Epistolæ asceticæ D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi excerptæ atque idoneo ordine distributæ ad commodum, ac salutarem piarum mentium usum, opera et studio R.P. Martni de Esparza Artieda theologi Societatis Jesu

발행: 1668년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

so DOCuMEN Tu M XXXVII. lium, cum ab eis tanta mala perpessi sinsiqui eos ad aeternum interitum , non ad vitam aeternam, qud tueompelleris, adigebant. Audivi quod dixeris Apostolum Paulum significasse hoe fieri debere, ubir. Cor. ait resti si tradidero corpus meum ut ar v. deam: quia videlicet omnia bona dicebat, quae sine charitate nihil prosunt, sicut sint linguae hominum di angelorum, &omnia sacramenta , di omnis scientia, cunnis prophetiar, & omnis fides ita ut

montes transferantur, de rerum marum

limibutio ideo videtur tibi etiam inter bona numerasse. ut sibi quisque inferat

mortem. Sed tartende diligenter, dc agnosce. quemadmodum dicat scriptura,quod tradat quisq; iuum corpus ut ardeat. Non utique ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimi ru : sed quando ei proponitur, ut aut mali aliquideiat, aut mali aliquid patiatur, eligat potius non facere mala, quam non pati ma- . la, atque ita corpus sirum tradat in pote . stat interfectoris, sicut tres illi viri s

eerunt, qui auream statuam cogebantur adorare, & nisi facerent, minabatur eis ille, qui cogebat, caminum ignis ardentem. Idolum adorare noluerunt, non ipsi se in ignem miserunt, & tamen etiam

de illis sie seriptum est, quod tradiderunt corporδ

412쪽

Docu ME NYuM XXXVII. sos corpora sua , ut neque servirent, neque adorarent ullum Deum, nisi Deum suum. Ecce quomodo dixit Apostolus: Si tra ,

didero corpus Duum ut ardeam. Quod au- tem sequitur , vide: SI charitatem nou

habeam, nihil mihι prodenr: ad istam cha-- ritatem vocaris, ab ista charitate perire non sineris, de putas tibi aliquid prodesse, si te ipse praeeipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiam si alter te oecideret charitatis inimicum t roris autem ab Ee-elesia constitutus, Fc separatus a compage

unitatis, & vinculo charitatis, aeterno

supplicio punireris, etiam si pro Christi

nomine vivus incendereris. Hoc est enim,

quod ait Apostolus: Ets tradidero eorpus

meum, ut arisam, charitatem autem non

habeam, nihil mihi prodest. Revoca ergo animum ad sanam considerationem . de sobriam cogitationem e attende diligenter, utrum ad errorem, & impietatem voceris, & patere pro veritate quaslibet molestias. Si autem tu potius in errore atque in impietate versaris, quo autem Vocaris,

ibi est veritas de pietas, quia ibi est Christiana unitas, & sancti Spiritus charitas, quid adhue tibi esse conaris inimicus t Ideo praestitit misericordia Dei, ut & nos, di Episcopi vestritam frequenti numero soque conventu Carthaginem veniremus, atque

413쪽

atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissimh conferremus. Gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur. 1 .ege. vel patere , uti tibi legantur, Ec tunc elige , quod volueris. Audivi

quod d xeris posse te nobiscum de ipsis testis aliquid agere , si omittamus verba

piscoporum vestrorum . ubi dixerunt, Nee causa causae, nec persona perlatae praeiudicat. Haec verba vis omittamus. ubi per eos nescientes veritas ipsa locuta est. Sed tu dicturus es hi eos errasse, &in falsam sentem iam incautius cecidisse. Nos autem dicimus hoc eos verum dixi se, de hoe per teipsum facillime probamur. Si enim Episcopi vestri electi ab universa parte Donati, qui causam omnium sustianerent, dc, si quid egissent, gratum δe a ceptum caeteri haberent, tamen in eo, quod istos temerἡ, dc'. non recte dixisse arbitraris, non vis ut tibi praeiudicent a verum ergo dixerunt, quia nec causa causae, nec persona personae praeiudicat. Et ibi debes agnoscere, quia si persona tot Episcoporum tuorum in illis septem com stitutorum, non vis, ut praeiudicet pers nae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto miniis debet praejudicare Caeciliani persona, etiam si mali aliquid in illo esset inventum, universia unitati quae

414쪽

quae non in una villa Mutugenna conclu ditur, sed toto terrarum orbe diffunditur Sed ecce facimus, quod voluisti, sic tecum

agimus, ac si non dixerint vestri r nec causa causae , nec persona personae praejudscat. Tu inveni quid illi dicere debuerint, elim eis objecta esset causa & persona Primiani, qui damnatores suos di damnavit eum caeteris, de damnatos ae detestatos in suos rursus honores suscepit, de baptismum , quem mortui dederant, quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat, quod mortuorum funeribus plena sint ii tora. agnoscere potius Scacceptare, quam exussiare, & rescindere maluit, totumque dissolvit. Quod male intelligentes dicere soletis o Lui baptizatur a mortuo, , ite' Ecclesrum tangst mortuum, quid ei proden tiva- ,

crum ejus t Si ergo non dicerent, nec causa causae, nec persona personae praeiudia, eat, rei tenerentur in causa Primiani. Cuna autem hoc dixerunt, immunem fecerunt

Ecclesiam Catholicam, sicut nos asserebamus, a causa Caeciliani. Sed saetera lege, di caetera discute. Vide utrum in ipsum Caecilianum, de cuius persona praeiudita re conabantur Ecclesiae, aliquid mali pro bare potuerint. Vide utrum non potius

etiam pro illo inulta egerint, & pluribus lectionibus, quas conua se protulerunt. ec

415쪽

ec reeitaverunt,causam ejus bonam omni-

'no firmaverint. Lege ista, vel legantur tibi. Considera omnia, retracta diligenter, & elige quid sequaris i utrum nobis cum in Christi pace, in Ecclesiae Callioli- cae unitate, in staterna charitate gaudere:

an pro nefaria dissensione pro Donati parte, pro sacrilega divisione importunia talem nostrae circa te dilectionis diutius sustinere. Attendis enim dc sepe repetis, i scut audio, quod in Evangelio scriptum est, recessisse a Domino septuaginta disci- . pulos, & arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos, caeterisque duodecim,qui remanserant,fuisse respon- Dan. sum: Nunquias vos vultu hei Et non attendis, quia tune primum Ecclesia novello germine pullulabat, nondumq; inrc-i ea fuerat completa illa Prophetica et Et

adorabunt eum omnes reges terra, omnes

sente ervient illi. Quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur Eeclesia potestate, ut non solum invitet; sed etiam cogat ad bonum. Hoc tune Dominus significare volebat, qui quamvis haberet magnam potestatem, prilis tamen elegit commendare humilitatem. IIoe&in illa convivii similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos, & venire noluerunt, dc ait servo Exi, in pia

416쪽

Do CuMEN Tubi XXXVII. ostem, ta viros civitatis,'paupεres biles eacos elaudos miro e huc. Et ait servus Dominor Factum es uti,nφιώμ, ct adhue foetu ea. Et ait Dominus se vo : Exi in mimo spes, ct compella intrare, ut impleatur domus mea. Vide nunc

quemadmodum sis, qui prius venerunt, dictum est . Introduc eost non dictum est: compelle, ita signiscata sunt Ecclesiae primordia adhuc erescentis, ut essent vires etiam compellendi. Proinde quia oportebat eius iam viribus de magnitudia . ne roborata, etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, postea quam

dictum est: Factum est, quod, b isti, o

adhue es locu : Exi, inquit, in vias, pes, compelle intrare. Quapropter si ambularetis quieti extra hoc convivium sanctae unitatis Ecclesiae, tanquam in viis vos inveniremus. Nunc vero, quia permulta mala dc saeva, quae in nostros comis

mittitis, tanquant spinis & asperitate ploni estis, vos tanquam in septibus invonimus, de intrMe eompellimus. Qui compellitur, quo non vult, cogitur. Sed eum intraverit, iam volens pascitur. Cohibe itaque tam iniquum & impacatum animum, ut in vera Ecclesia Christi invenias salutare convivium.

417쪽

Oratio pro is elibus perPrata Seor, O Meles quam maxime decens. EPasTOLA CUIL

Augustinus Episcopus servus Christi,

& per ipsunt servus servorum ipsius, V.tali suavi, in i se salutem. de te m hi essent nuntiatan bona, & rogavr Dominum ,&donec mihi bona nuntientur, adhuc roro, ut literas meas nee asper. nanter sumas. &salab iter legas. Si hane exaudit pro te orationem niteam . - etiam de te gratiarum actionem donet ut offe- ram. Quod si impetro, proeuldubio non contradices huic ipsi principio epistota' meae. Hoc enim pro te oro ut sis rectae fidei. Si ergo pro charis nostris non t;bi displicet, ut oremus, s hanc orationem recognostis esse Ehristianam, si&tupro eharis tuis taliaeelotare te recolis, velo. rare te debere cognostis , quo modo di. cis, quod te audio dicere, ut rce E credamus in Deum, & Evangelio consentia-- mus, non esse donum Dei, sed hoc nobis esse a nobis, id in ex propria voliintate. quam

418쪽

Do eurisqN T ubi XXXVIII. ς II quam nobis in nostro corde non operamus est ipse λ Et ad hoc cum audieris, quid est ergo , quod ait Aposto- .lus. DEVS in nobis νε-ri ν , melli Asriceret Respondes, per legem suam, per scripturas suas Deum operari, ue Velimus, quas vel Iegimus, vel audimus ; sed eis consentire Vel non commentire ita nostrum est, ut, si veliamus, fiat, si autem nolimus, nihil in nobis operationem 1 EI valere faei mus. Operatur quippe ille, dicis, quantum in ipso est , ut vesimus , eum nobis nota fiunt ejus eloquia, . sed si eis acquieidere nolumus, nonus operatio eius nisi I in nobis prosit, essicimus. Quae si diris , profecton stris orationibus contradicis. Dic erisgo apertissime ,.nos pro iis , quibus angelium praedicamus, non debere orare, ut credant, sed eis tantummodo praedicare. Exerce contra ora

tiones Ecclesiae dispotationes tuas, Mquando audis sacerdotem Dei ad aliare exhortantem popuIum Dei, orare pro incredusis , ut eos Deus con-

vertat ad fidem, & pro catechumei nis, ut eis desiderium regenerali nis inspiret, & pro fidelibus, ut in eo,

419쪽

s Ia Docu MEN Tu M XXXVIII. severent, subsanna pias voces, δε die te non facere , quod hortatur , id est, Deum pro infidelibus , ut eos fideles faciat, non rogare, eis quod non finiis, divinae miserationis beneficia, sed humanae ossicia voluntatis. Et homo in Carthaginensi eruditus Ecclesia, etiam beatissimi Cypriani lubrum de Dominica oratione condemna, quam doctot ille cum exponeret,

ea petenda esse ostendit a DEO patre, quae tu dicis esse homini ab homine, hoc est, a seipso. Quod si de precibust Ecclesiae, & de Martyre sipriano; parum putas esse quod dixi, audi majora; reprehende Apostolum qui dii

δ' - Oramus ad Deum , ne quid'ctatis

mali. Neque enim dicturus es, nihil mali eum facere, qui non credit in

Christum, aut qui fidem deserit Christi, ac per hoc qui dicit: Ne quid faciatis mali, nec ista vult fieri. Satisq; illi non est praecipere, sed confitetur

se Deum rogare, ne fiant, sciens hominis voluntatem ab ipso corrigi, ac 36. dirigi, ut ista non faciat. A Domino enim fressus hominis diriguntur,inviam ejus volet: Non dixit : Et viam eius discet, aut tenebit, aut ambulabit,

aut aliquid hujusinodi, quod posses dicet e

420쪽

Doeuux NYuu XXXVIII. si adicere 1 Domino quidem dari, sed homini jam volenti, ut scilicet beneficium Dei, quo gressus hominis dirigit , ut viam ejus discat, teneat, gradiatur, sust homo Voluntate pr8 cedat, & hoc Dei donum praecede ae sua voluntate mere tur. Sed ideo dixit : A Domino gressus hominis distiguntur , viam ejus volet: ut intelli geremus ipsam Volunt tem bonam,

qua incipimus velle credere quo niam DEI via quid est nisi fides re .

cta λ illius esse donum, qui gressus

nostros propterea dirigit primitus ut Velimus. Non enim scriptura ; A Domino gressus hominis dirigiantur, quia viam eius voluit . sed dirigun- . tur, inquit, & Volet. Non igitur.

quia Voluit, diriguntur, sed quia diriguntur, Volet. Hic tu rursus sortasse dicturus es, hoc fieri Domino, dum doctrina ejus legitur, Vel audiutur, si homo Veritati, quam legit, Vel audit, sua consentiat voluntate. Si

enita lateret eum, inquis, doctrina DEI, non dirigerentur gressus ejus, quibus directis Vellet Viam Dei. Asper hoc tantum putas a Domino gres stis hominis dirigi ad eligendam viam Dei, quia sine Dei non ei

β3 potest

SEARCH

MENU NAVIGATION