M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

INAT. ORATOR. LIB. II, 17.

enim artes aiunt habere materiam, quod est Verum: rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo. Altera est calumnia, nullam artem falsis as-18 sentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper Vera sit: rhetoricen assentiri falsis, non esse igitur artem. Ego, rhetoricen nonnunquam dicere salsa 19 pro veris, confitebor: sed non ideo in salsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, essicere. Nam et imperator salsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum deligatis incensisque, per noctem in

adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit, sed illum sesellit: ipse, quid Verum esset, non

ignoravit. Nec vero Theopompus Lacedaemonius, cum per-20 mutato cum uxore habitu e custodia ut mulier evasit, salsam de se opinionem habuit sed custodibus praebuit. Item orator, cum salso utitur pro vero, scit esse salsum eoque se pro vero uti; non ergo salsam habet ipse opinionem sed sallit alium. Nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in21

causa Cluentii gloriatus est, nihil ipse vidit. Et pictor, cum

vi artis suae efficit, ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit. Aiunt 22 etiam, omnes artes habere finem aliquem propositum, ad quem tendant; hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum, qui promittatur. Mentiuntur: nos enim esse finem iam ostendimus, et quis esset diximus. Praestabit 23 hunc semper Orator, Semper enim bene dicet. Firmum autem hoc, qu0d opponitur, adversus eos fortasse sit, qui persuadere finem putaverunt. Noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in eventu. Tendit quidem ad victoriam,

qui dicit: sed cum bene dixit, etiamsi non vincat, id, quod

arte continetur, effecit. Nam et gubernator vult salva nave 2 in portum pervenire; si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque notum illud, Dum clavum rectum teneam. Et medicus sanitatem aegro pro-2bmittit: si tamen aut valetudinis vi aut intemperantia aegri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem secerit, medicinae find non excidet. Ila ora-

122쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

tori bene dixisse finis est. Nam est ars ea, ut post paulum 26 clarius ostendemus, in actu posita non in effectu. Ita salsum erit illud quoque, quod dicitur, artes scire, quando sint finem consecutae; rhetoricen nescire. Nam se quisque benedicere intelligit. Uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla laciat, cri-27 minantur, quia et salsum dicat et affectus moveat. Quorum

neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque neutrum vitium. Nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et affectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebitra orator. Imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum sallendi sint, ne errent. Nam, si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium:

nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta salsique testes: perquam sit exiguus eloquentiae locus et prope 29 in sola delectati0ne ponatur. Sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia veritas: arte pugnandum est et adhibenda quae pr0 sunt. Neque enim, qui recla via depulsus est, reduci ad eam nisi alio flexu potest.

30 Plurima vero ex eo contra rhetori n cavillatio est, qu0d ex ulraque causae parte dicatur. Inde haec: nullam esse artem contrariam Albi, rhetoricen esse contrariam

sibi; nullam artem destruere, quod essecerit, accidere hoc rhetorices operi: item aut dicenda eam docere aut non dicenda, itaque vel per hoc non esse artem, quod non dicenda praecipiat, vel per hoc, quod, cum dicenda prae

31 ceperit, etiam contraria his doceat. Quae omnia apparet de ea rhetorice dici, quae sit a bono viro atque ab ipsa Virtute seiuncta: alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut 32 ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat. Tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt)respondebo propositis, atque ita quidem, ut appareat, haec adversus eos quoque frustra excogitata, qui malis moribus 33 nomen oratoris indulgeant. Nam rhetorice non est contraria

123쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 17.

sibi. causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitu . Nec, si pugnent inter se, qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit: alioqui nec armorum. quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur: nec gubernandi, quia navalibus proeliis guber-34nator est gubernatori adversus: nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit. Item non evertit opus rhetorice, quod essicit. Neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos,

qui in persuadendo sinem putant, aut si quis ut dixi) casus

duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur: non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est, quod suit credibile. Nam ut candido candidius et 35 dulci dulcius non est adversum, ita nec probabili probabilius. Neque praecipit unquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sint. Non semper autem Mei, etiamsi frequentissime, tuenda veritas erit: sed aliquando exigit communis utilitas, ut etiam salsa defendati Ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de oratore

libro contradictiones: artem earum rerum erae, quae sciantur; oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui nesciant, et ipse dicat aliquando, quod nesciat. Ex his alterum, id est, an sciat 37 iudex, de quo dicatur, nihil ad oratoris artem: alteri respondendum. Ars earum rerum est, quae sciuntur. Rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator.

Sed nescit, an verum sit, quod dicit. Ne hi quidem, qui Mignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora inseca bilia esse, ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt: disciplinam tamen suam artem vocant. Quodsi ratio

efficit, ut haec non opinari sed propter vim probationum scire videantur: eadem ratio idem praestare oratori potest. Sed an causa rem sit, nescit. Ne medicus quidem, an 39 dolorem capitis habeat, qui hoc se pati dicet: curabit tamen, tanquam id verum sit, et erit ars medicina. Quid Τ quod rhetorice non utique propositum habet semper vera dicendi sed semper verisimilia, scit autem esse verisimilia quais

124쪽

M. FAB. QUINTILIANI

10 sicli 7 Adiiciunt his, qui contra sentiunt, quod saepe, quaen aliis litibus impugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. Quod non artis sed hominis est vitium. Haec sunt praecipua, quae contra rhetoricen dicantur: alia et minora et tamen ex his sontibus derivata. 1 Confirmatur autem esse artem eam breviter. Nam sive,

ut Cleanthes voluit, ars est potestas viam, id est ordinem, piciens: esse certe viam atque Ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit: sive ille ab omnibus sere probatus sinis

Observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad sinem utilem vitae: iam ostendemus 2 nihil non horum in rhetorice inesse. Quid Τ quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat 7 Nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod sere constat, cum ab ea specie magis quam genere disserat. Sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se in artificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem: et in eo, quod, qui didicerit, 3 melius faciat, quam qui non didicerit, esse artem. Atqui non solum doctus indoctum sed etiam doctior doctum in rhetorices opere Superabit, neque essent aliter eius tam mnita praecepta tamque magni; qui docerent: idque cum omnibus confitendum est tum nobis praecipue, qui rationem dicendia bono viro non Separamus.

EX QUIBUS ARTIBUS. XVIII. Cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικη Vocatur: aliae in agendo, quarum in hoc sinis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae πρακτικχὶ dicitur,2 qualis saltatio est: aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam ποι Πικην appellamus, qualis est pictura: sere iudicandum est, rhetoricen in actu consistere: hoc enim, quod est ossicii sui, perficit. Atque ita ab omnibus dictum est. 3 Mihi autem videtur etiam ex illis ceteris artibus multum assumere. . Nam et potest aliquando ipsa res per se inspe-

125쪽

. INST. ORATOR. LIB. II, 19. 20.ctione esse contenta. Erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere vel proposito vel aliquo casu impeditus: non magis desinet esse orator quam medicus, qui curandi secerit finem. Nam est aliquis, ac nescio an maxi-4mus, etiam ex secretis studiis fructus ac tum pura voluptas litterarum, cum ab actu id est opere recesserunt et contem

platione sui fruuntur. Sed essectivae quoque aliquid simile 5 scriptis orationibus vel historiis, quod ipsum opus in parte

oratoria merito ponimus, consequetur. Si tamen una ex tribus artibus habenda sit: quia maximus eius usus actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur activa vel administrativa, nam et hoc eiusdem rei nomen est.

ΝΑTURA AN DOCTRINA PLUS EI CONFERΑΤ. XIX. Scio, quaeri etiam, naturane plus ad eloquentiam conserat an doctrina. duod ad propositum quidem nostri

operis nihil pertinet: neque enim consummaius Orator nisi ex utroque fieri potest, plurimum tamen referre arbitror, quam esse in hoc loco quaestionem velimus. Nam si parti 2 utrilibet omnino alteram detrahas, natura eliam sine doctrina multum valebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. Sin ex pari coeant: in mediocribus quidem utrisque maius adhuc

credam naturae esse momentum, consummalos autem plus

doctrinae debere quam naturae, putabo: sicut terrae nullam sertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur, at in solo secundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. Et, 3 si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset exculpere, Parium marmor mallem rude: at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus suisset quam in marmore. Denique natura materia doctrinae est: haec singit, illa fingitur. Nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium est, ars summa materia Optima melior.

AN VIRTUS RHETORICE. XX. Illa quaestio est maior: ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec vituperari possunt sed utiles aut

secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, T.

126쪽

M. FAB. QUINTILIANI an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, virlus. 2Εquidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quae ατεχνία nominatur, puto, multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel sames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνιαν dicimus. Nam et suisse multos et esse nonnullos existimo, qui lacultatem dicendi ad hominum per-3niciem convertorint. Ματωoτενία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem: qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa, in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem 4 praemium fuit illo opere dignissimum. His ego c0mparandos existimo, qui in declamationibus, quas esse veritali dissimillimas volunt, aetatem multo studio ac labore . consumunt. Verum haec, quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono viro c0nvenit quaeque est vere rhetorice, virtus erit.

5 Quod philosophi quidem mullis et acutis conclusionibus

colligunt, mihi vero etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse perspicuum. Ab illis haec dicuntur. Si consonare sibi in faciendis ac non laciendis virtus est, quae pars eius prudentia vocatur: eadem in dicendis ac non 6 dicendis erit. Et si virtutes sunt, ad quas nobis etiam antequam doceremur initia quaedam ac Semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago: nos certe sic esse ab initio sormatos, ut possemus orare pro nobis, etiamsi non persecte tamen ut inessent quaedam sui dixi) semina eius facultatis, manifestum 7 est. Non eadem autem natura est his artibus, quae a Virtute sunt remotae. Itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice: quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem: etiam disputatrix virtus erit. Adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.

8 Sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis

127쪽

mST. ORATOR. LIB. II, 21.

operibus volo. Nam quid orator in laudando laciet nisi honestorum et turpium peritus 3 aut in suadendo nisi utilitate

perspecla I aut in iudiciis, si iustitiae sit ignarus 7 Quid

non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa polentium OL sensa, nonnunquam, ut iudicio Miloniano, inter circumsus a militum arma dicendum sit; ut, si Virtus n0n est, ne perlacla quidem esse possit oratio. Quodsi ea in quoque animalium 9 est virtus, qua praestat cetera vel pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas: hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione virtutem eius esse credamus: recteque hoc

apud Ciceronem dixerit Crassus: Est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus, et ipse Cicero sua persona 10 cum ad Brutum in epistolis tum aliis etiam locis virtutem eam appellet 7 At prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in his requirendum. Nam et latro pugnabit acriter, virtus tamen erit sortitudo; et tormenta sine gemitu seret malus servus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. Multa fiunt eadem sed aliter. Sussiciant igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus. QUAE MΑΤΕRIA EIUS. XXI. Materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem , qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. Quae

si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua: nam et oratio efficitur arte sicut statua. Sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum Suh- stantia laciunt. Quidam argumenta persuasibilia; quae et 2 ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. Quidam civiles quaestimos; quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola. Quidam, quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam 3 vocant. Alii, quia non omnium virtutum materia sit tota vita sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis ossiciis et suo sine intelliguntur: rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponen-

128쪽

M. FAB. QUINTILIANIdam, eique locum in ethice negotialem assignant id est

πραγματικον.

4 Εgo neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae sint. Nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse materiam sed in rebus. Et in Phaedro palam, non in iudiciis modo et contionibus sed in rebus etiam privatis ac domesticis rhetoricen esse, demonstrat. Quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis 5 suisse. Et Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res, quae Subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas. Alio vero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem verbis: Ouanquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videatur, ut Omni de re, quaecunque Sit proporita, ornate ab 6 eo copioseque dicatur. Atque adhuc alibi: Uero enim oratori, quae sunt in hominum rita, quandoquidem in ea versatur Orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata GSedebent. 7 Hanc autem quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem VOCR-8verunt, quod in omni materia diceret. Cum quibus mihi minima pugna est. Nam de omni materia dicere eam latentur: propriam habere materiam, quia multiplicem habeat, negant. Sed neque infinita est, etiamsi est multiplex: et aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, velut architectonice, namque ea in omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur, et caelatura, quae auro, argento, aere, 9 ferro opera eslicit. Nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, Vitrum, gemmas, praeterea quae supra diXi, com- 10 plectitur. Neque protinus non est materia rhetorices, si in eadem Versatur et . alius. Nam si quaeram, quae sit materiasiat uarii, dicetur aes; si quaeram, quae sit excusoris, id est labricae eius quam Graeci χαλλευτικην vocant, similiter aes esse respondeant. Atqui plurimum statuis disserunt vasa. 11 Nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio

129쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 21. 103 eum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis. Quod vero de bono, utili, iusto dis-12 serere philosophiae ossicium esse dicunt, non obstat. Nam eum philosophum dicunt, hoc accipi volunt virum bonum. Quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia Versari mirer: cum praesertim primo libro 13 iam ostenderim, philosophos omissam hanc ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper suisset, ut illi potius in nostra materia versentur 7 Denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio. concisa: cui non eadem perpetuae quoque materia videatur ΤSolet a quibusdam et illud opponi: Omnium igitur ar- 14tium peritus erit orator, si de omnibus ei dicendum est. Possem hic Ciceronis respondere verbis, apud quem hoc invenio : Mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude

cumulatus Oralor, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus; sed mihi satis est eius esse Oratorem rei, de qua dicet, non inscium. Neque enim 15 Omne 8 causas novit, et debet posse de omnibus dicere. De

quibus ergo dicet 7 De quibus didicit. Similiter de artibus quoque, de quibus dicendum erit, interim discet: et de quibus didicerit, dicet. Quid ergo Τ non laber de fabrica me- 16

lius aut de musice musicus 7 Si nesciat orator, quid sit, de quo quaeratur, plane melius. Nam et litigator rusticus illitteratusque de causa sua meliu , quam orator, qui nesciet, quid in lite sit : sed accepta a musico, a labro, sicut a litigatore melius Orator quam ipse, qui docuerit. Verum et laber, I 7 cum de labrica, et musicus, cum de musica, si quid confiirmationem desideraverit, dicet. Non quidem erit orator, sed laciet illud quasi orator, sicut cum vulnus imperitus deligabit, non erit medicus sed faciet ut medicus. An huiusmodi 18 res neque in laudem neque in deliberalionem neque in iudicium veniunt 7 Ergo cum de faciendo portu 0stiensi deliberatum est, non debuit dicere sententiam orator 3 atqui opus

erat ratione architectorum. Livores et tumores in corpore 19 cruditatis an veneni signa sint, non tractat orator' at est id

ex ratione medicinae. . circa mensuras et numeros non Ver-

130쪽

M. FAB. QUINTILIANI

sabitur Τ dicamns has geometriae esse partes. Equidem Omnia fere credo posse casu aliquo venire in ossicium Oratoris: quod si non accidet, non erunt ei subiecta. 20 Ita sic quoque recte diximus, materiam rhetorices es 8e Omnes res ad dicendum ei subiectas: quod quidem probut etiam sermo communis. Nam cum aliquid, de quo dicamus, accepimus, positam. nobis esse materiam 2l frequenter etiam praelatione testamur. Gorgias quidem ades rhetori de omnibus rebus pulavit esse dicendum, ut se inauditoriis interrogari pateretur. qua quisque de re Vellet. Hermagoras quoque, dicendo materiam esse in causa et in 22 quaestionibus, omnes res subiectas erat complexus. Sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis: si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc quoque adiuvamur. Nihil est enim, quod non in causam aut quaestionem 23 cadat. Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberalivam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia: nihil enim non in haec cadit. 24 Quaesitum a paucissimis et de instrumento est. Instrumentum Voco, sine quo formari materia in id, quod velimus esitici, 0pus non possit. Verum hoc ego non artem credo egere sed artificem. Neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil saciat,

sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. Itaque haec in eum locum, quo de oratore dicturi sumus,

disseramus.

SEARCH

MENU NAVIGATION