M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 1.

105 LIBER III.

Libro tertio haec continentur: Prooemium de scriptoribus artis rhetoricae. Quod initium rhetorices. Quae partes. Quae genera causarum. Quibus contineatur omnis ratio dicendi. Quid sit si ius. Unde ducatur. Quot et qui status. De laude et vituperatione. De suasoria et prosopopoeia. De partibus causarum iudicialium. De generibus earundem. Quid Sit quaestio, ratio, iudicatio, com

tinens, et quatenuS neceSSaria.

PROOEMIUM DE SCRIPT0RIBUS ARTIS RUET0RΙCM. I huoniam in libro secundo quaesitum est, quid esset rhetorice et quis finis eius: artem quoque esse eam et utilem et

virtutem, ut Vires nostrae tulerunt, οStendimus: materiamque ei res omnes, de quibus dicere oporteret, subiecimus: iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exequar: intra quem modum plerique scriptores Artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit. Νec sum 2 ignarus, h0c a me praecipue, quod hic liber inchoat, opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe dissicillimum, ita nescio an minimae legentibus suturum Voluptati: quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret. In celeris enim 3 admiscere temptavimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia, namque in id eligi materia poterat uberior, sed ut

hoc ipso alliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum, quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea, quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures praesertim tam delicatas raderet, verebamur. Qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum; nam que hac, ut est notum, similitudine utitur:

Ac veluti pueris absinthia taetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum

Aspirant mellis dulci flavoque liquore,

et quae Sequuntur. Sed nos veremur, ne parum hic liber 5 mellis et absinthii multum habere videatur, sitque salubrior

132쪽

M. FAB. QUINTILIANI

studiis quam dulcior. Quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab aliis tradita continebit: habeat etiam quosdam . qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores,' quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias muniverunt 6 atque in suam quisque induxit sequentes. Illi autem probant quo lecunque ingres It sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse ma-7 vult quam discere. Est autem, ut procedente libro patebit triffinita dissensio auctorum, primo ad ea, quae rudia atque impersecta adhuc erant, adiicientibus quod invenissent scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur afferre, etiam recta mutantibus. 8 Nam primus post eos, quos poetae tradiderunt, movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. Artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, 9 ut traditur, discipulus. Is beneficio longissimae aetatis nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi fuit aemulus et ultra 10 Socraten usque duravit. Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem, quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Eleus et, quem Palameden Plato appellat, Al11 cidamas Elaites. Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus Artem et ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus: etiam Polycrates, a quo Scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Bretantius 12 ex his et ipse, quos Plato appellat λογοδαιδαλους. Horum primi communes locos tractasse dicuntur Protagoras, G0rgias: affectus Prodicus et Hippias et idem Protagoras et Thrasrmachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum quidquam, quod ornatum oratorium habeat: eius aliqua serri. Equidem non reperio quidquam tanta eloquentiae fama dignum: ideoque minus miror esse, qui nihil ab eo scriptum putent, haec autem, quae seruntur, ab aliis esse 13 composita. His successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates: quanquam de praeceptore eius inter

133쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 1.

auctores non convenit, nos autem Aristoteli credimus. Hinc velut diversae secari coeperunt viae. Nam et Isocratis prae-1 stantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore Octavum enim et nonagesimum implevit annum ) pomeridianis scholis Aristoteles praecipere artem Dratoriam coepit, noto quidem illo ut traditur) versu ex Philocteta frequenter usus: Αἰσχρον σι-ὰν, 'Do κρατην ἐαν

λεγειν, Turpe esse tacere et Isocraten pati dicere. Ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est. Eodem tempore Theodectes suit, de cuius Opere supra dictum est. Theophrastus quoque Aristotelis discipulus de 15 rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum principes. Fecit deinde velut propriam Hermagoras 16 viam, quam plurimi sunt secuti: cui maxime par atque aemu lus videtur Athenaeus suisse. Multa post Apollonius Molon, multa Areus, multa Caecilius et Halicarnasseus Dionysius. Praecipue tamen in se converterunt studia Apollodorus Per-17gamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium, quem studiose audisse, cum in eam insulam secessisset, dicitur Tiberius Caesar. Hi diversas opiniones tradiderunt, appella-18tique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. Sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo suit Latine Gajus Valgius, Graece Atticus. Nam

ipsius sola videtur Ars edita ad Mallium, quia ceteras missa ad Domitium epistola non agnoscit. Plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint. Romanorum primus quantum ego quidem sciam) con-19didit aliqua in hanc materiam M. Cato ille Censorius, post M. Antonius inchoavit: nam hoc solum opus eius atque id ipsum imperfectum manet. Secuti minus celebres: quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam. Praeci-20puum vero lumen sicut eloquentiae ita praeceptis quoque eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique Oratorias artes, M. Tullius: post quem tacere modestissimum laret, nisi et rhetoricos suos ipse adolescenti sibi elapsos

134쪽

M. FAB. QUINTILIANI diceret, et in oratoriis haec minora, quae plerumque desid rarantur, sciens omisisset. Scripsit de eadem materia non

pauca cornificius, aliqua Stertinius, nonnihil pater Gallio: accuratius vero priores lGallionei Celsus et Laenas et aetatis nostrae Verginius, Plinius, Tutilius. Sunt et hodie clari

eiusdem operis auctores, qui si omnia c0mplexi sorent, consuluissent labori meo: sed parco nominibus viventium: veniet eorum laudi suum tempus, ad posteros enim Virtus durabit, non perveniet invidia. 22 Non lamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. Neque enim me cuiusquam Sectae velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quae volent lacienda copia suit, sicut ipse plurium in unum consero inventa: ubicunque ingenio non erit

Iocus, curae testimonium meruisse contentus.

QV0D INITIUM RHΕΤ0RICES.II. Nec diu nos moretur quaestio, quae rhetorices origo sit. Nam cui dubium est, quin sermonem ab ipsa rerum natura geniti protinus homines acceperint, quod certe principium est eius rei) huic studium et incrementum dederit uti-2 litas, summam ratio et exercitatio 7 Nec video, quare curam

dicendi putent quidam inde coepisse, quod hi, qui in discrimen aliquod vocabantur, accuratius loqui defendendi sui gratia instituerint. Haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem: nisi quis dicet, etiam gladium subricatum ab eo prius, qui serrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius com-3 pararit. Initium ergo dicendi dedit natura, initium artis

observatio. Homines enim, siculi in medicina, cum Viderent alia salubria alia insalubria, ex observatione eorum BD iecerunt artem: ita, cum in dicendo alia utilia alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam secundum rationem eorum adiecerunt ipsi quoque; haec confirmata sunt usu, tum quae sciebat quisque docuit.

4 Cicero quidem initium Orandi conditoribus urbium ac legumlatoribus dedit, in quibus suisse vim dicendi necesse est: curiamen hanc primam originem putem, non video, cum sint ad-

135쪽

IriST. ORATOR. LIB. III, 3.

huc quaedam vagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in his nati et legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique alium alio melius loqui credant. QUAE PAR ΤΕ S. III. Omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique

auctores tradiderunt, quinque partibus constat, in Ventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione Sive actione, utroque enim modo dicitur. Omnis Vero Sermo, quo quidem voluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et verba. Hic si est brevis et una conclu-2sione finitus, nihil fortasse ultra desideret: at oratio longior plura exigit. Non tantum enim reseri, quid et quo modo dicamus sed etiam quo loco: opus ergo est dispositione. Sed neque omnia, quae res postulat, dicere neque suo quaeque loco poterimus, nisi adiuvante memoria: quapropter ea quoque pars quarta erit. Verum haec cuncta cor-3 rumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio. IIuic quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.

Nec audiendi quidam, quorum est Albutius, qui tris

modo primas esse partes volunt, quoniam memoria atque actio natura non arte contingant, quarum nos praecepta

suo Ioco dabimus) licet Thrasymachus quoque idem de

actione crediderit. His adiecerunt quidam sextam partem, bita ut inventioni iudicium subnecterent, quia primum esset invenire deinde iudicare. Ego porro ne invenisse quidem credo eum, qui non iudicavit: neque enim contraria, communia, si ulla invenisse dicitur quisquam sed non vitasse. Et Cicero quidem in Rhetoricis iudicium subiecit inventioni: 6 mihi autem adeo tribus primis partibus videtur esSe permixtum, nam neque dispositio sine eo neque elocutio sueri i) ut pronuntiationem quoque vel plurimum ex eo mutuari putem. Quod hoc audacius dixerim, quod in Partitionibus 7 oratoriis ad easdem, de quibus supra dictum est, quinque pervenit partes. Nam cum dupliciter primum divisisset, in inventionem atque elocutionem: res ac dispositionem inven-

136쪽

Μ. FAB. QUINTILIANItioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit: quintam

quoque constituit, communein ac velut custodem omnium, memoriam. Idem in Oratore quinque rebus c0nstare eloquentiam dicit, in quibus postea scriptis certior eius gen-8tentia est. Non minus mihi cupidi novi latis alicuius videntur suisse, qui adiecerunt Ordinem, cum dispositionem dixissent: quasi aliud sit dispositio quam rerum ordine quam optimo collocatio. Dion inventionem modo et dispositionem tradidit sed utramque duplicem, rerum et Verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoria accedat: Theodorei sere inventionem duplicem, rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras partes. 9Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque elocutionis sunt, subiicit oeconomiae, quae Graece appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.

10 Est et circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine partium quidam inventioni quidam dispositioni subiunxerunt:

nobis quartus eius locus maxime placet. Non enim tantum inventa tenere, ut disponamus, nec disposita, ut eloquamur, sed etiam verbis formala memoriae mandare debemus. Hac enim omnia, quaecunque in Orationem collata sunt, continentur.

11 Fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partes esse existimarent sed opera oratoris: eius 12 enim esse invenire, disponere, eloqui et cetera. Quod si accipimus, nihil arti relinquimus. Nam bene dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia: vel, ut alii putant, artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis. Ita invenire quidem et disponere oratoris, inventio 13 autem et dispositio rhetorices propria videri potest. In eo

plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an eiusdem Opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae Vocant στοιχεια. Sed neque elementa recte quis dixerit, alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel humor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia: nec operum recte nomen

accipient, quae non ab aliis perficiuntur sed aliud ipsa per-I4ficiunt. Partes igitur sunt. Nam cum sit ex his rhetorice,

137쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 3. 4.

fieri non potest, ut, cum totum ex partibus tonstet, non sint partes totius, ex quibus constat. Videntur autem mihi, qui haec opera dixerunt, eo quoque moti, quod in alia rudi sus divisione nollent in idem nomen incidere, partes enim rhetorices esse dicebant laudativam, deliberativam, iudicialem. Quae si partes sunt, materiae sunt potiusquam artis. Namque in his singulis rhetorice tota est: quia 15

et inventionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecunque earum desiderat. Itaque quidam genera tria rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii, qu0s secutus est Cicero, genera causarum.

QUAE GENERA CAUSARUM. IV. Sed tria an plura sint, ambigitur. Nec dubie prope

omnes utique gummae apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelem seculi, qui nomine tantum alio contionalem pro deliberaliva appellat, hac partitione contenti fuerunt. Verum 2 et tum leviter est temptatum, cum apud Graecos quosdam tum apud Ciceronem in libris de Dratore, et nunc maximo

temporum nostrorum auctore prope impulsum, ut non modo

plura haec genera sed paene innumerabilia videantur. Nam 3 si laudandi ac vituperandi ossicium in parte tertia ponimus:

in quo genere versari videbimur, cum querimur, conSolamur, mitigamus, concitamus, terremus, confirmamus, praecipimus, obscure dicta interpretamur, narramuS, deprecamur, gratias agimus, gratulamur, obiurgamus, maledicimus, describimus, mandamus, renuntiamus, Optamus, Opinamur et

plurima alia' ut mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia, quaerendumque, quo moti priores rem tam late lasam iam breviter astrinxerint. Quos qui errasse putant, hoc secutos arbitrantur, quod in his sere versari tum oratores videbant: nam et laudes ac vituperationes 5 scribebantur, et ἐπιταφίους dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores Artium pro solis comprehenderint frequentissima. Qui vero 6 defendunt, tria laciunt genera auditorum: unum, quod ad delectationem conveniat, alterum, quod consilium accipiat, tertium, quod de causis iudicet. Mihi cuncta rimanti et talis

138쪽

M. FAB. QUINΤΙLIANI quaedam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in 7 iudiciis est aut extra iudicia. Eorum, de quibus iudicio quaeritur, manifestum est genus: ea, quae ad iudicem non veniunt, aut praeteritum habent tempus, aut futurum: praeterita laudamus aut vituperamus, de suturis deliberamus. 8 Item omnia, de quibus dicendum est, aut certa gint necesse est aut dubia. Certa, ut cuique est animus, laudat aut culpat: ex dubiis partim nobis ipsis ad electionem sunt libera, de his deliberatur: partim aliorum sententiae commissa, de his lile contenditur. 9 Anaximenes iudicialem et contionalem generales partes esse voluit, septem autem species: hortandi, dehortandi, laudandi, vituperandi, accusandi, defendendi, eaequirendi, quod ἐνταστικον dicit: quarum duae primae

deliberativi, duae sequentes demonstrativi. tres ultimae iudi-10cialis generis sunt partes. Protagoran transeo, qui interrogandi, respondendi, mandandi, precandi, quod ευχρολην dixit, partes solas putat. Plato in Sophiste iudiciali et contionali tertiam adiecit προσομλητικην, quam sane permittamus nobis dicere sermocinatricem; quae a forensi ratione disiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius I vis eadem prosecto est quae dialecticae. Isocrates in omni genere inesse laudem ac vituperationem existimavit. Nobis et tutissimum est auctores plurimos sequi, et ita 12 videtur ratio dictare. Est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac vituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore laudativum: idem alii demonstratinum Vocant. Utrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse, nam ἐγκωμια - 13στικον aut ἐπιδεικτικόν dicunt. Sed mihi ἐπιδεικτικον non tam demonstrationis vim habere quam ostentationis videtur et multum ab illo ἐγκωμιαστικω differre: nam ut continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit. 14 An quisquam negaverit Panegyricos ἐπιδεικτικους esse 'Atqui sormam suadendi habent et pleraque de utilitatibus Graeciae loquuntur. Ut causarum quidem genera tria Sint, sed ea tum in negotiis tum in ostentatione posita. Nisi sorte

non ex Graeco mulantes demonstratinum vocant, verum id

sequuntur, quod laus ac vituperatio quale sit quidque de-

139쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 5.

monstrat. Alterum est deliberativum, tertium i v d i - 15ciale. Ceterae species in haec tria incident genera, nec invenietur ex his ulla, in qua non laudare ac vituperare, Suadere ac dissuadere, intendere quid vel depellere debeamus.

Illa quoque sunt communia, conciliare, narrare, docere, augere, minuere, concitandis componendisve assectibus animos audientium fingere.

Ne his quidem accesserim, qui laudativam materiam 16 honestorum, deliberativam titilium, iudicialem iustorum

quaestione contineri putant, celeri magis ac rotunda usi distributione quam Vera. Stant enim quodamm0do mutuis auxiliis omnia. Nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro iudicialem inVeneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae supra diximus, reperiatur. QUIBUS CONTINEATUR OMNIS RΑΤΙ0 DICENDI. V. Omnis autem oratio constat aut ex his, quae gignificantur, aut et his, quae significant, id est rebus et verbis. Facultas orandi c0nsummatur natura, arte, e Xercitatione, cui partem quartam adiiciunt quidam imitationis,

quam nos arti subiicimus. Tria sunt item, quae praestare 2 debeat orator, ut doceat, moveat, delectet. Haec enim clarior divisio quam eorum, qui totum opus in res et in affectus partiuntur. Non semper autem omnia in eam, quae tractabitur, materiam cadent. Erunt enim quaedam remotae ab assectibus, qui ut non ubique habent locum, ita quocunque irruperunt, plurimum valent. Praestantissimis auctoribus 3 placet, alia in rhetorice esse, quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio. Quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem, nisi de qua quaeratur, existimant, cui cum maxima pars scriptorum repugnat tum etiam ipsa partitio: nisi sorte laudare,

quae constet esse honesta, et Vituperare, quae eX consesso sint turpia, non est oratoris ossicium.

Illud iam omnes latentur, esse quaestiones in scripto et in non scripto: in scripto de iure, in non scripto dere. Illud rationale hoc legale genus Hermagoras atque eum

140쪽

1 14

M. FAB. QUINTILIANI 5 secuti vocant, id est νομικον et λογικον. Idem sentiunt, qui omnem quaestionem ponunt in rebus et in rectis. Item conVenit, quaestiones esse aut infinitas aut sinitas. Infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur,

quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho con-6venientes, Athenaeus partem causae appellat. Hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, An providentia mundus regatur' actionis, An accedendum ad rempublicam administrandam ' Prius trium generum, an sit 3 quid sit 3 quale sit 3 omnia enim haec ignorari possunt: sequens duorum, quo modo adipiscamur 7 quo modo

7 utamur 7 Finitae autem sunt eX complexu rerum, persona rum, temporum, ceterorumque: quae υποθέσεις a Graecis dicuntur, causae a nostris. In his omnis quaestio videtur 8 circa res personasque consistere . Amplior est semper infinita, inde enim sinita descendit. Quod ut exemplo pateat, in sinita est, An uror ducenda' finita, An Catoni ducenda

ideoque esse suasoria potest. Sed etiam remotae a personis

propriis ad aliquid referri solent. Est enim simplex, An respublica administranda' refertur ad aliquid, An in ty-9rannide administranda' Sed hic quoque subest velut latens persona, tyrannus enim geminRt quaestionem, subestque et temporis et qualitatis tacita vis: nondum tamen hoc proprie dixeris causam. Hae autem, quas infinitas voco, et generales appellantur: quod si est verum, finitae speciales erunt. In omni autem speciali utique inest generalis, ut

10 quae sit prior. Ac nescio an in causis quoque, quidquid in quaestionem venit qualitatis, generale sit. Milo Clodium occidit, ture occidit insidiatorem; nonne hoc quaeritur, An sit ius insidiatorem occidendi Quid in coniecturis Τnon illa generalia, An causa sceleris odium' cupiditas 'An tormentis credendum y Testibus an argumentis maior

fides habenda' Nam finitione quidem comprehendi nihil non11 in universum, certum erit. Quidam putant etiam eas thesis p 0sse aliquando nominari, quae personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas: ut causa sit, cum Ore-

SEARCH

MENU NAVIGATION