De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 866페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

L 1 α R Pn et M V s. ' 373. dem perdidisse tructus, quos diutino temporei magnisque sudoribus legerant. Timens igitur. Bruno,callidae huius bestiae insidias quas rari e iam spiritales vix euadere possunt alio migrant dum putauit, ubi tutius agere posset. insuper hoc Bruno fecisse putatur, ne propter multam secu- larium frequentiam quae veris solitariis odiosa. esse solet seu temporalium negotiorum implicationem,a tranquillo mentis statu vel dimou retur, vel impediretur. Nolebat enim homines fugiens, iterum homines inuenire. Nolebit,inquam,seculi tu ultus deserens,rursum cita is si cularibus occupari,stultu esse reputans,corpore quidem desertum colere, mente vero tempor

rijs sollicitudinibus lacerari. Ne igitur in detriumenta huiusmodi eum incidere oporteret, tusiam redire noluit. Enimuero cum Vrbanus iapse,de quo supra meminimus,gratia cociiij apud

Clarum montem celebrandi. Alpes transgressurus esse prudens Bruno satis praesagiebat, multam curialium turbam partim sui si Carlusit habitasset) partim loci videndi causa, illuc esse co-

cessuram,quae dubio procul optata mentis quietem habere eum non sivisset. Adde quod non ignorabat,seCartusae sine impedimjtis esse non posse. Si enim eum Vrbanus magnis negotiis luctemporis pressus, habuisset in promptu, multis di literis & nunciis ad opem Reip.ferendam sollicitasset. Non potuisset igitur,quod optim P n uerat,id assequi, propter quod curiae tumultus destituerat. Non potuisset,inquam,ut dicamus apertius,quiete, suauitateq; mentis frui. Deniq; hoc factum fuisse putari potest, ut talentum sιbi creditum variis in locis multiplicaret, suoq; d ceret exemplo, em quibus libera facultas adest,

392쪽

non uno tantum loco bonae vitae semen iacer debere. Cum igitur magistrum Lauduinum via rum probum atque aptum in sui locum subro gari curasset,satisq; negotio Cartu sano suo suis set iudicio consultum,alio migrandum putauit, quo salutis perpetuae lumen diffunderet,multos ue saceret heremiticae vitis cultores. Sed iam assignatis huiuscemodi causis, reliqua prosequamur. Bruno curia non citra rationem salutata,

Ocijs quibusdam comitatus, quos heromiticae vitae desiderium, bonusque ardor Brunonis in .suos ad quaerendam solitudine . concitauerat,

heremum quam diximus in Calabris finibus sitam adiit, 'bi cum sociis,quorum alij clerici,alii

laici erant, sibi diu initiis adiunctis, heremiticam vita plantare feruenter studuit. Et primum quibdem habitacula seu domunculas, seris quam viris aptiores, quas de potius sp ucas seu cauernas, quam cellas dixeris, vili quidem materia, sed i

Christo praetiosa,extruere coepit. Non enim sinebat inopia maiora principio aedificia con sic Man: ti re. Sed nec humanum subsidium Bruno concedebat flagita lum,quippe qui tum latere, tum in

' magna paupertate vivere decreuerat.In his itaq; latibulis Bruno cum suis degens anachoreticam vitam quam primum CAR Tu si AE plataueraudeuote agere,diuinis laudib' precibusq; asii duis

incumbere, nocturnas diligenter obseruare ex subi s, cq emplationis suauitate mirum in m dum oblectari, & denique angelicam in terris . vitam ducere,totis viribus studuit. Sed no multito poli,tantum sydus suum iubar emittere diuiana prouidentia secst, neque passa est lucernam huiusmodi sub modio diotius latitare, sed eam voluit super candelabrum poni, Ut luceret omnibus

393쪽

LI A g PR I Μ V's. 37s nibus in Ecclesiae domo constitutis. od quidε hoc modo suisse factu, passim Rogerius refert. Cum eo tempore Dux Calabriae in locis her mo vicinis, venationi incumberet, contigit canes omnia sito more lustrantes , ad heremum ipsam venire. Qui Brunonem cum is intuentes,

mox diuino numine id agente ) genua flectunt, caudaeq; blandimento laetitiam ostentant,& m iorem in modum latr*ntes copiosam, nouamq; venationem se reperiste indicant. Itaq; tam ingenti latratu Dux ipse percitus, calcaribusque γquum in quo sedebat vehementius stimulans, ad clamoris locum multo agmine stipatus citis i sim E properat, multam sperans venationem se reperturum. Nec enim sesellit opinio, Dum nim feras venando ad mortem persequi animusi esset, suam ipse anima venatus est ad vitam. Igitur cum ad venaticos canes peruenisset, eosque vidisset poplite flexo, Sanctos ipsos venerari, caudaeq; blandimento adulari, latrare praega dio, & demu immobiles permanere, miro si pore afficitur,statimq; equo desilici,patres illos salutat reuerente causamque rogat, curnam in locum illum se recepissent. Quibu&respondentibus, heiamiticae vitae gratia illuc aduenisse,ingenti gaudio affectus Comes, immensas Deo gratias egit, qui tanta eum praeda dignum fecisset. Itaq; totus gratulabundus, simulque sperans seipsum terramque sitam precibus eorum proto: gi foueriq; posse, dedit eis Ecclesiam B. Mariae& sancti Stephani de heremo, ut quietius vivore possent,&a loco , propositoque coepto no di mouerentur, quibus & de vitae necessariis prouidere,consolari, & visitare, diligenter eurauit.

394쪽

376 DE VITA CARTusIANA ingenti semper & veneratione, & amore promacutus est, quos & frequenter ut diximus)visere & eorum se precibus plurimum facere comme- idatum solebat. Peculiariter vero Brunonem Ve-

nerabatur diligebatq; intimius, quem ad se frequenter euocabat, & quas primum in sua domo habebat, cuius & cons lijs inhaerebat , & orationibus iugiter se commendabat , cos dens sibi nuhil posse detrimenti contingere, si orationibus illius pr munitus foret. Cuius non inanem spem a M is fuisse, sequens probauit euetus. 'nimuero Bru-n, a inoni precibus a proditione, quae in eum a Se ρrediiij. gio natione Graeco excogitata,parataque suerat, servium quo tempore ciuitatem Capuanam obsidebat, liberatus fuit. Quod nonnulli hoc modo factum referunt. Cum enim contra principem Capuae . bellum Comes ipse Rogerius haberet, ac urbem eius multa manu obsidere t tauit ipse princeps Opuae quosdam ipsius Rogei si nobiles muneri bus corrumpere,& ad pi odendum eum suisque manibus tradendum inclinare.Ciii cum assensis.sent,&breui suae vellent promistioni respondere, mox Briano ipse qui septem dierum itinere & eo am: ius a lota illo distabat Comiti per viru sum in somnis apparuit, dicens : Surge qui dor'mis. Confestim exurge, sume arma,si liberari te

Deus permiserit, tuorumque animas pugnatorum , alioqui proditus a tuis in manu principis

Capuae traderis. Praesto sunt, qui te tradere prinperant. Mox vero dux ipse Rogerius somno e citatus, sumpsit arma, multos ex proditoribus cepit, inquisitionem secit, veritatem comperit,& tandem flagitiosos illos, qui proditionis a

thores suerant, in carcere coniecit extremo sudiplicio postmodis afficiendos. Verum Bruno

395쪽

attentaret. Cave inquit, ne id seceris, hoc enim modo superos grauiter offenderes. Non enim

proditores ip*s arcu tuo cepisti, non tua quoq; industria, non tua sapientia, sed diuino munere id effectum est. inibus verbis dux ipse persu sus, proditoribus quidem suis pepercit , eos tamen seruituti subiecit in hunc modum. Quoniainqui per visum me' mihi Bruno apparuit, interdixitque ne meritas poenas exigam: Veniam quidem vobis Oius contemplatione tribuo, sed Vos cum posteritate vestra in perpetuam seruitutem Brunonis monasterio subiicio. Qu in illi sententiam ac legem libenter amplexantes, se uos praefati monasterij per publica instrumenta se professi sunt. Cuius rei causa multae possessi nes ad Brunonis monastertium poste temporis

lapsu peruenere. Haec autem, quae retulimus,an Vera sint omnia, haesitamus, quapropter sides sit penes authorem. Nihilominus tamen satis e

ploratum est,ipsum Rogerium Comitem precit bus Brunonis proditionis periculo liberatum fuisse. 1od Comes ipse suis patentibus literis testificatur,quas&in hac parte potius sectandas esse putamus. In ipsis enim literis fatetur aperthRogerius ipse,Sergium Graecum excubiarii magistrum prodere eum voluisse, & dum sopor tus esset,quendam plorantem, & ut surgeret e citantem sibi astitisse, qui ei per omnia Bruno

esse videbatur, leniq cum excitatus arma sumpsisset, clamassetque militibus, ut armati equos ascenderent, ex sequacibus Sergij fugientibus,& in Capuam se recipere molientibus, centum sexaginta duos inter vulneratos sanos sec

pisse asserit,i, quibus 'isionis veritatem habuir.

396쪽

De altera vero viso quae narrata est cosequen 'ter,nihil meminit. Fatetur tamen postquaabebio redijt, multa obtulisse Brunoni, quae cum re- cusasset,landem ab eo se impetrasse dicit,ut m nast erium S.Iacobi cum castro aliaque bona a ciperet.Sed ad Brunonem redeutes reliqua eius' ιη' gesta,quae inuenire potuimus,subiiciamus. Br FVei no igitur maiorem nactus oportunitatem, plures heremitics viis sectatores in quibus aliquos bene eruditos quadam Epistola commemorat diligenter adunavit,cum quibus diuinas obse uans excubias,Domini praestolabatur aduetum, ut cum veniret ille,consestim ei aperiret. Cret rum no suis tantum cum quibus vivebat, sed a

liis quoq; permultis etia longὶ positis prodesse,& creditum s,bi talentum impertiri curauit. Si- . quidem ut pauca tangamus in suoru filioru,quos Cartus a colere norat, curam geres, suauissimas ad eos literas dedit. ibus gratulatus plurimu, quod in suscepti propoliti cessera permanerent, dulciterq; solatus salubriter admonuit, ut in c pio pergerent,& Lauduino Priori suo s quem a

pud se retinere voluerat) opportuna humanit iis ossi a impenderent, eumq; reuerenter i pellerent ad ea sumenda, quae sibi necessaria via derentur. Enimuero Lauduinus ipse ad visenduBrunonem se ad heremu Calabriae contulerat, in qua Bruno ipse crebris grauibusque languoribusq; affectus,Lauduinum retinere voluit. At prudesBruno animaduerte, Lauduinu ipsu mul, to fratru Cariusianorii desiderio succensum no

posse sine graui molestia apud se manere, tandε remittere,& ne sorte quodam indiscreto zelo se nimium conficeret,suos ne id permitterent, admonEre curauitGurauit & morbis atm incommodu

397쪽

Lia IR PRIΜvs. 379 moditatibus suis alio pacto costulere. Ipse liquidem Bruno quantum intelligi datur multis i iuniis, aliisq; id genus exercitiis se ipsi in conficiens,in malam valetudine squa frequenter assiciebatur inciderat. Q aod & aliis multis patrib contigisse non dubitatur. Siquide D. Hieronymus ixa duris se verberibus alijsque detrimentis attriuisse sertur, ut& ad incessum, ignauia me-bra strideret, & tandem pendenti e lacunaribus fune,ac manibus comprehenso, desectum corpus aegre leuaret. Sanctum quoque Ber ardum legimus usque adeo vires attenuasse, ut & comitentum quod & ipse dolenter refert non posset pro voto sicctari. Deniq; multi reperiuntur extimia sanctita e viri, qui grauibu; se asperitatibus

cruciantes,in morbos nonnunquam perpetuos

propterea inciderint. Quid nos hoc loco vεtris animalia dicturi sumus t Q ando precor numio abstinentiae rigore morbis conficeremur,

qui pro dolor) nisi prurienti gulae sup ta modum tribuerim quod expedit,nis pinguis aqualiculus variis cibis fuerit affatim resertus, sis demum turgidae Baccho venae intumuerint, c6. tenti non sumus,grauiter serimus, ingrath mu muramus. Sed coeptum prosequamur. Bruno igitur tum diuinis, tum humanis literis egregie praeditus,sama percelebris,uirtutum plenus, s P cundus meritis, Supiris gratissimus, optimeque meritus de religione, & demum in omni sanctitate consummatus, post multos diutunosque huius calamitosae vitae labores , anno postquὶm gressus Cartusa fuerat undecimo vel circiter, in extremum decidit languorem. od animaduertens, fratres suos adesse ius iit.Quibus a teneris cut aiunt unguiculis aetates sua ν

398쪽

38o DA QTA CARTvs IANA suas,totumque exactae vitae tempus inprimi, re tulit. In quo nihil nisi laude dignum apparuit. . Deinde admonens ad humilitatem sectandam, obseruandamque perseueranter charitatem vi tutum parentem,cam,quam de sancta Trinitate fidem intus habebat, longo prosundoq; serm Fider ne declarauit,& tandem ita conclusit: Credo et- Sacramenta, quae sancta credit,& veneratur Ecclesia, speciatim vero post panis & vini c6s cratione quae in altari sit, verum corpus Domini nostri Iesu Christi, veram scilicet caria' & sa guinem esse,quae nos accipimus in remissionem peccatorum & spem salutis aeternae. Denique innac fide perseverans s*liciter migrauit ad Christum,pridie nonas Octobris, anno Domini se Hli jhia millQsimum centesimo primo. Cuius corpus -. A. fratres digno honore afficientes, sepulturae crediderunt , tumuloque eius huiuscemodi Epit

phium apposuerunt. Primus in hac heremo Christi fundator ovila u. Promeruiseri, qui tegor boclvide. Briso mihi nomen,genitrix Alemania,mei Transtriit ad Calabros grata quies heremi.

Doctor eram raeco Christι,vir notus in orbe, . . . Desuper illud erat,gratia,non meritum. D i, Cuius rincla dies Octobris siexta resoluit. . . Spiritui requiem qui legis ista, pete. Miratu- Post sunus autem, Brutionis ipsius sanctitas et- iam miraculis declarata est. Etenim sons quidavium in probatione sanctitatis eius statim post mortem erupit, qui multis languoribus contu- lit optatae remedia sospitatis. Aliud quo nimurum sanctimonis es' testimonio accessit. Eni uero post funus ipsum continuo rumor Brunonis vita defuncti per longa terrarum spatia vola-

399쪽

3 11 3 h R P R i Μ v s.' agitii vinis diuino numine crederetur effectum, vix referendum videretur. Sed cum multa colerioris famae peruagatique rumoris legantur empla,quae authores quidem literis credide re. dubitari non debet in re tam pia accidere potuisse,quod in prophanis cotigisse putatur. Asde cum paulo antὸ apud Clam montem in Concilio generali, bellum pro recuperanda terra sancta quod Brunonis temporibus gestum esuvna omnium sententia fuisset decretum, dein die famam eius usque ad extremas terras per uenisse dicunt. Itaque mirum quidem , sed impossibile videri non deber, quod diximus, scilicet famam Brunoniani obitus statim per diuersas distantistimasque prouincias vagatam fuisse. ina dolenter accepta,protinus versici lis partim quidem politis, sed tamen fidelit rconfectis quisque pro viribus tantum virum defleuit, multisque laudibus est prosecutus. Quod cert) a tam multis tam repente scri non potuit, nisi Bruno fama super aethera notius,& sanctitatis opinione percetcbris, & Superis gratisiimus fuisset. Neque enim singuli homines duntaxat, sed & hominum coetus ac communitates titulos stinerales cosecisse, & in Bri nonis laudes certasse leguntur. Denique non facilὶ alium quantumuis illustrem inueneris, cui vita perfuncto tanta honoris obsequia a tam multis, tam subito, tam varijs in locis exhibita sint. Non igitur errauerit ille qui dixerit,murabilem virum miris praeconiis ita Deo ipeculiariter agent et decoratum suisse.

400쪽

CAPUT IV.

aditum inprimis de dilatione canonitationis bel tismi patris Brunonis,deinde de Vacan

niet attone ac modo eiu3.

SEo iam opus est huic negotio finem im

nere, &de canonigatione Patris Brunotiis in calce subnectere. Qua in re primum quaeri potest, cur Bruno in Sanctorum numerum aut statim relatus,aut cerid Pontificia canonizati

ne decoratus non fuit. cui respondemus inprimis, ea quae post Brunonis obitum contigεre, eique miro ut diximus) modo exhibita suerunt, ad fidem sanctitatis eius indubid i struendam suffecisse, nec alia probatione opus fuisse. Deinde dicimus, quadam suorum incuria hoc sorsan accidisse,qui non satis diligentes in tanto Patre celebrando, dignisque laudibus prosequendo,fuisse videntur. Si enim diligentaliam eorum, qui vel multa importunitate sollicitant principes, terrasque ac maria concitan ut sui reponantur in Catalogo Sanctorum, fuis. dent imitati: iampridem Brunonis canonigatio' vulgata per orbem,loquacili multorii ora com- prestasset. Huius autem incuriae causa, non vita tantum fuisse videtur.Putauerunt enim fortas EBrunonis alumni illa, quae dicta sunt, sanctitatis testimonia, post mortem statim exhibita, satis esse ad sanctimoniam Brunonis asseredam. Aut certὸ arbitrati sunt non ita curadam esse huma nam probationem, cum multi eximia sanctitate viri mortalibus incogniti sint, qui tamen mai risputantur meriti,quam eorum non ulli, quos pontificia canonizauit authoritas. Vel denique animaduertentes domum illam Calabriae , in

SEARCH

MENU NAVIGATION