M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 6. 125 consideratur; cui diligentiae praeesse apud nos iurisconsulti Mistimantur. Sed quod ipsius de his libris iudicium 59suerit, supra dixi. Sunt enim velut regestae in hos commentarios, quos adolescens deduxerat, scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est; sive eum movit id, quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris: sive quod Graeci πραγματικους Vocant iuris interpretes. Sed Cicero quidem his pulcherrimos illos de Dra- 60tore substituit, ideoque culpari, tanquam salsa praecipiat,

non potest. Nos ad Hermagoran. Translationem hic primus omnium tradidit, quanquam semina eius quaedam citra nomen ipsum apud Aristotelen reperiuntur. Ι egales autem 61 quaestiones has secit, scripti et voluntatis, quam ipse vocat κατα ἐχπον καὶ υπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, qu0rum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum) ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum. Albutius, eadem divisione usus, de-62 trahit translationem, subiiciens eam iuridiciali. In legalibus quoque quaestionibus nullum putat esse, qui dicatur ratiocinativus. Scio plura inventuros adhuc, qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec quoque excesserint modum

vereor.

Ipse me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione 63

nunc esse confiteor. Et soriasse tutissimum erat famae modo studenti, nihil ex eo mutare, quod multis annis non sensissem modo Verum etiam approbassem. Sed non sustineo esse si

conscius mihi dis,imulati in eo praesertim opere, qu0d ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus) in ulla parte iudicii mei. Nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime secisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, consessus est: et M. Tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos, de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae. Etenim super-6bvacuus laret in studiis longior labor, si nihil liceret melius invenire praeteritis. Neque tamen quidquam ex his, quae tum praecepi, supervacuum fuit: ad easdem enim particulas haec quoque, quae nunc praecipiam, revertentur; ita ne-

152쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI minem didicisse poeniteat, colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor. Omnibus autem satis lactum volo, non me hoc serius demonstrare aliis, quam mihi ipse 66 persuaserim. Secundum plurimos auctores servabam tres rationales 8tatus, coniecturam, qualitatem, sinitionem, unum legalem. Hi mihi status generales erant. Legalem in has quinque species partiebar, scripti et voluntatis, legum con-67trariarum, collectivum, ambiguitatis, translationis. Nunc quartum ex generalibus intelligo posse removeri: sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales alios legales esse: ita non erit status sed quaestionum genus: alioqui et 68 rationalis status esset. Ex iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem: Dequenter quidem sicut omnes qui me secuti sunt meminisse p0ssunt) testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideo-69que a quibusdam eum exclusum. Neque ignoro multa trans- serri, cum in omnibus sere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sint quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere 70 et si qua sunt talia. Sed personae, tempora, actiones Ceteraque propter aliquam causam transseruntur: ita non est in translatione quaestio sed in eo, propter quod tran8seruntur: . Non debes apud praetorem petere sideicommissum sed apud consides, maior enim praetoria cognitione summa est. Quaeritur, an maior summa sit' facti controversia

71 est. Non licet tibi agere mecum, cognitor enim steri non potuisti: iudicatio, an potuerit' Non debuisti interdicere

sed peterer an recte interdictum sit, ambigitur. Quae 72 omnia succedunt legitimis quaestionibus. An non praescriptiones setiam in quibus maxime videtur manifesta translatio)easdem omnes species habent, quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur 7 Deinde status ex quaestione Oritur: translatio non habet quaestionem, de qua contendit orator sed 73 propter quam contendit. Hoc apertius, Occidisti hominem, Non occidi ; quaestio, An occiderit' status, coniectura.

153쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 6. 127

Non est tale, Habeo ius actionis, Non habes; ut sit quaestio, an habeat' et inde status. Accipiat enim actionem necne, ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id, quod pronuntiat iudex, non id, propter quod pronuntiat. Hoc illi 74 simile est, Puniendus es, Non sum; videbit iudex, an puniendus sit' Sed non hic erit quaestio nec hic status. Ubi ergo Puniendus es, hominem occidisti; Νon occidi:

An occiderit' Honorandus sum, Non es; num statum habet 7 non, ut puto. Honorandus sum, quia tyrannum Occidi; Non occidissi, quaestio et status. Similiter, Non recte 75 agis, Recte ago non habet statum. Ubi est ergo Τ Λon recis agis ignominiosus. Quaeritur, An ignominiosus sit aut, An agere ignominioso liceat' quaestiones et flatus.

Ergo translativum genus causae ut comparativum et mutuae

accusationis. At enim simile est illi se Habeo ius, non ha- 76bes Occidisti, Recte occidi. Non nego, sed nec haec res statum lacit. Non enim sunt hae propositiones, alioqui

causa non explicabitur) sed cum suis rationibus. Scelus commisit Horatius, sororem enim occidit. Mn commisit, debuit enim occidere eam, quae hostis mortem maerebat.

Quaestio, An haec iusta causa' ita qualitas. Et similiter 77 in translatione, Non habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio. Habeo ius. quia abdicatio actio non est. Quaeritur, Quid sit actior finiemus: Mn licet abdicare filium, syllogismos. Item cetera per omnes et rationales et legales status. Nec ignoro suisse quosdam, qui78 translationem in rationali quoque genere ponerent h0c m0do, Hominem occidi, iussus ab imperatore. Dona templi co-

senti tyranno dedi. Deser i tempestatibus, fluminibus, valetudine impeditus, id est, non per me stetit sed per illud. A quibus etiam liberius dissentio. Non enim actio 79

transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione. Deinde is, qui tali utitur patrocinio, non recedita forma qualitatis, dicit enim, se culpa vacare: ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et sactum defenditur, altera qua tantum reus. Credendum est igitur his, quorum auctoritatem secutus Mest Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur,

154쪽

M. FAB. QUINTILIANI

an sit, quid sit, quale sit Τ quod ipsa nobis etiam natura praescribit. Nam primum Oportet subesse aliquid, de quo ambigitur: quod, quid sit aut quale sit, certe non potest aestimari, nisi prius esse constiterit, ideoque ea prima 8I quaestio. Sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit, apparet. Hoc quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra. His infinitae quaestiones, his finitae continentur: horum aliqua in demonstrativa , deliberativa, iudiciali materia utique tractantur. 82 Haec rursus iudiciales causas et rationali parte et legali continent: neque enim ulla iuris disceptatio nisi sinitione, qualitate, coniectura potest explicari. 83 Sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primosus a ratio et, si non statim reclissima linea tensa, lacilior

tamen et apertior via. Discant igitur ante Omnia . quadri- pertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat, qui acturus est. Nam, ut a defensore potissimum incipiam, longe sortissima tuendi se ratio est, si quod obiicitur negari potest: proxima, si non id, quod obiicitur, factum esse dicatur: tertia honestissima, qua recte factum defenditur. Quibus si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari neque defendi potest, ut 8 non videatur iure actio intendi. Hinc illae quaestiones

sive actiones sive translationes. Sunt enim quaedam non

laudabilia non natura sed iure concessa, ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit: et aliquid aequum sed prohibitum

85 iure, ut libertas testamentorum. Accusatori nihilo plura intuenda sunt quam ut probet sactum esse, hoc esse lactum, non recte lactum, iure se in lendere. Ila circa species easdem lis Omnis versabitur translatis tantum aliquando partibus. ut in causis, quibus de praemio agitur, recte factum petitor probat. 86 Haec quattuor veluti proposita sormaeque actionis, quae tum generales flatus vocabam, in duo ut ostendi) genera discedunt rationale et legale . Rationale simplicius est, quia ipsius tantum naturae contemplatione constat. Ilaque

155쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 6.

in eo salis est ostendisse coniecturam, finitionem, qualitatem. Legalium plures sint species necesse est, propterea quod87 multae sunt leges et varias habent sormas. Alia est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate, alias nobis, cum ipsi nullam habeamus, adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum interpretamur. Sic nascuntur haec velut simulacra Mex illis tribus, interim simplicia interim et mixta propriam tamen laciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura continentur: et sΤllogismos, qui est maxime qualitatis: et leges contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant: ei αμνιβολία, quae semper coniectura explicatur. Finitio quoque utrique 89 generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione con- Stat, communis est. Haec omnia, etiamsi in illos tres status

veniunt: tamen, quia ut dixi) habent aliquid velut proprium,

videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam

minora: dum sciant, nihil ne in his quidem praeter tria, quae praediximus, quaeri. At Quantum 7 et Quam multum' et Ad 90

aliquid et, ut nonnulli putaverunt, comparativus non eundem rationem habent: sunt enim haec non ad varietatem iuris sed ad solam rationem reserenda, ideoque semper in parte mut . coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut Qua mente Τ et

Quo tempore 7 et Quo loco δSed de singulis dicemus quaestionibus, cum tragiare 9I

praecepta divisionis coeperimus. Hoc inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse cauSarum, quae stionum autem, quae velut subiacent his et ad illud, quo iudicium continetur, reseruntur, saepe in unam cadere plures posse: etiam credo aliquando dubitari, quo statu sit uten-92dum, cum adversus unam intentionem plura opponuntur: et sicut in colore dicitur narrationis, eum esse optimum, quem

actor optime tueatur: ita hic quoque posse dici, eum statum esse faciendum, in quo tuendo plurimum adhibere virium possit Orator: ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenii 93 placuit aliud Bruto, cum exercitationis gratia comp0neret orationem, cum ille iure tanquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit Oo-

156쪽

M. FAB. QUINTILIANI 94ciso malo cive 3 in coniunctis vero posse et duos et tris inveniri vel diversos, ut si quis aliud se non secisse aliud recte secisse defendat: vel generis eiusdem, ut si quis duo crimina 95 neget. Quod accidit etiam, si de una re quaeratur aliqua sed eam plures petant, Vel eodem iure ut proximitalis vel diverso, ut cum hic testamento ille proximi tale nitetur. Quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimiles esse sta-96tus necesse est, ut in illa controversia: Testamenta legibus facta rata sint. Inlestatorum parentium liberi heredes

sint. Abdicatus ne quid de bonis patris capiat. Nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum natus tantum civis. In adoptionem dare liceat. H ad ptionem dato redire in familiam liceat, si pater natura-97lis sine liberis decesserit. Qui ex duobus legitimis alterum in adoptionem dederat alterum abdicaverat, sustulit nothum: instituto herede abdicato decessit. Tres omnes de bonis contendunt. Nothum, qui non sit legitimus, Graeci vocant: Latinum rei nomen, ut Cato qu0que in oratione quadam testatus est, non habemus ideoque utimur peregrino.

98 Sed ad propositum. Heredi scripto opponitur lex, Abdicatus ne quid de bonis patris capiat; fit status scripti et

Voluntatis, an ullo modo capere possit' an eae voluntate patrisy an heres scriptus y Notho duplex sit quaestio, quod post legitimos natus sit et quod non sit ante legitimum na-99tus. Prior syllogismon habet, an pro non natis sint habendi, qui a familia sunt alienati' Altera et scripti et

Voluntatis. Non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem suisse, ut legitimus esset nothus tunc natus, cum alius legitimus in 100 domo non esset. Scriptum quoque legis excludet dicens, Non utique, si postea legitimus natus non sit, notho nocere: uteturque hoc argumento: Finge solum natum nothum, cuius condicionis erit' Tantum cinis' atqui non erit post legitimum natus. Filius' atqui non erit ante legitimos natus. Ouare si verbis legis stari non potest, 101 voluntate standum est. Nec quemquam turbet, quod ex una lege duo status fiant: duplex est, ita vim duarum habet.

Redire in familiam volenti dicitur ab altero primum, Ut tibi

157쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 6. 7.

redire liceat; heres sum. Idem status, qui in petitione abdicati: quaeritur enim, an possit esse heres abdicatus.

Obiicitur communiter a duobus, Redire tibi in famulam 102

non licet, non enim paler sine liberis decessit. Sed in hoo propria quisque eorum quaesti0 ne nitetur. Alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa, qua repellitur, lege: supervacuum enim fuisse prohiberi patris bonis abdicatum, si esset numero alienorum: nunc quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id e faciat, ne filius sit sed ne heres. Status finitivus, Quid sit silius' Rursus nothus eis-103dem colligit argumentis, non sine liberis patrem decessisse quibus in petitione usus est, ut probaret esse se filium. Nisi sorte et hic finitionem movet, An liberi sint etiam non legitimi' cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status scripti et voluntatis et syllogismos et praeterea finitio, vel tres illi, qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syll0gismo, et, quae per se est aperta, finitio. causa quoque et iudicatio et continens est in omni ge-104nere causarum. Nihil enim dicitur, cui non insit ratio et quo iudicium reseratur et quod rem maxime contineat. Sed quia magis haec variantur in lilibus et sero tradita sunt ab iis, qui de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam par tem disserantur. Nunc, quia in tria genera causas divisi, Ordinem sequar.

DE LAUDE ET VITUPERATI0ΝΕ. VII. Ac potissimum incipiam ab ea, quae constat Ian de ac vituperatione. Quod genus videtur Aristoteles atque eum gegulus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικy, remoVisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est. Sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit. INam et lanebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico Officio atque ex senatusconsulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et 9

158쪽

H. FAB. QUINTILIANI

editi in competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem conlinent et lamen in Senatu loco 3 sunt habiti sententiae. Neque in lilias eo, quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas Ostentationem, ut laudes deorum virorumque, quos priora tempora tulerunt. Quo solvitur quaestio supra tractata, manifestumque est errare eos, qui nunquam Oratorem dicturum nisi de re dubia 4 pulaverunt. An laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non Oratorio genere tractantur'

Ut desiderat autem laus, quae negotiis adhibetur, probationem : sic etiam illa, quae ostentationi componitur, habet 5 interim aliquam speciem probationis: ut qui Romulum Martis silium educatumque a lupa dicat, in argumentum coelestis Ortus utatur his, quod abiectus in prostuentem non potuerit extingui, quod omnia sic egorii, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset , quod ipsum quoque coelo 6 receptum temporis eius homines non dubitaverint. Quaedam vero etiam in desensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. Sed proprium laudis est res amplificare et ornare. Quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium etiam carentium ani-7ma. Verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturae venerabimur, deinde proprie vim cuiusque

8 et inventa, quae utile aliquid hominibus attulerint. Vis ostenditur, ut in Iove regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris: inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero Vini. Tum si qua ab his acta vetustas tradidit, commemoranda. Addunt etiam diis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis: addit antiquitas, ut his, qui sunt ex chao: progenies 9 quoque, ut Apollo ac Diana Latonae. Laudandum in quibusdam, quod geniti immortales, quibusdam, quod immortalitatem virtute sint consecuti: quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit. Io Magis est varia laus hominum. Nam primum dividi-

159쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 7.

tur in tempora, quodque ante eos suit quoque ipsi vixerunt: in his autem, qui salo sunt suncti, etiam quod est

inseculum. Ante hominem patria ac parentes maiore Sque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus illustrasse lactis. Illa quoque interim ex eo, quod ante ipsum 11

fuit, tempore trahentur, quae responsis vel auguriis suturam claritatem promiserunt, ut eum, qui ex Thetide natus esset, maiorem patre suo suturum cecinisse dicuntur Oracula. Ipsius vero laus hominis ex animo et corpore et extra pο- 12 sitis peti debet. Et corporis quidem fortuitorumque cum levior tum non uno modo tractanda est. Nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore Verborum,

ut Homerus in Agamemnone atque Achille. Interim consertadmirationi multum etiam infiirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit suisse. Fortuna vero tum di-13gnitatem assert, ut in regibus principibusque, namque est haec materia ostendendae virtutis uberior) tum quo minο- res opes fuerunt, maiorem bene lactis gloriam parit. Sed omnia, quae extra nos bona sunt quaeque hominibus sorte obtigerunt, non ideo laudantur, quod habuerit quis ea, sed quod his honeste sit usus. Nam divitiae et potentia et gra- 14

tia, cum plurimum virium dent in utramque partem, certissimum faciunt morum experimentum, aut enim meliores propter haec aut peiores sumus. Animi semper vera laus, 15 sed non una per hoc opus via ducitur. Namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius

suit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum id est sactorum dictorumque contextus: alias in species virtutum dividere laudem, sortitudinis, iustitiae, continentiae ceterarumque, ac singulis assignare, quae Secundum quamque earum gesta erunt. Utra sit au-I6tem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esSe audientibus, quae solus quis aut primus aut certe cum paucis secisse dicetur, si quid praeterea supra Spem aut expectationem, praecipue quod aliena potius eati Sa quam sua. Tempus, quod sinem hominis in-178 equitur, non semper tractare contingit; non solum quod

160쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice 18 statuae constitutae. Inter quae numeraverim ingeniorum monumenta, quae saeculis probarentur. Nam quidam, sicut Menander, iustiora p0sterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti. Afferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges taloribus, artes inventoribus nec non inglitula quoque auct0ribus, uti a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces p0pulo summittere. I9 Qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in diversum Nam et turpitudo generis opprobrio mullis suit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis secit, et in quibusdam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemplum, sicut Thersitae, adquisiere, quibusdam bona viliis corrupla odium attulerunt, ut Nirea imbel-20lem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus. Et animi totidem vitia, quot virtutes sunt. nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur. Et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius domus solo aequata, Marc0que Manlio, cuius praenomen a familia in po-21sterum exemptum est. Et parentes malorum odimus. Et est conditoribus urbium infame, contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor: et Gracch0rum leges invisae: et si quod est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinosus vir Perses 22 in muliere Samia instituere ausus dicitur primus. Sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat. 23 Interesse tamen Aristoteles putat, ubi quid quee laudetur aut vituperetur. Nam plurimum reseri, qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo, qui laudabitur, credant, aut in eo, Contra quem dicemus, ea quae oderunt. Ila non dubium erit 2 iudicium, quod orationem praecesserit. Ipsorum etiam permiscenda laus semper, nam id benivolos lacit: quotiens

autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda. Minus

SEARCH

MENU NAVIGATION