Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

ARTICULUS V.

DE ECCLESIA PURGANTE SEU PATIENTE.

Contra Aerium, Apostolicos, Maldenses ,

Protestantes.

Aerius Presbyter Arianus , novae sectae conditor, Prae ter alios errores docuit etiam Saeculo IV. orare et o serre pro mortuis non oportere, eoquod suffragia vivorum ipsis nihil prosint; ut testantur .R Augustinus Lib. dc Hoeresibus , Cap. Llli et S. D hanius uaer. LXXV. qui Aerium ita loquentem inducit. Nam ut pious Oret , aut in Pauρeres bona sua disρenset, quid ea ex re tandem ad mortuum redit 3 Quod si superstitum preces iis , qui ex hac pita discesserint, opitulari possunt, nemo pie deinceps agat aliquid, neque boni quidquam faciat ; sed amicos sciat utiquos , quacumque ratione uelit, adjungat , sive pecuntulum largitione , sive Pre-

402쪽

DE PURGATORIO.

cibus hoe ab illis sub vitae sinem impetret , ut pro

se Deum exorent, ut ne illic aliquid incommodi ρatiatur. Saeculo XII. fanatici homines, qui Apostolicos se dicebant, Purgatorium dari negabant , ut refert. S. Ber- nardus Sermone LXVI. in Cantica. Videte detractores ; irrident nos, quia baρtitamus infantes , quia O mias pro mortuis : non credunt ignem purgatorium restare post mortem, sed statiin animam solutam a cor pore Pel ad requiem transire , uel ad damnationem. Huic Apostolicorum errori adhaeserunt eodem saeculo Waldenses, seu Pauperes de Lugduno , Albigenses , Petrus de Bruis, et Henricus Monachus Apostata, de quibus Venerabilis Petrus Cluniacensis in Epistola ad Episcopum Arelatensem scribit, quod non solum vi νο-

Tum saluti, sed et mortuorum spei invideant, et universorum communes et publici hostes essecti, non tau- tum vivos occidere, sed et mortuos , si possibile esset, rursus extinguere moliantur.

DCXXIX. Saeeulo XVI. Lutherias initio Purgatorium admisit cum Catholicis; in disputatione enim Lipsiaca. A. 15 I9. Ego . inquit, credo Jortiter , immo ausim dicere, scio ρurgatorium esse: facile persuadeor in Scriptura de eo fieri mentionem : nolo mihi feri stivisionem, quasi Iaveam haereticis , aut Boh mis. Ego nihil de purgatorio nooi, nisi animas ibi ρα-ti, nostris osteritas et orationibus juvandas. At paulo

post Protheus hic , qui sciebat, ac sortiter crridebat dari purgatorium, ae de eo mentionem fieri in Scripturis , contendebat purgatorium non posse probari ex Vesebo scripto : animas in purgatorio Posse mereri, acit demereri : eas sine intermissione peccare , dum horrent Poenas , ad requiem quaerunt: et quae per Ecclesiae

403쪽

4oo ARTICULUS V. CONTROVERSIA UNICA. suffragia liberantur, minus beari quam alias, quae Perse satisfecerunt. Denique Libro de abroganda Missa privata , purgatorium dari omnino negavit et quam insaniam ratam habuit in libro ad Waldenses de Euchari stia. Cum inquit, negatis purgatorium, damnatis Mi sus , pigilias, Coenobia , Monasteria , et quidquid per

hanc imposturam erectum est: per omnia etiam Pro bo. Parentem suum seduli sunt Novatores illorum temporum , Melanchion , Brentius , Ochinus , Zwinglias , Vermillus , Anabaptistae, et Calvinus, qui Lib. III. Institui. Cap. V. ait , Purgatorium multis blas 'hemiis

constructum esse : exitiale esse commentum , quod Christi Crucem eoacuat, quod contumeliam Dei miserico diae non ferendam irrogat, quod Idem nostram labefacit, et epertit. Et quamquam l. c. fateatur, ante miIIe et trecentos annos, hoc est, jam saeculo III. usu receptum fuisse ut precationes fierent pro do functis ;pro incredibili tamen modestia sua asserit , omnes iuerrorem fuisse abreptos. Haud procul a Protestantium sententia absuit Joannes opstraet Jansentanae tactionis Theologus Lovaniensis , qui in Thesibus suis Theologicis A. I7in, mimica dieaeitate asseruit: Missae non refrigerant animas in purgatoriis, sed in resectorio, Nabdensium impudentiam imitatus , qui Missas, e eemosynas , et alia hujusmodi, quae fiu ut in Romana Ecclesia pro defunctis, nihil eis Prodesse ajebant, sed avaritiae Sacerdotum inventa esSe. DCXXX. Non hie cum Novatoribus litigamus de laco purgatorii, aut de poenarum genere, quod illi eanimae sustinere debent: an vero ae materiali igne torqueantur , vel tristitia tantum et dolore ob dilatam tamdiu beatitudinem: non de ministro hujus poenae ,

404쪽

sunt , de quibus Catholici ipsi, salva pace , fide et unitate , inter se litigare possunt, cum earum quaestionum γnullam Ecclesia Catholica supremo et irreformabili i dicio deciderit. Status itaque quaestionis circa duo tam

tummodo versatur. Primum est, an animae justorum

ex hao vita decedentes , quibus aliquid luendum superest, in purgatorii poenis detineantur 3 Dixi I. Animae justorum ; quae enim peccato mortali inqainatae ex hae

vita decedunt, omnium Catholicorum consensione, non

ad purgatorium, sed ad aeterna inferorum supplicia ablegantur tamquam ligna arida et inutilia. II. Quibus aliquid luendum superest, quae quamvis in stata gratiae decesserint, divinae tamen iustitiae pro culpis admissis congrue in hac vita satisfacere, et contracta apud illam nomina pleno expungere neglexerunt. Quae enim perpetrata crimina condigna poenitentia, aut Persecta et flagranti charitate in hae vita eluerunt, a Pu gatori O imrnunes , ad visionem intuitivam Dei illico a morte admittuntur. III. In purgatorii poenis. Purgatorii autem nomine intelligitur hic loeus, in quo animae justorum detinentur, donec Deo plene satisfecerint vel pro aliqua poena temporali , quae ipsis post co

donatam Culpam solvenda superest, vel pro levioribus quibusdam noxis nonduin remissis, praescindendo hie, ut supra jam monuimus , a duratione, modo, ministro, aut genere poenaram Alterum hujus controversiae caput est, an animae in purgatorio detentae suffragiis vivorum iuvari possint, nimirum officiis pietatis et religionis , quae viventes in earum gratiam Deo osserunt, an praecipue Sacrosancto Missae Sacrificio, ita ut Deus horum sustragiorum iutuita aut poenas mitiget , atat

405쪽

46a ARTICULUS V. CONTROVERSIA UNICA. etiam liberaliter condonet. Atque hi sunt duo praesentis controversiae cardines.

DCXXXI. Conclusio I. Post condonatam culPam,

atque etiam aeternae mortis reatum, saepissime adhuc superest poena temporalis persolvenda. Dixi, saeρissime. In gemino enim casu omnis culpa et poena persecte rem mittitur. I. Quando quis baptizat , ita ut gratiae et e L sectui Baptismi obicem non ponat. II. Quan 'o quis per sectissime conteritur , et flagrantissima charitate Deum diligit. Probatur jam conclasio Ι. Authoritate Scriptar,rum. Adamus ob illud inobedientiae peccatam obnoxius fuit omnibus huius vitae miseriis, et morti, quamvis poenitentia commissi criminis duceretur, veniam lae illius a Deo obtinuerit. Genes. Cap. III. ait Deus ad i Ium : Quia audisti uocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo. In sudore νυ tus tui pesceris pane , donec reuertaris in terram , de qua Sumρtus es : quia puluis es : et in puluerem reoert ris. Deuteron. Cap. XXXII. ait Deus ad Moysem , virum

utique iustum, cui peccatum jam diu remiserat: Quia praeparicati estis contra me Moyses et Aaron in medio Iliorum Israel , ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctifcastis me inter Alios Israel , econtra uidebis terram, et non ingredieris in eam , quam ego dabo Iliis Israel. Deus Moysi oranti, ut secundam multitudinem misericordiae suae peccatum lMraelitici populi remitteret, respondit Numer. cap. XIV. Dimisi juxta perbum tuum. Attamen omnes homines, qui OA

derunt majestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec Obedierunt poci meae, non sidebunt terram,

406쪽

DE PURGATORIO. 463 pro qua iurapi yatribus eorum , nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. 1 I. Regum Cap. XII. ait Nathan ad Davidem: Dominus quoque transtulit ye Catum tuum. Verumtamen quoniam Maviamare fecisti inimicos Domini propter uerbum hoc, Illius, qui natus est tibi, morte morietur. Ex quibus verbis patet, Davidem, poqi impetratam veniam homicidii et adulterii , punitum fuisse in vindictam petcati morte filii , quem

ex adulterio susceperat. Coormat. Omnes homines,

etiam illi quibus Originale peccatum remissum fuit in Baptismo, in poenam illius peccati sunt obnoxii miseriis hujus vitae , et morti, quae teste Apostolo ad Rom. Cap. V. per peccatum ingressa est in mundum. Ergo si satisfactio Christi non impedit, quo minus debitas poenas luamus peccati iam remissi, quod voluntate physico aliena commisimus; multo minus impediet, quo minus

Deus poenas a nobis exigat peccatorum, quae volunt .

te physice propria patravimus ; cum peccata parsonalia graviora sint noxa originali. DCXXXII. Prob. III. Authoritate Patrum, praericipue S. Augustini, qui Trael. CLXIV. in Ioan . seriabit : Cogitur homo tolerare etiam remissis Peccatis tquamuis ut in eam peniret miseriam, primum fuerit causa peccatum. Productior est enim poena quam culpa ; ne Parva putaretur cu a, si cum illa Iniretur et poena. Ac per hoc pel ad demonstrationem debitae miseriae , Mel ad exercitationem necessariae patientiae , temporaliter hominem detinet poena, et quem jam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa. Et Enarratione in Psalm. L. mplora misericordiam , sed attonde justitiam. Misericordia est ut ignoscat peccanti ,

justitia est ut puniat peccatum. Quid ergo Z Quaeris

407쪽

4u4 ARTICULUS V. CONTROVERSIA UMCA.m Isoricordiam Τ Peccatum impunitum remanebit 3 Respondeat David, res 'Ondeant laysi, resρondeuut cum David, ut misericordiam mereantur sicut David, et dicant. Non , Domine, non erit impunitum peccatum meum Novi iustitiam eius, cujus quaero misericordiam. Non impunitum erit, sed ideo nolo, ut tu me punias, quia ego Peccatum meum Punio. DCXXXIII. conclusio II. Antiquissima , saucia ac Saluberrima est consuetudo orandi pro de sanetis, in hac vita nondum plene purgatis, eosque suffragiis iuvandi. Prob. Conclusio I, Authoritate Scripturarum. Lib. II. Machabaeorum cap. XII. Iudas Machabaeus, facta collatione, duodecim millia drachmas argenti ni, sit Ierosolymam erri ρro Peccatis mortuorum sacrifcium , bene et religiose de resurrectione cogitans.

iiisi enim eos, qui ceciderant , resurrecturOS SPEParet , sustestuum sideretur et panum orare Pro mortuis.

Et quia considerabat, quod hi, qui cum Pietate dormitionem acceρerant, πtimam haberent reseositum gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro destinctis exorare, ut a Peccatis solsantur. Uerba peremtorii huius testimonii tam perspicua, tam lae alenta sunt, ut commentario non indigeant. DCXXXIV. Prob. II. Authoritate Patrum Graeco rum et Latinorum. S. Cyrillus Ierosol. catechesi Myst: gogica V. Denique Pro omnibus oramus, qui inter nos, sita juncti sunt, maximum esse credentes animarum itinfamen, Pro quibus inertur precatio Sancti illius et tr mendi , quod in altari positum est , Sacriscit. Eusebius Lib. IV. de Vita constantini cap. IX. scribit , eum in Ecclesia Apostolorum, quam CPoIi aedificave Tat , sepulturae locum sibi delegisse, ut etiam mortuas

408쪽

DE PURGATORIO.465 partIceps esset orationum, quae in illa Basilica a Fidelibus peragebantur. Et Cap. LXX l. de illius sunere agens scribit: Ac beatus quidem Princeρs alto in suggestu jacens laudibus tum celebrabatur. Innumerabilis autem ρο 'tilas una cum Sacerdotibus Dei , non sine gemitu , ac lachrymis Pro Imρeratoris anima ρreces ouferebant Deo, gratissimum pio Princ*i o cium emhibentes. S. Epiphanius Haer. LXXV. Caelerum quae

pro mortuis sunt, yreces utiles sunt. tametsi non Omnes Cti as extinguant. Nam cum in mundo agentes fame labamur Mel scienter, uel ignoranter , 4eruiunt ut id, quod ultimo homines manet, in memoriam reducatur. Nam justorum Pariter et peccatorum mentionem facimus i peccatorum quidem , ut iis a Domino

misericordiam impetremus ; justorum autem . Patria charum , Ostolorum etc. ut Christum a caeterorum ordius segregemus , reputantes non esse Dominum cum mortalibus adaequandum - - - Sed his rationibus missis , necessario facere illud Ecclesiam dico . quae traditum aibi ritum a majoribus acceperit. Num poterit

liliisquam maternam sanctionem, aut Patris segem e- certere 3 Quemadmodum a Salomone scr*tum est: Audi , Ali , sermones patris tui , et ne r ellas leges

matris tuae r quibus declarat Patrem , hoc est, unus nitum Deum cum Diritu Sancto partim sine scriyto docuisse; Matrem uero nostram Ecclesiam decreta qua dam habere ρenes se, quae dissolui epertique nequeunt. Quae quidem cum in Ecclesia constituta sint, Praeclara

ac Penitus admiranda, ex hoc ipso capite imposior ille Aerius convincitur. S. Chrysost. Rain. III. in cap. I. Epist. ad Philippenses. Non 1rustra ab Mostolis sancitum est, ut in celebratione uenerandorum Mysteri

409쪽

4b6 ARTICULUS V. CONTROvERSIA CNICArum memoria fiat eorum , qui hInc decesserunt. No-ς erunt illis multum hinc emolumenti fieri, multum ut, litatis.

DCXXXV. E Latinis, Tertullianus Lib. de Corona militis , Cap. III. Oblationes pro degunctis annua die facimus. Et Lih. de Monogamin, Cap. X. de vidua grata erga maritum scribit : Pro anima ejus orsi, et re-1rigerium interim ad 'ostulat et , et in prima resurrectione consortium , et oi eri annuis Lebus dormitionis eius. S. Cyprianus Epist. LXV1. ad cleram et plebem Furnitanum prohibuit, ne Sacrificium offeratur pro defuncto Victore, quot contra Canones Geminium Faustunum Presbyterum nuRus fuisset tutorem nominare. Epia scopi , inquit, antecessores nostri religiose considerantes et salubriter Propidentes censuerunt, ne quis frater emcedens ad Iutelam cel curam Clericiam nominaret ; ac

si quis hoc fecisset , non osserretur pro eo, nec Sa-eri clam pro dormitione ejus celebraretur. Neque enim apud altare Dei meretur nominari in Sacerdotum Prece , qui ab altari Sacerdotes et ministros ς Obiit apocare. Ergo Certum omnino est, quod saeuulo II l. in Ecclesia Asricana oblatum fuerit Sacrificium pro desunctis. S. Ambrosius in Orat. funebri de obitu Fratris sui Satyri. Tibi nunc omnipotens Deus innoxiam commendo animam , tibi hostiam meam offero. Cape propitius graternum minnus , Sacriscium Sacerdotis. Et in Oratione de obitu Valentiniani Il. Date manibus Sancta mysteria , Pisrequiem ei Poscamus afectu. Date Sacramenta CO Iestia ; animam piam nostris oblationibus Prosequa mur se umquam ego ρiorum fratrum Gratiane et Valentiniani II. Impi'. smarabo nomina. Scis , quod D minum commemoratio ista conciliet. - Beati ambo,

410쪽

s quid meae orationes patebunt; nulla nox non donatos aliqua Precum mearum contentione transcurret. Omnibus uos oblationibus frequentabo. S. Hieronymus Epist. XXVI. ad Pammachium : de obitu Paulinae uxoris. Caeteri mariti su 'er tumulos conjugum Syargunt stolas , rosas, lilia - - Pammachius noster sanctam favillam , Ossaque peneranda elemosinae balsamis rigat. Bis stigmentis atque odoribus Doet cineres quiescentes , sciens scr*tum , quod, sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna extinguit Peccatum. DCXXXVI. Catholicae consuetudini ac veritati apertissime pluribus locis su Fragatur S. Augustinus. Serm. CLXXII. alias XXXII. de verbis Apostoli, ait: Orationibus Sanctae Ecclesiae, et Sacri io salutari, et eleemosynis, quae Pro eorum viritibus erogantur, non est dubitandum mortuos adjuvari; ut cum eis m sericordius agatur a Domino, quam eorum Peccata meruerunt. Hoc enim a Patribus traditum unioersu o, serpat Ecclesia , ut pro eis qui in corporis et sanguinis Christi communione defuncti sunt, cum ad ipsum crescium loco suo commemorantur, Oretur, ac PTO illis quoque id of erri commemoretur. Cum Mero eoFum Commendandorum causa opera misericordiae celebrantur , quis eis dubitet suffragari, pro quibus orationes no non inaniter allegantur ' Non omnino ambigendum est, ista prodesse defunctis; sed talibus , qui ita vixerint ante mortem , ut possint eis haec utilia esse Post mortem. Lib. de Cura pro mortuis gerenda , Cop. I. In Machabaeorum libris Domus oblatum Pro mor tuis Sacriscium. Sed etsi nusquam in Scr turis p teribus omnino legeretur, non Paroa est uniςergae E clesiae , quae in hac consuetudine claret authoritus , ubi

SEARCH

MENU NAVIGATION