M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 14. 15.

Igitur rhetorice iam enim sine metu cavillationis ute- 5mur hac appellatione) sic, ut opinor, optime dividetur, ut de arte, de artifice, de Opere dicamus. Arserit, quae disciplina percipi debet: ea est bene dicendi scientia. Artifex est, qui percepit hanc artem, id est, orator, cuius est summa bene dicere: Opus, qu0d efficitur ab artifice , id est, bona oratio. Haec omnia rursus diducuntur in species: sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima

parte tractanda sunt, ordiar.

QUID SIT RHETORICE ET QUIS EIUS FINIS. XV. Ante omnia, quid sit rhetorice. Quae sinitur quidem varie sed quaestionem habet duplicem, aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprehensione verborum dissensio est. Prima atque praecipua opini0num circa hoc disserentia, quod alii malos quoque viros posse Oratores dici putant;

alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque de qua loquimur, bonis demum tribui volunt. Eorum autem, 2 qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda vitae laude secernunt, quidam rhetoricen vim tantum, quidam scientiam sed non virtutem. quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et virtute disiunctam, quidam etiam pravitatem quamlam artis, id est κακωτενίαν, nominaverunt. Hi 3

sere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati. Id enim fieri potest ab eo quoque, qui vir bonus non sit. Est igitur frequentissimus finis, rhetoricen esse vim persuadendi. Quod egorim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem Vocant: quae res ne quid asserat ambiguitatis, rim dico δυναμν. Haec opinio originem ab Isocrate si tamen revera Ars, 4 quae circumfertur, eius est duxit. Qui, cum longe sit a Voluntate infamantium oratoris ossicia, finem artis temere comprehendit, dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est πειθους δημουργον; neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione, qua Ennius M. Cethegum Suadae medullam vocat. Apud Platonem quoque Gorgias in libro, qui bnomine eius inscriptus est, idem sere dicit: sed hanc Plato illius opinionem vult accipi non suam. Cicero pluribus locis

112쪽

M. FAB. QUINTILIANI

scripsit, Osficium ora loris esse dicere apposite ad perma-6dendum. In rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere. Verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine Voce, quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel sormae pulchritudo 7 sententiam dictat. Nam et Manium Aquilium delandens Antonius, cum Scissa veste cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset ostendit, non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem illo ipso

aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, credi-8 lum est. Servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione produxerat sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, ela-

pSum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione

9 testatum est. Et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducia nudaverat tunica, putant periculo liberatam. Quae si omnia persuadent, non est hic, de quo locuti sumus, 10 idoneus finis. Ideoque diligentiores sunt visi sibi, qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimaverunt eum nim dicendo persuadendi. Quem finem Gorgias in eodem, de quo supra diximus, libro, velut coactus a Socrate lacit: a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus est, qu0d de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est, Aristotelis , in quo est, finem esse rhetorices ducere ho-11mines dicendo in id, quod actor relit. Sed ne hoc quidem satis est comprehensum: persuadent enim dicendo Vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices, adula

tores, corruptores. At contra non persuadet semper orator:

ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit com- 12 munis cum his, qui ab oratore procul absunt. Atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus, dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse permadere iudici essententiam eius ducere in id, quod velit; nam et ipse oratorem fortunae subiicit, ut, si non persuaserit, nomen Suum 13 retinere non possit. Quidam recesserunt ab eventu, sicut

Aristoteles dicit: rhetorice est vis inseniendi omnia in

113쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 15.

oratione persuasi ilia. Qui sinis et illud vitium, de quo supra diximus, habet et insuper, quod nihil nisi inventionem

complectitur, quae sine elocutione non est Oratio. Herma-1 gorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis, qui eandem sententiam non iisdem tantum verbis explicant ac finem esse demonstrant dicere, quae oporteat, omnia ad persuadendum, Salis responSum est, cum persuadere non tantum oratoris esse convicimus. Addita sunt his alia varie. 15 Quidam enim circa res omnes, quidam circa civiles modo versari rhetoricen putaverunt: quorum Verius utrum sit, in

eo loco, qui huius quaestionis proprius est, dicam. Omnia 16 subiecisse oratori videtur Aristoteles, cum dixit nim esse ridendi, quid in quaque re possit esse persuasibile. Et Patrocles, qui non quidem adiicit in quaque re, sed nihil excipiendo idem ostendit, vim enim Vocat inveniendi, quod sit in oratione persuasibile; qui fines et ipsi solam complectuntur inventionem. Quod vitium sugiens Diodorus vim putat inveniendi et loquendi cum ornatu credibilia in omni oratione. Sed cum eodem modo credibilia quo 17

persuasibilia etiam non orator inveniat, adiiciendo in omni oratione magis quam superiores concedit Scelera quoque suadentibus pulcherrimae rei nomen. Gorgias apud Plato-18nem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare; cui Socrates persuadendi non docendi concedit lacultatem. Qui vero non 19 omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac Verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina: quorum suit Ariston,

Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est, scientia ridendi et agendi in quaestionibus civilibus per orationem popularis persuasionis. Hic scientiam, quia Peripateticus 20 est, n0n, ut Stoici, virtutis loco ponit; popularem autem

comprehendendo persuasionem etiam contumeliosus est adversus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram. Illud de omnibus, qui circa civiles demum quaestiones Oratorem iudicant versari, dictum sit, excludi ab his plurima oratoris ossicia, illam certe laudativam totam, quae est rhetorices pars tertia. caulius Theodorus Gadareus, ut II iam ad eos veniamus, qui artem quidem esse eam sed non

114쪽

M. FAB. QUINTILIANI Virtutem putaverunt. Ita enim dicit ut ipsis eorum verbis utar, qui haec ex Graeco transtulerunt): Ars inrentris et iudicatris et nuntiatriae decenti ornatu Secundum mensionem eius, quod in quoque potest sumi persuasibile, in ma-22teria civili. Itemque Cornelius Celsus, qui finem rhetorices ait dicere persuasibiliter in dubia civili materia Quibus sunt non dissimiles, qui ab aliis traduntur: qualis est ille, Vis ridendi et eloquendi de rebus civilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam corporis habitu 23 et eorum, quae dicet, pronuntiatione. Mille alia, sed aut

eadem aut ex eisdem composita: quibus item, cum de materia rhetorices dicendum erit, respondebimus. Quidam eam neque Vim neque scientiam neque artem putaVerunt, Sed

Critolaus usum dicendi nam hoc τριβη significat), Athenaeus fallendi artem. 24 Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a

prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc lο- tum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac volu-25ptatis existimet: et alio loco civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis, quod duas partes civilitatis corpori assignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam:

adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem suco et verum robur inani

sagina mentiantur: legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen. 26 Quae omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a Socrate, cuius persona videtur Plato significare quid sentiat: sed alii sunt eius sermones ad coarguendos, qui contra disputant, compositi, quos ἐλεγκτικους vocant, alii ad praecipien-27 dum, qui δογματικοὶ appellantur. Socrates autem seu Plato

eam quidem, quae tum exercebatur, rhetoricen talem putat, nam et dicit his verbis τουτον τὸν τροπον, ον υμεις πολιτευ-HIθε, Veram autem et honestam intelligit. Itaque disputatio illa contra Gorgian ita clauditur, ουκουν αναγκη τὸν ρητορικον δίκαιον εἶναι, τον δὲ δίκπιον βουλεσθω δίκαια πραττειν;

28 Ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit

115쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 15.

Polus iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur. Tum Callicles adhuc concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam, τον μελλοντα ορθάος ρητορικον ἔσεσθια, δίκαιον αρα δει εἶναι καὶ ἐπιστήμονα τῶν δικαίων; ut appareat, Platoni non rhetoricen videri malum sed eam veram nisi iusto ac bono non contingere. Ad-29 huc autem in Phaedro manifestius facit, hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse: cui opinioni nos quoque accedimus. An aliter de sensionem Socratis et eorum, qui pro patria ceciderant, laudem scripsisset: quae certe sunt oratoris opera 7 Sed in illud hominum genus, 30 quod sacilitate dicendi male utebatur, invectus est. Nam et Socrates inhonestam sibi credidit orationem, quam ei LIsias reo compoSuerat; et tum maxime scribere litigatoribus, quae illi pro se ipsi dicerent, erat moris, atque ila iuri, quo non licebat pro altero agere, fraus adhibebatur. Doctores quo-31que eius artis parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricena iustitia separarent et veris credibilia praeserrent: nam id quoque dicit in Phaedro. Consensisse autem illis superio-32ribus videri potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec verba sunt: Orator simile tantum veri petit. Deinde paulo post: Non enim bona conscientia sed nictoria litigantis

est praemium. Quae si Vera essent, pessimorum h0minum foret, haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam praeceptis adiuvare. Sed illi rationem opinionis suae viderint. Nos autem ingressi formare persectum oratorem, quem Min primis esse Virum bonum Volumus, ad eos, qui de hoc opere melius sentiunt, reVertamur. Rhetoricen autem quidam eandem civilitatem esse iudicaverunt: Cicero scientiae cirilis partem vocat, civilis autem scientia idem quod sapientia est: quidam eandem philosophiam, quorum est Isocrates. Huic eius substantiae maxime conveniet finitio, rhe-34toricen esse bene dicendi scientiam. Nam et orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus mores etiam oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus. Idem valet 35

Chrysippi finis ille ductus a Cleanthe scientia recte dicendi. Sunt plures eiusdem sed ad alias quaestiones magis

116쪽

M. FAB. QUINTILIANI pertinent. Idem sentiret finis hoc modo comprehensus, persuadere quod oporteat, nisi quod artem ad exitum alligat. 36 At bene Areus dicere secundum virtutem orationis. Excludunt a rhetorice malos et illi, qui scientiam civilium osticiorum eam putaverunt, si scientiam virtutem iudicant: sed anguste intra civiles quaestiones coercent. Albutius, non Obscurus professor atque auctor, scientiam bene dicendi esse consentit sed exceptionibus peccat adiiciendo circa civiles quaestiones et credibiliter; quarum utrique iam 37 responsum est. Probabilis et illi voluntatis, qui recte sentire et dicere rhetorices putaverunt. Hi sunt sere fines maxime illustres et de quibus praecipue disputatur. Nam omnes quidem persequi neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores Artium extiterit, nihil eisdem verbis, quae prior aliquis occupasset, siniendi, quae ambitio procul abe-38 rit a me. Dicam enim non utique quae invenero sed quae

placebunt, sicut hoc, rhetoricen esse bene dicendi scientiam: cum reperto quod est Optimum, qui quaerit aliud, peius velit. His approbatis, simul manifestum est illud quoque, quem finem vel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλος dicitur, ad quod omnis ars tendit: nam si est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est benedicere.

AN UTILIS. XVI. Sequitur quaestio, an utilis rhetorice. Nam quidam vehementer in eam invehi solent, et, quod sit indignissimum, in accusationem orationis utuntur orandi viribus: 2Εloquentiam esse, quae poenis eripiat scelestos: cuius fraude damnentur interim boni: consilia ducantur in peius: nec seditiones modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur: cuius denique tum ma Ximus sit uSus, 3 cum pro salsis contra veritatem valet. Nam et Socrati obiiciunt comici, docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceria Plato. Et his adiiciunt exempla Graecorum Romanorumque

117쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 16.

et enumerant, qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbaverint civitatium status vel everterint: eoque et Lacedaemoniorum civitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor movere affectus vetabatur, velut recisam orandi potestatem. Quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus 5 nec medicina nec denique ipsa sapientia. Nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae gessere magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male

utuntur, gravissima nonnunquam gagitia deprehensa sunt. Cibos aspernemur: allulerunt saepe Valetudinis causas. Nun-6 quam tecta subeamus: super habitantes aliquando procumbunt. Non fabricetur militi gladius: potest uti eodem serro latro. Quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere 7 Num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem caecus 7 ille Appius dicendi viribus diremisse Τ aut non divina M. Tullii eloquentia et contra leges agrarias popularis suit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit Τ Nonne 8

perterritos militum animos frequenter a metu revocat oratio

et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem vita potiorem esse persuadet 7 Neque vero me Lacedaemonii atque Athenienses magis moverint quam populus Romanus, apud quem

gumma semper Oratoribus dignitas suit. Equidem nec urbium 9 conditores reor aliter effecturos fuisse, ut vaga illa multitudo coiret in populos, nisi docta voce commola: nec legum repertores sine summa vi orandi consecutos, ut se ipsi homines ad servitutem iuris astringerent. Quin ipsa vitae prae-10cepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad sormandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat. Quare, etiamsi in utramque partem valent arma facundiae, non est tamen aequum id haberi malum, quo bene uti licet. Verum haec apud eos forsitan quaerantur, qui summam II rhetorices ad persuadendi vim retulerunt. Si vero est benedicendi scientia, quem nos sinem sequimur, ut sit Orator

118쪽

M. FAB. QUINTILIANI inprimis vir bonus: utilem certe esse eam confitendum est.

12 Et hercule deus ille, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quae quidem mor-13 talia essent, animalibus, quam dicendi lacultate. Nam corpora quidem magnitudine, Viribus, firmitate, patientia, velocitate praestantiora in illis mutis videmus: eadem minus egere acquisitae extrinsecus opis. Nam et ingredi citius et pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt. Et 1 pleraque contra Digus ex suo corpore Vestiuntur, et arma iis ingenita quaedam et ex obvio fere Victus, circa quae omnia multus hominibus labor est. Rationem igitur nobis praecipuam dedit eiusque nos socios esse cum diis immorta-1blibus voluit. Sed ipsa ratio neque tam nos iuvaret neque tam esset in nobis manifesta, nisi, quae concepissemus mente, promere etiam loquendo possemus: quod magis deesse ceteris animalibus quam intellectum et cogitationem 16 quandam videmus. Nam et mollire cubilia et nidos texere et educare latus et excludere quin etiam reponere in hiemem

alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia squalia sunt cerarum ac mellis) emcere, nonnullius sortasse rationis est: sed quia carent sermone, quae id faciunt, muta atque irra-17tionalia vocantur. Denique homines, quibus negata Vox est, quantulum adiuvat animus ille coelestis Τ Quare si nihil adiis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus, aut in quo malimus praestare hominibus, 18 quam quo ipsi homines ceteris animalibus praestant: eo quidem magis, quod nulla in arte plenius labor gratiam refert Id adeo manifestum erit, si cogitaverimus, unde et quousque Iam provecta sit orandi lacultas: et adhuc augeri potest.

19Xam ut omittam, defendere amicos . regere consiliis senatum, populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro: nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu Verbisque, quibus utuntur omnes, tantum assequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare sed,

quod Pericli conligit, sulgurare ac tonare videaris ΤΑΝ ARS. XVII. Finis non erit, si expuliari in parte hac et indul-

119쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 17.

gere voluptati velim. Transeamus igitur ad eam quaestionem, quae Sequitur, an rhetorice ars sit. Quod quidem 2 adeo ex his, qui praecepta dicendi tradiderunt, nemo dubitavit, ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit, scriptos 'eos de arte rhetorica; Cicero vero etiam, quae rhetorice vocetur, esse artifici am eloquentiam dicat. Quod non oratores tantum Vindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse videantur, sed cum his philosphi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt. Ac me dubitasse confiteor, an 3 hanc partem quaestionis tractandam putarem: nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse Τ Equidem illos, qui contra disputaverunt, non tam id sensisse, quod dicerent, quam exercere ingenia materiae difficultate credo voluisse, sicut Polycraten, cum Busiridem laudaret et Clytaemnestram: quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse Orationem, quae est habita contra Socraten, dicitur. Quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen badiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris. Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem. Quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est posi-6tum: sed ut Antonii persona servetur, qui dissimulator artis luit. Hanc autem opinionem habuisse Lysias videtur. Cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, relatent, et quod vim habeat epilogi) deprecentur. Deinde adiiciunt illas verborum cavillationes, 7 nihil, quod ex arte fiat, ante artem suisse: atqui dixisse homines pro se et in ali0s semper, doctores artis sero iam et circa Tisian et Coraca primum repertos, orationem igitur ante artem suisse eoque artem non esse. Nos porro, quand08 coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere: quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agenditum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita elo-

120쪽

M. FAB. QUI ATILIANI quentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipeis Achillis et lites sunt et actores. Illud enim admonere satis est, Omnia, quae arS c0nsummaverit, a natura initia duxisse. Aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque his contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis: nam et vulnus deligavit aliquis, antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, nou

quia rationem videbat, sed quia id valetudo ipsa coegerat, 10 mitigavit. Nec labrica sit ars, casas enim primi illi sine arte

secerunt: nec musica, cantatur ac saltatur per Omnes gentes aliquo modo. Ιla si rhetorice vocari debet sermo quicunque, 11 fuisse eam, antequam esset ars, conssilebor: Si vero non, quisquis loquitur, orator est, et tum non tanquam Oratores loquebantur: necesse est, Oratorem factum arte nec ante

artem suisse, lateantur. Quo illud quoque excluditur, quod dicunt, non esse artis id, quod saciant qui non didicerint: 12 dicere autem homines et qui non didicerint. Ad cuius rei

confirmationem asserunt, Demaden, remigem, et AeSchinen, hypocriten, oratores suisse. Fal SO: nam neque orator ESSe,

qui non didicit, potest, et h0s sero potius quam nunquam didicisse quis dixerit. Quanquam Aeschines ab initio sit versatus tu litteris, quas pater eius etiam docebat: Demaden neque non didicisse certum sit, et continua dicendi exercitatio potuerit tantum, quantuscunque postea fuit, secisse: 13 nam id potentissimum discendi genus est. Sed et praestantiorem, si didicisset, suturum fuisse dicere licet: neque

enim orationes scribere est ausus, ut eum multum valuisse

1 in dicendo sciamus. Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae argumenta excogitavit in GrIllo: sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam latetur sed ei particulam civili-15 talis sicut dialectices, assignat. Multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus. Agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus

est. Nam de Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror. 16 Hi complura dicunt sed ex paucis locis ducta: itaque

potentissimis eorum breviter occurram, ne in infinitum quae- 17 stio evadat. Prima his argumentalio ex materia est. OmneS

SEARCH

MENU NAVIGATION