장음표시 사용
71쪽
εq ARTICULUs III. CONTROVERSIA III. osse supremum Eeclesiae universalis caput, et B. Petri in Primata Successorem : Succedere enim liure divino aliquem B. Petro in Primatu , evidenter et clare dedaciatur ex Scripturis ; illum autem esse Romanum Ponti ficem , hahetar ex Trudit ne Apostolico-divina B. Petri, quam Concilia generalia, Ponti Mum Decreta, et innanimis Patrum consensas declarant; quamvis daremus adversariis, Romanum Pontificem determinate prae aliis Episcopis non succedere jure divivo et ex voluntate e
pre sa Christi in Primatu , sed ex laeto B. Petri , qui alium sibi succedere noluerit in Episcopatu universali,
quam successorem in Episeopata Romano.
CCLXV. Quod si ulterius qaaeras , an Pontificatus universalis Ecclesiae ita sit jure divino Episcop, ita Romano adnexus , ut ab illo separari non potuerit a B. Petro : sive si quaeras, an v. g. Princeps Apost Iorum Mediolani erigore Cathedram non potuerit, ita
ut successorem suum in Episcopatu v. g. Mediolane si haberet etiam sv essorem in Episcopatu universali , et Primatu . Resp. Cum Ecclesia circa rem istam .ihil definierit, salma fido liberum esse cuicunque , ut Placuerit, sentire. Quia tamea S. Ambιosius in Orat. coutra Auxentium, et Athanasius in Apologia profuga sua scribunt, Petrum Christi jus u Romae Martyrium pertulisse : ao praecipue quia Christus post resu rectionem suam saepius Apostolis suis apparuit, loquens de regno Dei, multo mihi probabilius ad verisimilius videtur, id non ex mero facto ac beneplaoito Petri contigisse , sed iussum fuisse a Christo vel tunc jam, vel per revelationem posteriori tempore factam , Roma stato tempore proficisci, Cathedram ibi erigere, atque
Episcopatum ilium Particularem usque ad inortem Se
72쪽
DE PRIMATU Rom NI PONTIFICIS. esrere , et Episcopatum universalem Episcopatui Romano
CCCXXVI. Objicitur L eontra II. Conclusionem authoritas S. Irenaei. S. Irenaeus Lugdunensis datis ad Victorem Papam litteris , quas exhibet Eusebius Lib. V. Hist. Eccles. Cap. XXIV, eum graviter increpait, quod Polycratem Ephesinum , aliosque minoris Asiaet npiscopos, Pascha decima quarta Luna celebrantes, ab Ecclesia separaro decrevisset. Ergo sentiebat Romanum Pontificem non habere potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam. R. S. Irenaeus tota illa Epistola d
hita sena Per cum reverentia ae submissione Victorem alloqnitur : neque eum obiurgat, quod potestatem, quam a Christo non acceperit, sibi arrogaret; sed insinuat eum hae ratione Ecclesiae commodis non satis consulere , putans, tot Episcopos ab Ecele lae unitate ab ci dendos non esse , oh rem quae ad Ecclesiae disciplinam tantummodo pertinebat. Caeterum Victorem intra mi-uas haesisse aggerant Henricus Walesius in notis ad
Eusebium. Maim bourgius, Natalis Alexander, Sandianus, Hasso Hus etc. Eundem refractarios Asiae Episcopos anathemate perculisse contendunt Petrus de Marca, Beliarmlaus, Baronius, Pagius, Schelatrate etc. qui Luscum stare videntur veteres Historiae Ecclesiasticae Seriptores.
CCCXXVII. Objicitur II. Authoritas S. Cypriani. In Actis Concilii Carthaginensis ait S. Doctor. Neque quisquam nostrum Discopum se esse Discoporum constituit, aut Frannico terrore ad obsequendi nec eo
73쪽
ARTICULUS III. CONTROVERSIA III.
sitatem Collegas suos adigit; quando habeat omnis Epia scoρus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium , tamque judicari ab alio . non Possit, quam nec ipse potest alterum judicare e sed expectemus unis erri judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solias
habet potestatem et praeponendi nos in Eoclesiae stiae gubernatione, et de actu nostro judicandi. 11. Idem Lib. de Unitate Ecclesiae scribit: Discoρatus unus est, Cinjus a singulis in solidum pars tenetur. Ergo non sensit Episcopos Romano Pontifici subesse, adeoque Primatum Jurisdictionis in illo non agnovit. R. I. generaliter ad authoritatem S. Cypriani cum S. Augustino Lib. II. contra Cresconium Cap. XXXII. Litteras C riani non ut Canonicas habeo, sed eas ex Canonicis considero ; et quod in eis Scripturarum dioinarum authoritati congruit; cum laude ejus acci 'io : quod autem non congruit, cum pace ejus respuo. R. II. N. C. Quidam cum Baronio putant, humanum quid pati ibi CD prianum , et verbis illis occulte vellicare Stephanum P pam , qui intentata excommunicationis poena Episcopos
rebaptizantes ab errore revocare conabatur. De Primata
quidem Stephani minime dubitabat Cyprianus; Put
bat tamen , quamvis salso ac temere , eam potestate sua abuti, qMd ob res ad disciplinam pertinentes, Ob'euras, ac non luin satis eliquatas, praestantissimis Episcopis anathema intentaret. Certe ipse S. C rianus cum suis Coepiscopis multas causas vijudicavit, ut constat ex ejus Epistolis, rogavitque Stephanum Epist. LXVII. ut Marcianum Arelate usum Episeopum, Novatianis sa- vetatem, Seue sua dejiceret: Dirigamtur a te litterae inprovinciam , et ad plebem Arelate consistentem ; quibus abstento Marciano, alius in locum ejus substitu
74쪽
DE PRIMATU ROMANI PONTIFICIS. statur, et grex Christi , qui in hodiernum ab illo dis-
sistatus, et pulueratus contemnitur , colligatur.
Significabis plune nobis, quis in locum Marciani Arelate fuerit substitutus, ut sciamus , ad quem fratres nostros dirigere, et cui scribere debeamus. Alii cum Natale Alexandro Dissert. IV. in Hist. Ecelus. Saeculi I., et Laurentio Atticotio in Summa Augustiniana Parte III.
Quaest. II. Art. V. totam eam praefationem eo spectare dictant, ut admoneret Episcopos congregatos liberta-tIS suae in proserenda sententia circa valorem baptismi ab haereticis collati, quam sartam tectamque Servatum
iri pollicebatur: suamquo obligabat fidem , atque in
se recipiebat , neminem se a communione sua praecis
rum , qui contra id quod is e sentiebat, pronuntiaret. Neque enim objecto metu per vim extorquere; sed propinsi ta libertate dicendi , ah Episcopis in concilio libero considentibus , audire volebat sententiam. Atque in Cypriani verba exponere videtur S. Augustinvs Lib. III. de Baptismo contra Donatistas Cap. III. Quod etiam confirmatur ex Epistola LXXI. quam S. Cyprianus ad Quintum Ma ritaniae Episcopum dedit, antequam ob Rescriptum ibi ad simultatis aliquid nasceretur Ciprianum inter et Stephanum. In ea enim idem ferme dicitur, quod in Praefatione Concilii carthaginensis habetur. Ad II. N. C. Epia Scopatus unus dicitur a B. Cypriano ratione originis et radicis, quatenus omnes Episcopatus particulares ab Epi-
Scopatu Romano , velat ab origine , exordium sumentes, eique adhaerentes velut radici, cum eo unum corpus Pastorale conflant, unumque faciant Episcopatum universalem , cujus principatum tenet Romanus Pontifex. Pars autem unius illius Episcopatus in solidum tenetur a simgulis Episcopis, non quod eadem sit Iurisdictio et d
75쪽
ARTICULUS III. CONTROVERSIA III.
gnitas omnium Episeoporum, quae est Romani Pontusicis : sed ratione Ordiuis et characteris Episcopalis, qui de se indivisibilis est, totusque inebi, quibas i figitur, CCCXXVIII. Dices I. S. cyprianus censuit BasLIidem et Martialem Hispaniae Episcopos , propter idololatriae libellum sententia comprovincialium Episcoporum depositos, non potuisse a Stephano Papa in integrum restitui : Epistola enim LXVIH. ad Clerum et Plehem Hispaniarum scribit : Rescindere ordinationem qua n-lius in locum Basilidis sumelus erat recte factam non potuit Stephanus P. II. In causa Marciani Episcopi Arelatensis Novatiani eontendit, sibi et coepiscopis stas parem esse cum Stephano authoritatem in ea dijudicam da ; Epistola enim LXVII. ad Stephanum scribit: N
strum est consulere et subςenire, qui dioinam hiememtiam cogitantes, et gubernandae Ecclesiae libram tenentes , sic cenIuram rigoris peccatoribus exhibemus.
Ergo S. Cyprianus non agnovit Primatam Iurisdicti nis Romani Ponti fieis. R. ad I. S. Cyprianus censuit Basili lem non potuisse in integrum restitui , non otidesectum potestatis in Stephano , sed quia restitutio nem subreptitie ac per fraudes obtinuit; ait enim iacit. Epistola : Neque enim tam cuIρandus est ille, cui negligenter obreρtum est , quam hic execrandus , qui fraudulenter obremit. Obrmere autem si hominibus Basilides Potuit, Deo non potest, cum scr*tum sit, D us non deridetur. R. ad II. N. A. S. Cyprianus suum
eqse putavit consulere et subvenire, non authoritative,
atque ex plenitudine potestatis, quo modo solus Romanus Pontifex subvenire poterat; sed consilio tantam. charitate, et hortationibus.
76쪽
DE PRIMATU ROMANI PONTIFICIS. 13
CCCXXIX. Objicitur III. Authoritas S. Sisicia
Papae. Saeculo IV. airca A. 39I. Siricius Papa fassus est potestatem Romani Pontificis inferiorem esse Comcilio Cnpuano provinciali. Ergo Romanus Pontifex non habet Primatum Iurisdictionis. P. A. In Epistola ad Anysium Thessalonicensem , et caeteros Illyrici Episcopos , a Concilio Capuensi ad cognoscendum de errore BOnO-
si haerctici deputatos, scribit: Cum hujusmodi fuerint Concilii Cuuensis judicium, ut Initimi mnoso , a
que ejus accusatoribus Iudices tribuerentur, et praeci- ,
Pue Macedones , qui cum Discορο Thessalonicensi de ejus jactis uel scriptis cognoscerent: adpertimus , quod nobiς judicandi forma comρetere non ρosset. Nam si integra esset hodie Synodus , recte de iis, quae comprehendit scr*torum pestrorum, series decerneremus. Vestrum est igitur , qui hoc recepistis judicium , sententiam ferre de omnibus. Ergo. R. N. A. Ad probat. R. I. Authorem illius Epistolae incertum esse. Multi ex eruditis eam Ambrosio tribuunt. R. II. N. C. Q aamvis claremus, Epistolam illam ab ipso Stricio exaratam fuisse, nihil tamen ex illa contra Primatum evincitur. Etenim Siricius Papa non scripsit, potestatem serendi in Bonosi causa iudicii sibi non convenire; sed conveniens non esse dignitati suae Sedis, ut causae illius cognitionem susciperet, postquam delegati essent a Concilio Iudices ; quia videretur non suprema authoritato et a Christo immediate accepta, se ii mutuatilia , et a S3 nodo demandata, iudicare. Caeterum se iudicaturum asserit, si causa adhuc integra esset, id e,t, si ejus Oguilionem non fascepisset, aliisque commisisset Synodus. Si ricii mens ex posterioribus ejusdem Epistolao verbis clare dignoscitur: Ideo primum est, ut ii judiarim. III. D .
77쪽
ARTICULUS III. CONTROVERSIA III. erat, quibus iudicandi facultas est data. Vos enim i
lius , ut scripsimus, Synodi uice decernitis; nos quasi ex Synodi auctoritate judicare non conperiit. CCCXXX. Objicitur. IV. Authoritas S. Grego rii M. S. Gregorius Magnus Oecumenici se a Universalis Episcopi nomen semper reiecit, neque se ita appet Iari, aut ab aliis id nomen assumi permisit. Ergo lassus est nullam se iurisdictionem in alios Episcopos habere. P. A. I. Ad Falogium Antiochenum scribens, a quo as pellatus fuerat Universalis Papa, Lib. IV Epist .XXXVI. ait: Si iniςersalem me Papam uestra Sanctitas dicit, negat se hoc esse , quod me fatetur uniuersum. Sed absit hoc recedant perba, quae panitatem in fiant, et charitatem pulnerant. II. Lib. IV Epist. XXXVIII. ad Joannem Jejunatorem CPolitanum , qui Oecumenici,
seu Universalis Episcopi nomen assumpserat, scribit :Vestra autem Sanctitas agnoscat, quantum apud se . tumeat, quae illo nomine uocari ἀρρetit, quo pocari nullus yraesumpsit, qui peraciter Sanctus 1uit. Numquid non , sicut oestra Fraternitas novit, Per venerandum Chalcedonense Concilium huius Apostolicae Sedis
Antistites, Uniuersales, oblato honore, socati sunt 3 Sed tamen nullus unquam tali Mocabulo a mellari potuit , nulbis sibi hoc temerarium nomen arriyiait: ne si sibi in Pontiscatus gradu gloriam singularitalis arriperet , hanc omnibus Fratribus denegasse sideretur. III. In eadem Epistola ipsi B. Petro Primatum vi letur denegare; uit enim: Certe Petrus Ayostolus primum membrum Sanctae Uniuersalis Ecclesiae est; Paulus, Andreas , Dannes , quid aliud, quam singularium sunt plebium capita 3 Et tamen sub titio Cal ite omnes membra sunt Ecclesiae. Ergo. R. N. C. S. Gregorius M. Pri-
78쪽
DE PRIΜATU ROMANI PONTIFICIS. 1smatum suum et agnovit, et saepius exercuit, ut testam
tur ejus Epistolae. Oecumenici Papae seu Episcopi nomen constanter repudiavit , non quod iurisdictionem se in omnes Episeopos habere non putaret; sed qaia n men hoe pravo sensui erat obnoxium , ast si solus Romanus Pontifex Vere ac proprie foret Episcopus , reliqui autem in orbe Christiano Antistitos forent Romani Pontificis Vicarii lautum ac delegati; utque insigni hoc Christianae demissionis' exemplo superbiam Ioannis Politani argueret, qui Oecumenici Episcopi titulum ambitiose captabat, et coacto CPoli Concilio, de causa Gregorii Patriarchae Antiocheni, in quem tamen nullum ius iuxta Canones habebat, iudicium sibi sumpsit:
ideoque hoc nomine videbatur ille universalem in alios Patri acthas sibi nullo jure obnoxios potestatem arro gare , sicque supra caeteros se evehere. B. Petrum agnovit S. Gregorius tanquam membrum primarium, id est Caput visibilo Ecclesiae Catholicae , sub ordinatum t
moti invisibili Capiti . quod est Chsistus ; ideoque B.
Petrum vocat membrum sub uno Capite Christo. CCCXXXI. Dices. Non est verisimile , quod Joannos Jejunator hoc sensu sibi usurpaverit nomen Epta scopi Oecumenici , quasi ipse solus esset Episcopus. EGgo Gregorius non hae de causa reprobavit titulum Ep . scopi Oecumenici. P. A. Anastasius Bibliothecarius et
qui CC. annis post Gregorium floruit, in Praefationo versionis Nicaeni II. concilii ad Iontinem VIII. ait :Asserebant Gruere, quod non ideo Oecumenicum , quod multi Unipersalem inrtepretati sunt, dicerent Patriar- Cham , quod universi orbis teneat praesulatum; sed quod cuidam Orbis parti praesit, quae a Christianis inhabitatur. II. Ipse Ioannes Ieiunator agnovit se Gre- ' D a
79쪽
ARTICULUS III. CONTROVERSIA III. gorio subditum esse, cum ipse Sanctus Pontifex Lib. VII. Epist. XII. ad Ioannem Syracusanum scribat: De
Ecclesia CPolitana , quod dicunt, quis dubitet eam ostolicae Sessi esse subiectam 3 quod et Dominus
piissimus Imperator, et grater noster ejusdem Civitatis Discoρus assidue prostentur. Ergo. R. C. A. N. C. Quamvis Ioannes Ieiunator in tam pravo sensu non arrogaverit sibi nomen Oecumenici Episcopi, recte tamen ne prudenter insectatus est illud nomen S. Gregorius M. I. Quia saltem ObnoXium erat pravo sensui. II. Quia perspecta illi erat Graeculorum arrogantia et perfidia ; merito enim timendum erat, ne Successores Joannis , tam grandi nomine obtento , litem de Primatu Romanae Ecclesiae intentarent. III. Quia hoc nomi- 1 o. in quocunque demum sensu acciperetur, CPolitani praeserri videbantur Patriarchis Alexandrino et Antiocheno : quam praeeminentiam, licet a CPolitano I. et Chalcedonensi sancitam , constanter reprobavit Romana Eeclesia usque ad tempora Lateranensis IV. concilii sub Innocentio III.
CCCXXXII. Objicitur V. Auctoritas aliorum Patrum. S. Hieronymas Epist. ad Evagrium scribit res Auctoritas quaeritur, orbis major est Urbe: quid mihi profers unius Urbis consuetudinem 3 Quia paucietatem , de qua ortum est suρercilium , in leges Ecclesiae uindΤcas 3 Ubicunque fuerit Episcopus, siue Λο-mae, sipe Eugubii, stoe CPoli, siue Rhegii, siue Alexandriae ejusdem meriti est, et ejusdem Sacerdotii. Ergo juxta S. Hieronymum Ponti sex Romanas majorem pol si item non habet, quam Eugubinus, aut alii Antistites. ΙΙ. S. Gaudentius Brixiensis Serm. I. in die suae Ordinatiouis . S. Ambrosium vocat Petri Successorem.
80쪽
DE PRIMATU ROMANI PONTI VICIS 'III. Bernardus Epist. XLII. Episcopos vocat Vicarios Christi. IV. Episcopi saepissime vocabantur Papae, ut constat ex Epistolis SS. Hieronymi et Augustini. V. Ipsi denique Romani Pontifices Episcopos vocant Venerabiles Fratres R. ad I. N. C. S. Hieronymus Epist. cit. carpit Diaconos Romanos, qui contra morem totius Ecclesiae adversus Presbyteros supercilium erigebant. eo- quod Summo Poetii fici assisterent. I l nullo modo serendum esse nit S. Doctor, cum repugnρt Universalis Ecclesiae disciplinae , docerine omnes Episcopos pares esse potestate ordinis , atque ideo omni veneratione dignos , quamvis pares non sint potestate iuris lictronis. Ad II. R. B. Ambrosium Petri su oessorem vocari , quia unus Petrus Ecclesiastici ordinis quo tam mollo fons est et origo , nec non pol statis in omnes Episcopos derivatae. Ad III . Episcopi dicuntur Viearii chri ti. eo quon quilibet eorum in sua particulari, non vero Universali Eccletia vides Christi agat. At IV. Papa idem dicit ac Pater i hioque honoris titulus priscis tempori-hus non Episcopis tantum, set saepe etiam Presbyteris concedebatur: sicut nostro aevo Patris titulus datur Pres-hyteris Regularibus , qui tamen olim praecipue Episcopo tri haebatur. Ad V. Episcopi vocantur a Romanis Pontificibus Fratres oenerabiles, quia in partem sollicitudinis Pastoralis vocati sunt, et potestate ordinis sunt
CCCXXXuL Objicitur 'I. Auctoritas Concilii
Nicaeni I. Nicaenam l. Canone V1. juxta versionem
Dionysii Exigui ita statuit : Antiqua consuetudo serpetur Per Aegratum, tibiam , et Pentapolim; ita ut Alexandrinus Discoρus horum omnium habeat Potestatem ; quia et Urbis Romae Discuo parilis mos est.