Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

433 ARTICULUS VI. eoNTROVERSIA I. Non est enim regnum Deὶ esca et potus. II. Authoritate

Patrum. quos Controversia sequente a l lueemas, atque Couciliorum ; impia enim haec ne spurcissima Cerinthi do-etrina damnata suit in Concilio Romano, a Damaso P Pa adversus Apollinaristas convocato A. 373. III. Ratione. Post resurreetionem corporum mors omni dominatu suo ex idet. Ergo cum cibus et potas ordinentar tantummodo ad conservandam vitam, asi mortem propri

sandam , nullus amplius erit usus cibi ac potas. Voluptates vero impuras, cum illae in conceptu suo ingenitas sordes involvant, hominesque brutis quam simillimos reddant , a beata vita excludendas esse Sava ratiis dictat. DCLXIV. Probatur eadem Conclusio contra Papiam .iusque sectatores , I. Authoritate Scripturarum. Matth.

Cap XXV. post illa verba: menite benedicti Patris mei,

Possidi te Paratum vobis regnum etc. El. Discedite a me maledicti in senem aeternum, statim subjungitur : Ibunt hi in supplicium aeternum , iusti autem in ollam aeternam. Ergo sicut impii, absque alia temporis intercapedine, detrudentur ad tartara : ita iusti absque i teriecto temporis spatio, statim coelesti gloria donabuntur I. ad Thessalon cap. IV. v. 15. ait Apostolus e Mortui,

qui in Christo sunt, resurgent ρrimi. Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur , simul rapiemur cum illis

in nubibus obuiam Christo in aera, et sic semyer cum Domino erimus. Quibus verbis non millenarium , sol Sempiternum regnum promittitur. I i. Authoritate CPolitani I. quod Symbolo Nicaeuo haec verba addidit rCuius regni non erit Aliis , advorsas Apolli uaristas , qui regnam Christi millo auuoram spati l circamsuribebant. LII. Aathoritate Patrum, Cait Presbyteri , et i

442쪽

DE REGNO CHRISTI MILLENARIO. 4

S. Dionysii Alexan irini, quorum ille ex instituto seri- pqit contra Cerinthum, hie vero adversus S. Irenaeum, et Nepotem Episcopum Aegyptium : ac denique authoritate eorum Patrum , qui asserunt iustos , quibus ni-- hil expiandum superest , illico ad visionem intuitivam Dei admitti, ut pauIo post ostendemu . Quod si rite probatum fuerit, absque aliis argumentis concidit commentitium illud chi liastarum reguum.

OBIECTIONES. DCLXV. Obiici tur 1. Authoritas Evangelii. Mab

ili. Cap. XXVI. v. 29. ait Christus : Non bibam amodo de hoc genimine uitis, usque in diem illum , cum illu/' bibam uobiscum nouum in regno Patris mei. Er-s Christus promisit Apostolis delicias corporales : atqui illae locum non habent in regno Dei, sive in coelis. Ergo in regno Christi terreno. quod per annos du Tabit. II. Matth. Cap. V. v. 6. dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam ; quoniam ipsi saturabuntur. Atqui non saturabuntur in coelo. Ergo in millenario Christi regno. R. C. A. N. C. Vel enim verba illa sumuntur in sensu proprio, vel metaphorico. Si in m taphorico , nihil probant ; per vinum enim designantur laetitia, ae deliciae spirituales , soletque saepius Scriptura proponere Iudaico populo , utpote carnali et imperfecto, coelestes deligias sub nomine epularum aenus tiarum , iuxta illud apocat. Cap. XIX. Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni ψocati sunt. Atque haeo communior est citati loci interpretatio. Si vero verba illa cum S. chrysostomo Hom. LX XXIII. in Matthaeum , aliisque in sensu proprio sumantur, dico, Christa

443쪽

44. ARTICULUS VI. CONTROVERSI 1 I.

post gloriosam resurrectionem suam , antequam ad Patrem ascenderet, vere cum Apostolis suis hibisse de genimine vitis, et manducasso, ipso testante B. Petro Act. Cap. X. v. 4. I . Manducapimus et bibisus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Neque negotium nobis facessunt illa vyrba: In regno Patris mei, quia temporis intervallum illud , a Resurrectione ad Ascensionem usque, merito a Christo vocari potuit Regnum Patris; cam Resurrectio Christi triumphus sit, et sandamentum religionis, eoque tempIre eXerecre coeperit potestatem , a Patre sibi traditam , in coelo . et in te ra. Ad II. R. C. M. N. m. In coelo persecte Saturabuntur, non potu et cibo materiali, sed spirituali ae coelesti, de quo solo promissio Christi intelligenda est, iuxta illud Psal. XXXV. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae : et torrente Moli tatis tuae Potabis eos. DCLXVI. Dices I. Nisi admittatur millenariam regnum Christi post resurrectionem, non implerentur promissiones Christi Matth. XIX. v. 29. Omnis qui rinliquerit domum , pel fratres , aut sorores . aut Patrem,

aut matrem , aut uxorem , aut Ilios , aut agros Pr Pter non ea meum. centustium acc*iet, et vitam aetemnam possidebit. Ergo. R. N. A. Centuplum illud inte 1igendum est de mercede bonorum spiritualium , quactpretio et merito terrena quaeque longissime superant. Si enim ad litteram promissiones Christi intelligenda forent, Sequeretur, eum qui amore Christi omnia illa

reliquit, accepturum esse in resurrectione centum P tres , centum Matres, centum UXores etc. quae omnia

partim impossibilia sunt, partim perquam absona. Uine S. Hieronym. Comment in cap. XIX. S. Matthaei scribit : Aon intelligentes , quod si in caeteris digna sit

444쪽

BE REGNO CHRISTI ΜILLENARIO. 441'promissio, in uxoribus anareat turpitudo: ut qui unam pro Domino dimiserit, centum recipiat in futuro. DCLXVII. Dices II. Scriptura saepius loquuntur de futura urbis Jerusalem instauratione, de splendido Christi regno. de usu sacrificiorum resumendo. Ergo

dicendum est haeo eventura post resurrectionem. R. Haeci omnia non Iudaico more , et carnaliter intelligenda esse, set in mystico sensu ; Ierusalem enim instauranda denotat coelestem beatitudiriem aeternam permansuram:

Regnum Christi sempiternum illius imperium in coe Iis , et sacrificia laudes denotant, et gratiarum actiones Sanetorum.

DCLXVIII. Obiicitur II. Auctoritas Libri Apocalypsis , in qua dicitur Cap. XX. v. 2. Et apyrehendit c Angelus draconem , serpentem antiquum , qui

est diabolus et satanas, et ligavit eum per annos mille. v. 3. Et misit eum in abyssum, et clausit, et signauit super illum , ut non seducat amρlius gentes , . donec consumentur mille anni: et 'ost haec Ομortet illum solui modico tempore. v. 6. Beatus, et Sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem e sed erunt Sace dotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille amnis v. 7. Et cum consumati juerint mille anni, soloe-etur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes. Demum S . Joannes de secunda resurrectione verba faciens eodem Cap. v. I 2. Et ridi mortuos, magnos, et pusillos, sta ntes in conspectu throni, et libri verti sunt. - - v. 13. Et dedit mare mortuos , qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos,

qui in ipsis erant et et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum. R. c. A. X c. Hanc Script

445쪽

44, ARTICULUS VI. CONTROVERSIA 2.rae locum non lavere Millenariis ex eo patet, quia sequeretur millenarium illud Christi regnum desiturum ante resurrectionem corporum , atque ultimi judicii diem; cum tamen chiliastae omnes, praeter S. I tinum in Dial. cum Tryphone, illud res arrectione corporum posterius velint Mille itaque anni , quibus Christum reguaturum esse cum Sanctiς dicit B. Joannes .

significant gloriam , qaam Sancti habituri sunt in coelo per visionem intuitisam Dei, atque in Ecclesia per miracula, et cestum fidelium , toto eo. temporis interva, Io , quod a morte Christi usque ad universale iudicium

intercedet 2 certusque numerus pro incerto ae indete minato usurpatur. quod non adeo infrequens esse in

Scripturis divinis, plura ostendunt exempla, ut F. g quando. Psah cIV. dicitur : Memor fuit A saeculum testamenti sui I uerbi , quod mandauit in mille generationes. Pses. LXXXIX Mille anni ante oculos tuses, tamquam dies hesterna, quae praeteriit. Et Ecclesiastici cap. XVI. Melior est unus timens Deum , quam mille filii impii. Ubi τides certum nuruerum Pro incedito sumi. Per primam resurrectionem intelligitur status. animae Beatae post mortem, in quo illa corpore , tamquam earcem aliquo soluta, metiorem vitam ausPLeatur, mortis imperio in secanda Paulo ante generalstiudicium resurreetione nunquam amplius subiicienda- Illa autem verba : Erunt Sacerdotes Dei et Christi , non denotant verum Saeerdotium omnium iustorum, sed intimam amicitiam, qua cum Deci conjungentur , divitiorum arcanorum conscii, regniquo coelestis Priueis .

D TXIX. Obiicitur III. Authotitas antiquisSim Tum ccclesiae Patrum. Papiae, Tertulliani , S. Iusti-

446쪽

DE REGNO CHRISTI NILLEFARI . ni , S. Irenaei, qui non longe ab Apostolicis temporibus vixerunt, reguumque millenarium propugnarunt.

Ergo dicendum est , doctrinam hanc ex Apostolica traditione proficisci. R. C, A. N- C. Quamvis Patres aliqui huic errori adhaeserint; plures tamen errorem huno rejecere, quos inter Cuius Presbrter , S. Dionysius Alexandrinus , omnesque illi, qui justos perfecto expiatos , statim Post mortem, visione Dei intuitiva Dat asseruerunt. Quin ipse S. Iustinus in Dial. cum Tryphone fatetur : Couessus sum tibi et antea , me quidem et alios, eadem mecum sentientes arbitrari id c re gnum millenarium suturum, multosque etiam , qui

purae piaeque Christianorum sunt sententiae , hoc non agnoscere. Ergo cum pars maior Putrum, plurimique fideles, praecipue a atem Romanae Ecclesia millenarium Christi regnum non admiseriot, nequit ea opinio inter Apostollicas traditiones recenseri. Neque tamen ii circo veteres illi, Papias, Iustinus, Irenaeus etc. i ter haereticos namerandi sunt * cum illis temporibus quaestio haee nondum satis eliquata fuerit, neque de ea tunc supremam talarit sententiam Ecclesia.

447쪽

AN VISIO INTUITIVA DEI SIT POSSIBILIgi ET AN AD ILLAM TAT lM POST MORTEM A M ITTANTUR . ANIMAL JUεTORUM PE FECTE PURGATAE Τ

. . . . .

Duplex distingui solet Dei cognitio, nemo abstractio a , qua Deus in alio . et per ati ad eogcioscitur , ν. g. per essectus creatos: et intuiti , qaa Deus immediate , ac in se ipso cognoseitur. Possibilem esse visio nem Dei intuitiva negarant aliqui, teste S. Gregorio Magno Lib. XVIII. Moralium, cap. LIV. Sciendum , quod fuere nonnulli qui dicerent, Deum etiam in iblia regione beatitudinis, in claritate quidem sua Convici , sed in natura minima videri. Errorem hane renovarunt Saeculo XLV. Palamitae, Gregorii cuiusdam Palamao Thessalonicensis in Macedonia Episcopi seotaintores, docentes, non ipsam Dei sabstantiam, seri aliquam dumtaxat lucem. se a claritatem ab illa distinctam , et prostaentem a Beatis conspici. DCLXXI. Chiliastae, quamvis admitterent possibilem esse Dei visionem intuitivam, ea itidem tamen

tamdiu differri aswrebant, donec. expleto millenario regno, ad eam Saacti, frequenti eum Christo eo avem satione praeparati , in coelam admitterentur. Tertulli nus tamen Martyrum animas a tommuni lege exeipie-

448쪽

1,at, existimans illas statim a morte visione Matifica' donari. Vigilantius novae haeresis conditor initio saeculi V. Chiliastarum somnia rei ieiebat quidem, cumdem tamen cum illis errorem propugnabat eirex dilatam animabus Sanctorum Dei visAnem, ut colligitur

ex Libro S. Hieronymi adversus Vigilantium , 'in quo his oum verbis perstringit: Ais, pes in in sinu Abrahae, uel in loco refrigerii. vel subter aram Dei animas Amstolorum et Mart um consedisse, nec ροsse suis tumulis , et ubi uolueris . adesse praesentes. S natoriae uidelicet dignitatis sunt, ut non inter homicidas teterrimo carcere, sed in libera honos aque custodia , in fortunatorum insulis, et in campis Edistis recludantur. Tu Dao leges ρones' saecvio XH. Lutherus in praelectione in Genesin se et salvinus Lib. II1. Institui. cap. XXV. Vigilantium hae in re s qui

maluerunt, quam Ecclesiam catholicam, quae Saec Io XV. in concilio Florentino litem omnem diremerat. Neque difficile est divinare, cur Lutheras et Cabvinus errorem hanc Vigilantii ratum habuerint: quo

facilius nempe eultum et inrogationem Sanetorum Subverterent, ac si illi preces nostras nou coguoicereat rerumque nostrarum ignoratione laborarent.

DCLX IL Conclusio ἔ. Visio intuitiva Dei est

possibilis. Prob. I. Authoritate Scripturaram. Matth. cap. V. v. 8. christus ait: Beaia mundo corde; quo nium ipsi Deum uidebunt. I. Joangas Cap. III. V. 2. Cum anaruerit, similes ei erimus : quoniam uidebimus eum sicuti est. h. ad cor. cap. XVI. v. I et Videmus nunc Per Ueculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Matth. Cap. XVln. Augeli eorum in coesis seminper ςIdunt faciem Patris mei , Iut in coelis est. II: Λα-

449쪽

ARTICLLUS N. CONTROVERSIA u. thoritate Patrum. Clemens Alexandrinus Lib. V. Str malum seribit: Pervicuum est , nullum umquam sitae suae temρore Pone Deum clare comprehendere: qui autem sunt mundo corde . Deum pidebunt, postquam extremam Perfectionem attigerint. S. Bieronymus Lib.

I. in Isaiam. Homo Dei faciem pidere non potest. Angeli autem , etiam minimorum in Ecclesia , semρer uident faciem Dei. Et nunc in speculo videmus, et in aenigmate : tunc autem facie ad faciam, quando de hominibus in Angelos profecerimus. S. Augustinus Epist. XLVII. alias CXu. ad Paulinam Cap. VIII Desiderium

per iaciter Piorum , quo uriuere Deum cupiunt, et i hianter ardescunt, non OPinior, in eam Uectem contuendam flagrat , qua ut pult amaret, quod ipse nomen; sed in eam substantiam , qua Use est quod est-IΗ. Justi persecte purgati , ex hae vita decedentes, statim ad visionem beatificam admittuntur, ut mOX -- questi ConcIusione a nobis probabitur. Ergo. illa est po

sibilis- DCLXXm. NihiIominus in visionem Dei intuitia

vam necessarium est auXilium supernaturale, quo aut maιuvetur ne roboretur, ad Deam clare et intuitive videt

dum . ut definitum fuit in concilio Uiennensi contra Boguardos au Bogui nas , asserentes animam non indigere lumino gloriae ψ ipsam elevante ad Deum videndum , atque eo heate fruemlum. Ratio est, quia intelleutas creatus solis suis kiribus reIictus, non est capax actionis Supernaturalis , ad quam non nisi remotam habet Proportionem, quae necessario debet compleri ac perfici auxilio supernaturali , ut in actum exeat. Porro auxili uua huc supernaturale communiter vocatur lamen glo-1iue, seu habitus superuataralis, quo meus creata ele

450쪽

vatur , et ultimo disponitur ad Deum intuitive vide dum. ObServandum praeterea est, quamvis visio intu tiva Dei sit possibilis; comprehensivam tamen respecta intellectus creati simpliciter impossibilem esse, ut Patres docent contra Eunomianos sive Anomaeos , dic-tes, Deum naturaliter plene cognosci ac comprehendi POSse 2 atque etiam ipsa sana ratio ostendit. Si enim D us ah intellecta creato plene ac periecte comprehenderetur , innotescerent illi omnes periectiones divinae omni eo modo, quo cognosei Possunt: cum igitar ilicio sint in Dite persectao , cognitio hominis Deam comprehensive vitentis esset pariter si inficiter infinite sar secta , quoa, implicat- DCLXXIV. Conclusio M. Animae iustorum per secte purgatae, statim a morte ad visionem Dei intui-tivam admittuntur. Prob- I. Authoritate Scripturaru 2. ad Coria cap. V. ait ApostoIus : Audentes igitur semper , scientes quoniam dum sumus in cormre . Peregrinamur a Domino : Per fiam enim ambuIamus , et non per speciem γ audemus autem , et bonam polunt rem habemus magis peregrinari a Coryore , et Pra sentes esse ad Dominum. Et a l Philippenses Cap. I. v. 23 Coarctor autem e duobus e desiderium habens dissolui , et esse cum Christo, multo magis melius. Iam vero si iusti, perfecte purgati, visione Dei intuitiva non potirentur , Paulus non diceret , se desiderare dissolvi, et esse cum Christo. Neque letiam desiderasset magis Per grinari a eorpore , siquidem iusti a visione Dei intu tiva excluderentur anto resurrectionem corporum ; quia sic peregrinatus fuisset et a corpore, et a Domino. Praeterea illa verba, Per Idem enim ambulamus, et non

SEARCH

MENU NAVIGATION