Epistolæ asceticæ D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi excerptæ atque idoneo ordine distributæ ad commodum, ac salutarem piarum mentium usum, opera et studio R.P. Martni de Esparza Artieda theologi Societatis Jesu

발행: 1668년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

DoeuMEuru M XXXV. significabat priora tempora regum inside lium, quos passi sunt Christiani pro impiis. Posterius vero tempus, illius regis, sigii fietavit tempora posteriorum regum

iam fi delium, quos patiuntur impii pro Christianis. Sed planE m eis, qui sub nomine Christi errant seducti a perversis, ne serth oves Christi sint errantes& ad gregem aliter revocandae, temperata severi, tas. & magis mansuetudo servatur, ut coercitione exiliorum, atque damnorum tribui tione admonoantur considerare,

quid, ci quare patiantur, di disc/nt praepo:

nere rumoribus,, & calumpiis hominum scripturas, quas legunt. Quis enim nostr i, quis vestru non laudat leges ab imperat ribus datas adversus saerificiapaganorum Et certe ibi poena severior constitui

est; illius quippe impietatis capitale sup

pliciu ea: De vobis aute corripiendis, atq; coercendis habita ratio est, qua potius ad moneremini ab errore discedere , quam pro scelere puniremini. Potest enim sor talia etiam de vobis dici, quod ait Apostolus de Iudaeis: Tectimonium illi perhibeo, quia ne n Dei habent, sedumsecun- m scientiam. Ignorantes enim Dei justi. iam, S m volentes e n tituere, justis gia. Dei no unisubffecti. Quid enim aliud votiquam vestram justitiam vultis co*

352쪽

Docu MEN Tu M XXXV. 4 sstituere, quando non dieitis iusti fieari nisi

eos, qui a vobis potuernnt baptizari t In hac ergo Apostolica sententia, quam de Iudaeis protulit, hoe distatis a Iudaeis , quod vos habetis sacramenta Christiana, quibus illi adhuc carent. Caeterum adhoe, quod ait: Ignorantes Dei iustitiam.& sitam volentes constituere , de quod xelum Dei habent , sed non secundit mstientiam, pares estis omnino , exceptis duntaxat illis, quicunque in vobis sunt seientes quid verum sit , de pro animositate sitae perversitatis, contra veritatem

etiam sibi notissimam dimicantes. Η rum quippe impietas, etiam idololatriam forsitan superat. Sed quia non facile con- vinei possunt cin animo namque latet hoc

malum P omnes tanquam non a nobis nimium alieni, leviori severitate eo erce mini. Et hoc quidem vel de omnibus haereticis, qui Christianis sacramentis imbuuntur, de a Christi veritate, sive unit te dissentiunt, vel Donatistis omnibus dixerimus. inod autem ad vos attinet. qui non selum cum illis communiter Donatistis a Donato. verum etiam proprie

Rogatistae a Rogato appellamini, mitiores quidem esse videmini, quia cum Circuncellionum immanissimis gregibus non saevitis, sed nulla bestia, si neminem vulis P s nclet,

353쪽

si Rosuri BNτuM XXXV. . Dei et, propterea mansueta dicitur, quia dentes dc ungues non habe Saevire vos nolle dicitis; ego non posse arbitror. Ita eisim estis numero exigui, ut movere vos contra adversarias vobis multitudines . non audeatis, etsi cupiatis, sed ponamus vos etiam nolle, quod hon valetis; ponamus 'os L v ngelicam sententiam, qua Idatri scriptu est: Si quis tibi voluerit tunieam Ollere, judicio tecum contendere, dimit

te illi O, pallium, sic intelligere, sic tenere,

ut persequentibus vos non istum nulla iniuria, verum etiam nullo iure resisten dum putetis, hune ecrte intellectum Rogatus autor vester aut hon habuit, auttion implevit, quisenescio quibus rebus, ut dicitis, vestris acerrima perseverantia

etiam forensi disceptatione conflixit. Cui si diceretur, quis unquam Apostolorum in causa fidei, res suas iudicio publico defendit, sicut tu in epistola tua posuistit quis unquam Aponolorum in causa fidei tie. alienas invasiti nullum quidem in divinis literis huius facti reperitetexemptu,

sed tamen forte inveniret aliquam veram defensionem , si veram Ecclesiam retine- .iet, de not; sub Ecclesia vero n mine im

pudenter aliquid possideret. Quod a

tem pertinet ad terrenarum potestatum

iusia contra schismaticos aut haerexixos 'vel

354쪽

a quihus vos separastis, acerrimi fuerunt, di contra vos, quantum audire potuimus, contra Maximianistas, quod gestorum etiam certis documentis probamus r sed tamen: nondum ab eis separati eratis, quando Iuliano Imperatori in sua peti tione dixerunt, quod apud eum sola iusti. tia locum haberet, quem certe apostatam noverant, di idololatriis deditum se vide. bant , ut aut iustitiam esse idololatriam faterentur, aut se scelerate mentitos negare non possent, ut apud eum dicerent se .lam locum habere iustitiam, apud quem magnum locum cernerent habere idololatriam. Sed fuerit error in verbo, de fa-

eo ipso quid dicis ' Si nihil iustum ab Im

per*toye paendum est et cura Iuliano p titum est, quod iustum putatum est ' An

hoc petendum est, ut sea quisque recupe ret, non ut aliquem , quo ab Imperatoἔς coerceatur, accuset ' Interim in suarum rerum recipiendarum repetitione abApo

stolicis exemplis receditur, quia hoc λ- eisse nemo invenitur illorum. sed tamensam maiores vestri ipsum Caecilianum tunei celesiae Carthaginensis Episcopum, cui tanquam criminoso communicare noluerunt. 3pud principem Constantinum Anulla a prosonsulem accusave-2 6 runt,

355쪽

runt, non res suas amissas repetiverunt, sed innocentem, sicut existimanius, dc sicut ipse judiciorum exitus docuit, calumnio e appetiverutat: qao quid sceleratius

ab eis fieri potuit Si autem, sicut falso arbitramini, ver eriminosum iudicanduterrenis potestatibus tradiderunt, quid nobis objicitis, quod vestrorum praesumptio primitus fecit i quod eos non argueremus, quia fecerunt, si non animo invido & noxio, sed emendandi & corrigendi

voluntate fecissent. Vos autem indubitanter arguimus, quibus crimen videturda inimicis communionis nostrae Christiano Imperatori aliquid conqueri, cum libellus a majoribus vestris Anulino proconsuli datus, & Constantino Imperatori mittendus, ita iuperscriptus sit: Libellus

Ecclesiae eatholicae, eriminum Caeciliani, traditus a parte majori. Illos autem magis hine arguimus, quia cum apud Imperatorem ultro Caecilianum accusassent, quem primo utique apud collegas transmarinos convincere debuerant. Ipso autem Imperatore longh ordinatius agente,' ut episcopor um causam ad se delatam, depiscopos mitteret, nec victi pacem cum fratribus habere voluerunt: sed rurias ad

eundem Imperatorem venerunt, rursus

non Caecilianum tantum, veris etiam datos

356쪽

Do CuM EN Tu M XXXV. 4 9 datos sibi episcopos iudices, apud terrenum regem accusaverunt: Rursus ab alio

episcopali judicio ad eundem Imperatorem appellaverunt et Nec eo ipso inter partes cognoscente atque iudicante, vel veritati, vel paci cedendum esse duxerunt. Quid autem aliud statueret Constantinus adversus Caecilianum, & socios eius, si essent vestris majoribus accusantibus vu, quam' quod statuit in eos ipsos, qui

cum ultro accusassent, nee ea, quae intendebant, probare potuissent 3 Noluerunt enim veritati consentire, nee victi. Ille quippe Imperator primus constituit in hac causa, ut res convictorum, &unitati pervicaeiter resistentium , fisco vendiearentur. Sed videlicet si vestris majoribus accusantibus atque seperantibus, contra communionem Caeciliani Imperator tale aliquid decrevisset . proviseres Ecclesiae, defensores pacis, de unitatis nominari velletis. Cum vero in eos, qui ultroaceu- states nihil probare potuerunt, nee oblato sibi gremio pacis, quo correcti exciperentur, consentire voluerunt, ab imperatoribus talia decernuntur , indignum faucinus clamitatur, neminem ad unitatem esse cogendum, malum pro malo reddendum nemini esse contenditur. .id et

hoc aliud, quata id. quod de vobis qui

357쪽

Et nunc non erat magnum , neque difficile considerare atque enitare, constantini iudicium, atque sententiam contra vos vi gere, quae vestris majoribus Caecilianum apud Imperatorem toxies accusantibus di non convincentibus , adversus vos promulgata est: eam necessario sequi e teros Imperatores, maxime catholicos

Christianos, quoties de vobit aliquid

agere vestrae obstinationis necessitas cogit. Facile erat ista cogitare, ut vobisipsis aliquando diceretis a si Caecilianus vel imnocens fuit, vel nocens & conviης, non

potuit, quid in hoc negotio tam uno, lateque diffusa societas Christiana peccavit Cur orbi Christiano non licuit ignorare, quod non potuerunt, qui accusaverant, demonstraret Cur illi, quos Chri- . stu tW agro suo, id est, in hoe mundo seminavit, Rinter zizania erescere usq; ad 'essem praecepit, cur tot millia fidelium in omnib*s gentibus, quorum m*ltit dinem syellis caeli de arenae Maris Dominus comparavit , quos in semine Abrahae benedicendos promisit & reddidit, pro- negantur esse Christiani quia in h e causa. in qua discutienda non interfuerunt udicibus potius fio periculo iudicanti- M.quam vistis litigatoribus credere m lumini

358쪽

Iuerunt i Certe nullius crimen maculat nescientem. Quomodo fideles toto orbe diffusi, crimen traditorum cognoscere poterant, quod accusatores etiam si nou rant, tamen eis ostendere npn valebant tHos ergo ab hoe crimine innocentes esse

ipsa nempe ignorantia facillimh ostendit. Cur ergo in centes falsis criminibus a cusantur, quia crimina aliena, seu Qis euvera nescierunt Quis locus innocentiae reservatur, si crimen est proprium. nescire crimen alienum t Porro si tot gentium populos ipsa ignorantia , sicut dichim est.

innocentes ostendit, quam magnum criamen est ab istorum innocentium comm

nione separari t Nam & facta nocentium, quae innocentibus demonstrari, vel ab innocenti hua credi non possunt, non inquinant quenquam. si propicr innocentium consortium etiam cognita sustinentur. Non enim propter m los boni deserendi.

sed propter bonos mali tulerandi sunt: Gcut toleraverunt Propheta: . contra quos tanta dicebant, nee communionem sacramentorum illius popuIi relinquebant : sicut ipse Dominus nocentem Iudam usqt ad condignum eius exitum toleravit, eseum sacram coenam cum innocentibus communicare permisit . sicut tolerarunt

Apostoli eos, qui pir invidiam c quod ipsius

359쪽

sa Docu MEN Tu M XXX Ripsius diaboli vitium est a Christum annuntiabant e sicut toleravit Cyprianus collegarum avaritiam, quam secundu mi

Apostolum appellat idololatriam. Postremo quicquid tune inter illos episcopo gestum est, etiam si fortE ab aliquibus e rum sciebatur, si non sit acceptio personarum, nune ab omnibus ignoratur. Cur ergo non ab omnibus pax amatur 3 Haeς facillime cogitare postetis , aut fortassς etiam euitatis. Sed melius erat, ut amaretis possessiones tςrrenas, quas timendo perdere, cognitae veritati consentiretis, quam ut amaretis vanissimam hominum gloriam, quam vos putatis perdere, si cognitae veritati consenseritis. Vides itaque

iam cui opinor non esse considerandum, quod quisque cogitur, sed quale sit illud.

quo cogitur, utrum bonum, an malum ἔnon quod quis bonus possit esse invitus, sed timendo quod non vult pati, ves r linquit impedientem animositatem, vel ignoratam compellitur cognostere veritatem , ut timens vel respuat falsum, de quo contendebat , vel quaerat verum, quod nesciebat, & volens teneat iam, quod nolebat. Supersub hoc sortasse diceretur quibuslibet verbis , si non tam multis ostenderetur exemplis. Non illos, aut illos homines, sed multas civitates vi , demus

360쪽

demus fuisse Donatistas, nune esse eatho. lieas, detestari vehementer diabolicam Ρparationem, diligere ardenter unitatem.

Gae tamen timoris hujus, qui tibi displicet, occasionibus catholicae sunt per leges Imperatorum, a Constantino, apud quem primum vestri ultro Caecilianum yccusaverunt, usque ad praesentes Imperatores, qui radicium illius, quem vestri elegerunt, quem judicibus Episcopis prae tulerunt, iustissime contra vos custodienodum esse decernunt. His ergo exemplis

ii collegis meis misi propositis cessi' Nam

mea primitus f mentia erat neminem Munitatem Christi esse cogendum, ver γα se agendam, disputatione pugnandum, rati*nς vincςndum , ne fictos catholicos haberemus,quos apertos haereticos nove- inus. Sed haec opinio mea, non cono tradicentium verbis, sed demonstraάtiun superabatur exemplis : nam primo mihi opponebatur civitas mea, quae cum tota esset in parte Donati, ad unitatem catho-Jleam timore legum imperialium conversa est . quam nune videmus ita hujus ve-ctrae animositatis perniciem detestari, ut in ea nunquam fuisse credatur. Ita aliae multae quae mihi nominatim commemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem etiam

in hac causa recte intelligi posse, quod scriptum

SEARCH

MENU NAVIGATION