M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

INAT. ORATOR. LIB. III, 5.

stes accusatur: thesis, An Orestes recis sit absolutus; cuius generis est, An Cato recte Marciam Hortensio tradiderit. Hi thesin a causa sic distinguunt, ut illa sit spectativae partis , haec activae: illic enim veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi. Quanquam inutiles quidam oratori putant universales 12 quaestiones, quia nihil prosit, quod constet, ducendam esse inorem Vel administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine impediatur. Sed non omnibus eiusmodi quaestionibus sic occurri potest, ut illis, sitne virtus

finis 3 regaturne proridentia mundus' Quin etiam in his, 13

quae ad personam reseruntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. Nam quomodo, An sibi vaeorducenda sit, deliberabit Cato, nisi constiterit, urores esse ducendas 3 Et quomodo, An ducere debeat Marciam, quaeretur, nisi Catoni ducenda uror est y Sunt tamen in-I scripti nomine Hermagorae libri, qui confirmant illam opinionem, sive salsus est titulus sive alius hic Hermagorassuit. Nam eiusdem esse quomodo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in

thesis et causas diviserit 3 Quod reprehendit Cicero, ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos resert. Sed me liberavit 15 respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de oratore scripsit, et Topicis praecipit , ut a propriis personis atque temporibus

avocemus controversiam: qtιia latius dicere licsat de ge-ngre quam de Specie, et, quod in universo probatum sit, in parte probatum esse necesse sit. Status autem in hoc 16 omne genus materiae iidem, qui in causas, cadunt. Adhuc adiicitur, alias esse quaestiones in rebus ipsis, alias, quae

ad aliquid reserantur: illud, An uror ducenda' hoc, An

seni ducenda' illud, An fortis' hoc, An fortior' et

similia. causam finit Apollodorus, ut interpretatione Valgii 17 discipuli eius utar, ita: Causa est negotium omnibus Suis

142쪽

Μ. FAB. QUINΤΙLIANI partibus spectans ad quaestionem; aut: Causa est negotium, cuius sinis est controversia. Ipsum deinde negotium sic sinit: Negotium est congregatis permnarum, locorum,

temporum, cauSarum, modorum, Camum, factorum, m- strumentorum, sermonum, Rcriptorum et rim Scriptorum. 18 Causam nunc intelligamus υπόεισιν, negotium περίστασιν.

Sed et ipsam causam quidam similiter finierunt, ut Apollο-

dorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quaestionem sinitam civilem aut rerum controversiam in pers narum siritarum compleo; Cicero his verbis: Causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eomum. QUID SIT STATUS. VI. Ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit tractandum: id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto. Quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia 2 tria genera suero executus, res ipsa deprehendet. Quod nos statum id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod eae quaestione appareat, Theodorus caput

id est κεφαλωον γενικωτοπον, ad quod reserantur omnia.

Quorum diversa appellatio, vis eadem est: nec interest discentium, quibus quidque nominibus appelletur, dum res 3 ipsa manifesta sit. Statum Graeci στάσιν vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii ab Naucrate, Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clagomento: quanquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc Verbo. cum a iudicibus petit, ne Demostheni permittant evagari sed eum dicere de ipso causae statu co-4gant. Quae appellatio dicitur ducta vel ex eo, quod ibi sit

primus causae congressus, Vel quod in hoc causa consistat.

Et nominis quidem haec origo: nunc quid sit. Statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem ς quos

5 recte sensisse, parum elocutos puto. Non enim est status

prima conssictio, fecisti, non feci; sed quod ex prima cov-

143쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 6.

llictione nascitur, id est genus quaestionis, feci3st, non feci,

an fecerit ' Hoc fecisti, non hoc feci, quid fecerit 3 Quia

ex his apparet, illud coniectura, hoc sinitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit: erit quaestio coniecturalis vel finitivi status. Quid Τ si enim dicat quis, sonus est duo-6rum inter se corporum conflictio: erret, ut opinor, non enim sonus est conflictio sed ex conflictione. Sed hoc levius: intelligitur enim utcunque dictum. Inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conssictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum: quod est vitiosissimum. Nam quaestio 7 nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione: sed aliae sunt propriae causarum, de quibus serenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conserentes, velut auxilia quaedam, quo fit, ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur. Harum porro plerumque levissima quaeque primo 8 Ioco fungitur. Namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus: interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea, quae sunt potentiora, gradum ex his secisse contenti. Simplex autem 9 causa etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno, de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi obtinendum et iudex spectandum maxime intelligit: in hoc enim causa consistet. Ceterum quaestionum possunt esse diversi. Quod ut brevissimo paleat Ioexemplo: cum dicit reus, Etiamsi feci, recte feci, qualitatis utitur statu: cum adiicit, sed non feci, coniecturam movet. Semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo: quod dicerem, si mihi plus quam unum dicere non liceret. Recte igitur est appellata causarum II prima conflictio non quaestionum. Nam et pro Rabirio Postumo Cicero primam partem orationis in hoc intendit, ut

actionem competere equitem Romanum neget: gecunda, nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat. Statum tamen

in eo dicam suisse, quod est potentius. Nec in causa Milo-12nis circa primas quaestiones, quae sunt ante prooemium positae , iudicabo conflixisse causam: sed ubi totis viribus insi-

144쪽

M. FAB. QUINTILIANI

diator Clodius ideoque iure interfectus ostenditur. Et hoo est, quod ante omnia constituere in animo suo debeat orator etiamsi pro causa plura dicturus est, quid maxime liquere iudici velit. Quod tamen, ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit. UNDE DUCATUR. 13 Alii statum crediderunt primam eius, cum quo ageretur, deprecationem. Quam sententiam his verbis Cicero complectitur: in quo primum insistit quasi ad repugnandum congrena defensio. Unde rursus alia quaestio, an eum Semperis faciat, qui respondet. Cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus dicens, non a depulsione sumi sed ab eo, qui propositionem suam confirmet; ut, si hominem occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare: si iure occisum reus dicit, translata probationis ne- 14 cessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio. Cui non accedo equidem: nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem, si is, cum quo agatur, nihil respondeat, 15 ideoque fieri statum a respondente. Mea tamen gententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum sacere, ut in coniecturalibus causis: utitur enim coniectura magis qui agit: quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est, qui intendit. 16 Sed quia videtur illis quoque necessitatem hos flatus eXequendi sacere qui negat, sis enim si dicat, non feci, coget

adversarium coniectura uti: et si dicat, non habes legem, Syllogismo) concedamus ex depulsione nasci statum. Nihilo minus enim res eo revertetur, ut modo is qui agit, modo I7 is cum quo agitur, statum faciat. Sit enim accusatoris intentio, Hominem occidisti. Si neget reus, laciat statum qui negat. Quid si confitetur sed iure a se adulterum dicit occisum' nempe legem esse certum est quae permittat.

Nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est. Non fuit, inquit, adulter; ergo depuIsio incipit esse actoris, ille statum faciet. Ita erit quidem status ex prima depulsi 0ne, sed I8 ea fiet ab accusatore non a reo. Quid Τ quod eadem quaestio

145쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 6.

potest eundem vel accusatorem sacere vel reum: Oui artem ludicram eaeercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat; qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus. Nempe intentio I9 est: Artem ludicram Mercuisti; depulsio: Non Mercui artem ludicram: quaestio: Ouid sit artem ludicram Mercere ' Si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei: si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris. Frequentius lamen illud accidet, quod est 20 a plurimis traditum. Εffugerunt has quaestiones qui dixe- runt, statum esse id, qu0d appareat ex intentione et depulsione, ut Fecisti, Non feci aut Recte feci. Viderimus ta-21men, utrum id sit status an in eo status. Hermagoras statum vocat, per quem subiecta res intelligatur et ad quem probationes etiam partium referantur. Nostra opinio semper haec fuit: cum essent frequenter in causa diversi quaestionum status, in eo credere statum causae, quod esset in ea potentissimum et in quo maxime res verteretur. Id si

quis generalem quaestionem vel caput generaIe dicere malet: cum hoc mihi n0n erit pugna, non magis, quam si aliud adhuc, quo idem intelligatur, eius rei nomen invenerit, quanquam tota volumina in hanc disputationem impendisse multos sciam: nobis statum dici placet. Sed cum in aliis omnibus 22 inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi suisse: adeo,

nec quis numerus nec quae nomina, quive generales quive speciales sint flatus, conVenit. Ac primum Aristoteles elementa decem consti-23tuit, circa quae Versari videatur omnis quaestio. ουσίαν, quam Plautus essentiam vocat, neque sane aliud est eius

nomen Latinum: sed ea quaeritur, an sit Τ Qualitatem, cuius apertus intellectus est. Quantitatem, quae dupliciter a posterioribus divisa est, quam magnum et quam multum sit ΤAd aliquid, unde ducta est translatio et comparatio. Post 24

haec Ubi et Quando: deinde Facere, Pati, Habere, quod

est quasi armatum esse, vestitum esse. NOVissime κεισθω, quod est compositum esse quodam modo, ut calere, Stare,

irasci. Sed ex his omnibus prima quattuor ad status perti

146쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI 25 nere, cetera ad quosdam locos argumentorum videntur. Alii novem elementa posuerunt, Personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere . ad coniecturae et qualitatis instrumenta video. Tempus, quod χρονον Vocant, ex quo quaestio, an is, quem, dum addicis est, mater peperit, servus sit natus y Locum, unde controversia videtur, an fas fuerit tyrannum in templo occi-26dere' Au Gulanerit, qui domi latuit' Tempus iterum, quod κραρον appellant: hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel hiemem: huic subiicitur illa in pestilentia comissator. Actum, id est πραυν, quod eo

reserunt, sciens commiserit an insciens' necessitate an

casti et talia. Numerum, qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, quia tot ty-27rannos sustulerit' causam, cui plurimae subiacent lites, quotiens lactum non negatur, sed quia iusta ratione sit sactum, defenditur. Tροπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum: hinc est adulter Ioris caesus vel

fame necatus. Occasionem factorum, quod est apertius, quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum et 28 tamen αφορμας εργων Vocant. Hi quoque nullam quaestionem extra haec putant. Quidam detrahunt duas partes, numerum et occasionem, et pro illo quem dixi actu subiiciunt res, id est πραγματα. Quae ne praeterisse viderer, satis habui attingere. Ceterum his nec status satis ostendi ne oomnes contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus, quae de utraque re dicam. Erunt enim plura multo, quam quae his elementis comprehenduntur. 29 Apud plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino statum esse coniecturalem. Sed quibus placuerit, neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui. Rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur. Quo modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique, qualis sit cuiusque rei natura, quaeri

potest. Sed utrocunque modo 8equeretur gumma confusio. 30 Neque interest, unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem. coniectura dicta est aconiectu, id est directione quadam rationis ad veritatem,

147쪽

mST. ORATOR. LIB. III, 6.

unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur. Appellatum tamen est hoc genus varie, sicut

sequentibus apparebit. QV0T ET QUI STATUS. Fuerunt, qui duos status facerent: Archedemus con-31iecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum 7 quid iniustum 7 quid dicto audientem non esse Τ quod vocat de eodem et alio. Huic diversa sententia eorum suit, qui duos quidem status 32 esse voluerunt sed unum infitialem, alterum iuridicialem. Infitialis est, quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando momen alii in totum dederunt, alii in partem, quia accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt. Iuridi-33cialis est qui Graece dicitur δικοι λογικος. Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata sinitio. Nam subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur, iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur, vel surtum vel amentiam. Qua in opinione Pamphilus suit, 34 sed qualitatem in plura partitus est; plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua constet, et in rem de qua non constet. Nam est verum: nec aliter fieri potest, quam ut aut certum sit sactum esse quid aut non sit: si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status.

Nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus Dextra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικον hoc περὶ ἐ-οίας vocat: idem, qui απρολταον et προληπτι κον dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet. Idem Theodorus, qui de eo, An sit et de 36 accidentibus ei, quod esse constat, id est περὶ ουσίας καὶ συμβεβηκοτων, existimat quaeri. Nam in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua. Sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine id est finitivam: Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid. Sunt qui et de eodem et de alio modo qualitatem esse modo 37 finitionem velint. In duo et Posidonius dividit, vocem et res. In voce quaeri putat, an significet, quid, quam multa,

148쪽

M. FAB. QUINTILIANI quo modo Τ in rebus coniecturam, quod κατ αἴσλὶσιν Vocat,

et qualitatem, et finitionem, cui nomen dat κατ ἐννοιαν, et ad aliquid. Unde et illa divisio est, alia esse scripta alia 38 inscripta. Celsus Cornelius duos et ipse secit status generales, an sit 3 quale sit 3 Priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur, an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit, et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. Qualitatem in rem et scriptum dividit. Scripto quattuor partes legales, exclusa translatione: quantitatem et 39 mentis quaestionem coniecturae subiecit. Est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate: ipsam porro qualitatem

40 aut in summo genere consistere aut in succedentibus. De substantia est coniectura. Quaestio enim tractatur rei, ansacta sit 3 an fiat 7 an sutura sit' interdum etiam mentis: idque melius, quam quod iis placuit, qui statum eundem lacti nominaverunt, tanquam de praeterito tantum et tantum 41 de sacto quaereretur. Pars qualitatis, quae est de Summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod nulgo laudatur; succedentium autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam privatam eae templo furatus est' aut de re denominata, ubi et sactum esse certum est nec dubitatur, quid sit, quod sactum est. Cui subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus 42 quaestiones. His etiam celeri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam reseratur, ut Maiorne sol quam terra' modo ad qualitatem, Quanta poena quempiam quantove praemio sit aspici iustum' et translatio versetur 43 circa qualitatem, et definitio pars sit translationis: quin et contrariae leges et ratiocinativus flatus, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur: nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis

constitutor) ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum, verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur voluntate. 44 A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur, et omnia, quae aut in controver-

Siam aut in contentionem veniant, contineri putat, Sit uer

149쪽

0uid sit 3 Quale sit ' quorum nomina apertiora fiunt, quam ut dicenda sint. Idem Patrocles sentit. Τris secit et 45M. Antonius his quidem verbis: Paucae res sunt, quibus

eae rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum,

ius iniuria, bonum malum. Sed quoniam, quod iure dicimur secisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur: secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere. Itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem: qui et Verginio placent. Horum deinde secerunt species, ita ut legali subii-46cerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur; legum

contrariarum, quae αντινομία dicitur: et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατα ρητον καὶ διανοιαν; et μεταληψιν, quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam Vocamus; συλλογισμον, quem accipimus ratiocinativum vel

collectivum: ambiguitatis, quae ἀμφιβοuα nominatur: quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.

Quattuor fecit Athenaeus, προτρεπτικην στάσιν Vel 47 παρορμητικην, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius; συντελικην, qua coniecturam significari magis ex his, quae sequuntur, quam eX ipso nomine apparet: υπαλλακτικήν, ea finitio est, mutatione enim nominis constat: iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus. Nam est, ut dixi, multa in nominibus disserentia. Sunt qui υπαλ-4 8λακτικην translationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem. Fecerunt alii totidem status sed alios,

An sit 7 Quid sit Τ Quale sit 3 Quantum sit 3 ut Caecilius

et Theon. Aristoteles in rhetoricis, An sit, Quale, Quan-49ium, et Quam multum sit 3 quaerendum putat. Quodam tamen loco finitionis quoque vim intelligit, quod dicit quaedam sic defendi, Sustuli, sed non furtum feci; Percussi, Sed non iniuriam feci. Posuerat et Cicero in libris rhetoricis, 50

lacli, nominis, generis, actionis; ut in laeto coniectura, in nomine sinitio, in genere qualitas, in actione ius intelligeretur. Iuri subiecerat translationem. Verum hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.

Fuerunt qui facerent quinque, coniecturam, siniti0-bI

150쪽

nem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut dixi, iisdem generalibus capitibus utitur, An sit 3

Quid sit Τ Quale sit 3 Quantum sit 3 Ad aliquid. Hoc ultimum maxime in comparativo genere Versari putat, quoniam melius ac peius, maius et minus nisi alio relata non intelli-52guntur. Sed in illas quoque translativas, ut supra significavi, quaestiones incidit, An huic ius agendi sit 3 vel, sacere aliquid conveniat 7 An contra hunc' An hoc tempore 753 An sic Τ omnia enim ista reserri ad aliquid necesse est. Aliis ex status putant, c0niecturam, quam γενεσιν vocant; et

qualitatem: et proprietatem, id est ἰδιοτητα, quo verbo finitio ostenditur: et quantitatem, quam αξίαν dicunt: et comparationem: et translati0nem, cuius adhue novum nomen in- Ventum e Si μεταστασις; novum, inquam, in statu, alioqui ab 54 Hermagora inter species iuridiciales usitatum. Aliis septem esse placuit: a quibus nec translatio nec quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum triuin locum subditae 55 quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus. Alii pervenerunt usque ad octo, translatione ad septem superiores adiecta. A quibusdam deinde divisa ratio est, et status rationales appellarunt, quaestiones quemadmodum supra

dixi) legales, ut in illis de re in his de scripto quaereretur. Quidam in diversum hos status esse, illas quaestiones malue-56ruiit. Sed alii rationales tres putaverunt, An sit 7 Quid sit ΤQuale sit 7 Hermagoras solus quattuor, coniecturam, pro prietatem, translationem, qualitatem, quam per accidentia, id est κατα συμβεβηκός, vocat, hac interpretatione, An illi accidat viro bono esse, vel malo 7 Hanc ita dividit, de appetendis et fugiendis, quae est pars deliberativa: de per-57 sona, ea ostenditur laudativa; negotialem, quam πραγματικην vocat, in qua de rebus ipsis quaeritur, remoto personarum complexu, ut, Sitne liber qui est in assertione ΤAn divitiae superbiam pariant 7 An iustum quid, an bonum sit 3 Iuridicialem, in qua sere eadem sed certis destinatisque personis quaerantur: An ille iuste hoc secerit, vel bene Τ58 Nec me fallit, in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci neg0tialis interpretationem, cum ita scriptum sit: Myotialis est, in qua, quid iuris eae cirili more et aequitate sit,

SEARCH

MENU NAVIGATION