M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 4.

natura minimum spei dederit, in qua ingenium iudicio praesumitur. Materiam esse primum volo vel abundantiorem atque ultra quam oporteat lasam. Multum inde decoquent anni, mullum ratio limabit, aliquid velut usu ipso deleretur, sit modo unde excidi possit et quod exculpi; erit aulem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caelatura altior rumpat. Quod me de his aetatibus sentire 8

minus mirabitur, qui apud Ciceronem legerit: Volo enim senserat in adolescente fecunditas. Quapropter in primis evitandus et in pueris praecipue

magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum. Inde fiunt humiles statim et 9 velut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. Macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis putant vitio carere, in id ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent. Quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec musta in lacu statim austera sint; sic et annos serent et vetustate proficient. Nec illud quidem quod admoneamus indignum est, in-10 genia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere: nam et desperant et dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent, nihil ponantur. 0uod II etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse salcem, quia resormidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse. Iucundus ergo tum ma-I2xime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur: laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo aliquid sui. Nonnunquam hoc quoque erit utile, ipsum totas dictare materias, quas et imitetur pueret interim tanquam suas amet. Et si tam negligens ei stilus 13suerit, ut emendationem non recipiat: expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam rursus a me tractatam

scribere de integro iuberem, posse enim eum adhuc me lius p quatenus nullo magis studia quam spe gaudent. Aliter I autem alia aetas emendanda est, et pro modo virium et exigendum et corrigendum opus. Solebam ego dicere pueris

aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc,

92쪽

M. FAB. QUINTILIANI venturum tempus, quo idem non permitterem; ita et ingenio gaudebant et iudicio non fallebantur. 15 Sed ut eo revertar, unde sum digressus: narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo. Num ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint, utile est pueris ad loquendi facultatem: ideoque et

retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris, et dum non possunt, et dum res ac Verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita, cum iam formam rectae atque emendatae orationis accipient, extemporalis garrulitas nec expectata cogitatio et vix sur- 16gendi mora circulatoriae vere iactationis est. Hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque prosectus

frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur 17 Erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis negligenter locus iste transibitur. Interim satis est, si puer omni cura et summo, quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit: in hoc assuescat, huius sibi rei naturam faciat. Ille demum in id, quod quaerimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet recte dicere

quam cito.

18 Narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi

confirmandique eas, quod ανασκευχὶ et κατασκευχὶ Vocatur.

Id porro non tantum in sabulosis et carmine traditis fieri potest verum etiam in ipsis annalium monumentis, ut, si quaeratur, an sit credibile super caput Valerii pugnantis sedisse corvum, qui os oculosque hostis Galli rostro atquctalis enerberaret, sit in utramque partem ingens ad dicen-19 dum materia: aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae. Nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est. Saepe etiam quaeri solet de tempore, de loco quo gesta res dicitur, non nunquam de persona quoque: sicut Livius frequentissime

dubitat, et alii ab aliis historici dissentiunt. 20 Inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudaro:

93쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. II, 4. 67 claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est. Namque eb ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde c0gnitio rerum venit, et exemplis, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruitur, cum res poscet, usurus. Hinc 21 illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterve delerior: quae quanquam versatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et virtutum vitiorumque non tantum naturam sed etiam modum tractat. Verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore.

Communes loci de his loquor, quibus citra per-22sonas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes: quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut Si p0-

natur adulter caecus, aleator pauper, Petulans geneae. Ηahent autem nonnunquam etiam defensionem. Nam et prora Ivaeuria et pro amore dicimus, et leno interim paraSitusque delanditur sic, ut non homini patrocinemur sed crimini.

Theses autem, quae sumuntur ex rerum compara-24tione, ut rusticane rita an urbana polior: iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum. Nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a Cicerone tractatur. Sunt et illae paene totae 25 ad deliberativum pertinentes genus, ducendans uaeor, pe tendine sint magistratus. Namque et hae personis modo

adiectis suasoriae erunt.

Solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam 26

iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum quaerere atque exequi iuberent, Cur ammata apud Lacedaemonios Venus, et Ouid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.

94쪽

M. FAB. QUINTILIANI

27 Nam locos quidem, quales sunt de testibus, se eme his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parris fides, adeo manifestum est ad sorenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in ostigiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum 28 dictiones his velut emblematis exornarentur. Quo quidem neque enim eius rei iudicium dis erre sustineo) summam videbantur mihi infirmitatem de se confiteri. Nam quid hi possint in causis, quarum varia et nova gemper est facies, proprium invenire: quomodo propositis ex parte adversa

respondere, altercationibus velociter occurrere, testem rogare: qui etiam in his, quae sunt communia et in plurimis

causis tractantur, vulgatissimos sensus verbis nisi tanto

29 ante praeparatis pr0sequi nequeant 7 Nec vero his, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens

audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur Τ30 cum eo quidem quod vix ullus est tam communis locus, qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis vinculo copulatus, appareatque eum non tam in-31 sertum quam applicitum: vel quod dissimilis est ceteris vel quod plerumque assumi etiam parum apte solet, non quia desideratur sed quia paratus est. Ut quidam sententiarum

gratia verbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat 32 nasci sententia. Ita sunt autem speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa: ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua sed interim etiam contraria est. Verum hactenus evagari satis fuerit. 33 Legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope summis operibus suspecturas vires desiderant: quae quidem suasoriis an controversiis magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatum dissert. Apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris suit. Utroque autem modo paucade his et sere certa dicuntur. Nam et genera sunt tria, sacri,

34 publici, privati iuris. Quae divisio ad laudem magis spectat,

95쪽

si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. Ea quidem, de quibus

quaeri solet, communia omnibus. Aut enim de iure dubitari Mpotest eius, qui rogat, ut de P. Clodii, qui non rite creatus tribunus arguebatur: aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino sorte nundino promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve

quid. quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel serri, sive alicui manentium legum repugnare. Sed haec ad illas primas 36

exercitationes non pertinent, nam sunt hae citra complexum personarum, temporum, cauSarum. Reliqua eadem sere vero

fictoque huiusmodi certamine tractantur. Nam vitium aut in 37 verbis aut in rebus est. In verbis quaeritur, an satis significent, an sit in iis aliquid ambiguum. In rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in singulos homines. Maxime Vero commune est quaerere, an Sithonesta, an utilis. Nec ignoro, plures fieri a plerisque 38 partes: sed nos iustum, pium, religiosum, celeraque his similia honesto complectimur. Iusti tamen species non simpliciter exculi solent. Aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane poena Vel praemio sit: aut de modo praemii poenaeve, quia tam maior quam minor culpari potest. Utilitas quoque 39 interim natura discernitur, interim tempore. Quaedam an

obtineri possint, ambigi solet. Ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando lotas aliquando ex parte reprehendi

solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. Nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non is

in perpetuum rogentur sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia suit, de qua Ciceronis oratio est. Sed de his nihil hoc loco praecipi potest, constant enim propria rerum, de

quibus agitur, non communi qualitate. His sere veteres facultatem dicendi exercuerunt assum- 41pta tamen a dialecticis argumentandi ratione. Nam fictas ad imitationem sori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum sere constat. An Mab ipso id genus exercitationis sit inventum, ut alio quoque libro gum consessus, parum comperi: sed ne hi quidem qui hoc sortissime affirmant, ullo satis idoneo auctore nituntur.

96쪽

M. FAB. QUINTILIANI Latinos vero dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse Cicero auctor est: quorum insignis maxime

Plotius fuit. DE LECTI 0NE 0RATORUM ET HISTORICORUM APUD

RHETOREM. V. Sed de ratione declamandi post paulum. Interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad prosectum discentium rhetor, si, quemadmodum a gramma licis exigitur poetarum enarratio: ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit: quod nos in paucis, quorum id aetas exi-2gebat et parentes utile esse crediderant, servavimus. Ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento suerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi secerat legem, et robusti sere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exem-3plum nostrum sequebantur. Nec tamen, etiamsi quid novi vel sero invenissem, praecipere in posterum puderet. Nunc

vero scio id fieri apud Graecos sed magis per adiutores, quia non videntur tempora suffectura, si legentibus singulis 4 praeire semper ipsi velint. Et hercule praelectio, quae in hoc adhibetur, ut tacito atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque Verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium 5 existimanda est. At demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id professionis eius atque promissi, quo Semagistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est: eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuiusque eorum liberis 6 lectione deserviant. Nam mihi cum facilius tum eliam mulio videtur magis utile, sacto silentio unum aliquem quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiati0ni quoque assuescant: tum exposita 7 causa, in quam scripta legetur oratio, nam sic clarius quae

dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in

inventione qu0dque in elocutione annotandum erit: quae in prooemio conciliandi iudicis ratio: quae narrandi lux, brevi-

97쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 5.

tas, fides: quod aliquando consilium et quam occulta calliditas namque ea sola in hoc ars est, quae intelligi nisi ab8 artifice non possit): quanta deinceps in dividendo prudentia,

quam subtilis et crebra argumentatio: quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat: quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas: ut denique dominetur in assectibus atque in pectora irrumpat animumque iudicum similem his, quae dicit, efficiat. Tum in ratione eloquendi, quod Verbum pro-9prium, ornatum, sublime: ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose translatum, quae figura verborum, qnae levis et quadrata sed virilis tamen compositio. Ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vi-I0tiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam ostendique in his, quam multa impropria, obscura, tumida, humilia, sordida . lasciva, effeminata sint: quae non laudantur modo a plerisque sed, quod est peius, propter hoc ipsum, quod sunt prava, laudantur. Nam II

Sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio videtur, illa vero, quae utcunque deflexa sunt, tanquam exquisitiora miramur: non aliter quam distortis et

quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam his, quae nihil ex communi habitu boni perdiderunt. Atque etiam qui specie capiuntur, vulsis leva-12tisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse sormae putant, quam possit tribuere incorrupta natura: ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis moribus.

Neque solum haec ipse debebit docere praeceptor sed tafrequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri. Sic audientibus securitas aberit nec, quae dicentur, super- suent aures, simulque ad id perducentur, quod ex hoc quaeritur, ut inveniant ipsi et intelligant. Nam quid aliud agimus docendo eos, quam ne docendi semper sint 'Hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum di- 148centibus quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum: sed taliore quadam comprehensione per omnes quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui pos-

98쪽

M. FAB. QUINTILIANI

15 sunt Τ Sicut de re militari, quanquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire, qua ducum quisque ratione, in quali re, tempore, loco sit sapienter

usus aut contra. Nam in omnibus sere minus valent praece-I6pta quam experimenta, An vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis auditoribus: non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes 7 Corrigetur palam, si quid in declamando discipulus erraverit: non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius 7 Aliena enim II vitia reprehendi quisque mavult quam sua. Nec deerant plura, quae dicerem: sed neminem haec utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat sacere istud quam non displicebit.

18 Quod si potuerit obtineri, non ita dissicilis supererit quaestio, qui legendi sint incipientibus. Nam quidam illos

minores, quia sucilior intellectus videbatur, probaverunt: alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia 19 magis accommodatum. Ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium: et hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intelligen-20 dum iam prosectu opus sit. Cicero, ut mihi quidem Videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum squemadmodum

Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.

2l Duo autem genera maxime cavenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere velit: fient enim horridi atque ieiuni: nam neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod

22 est pessimum, similes sibi magnis viris videbuntur. Alterum, quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament. 23 Firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet: et novos, quibus et ipsis multa

99쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 6.

virtus adest. Neque enim nos tarditatis natura damnavit, 2 sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus; ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito. Multa ergo licebit eligere: sed curandum erit, ne iis, quibus permixta sunt, inquinentur. Quosdam vero raetiam, quos totos imitari oporteat, et suisse nuper et nunc esse, quidni libenter non modo concesserim verum etiam contenderim 7 Sed hi qui sint, non cuiuscunque est pronun-26tiare. Tullus circa priores vel erratur, ideoque hanc noVO-rum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet. DE DIVISIONE ET PARENCHIRESI.

VI. Fuit etiam in hoc diversum praecipientium prop0Silum, quod e0rum quidam materias, quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti divisione dirigere latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam assectibus. Alii, cum primas modo lineas duxissent, 2 post declamationes, quid omisisset quisque, tractabant:

quosdam Vero locos non minore cura, quam cum ad dicendum ipsi surgerent, excolebant. Utile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo: sed si sacere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus viam quam revocare ab errore iam lapsos. Primum quia emenda-3tionem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad cogitationem etiam et stilum perserunt: deinde quod libentius praecipientem audiunt quam reprehendentem. Si qui vero paulo sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant. Neque ideo tamen minus

vitia aperte coarguenda sunt. Habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse, quae praeceptor non emendaverit, cre dent. Utraque autem ratio miscenda est et ita tractanda, ut ipsae res postulabunt. Namque incipientibus danda erit velut 5 praelarmata materia secundum cuiusque vires: at cum satis composuisse sese ad exemplum videbuntur, praevia quaedam demonstranda vestigia, quae persecuti iam suis viribus sine

adminiculo progredi possint. Nonnunquam credi sibi ipsos 6

oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem Se

quendi nihil per se conari et quaerere sciant. Quodsi satis

100쪽

M. FAB. QUINTILIANI

prudenter dicenda viderint, iam prope consummata suerit praecipientis opera: at si quid erraverint adhuc, erunt ad 7 ducem reducendi. Cui rei simile quiddam facientes aves

cernimus, quae teneris infirmisque latibus cibos ore suo collat0s partiuntur; at cum visi sunt ad ulli, paulum egredi nidis et circumvolare sedem illam praecedentes ipsae docent, tum expertas vires libero coelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt. DE EDISCENDO. VII. Illud ex consuetudine mutandum prorsus exiStimo in his, de quibus nunc disserimus, aetatibus, ne omnia, quae scripserint, ediscant et certa, ut moris est, die dicant: quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, 2 credunt, cum prosectus praecipue diligentia constet. Nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane velim: sic ediscere electos ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum ea cura voluminum locos, multo 3 magis suadeam. Nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua: et qui erunt in dissiciliore huius laboris genere versati, sine molestia, quae ipsi compOSuerint, iam familiarius animo suo assigent, et assuescent optimis gemperque habebunt intra se, quod imitentur: et iam non sentientes sormam orationis illam, quam mente penitus acceperint, expriment. Abundabunt autem copia verborum Optimorum et compositione et figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus. Accedit his et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. Nam et plus auctoritatis asserunt ea, quae non praesentis gratia litis sunt comparata, et laudem saepe 5 maiorem quam si nostra sint conciliant. Aliquando tamen

permittendum, quae ipsi scripserint, dicere, ut laboris sui fructum etiam ex illa, quae maxime petitur, laude plurium capiant. Verum id quoque tum fieri oportebit, cum aliquid

commodius elimaverint, ut eo velut praemio studii sui donentur ac se meruisse, ut dicerent, gaudeant.

SEARCH

MENU NAVIGATION