI. Conclusionem, Infirmitas argumenti. In veteri Lege Sacerdotes co trahebant matrimonia , omnique maritali jure utebam tur. Ergo si illos matrimonium non dedecuit, neque dedecet illud Sacerdotes novae Legis, cum isti eidem servi aut Domino, cui serviebat Synagoga. R. C. A. N. c. In veteri Lege Sacer lotiam Leviticae tribui , et sa- miliae Aaronis ulligatum erat; nostrum vero Sacerdotium non carnali propcigatione transmittitur ait posteros , Sel Ecclesiae electione, ac consecratione. II. Iavetori Lego hirci et vituli immolabantur: in nova Agnus immaculcitus omnipotenti Deo offertur. III. Lex antiqua radior erat: Evangeliea vero Sanctior , Purior, magisque spiritualis. IV. In nova Lege quotidie Sacratis- Sima peraguntur mysteria sere ab omnibus Sacerdoti- lbus : contra Sacerdotes Synagogae diebus tantum vicis suae ad saerificandum accedebant, quo tempore et ipsis nescis erat uxorum frui consuetudine. DXCIII. Dices L Temporalis iurisdictio est negotium magis saeculare, quam coniugium, quod apud Catholicos est Sacramentum. Ergo si clericos non dedecet temporalis iurisdictio, nec dedecet illos matrimonium. R. N. A. Temporalis iurisdictio potest etiam per alios exerceri: non vero conjugium, quod est onus Prorsus Personale. Accedit, quod per conjugii usum

370쪽

DE COELIBATU CLERICORU 1. 3 mens a Deo magis peregrinetur , et ait terrena magis dejiciatur, quam per moderatum usum jarisdictionis

temporalis: Deque matrimonii usus est Sacramentum, sed solummodo ipse contractus matrimonialis coram

Ninistro Ecclesiae factus. DXCLV. Dices II. Si ex matrimonio clericorum orirentur ea incommoda , quae jactant Catholici, tu harenturque munia Ecclesiastica, coeIibatus Clericorum e set iuris omnino divini ; neque Ecclesia Romana posset Graecos Sacerdotes a coelibata eximere, aut Latinis quandoque facultatem dare contrahendi matrimonium. Atqui utrumque suetam est ab Ecclesia Romana. Ergo. Lesp. N. M. Euclesia Romana metu majoris mali permisit mini tris Ecclesiae Graecae risum inatrimonii , nute ordinationem sacram uontracti , quia juxta eorum disciplinam incommoda a nobis sup rius receusitu maximam partem mitigari deprehendit. Epia scopi enim Graecorum, et Monachi coelibem ducunt vitam ; Sacerdotes vero eorum rarissime Altaris mysterium peragunt, secus ac Latini in more positum hahent , et octi lao, aut saltem triduo , antequam rem divinam faciant, ab uxoribus abstinere iubent ar. Quare etiam apud Graecos Ecclesiastica inania deuenti modo peraguntur, quamvis ea sanctius et purius in L

lina Ecclesia celebrentur. Latinis clericis quandoque, sed rarissime, nec nisi gravissimis de causis, indessit Ecclesia, ut ad saecularia vota transeat; hae tamen Iege, ut et beneficium et officium riclesiasticum relinquant , saltem quamdiu matrimonio impliciti sunt.

Vide Jos. Biner in Apparata Eruditionis Parte V.

SEARCH

MENU NAVIGATION