De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 866페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

si Da ViTA CARYvs IANA quoppe qui frequenter rasiiram & capitis, & bar 3bae facia it.Faciunt autem iustis de causis.' . Prima quidem, propter mytucam te s uantiam,quae Levitis, hoc est, assumptis praecepit radere omnes capillos carnis suae, Numerit. Qeod exponens Gregorius, inquit: Pili ci nis sunt quaelibet superflua humanae carnis, , vel vitae veteris cogitationes. Postea subiungi Oportet ergo Levitas omites pilos carnis su er dere, quia qui in obsequium Dei assumitur . ante oculos Dei cunctis carnis cogit tionibu mundus debet apparere: ne illicitas cogitatiq-.l nes mens proferat, & pulchram abimi speciem, quas pilis suscantibus,deformem reddat.Vt e , Cariusiani lege ipsam spiritaliter observent,

obseruandamque meminerin hoc est,ut super, si uas cogitationes abscindendas esse cogitent.

pilos & capitis, & faciei radunt. Radunt quid

n0n evellunt : quoniam etsi eogitationes supe uacaneae carnalesque amputantur magna cura,

magnaque diligentia, resecari tamen sunditus nequeunt. Sempei enim generantur superflua, quae nouacula solicitudinis rescindenda super sunt. Altera vero causa est, ut pareant etia abundantius Ecclesis iubenti,ne Clerici comam base, bamve nutriant. Quod & in Concilio Carth factum fuisse traditur. Et Extra. de vita' & honestate Clericorum, Cauetur. Verum quia haec communia sunt rasurae& capitis, &barba eam ob rem asseramus specialiter de tonsione capitis, deinde de rasura barbae. Tondent caput Cariusiant,ut intelligant, meminerintque spirutalem nuditatem, quae per capitis rasuram signa tur,in vertice mentis obseruandam esse. Hoc est, labentium rerum, quas diuini amoris con- templa-

112쪽

' Lia Yst Pativius. V templatione putantur abdicasse, nuditatem seu abrenuntiatione semper in arce mentis amplexandam,nihilq; inter Deum, & animum suum medium csse debere, de denique contemplati nis puritatem esse tenedam,intelligant. Tonsio enim capitis, signum est contemplationis. Tondept quo libarbam stequenter Cariusiani Mo- . nichi ob cultis diuini reuerentia, vitandaq; p ricula,qus in . elebratione Misi e propter barbae prolixitate contingere possent . Dissicile enim esset, Dominicum pocitium seim barbae protensione citra periculii sumere. Denique hoc idemessiciunt Culici Carrusiani, ad discriminadum

statum. suum , Conuersorii si tu,insinuandumque, quanto plus raduntur ipsi Monachi, tanto magis eos in obseruandis spiritalibus rebus, per hii iusinodi rasuram designatis, solicitiores esse s debere. At contra,prolixam bai ba gestant Comuersi,in sigi uim imitationis stilicet, ut antiquos heremitas vel extrarijs signis & aemulentur,&reserant, qui per Clericos sa parte exprimi non possunt. Discretionis quoque, ut a Redditis laucis,quibus penὶ similes sunt,per barbam disce nantur.Virilitatis insuper barba enim virilit . tem signat) ut intestigant,moneanturque, ad se-

. rendum opus assumptum virilitate opus esse.' Huiusmodi inemph exterioribus monimentis .

eos de stati suo imbui oper pretium est,quippe

qui literati non sint,eamque ob rem opus habeant alias edoceri. Actionis Gnique, ut memin rint, ad exercit corporea se assumptos esse, queroad modu& Clerici prolixam barbam mi- li. nimὰ gestahtes ad contemplationem deputati sunt. Sed iam ad Cariusiana indumenta veniamus. Indumenta gestant Canusiani candida, grossa, -

113쪽

ut candorem & mentis, & conuersationis o seruent. Candor etenim vestis signum est munditiae pectoris,sandisque conuersationis Vt ij mr Cariusiani intelligant, & cordis mundit; iri

interius,& honestam exterius conuersationεi6. βα-- se tenendam, candida vestimeta gerunt. Geri mi . - - & crassa atque rudia, ut omnem in vestibus a

curatiorem cultum,molliciemq: putent fugieri dam.Quicquid enim prorsus ad lectu, vestituo pertinet, cuius sit crassitudinis, no curat Cartu sanus.Satis enim est ei nuditatem tegere, stigia que arcere. Gerunt deniq; abiecta, viliaque i dumenta Cariusiani, ut superbas vestium pompaS,Vanitatem, elationemq; intelligant prorsiis IF d. s. esse refellendas. Cum enim sui reusana statuta canunt) ad oes monachos, hamen maxime ad nos humilitate, attritionemq; pannorii, & unuuersorii, quibus utimur, vilitatem, paupertatE,& abiectionem certu est pertinere. Sed cur ital MUM NempEvt Vitentur mundiales abusus in velim,e'n- mentorum usu assilet videlicet superfluitas,sei

tam . immoderata: curiositas,quet interdum amgustiores, nterdum laxiores vestes habere im ellit.: Indecentia quoque, quae adgerenda V

imenta statum non decentia concitat. Deniq- excessus in valore, utpotὸ cum vestes habentur: cariores,quam flagitet personae conditio. Denu nique uniformia gestant operimeta Cariusiani, ne ulla coloris,vel habitus diuersitate videatu inreligione varietas, viteturque omnis &ela murmurationis occasio.Nam pro GD

sani sententia ) quicquid inter famulos Dei

praesumitur ab Vno, Vel paucis, nec catholicti est, uniuersaliter per omne corpus fraternit

114쪽

iis tenetur, aut superfluum aut elatum,& pr pter hoc noxiu'i iudicandum est,magisque sp ciem vanitatis, quim virtutis ostentans. Caet a um his generatim praealbatis , peculiarius Ua- .mus. In primis de cuculla, quae monachal is ii

dumeti senus est,capitium habes quasi cristitu,

cui residuum c0haerens alateribus colli, hum xisque 'iuiditur in duas velut alas,qus in lateribus colligantur vittis,& demsi ad talos usq; pr tenduntur. inam quidem ab ave quada dictam nonnulli putant,quae adeo salua ene dicitur, ut victum quaerere erubescat, suorumq; ouorum oblita,foueat aliena: cluas conditiones cuculi tum dicunt habere debere Debet enim velle s tuus mundo videri,ut sapiens sit apiid Deu. D bet quoq; de victu parum curare, & denique in tri. mnium, qus huius mundi sunt oblitus,etia ali nos, hoc est, inimicos amore prosequi. pulchra quidem sunt huiusmodi documenta, planeque recipiend , sed de praefata cucullae nuncupati ne udcs sit penes authorem. amobrem ea quae verisimilia videtur prosequentes, dicamus cucullam factam figuratamque , ut diximus, Cariusianos gestare, partim imitationis', partim significationis gratia. Ad imitandum enim eos, qui solitariae professionis praefigurauere lineas , qui cucullis pene similibus usi fuisse

leguntur, & ab Apostolo comemorantur, cum inquit Circuie uni in melotu, in pedibus caprinis, EDD. inritare' cucullam gestant Cariusiani. Dei,

de significationis, admonitionisque gratia hoc c- essiciunt. In primis quidem oblongum cim ullae capitium , moreque cassidis antiquae consulum , gerunt Cartus imi milites , vecommoneantur priscor a vcstisu secuti,

115쪽

dis , Da VITA CARTusIANA inermes iis dere nunqua debere, vertim ab caput iugiter esse armis protegendum, hoc est, praecipuam hominis partem, scilicet rationes contra hostiles conflictus muniendam. Deinde cucullam duas partes velut alas quasdam habentem gerunt, ut meminerint, chari

tem geminam scilicet Dei & proximi esse habendam : quibus, velut duabus alis antipavolitans,& ea quae ante& retro sunt, prudenter considerans,duplicem praedam, hoc est, stolam mentis, & corporis in futura gloria consequi possit Insuper cucullam vittis colligatam, crocisque instar formatam gestant,ut vel ipsus indumenti qualitate moneantur, se vinculo D minicoq; iugo colligatos esse,quod a seipsis e cutere liberum non habent. Moneantur,inqua, WMMm poenitentiae. crucem, qpam susceperuiit, iugia viriliterque esse sexendam. Nec suam l lum crucem,sed & crucem Domini, crucemque proximi serendam putent. Crucem quidem' Dominicam, pia tantarum iniuriarum coni

meliarumque meditatione, imitatione quoque humilitatis,patientiae, aliarumq; Virtutum,quae in ea effulserunt, & demum sit aua gratiarum actione,ad quam iure optinio pro tantisbeneficiis astringimur omnes. Crucem denique pro- resimi, eius scilicet onera patienter tolerando, miserijs,& am ictionibus eius pie compatiendo, ' iuuandoque.His enim de causis crucem in veste . putantur ferre Ca tusiani. Denique iucullam ' talarem gestant, ut meminerint,suscepta onen . . ad finem usque vitae perseueranter ferenda Non enim ante vitae calcem, hoc fasce leuari posse sperandum est . Sed iam de alijs agamus

Cilicium quod asperum tetigerumq; tegumeliis

116쪽

Lis ER P Risivs. 97 tum est ad nudam carnem gestant Cariusiant,ut secundum praeceptum Apostqlicum morti*cen numbrai;aq sunt super terram. Huiusm di enim cilicii non sollim corpus amigitur puncturis, sed & asperitate quadam mortificatur,

cohibeturque iugiter,ne lasciuiat, ne Vehementiores tumultus concite ne demsim,instar equi

indomiti, sine rationis fraeno se, quo i ibuerit, agat . Quam enim aptum sit huiusmodi operi- o. mentu ad carnales impetus edomandos, ad iram Dei placandam , prismerendamque & sibi, & alijs misericordiam, ad Mendam poenitentiam,& demum ad conseruandas virtutes pellendaque vitia, tis exemplis,dictisque sacrae paginae liquet.Iacob squidem,visa filii sui Ioseph tunu sene.31. ca sanguine tincta,indutus est cilicio, lugenς ί-lium suum multo tempore . Achab Rex, licet peruersus,audita cominatione Domini sibi per Heliam proposita, operuit cilicio carnem suam. mobrem diebus eius non induxit Dominus ea mala, quae fuerat comminatus. Niniuitae ad ,

mitigandam Dei sententiam, quae per lonam Prophetam in eos lata suerat, cilicij asperitate velati sunt. Iudith laudatur,quod super lumbos udab. s. suos cilicium gesthit,qua tempestate Sacerdotes, perbi Holofernis crudelem impetum se midantes,seiplbs ciliciis operuerunt. Psalmista P L, . quoque cum sibi molesti essent inimici, induebatur cilicio . Mathathias insuper cum fili, LMM. a. suis, considerans mala, quibus Dei populos assigcb tur, cilicio usus est.l lachabaeus etiam &si cum eo erant,umore propter imminente Tumothaei aduentum correpti, lumbis cilicia admouerunt. Denique quam opportunum si pin μή

nitentiae cilicium sim si H ά rs et v s Domi

117쪽

98 DE VITA CARTvs IANAnus ostendit, etsi erens si quae in Iudaea, etiam in Tyro &Sidone suissent effecta, olim poenitetitiam in cilicio & cinere cgissent . Sed de his iam

satis. Intrinsccus aut ciliciua Cariusianis sest tur, ne ab humanis oculis visum elationis perruculos e causam praebeat.Ita enim tutius meliusq; agi putatur, quam exterius vestem cilicinam: quippe quae circumspecta cunctis, atque not bilis , nullaque vel spiritui, vel eorpori emolumenta serre Valens, elationis vanitatem faculius possit afferre.Porro do plex cingulum g

stant Cariusitani, extrinsecus vinum,alterum imtrinsecus. Q odexterius ostentant, ex cenabe

cruda interdum adiuncta pelle confectum est, quod ab eis pro zona geritur, per quod intelligi datur,ea quae vilia sunt&simplicia,anach retico,proposito amicissima csse. Datur & intelligi, ad onera debite, perseueranterque serem

da , opus esse timore, qui semper animum constrictum teneat. Non enim asellus apte onus ibia impositum serre poterit, nisi rite cingulatus

fuerit: ita nec Cariusianus, nisi cingulo tim ris sit constrictus. His igitur de causis cingulo utuntur,in quo & additio pellis emortus, signat mortificationem membro um adesse debere. Quod autem interius occulte geritur, Lumb re dicitur. Est enim funus ex canabe cruda, quo Iumbi cinguntur, quem de ipsi ferunt, vici,scoenae libidinis sedes mortificetur. Scitit enim virtute doemonis, hoc est luxuriam in lumbis seu renibus esse. Igitur ut lumbi ipsi, quibus lis xuriae seminaria in viris cotinentur, asperi mortificentur, lumbare ferunt Cariusiani. FOrunt quoque, Ut lumbos spiritualiter accinctos

esse dubere intelligasti. Lumbos enim mγ n.:

118쪽

Lia ER PRIΜus, praecingimus , cum Euangelico mandato a -dlantes , libidinem concupiscentiamque m iam pro viribus cohibemus . Sed reliqua breuiter subnectamus. Subtunicale caligasque breues gestant, ut & corpus frigore affiriendum , in ea potissimum parte , quae acriorubus veneris stimulis agi ari consueuit, & infantiam esse sectandam, infantili habitu intelligant moneanturque . Ad insantiam aenina Christi reuersi, dcbent infantiam morum obseruare, innocentiam scilicet, simplicitatem, humilitatem , obedientiam, & caetera id genus, quae in ea aes ate commendari solent. --

terum, ut indumentis finis,&obiectioni de indumentorum copia factae. responsio adhibeatur, noua & vetera indumenta habent Cariusia,

ni, ut scilicet recentioribus: atque honestiori- bus,decorent solennitates:per hoc insinuanges, illis potissimum diebus, cultiores ac puriores mentes esse debere.Deinde, ut cum aliquod eorum sordibus affectum, fuerit lauandum, habeant aliud quo interea uti possint. Non enim vel nimiae vel affeci itae sordes Cariusiano proposito cosentaneae fiunt. Postremo,ut cum hy mis rigor aduenerit,habeant satis,quo se operire queant. Indigent enim multis ad arcendam

frigoris iniuriam, quippEqui sint ieiuniis alijsq; .

oncribus exesi, & in lecto duro, stramineo, a, gidoque soli iaceant. Denique ne quid intactum relinquatur 4 cappam,&eam quidem nugram, interdum gestant monachi Cariusiani In primis quidem ornamenti seu decoris gratia, ne videlicet sine cappa suis terminis seu limitibus egressi, pomnia secularibus, eos vid Ninsucus, de nimia indumentorum utilitate G a k laz

119쪽

1 DE VITA CARTV si ANA taxari.Vt igitur nimiam rusticitatem inprop. tulo Vitent, cappam cum pileo gerunt. Dei e hoc idem emciunt pro vitandis invidorum iaculis, quibus eos faciliter inuadere possent, di cendo qua sunt temeritate)per multam cum lae abiectionem palam ostentatam, Cariusianos humanam gloriam aucupari velle: praesertini cum caeteri religiosi ea,quae abiecta sunt,palam ostentare non soleant. Adhaec cappam gerunt, solitarios reserant vetustissimos , qui pallium . gestas e leguntur: per hoc puto )significantes, & discretione,& charitate, velut pallio quoda, . multitudinem peccatorum operiendam esse. Debent enim ubique pec ta, charitatis tegmmento operiri. Debent & peculiariter ea, quae imperfecta sunt, coram fragilibus praesertim secularibus per discretionis virtutem tegi, ne scilicet religionis status vilescat,aut aliquid pro .pterea detrimenti patiatur. Denique nigram cappam ferunt Cartuliani, ut ipso colore atro, qui mortificationem signat, prudenter intelli- gant, mortificationem in verbis, signis,& op ribus potissimum co iam ipsis secularibus esse

tenendam. Solent enim curiosius ea omnia,quae 'Emonachis praesertim eis, qui raro prod unt in publicum vel dicuntur, vel efiicium

tur, aduertere. 1lagna itaque cautio atque prouiso ad hi enda est, ne quid irreligiosum c ram cisa monacho prodeat. Habendus igit timor Dei ante oculos iugiter, qui mortifico ltionem in omnibus faciat. Alioqui sine o

susione ad sua septa monachus non reuertetur. Verum aliqui sunt usque adeo fronte perfrica- . 4ta , ut ista prorsus non cureiit. Si eniim cura

rent, illa tim Efenter non admittereat, quae

120쪽

LaaER PRIΜVs. res sibi eonfusionem, & religioni cotemptum ii quenter asserunt.

Sed iam de copia supellectilis ratio asserenda ti, este- est, Cariusiani liquidem non vestimentorum tantum copiam, sed variam quoque supellectilem mon tamen immoderatam) habent ab Or- dine , quod fere semper soli comedant, quod vari, etiam artibus quae instrumetitorum co- 'piam exigunt dent operam, quod etiam alicuius rei desectu timeant cellam exire coacti, qua ne faciliter egrediantur, tanta conceduntur Vel ab ipsis statutis, quibus hoc modo cautum est Ideo uni tanta concedimus, ne quod illicitum ducimus0 de cella exire compellatur. Quibus animaduersis, non est cur haec ipsa vel rideas, vel reprehendas. Si enim in cella longiore tempore commoratus, tantam Vitae asperitatem e

pertus fueris, proculdubio videbis, multis ceu licolam indigere. Videbis,inquam,inter tot angustias aliquid solaminis exhibendum esse, his praesertim , qui n dum persectionis culmen

attigerunt,quos rerum varietas oblectare solet. Nec inficiamur tamen, nimiam curam superfluam praesertim monachis Vitanda esse, Tur' sub μ pe enim esset, prosessione habituque ipso pau- talemο- pertatem prae se ferre , & tamen immoderatam nacho in rerum copiam vel expetere, vel habere. Turpe,

inquam, foret parua quandoque in saeculo deseruisse,& in deserto superstua cum nimia auia ditate possidere.

CAPUT VI.

De victu Carausianorum generatim peculiariter vero de usu vini.

PETRUS.

SEARCH

MENU NAVIGATION