M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 7. 8.

Lacedaemone studia litterarum quam Athenis honores merebuntur, plus patientia ac sortitudo. Rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum. Frugalitas apud Sybaritas sorsitan odio foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen. Eadem in singulis disserentia. Maxime favet iudex, 25

qui sibi dicentem assentiri putat. Idem praecipit illud quoque, quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit) quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario sortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus: quae eadem etiam contra valent. Quod quidem orator, id est vir bonus, nunquam faciet, nisi sorte communi utilitate ducetur. Laudantur autem urbes similiter atque homines. Nam 26 pro parente est conditor, et multum auctoritatis assert vetustas, ut his, qui terra dicuntur orti: et virtutes ac vitia

girca res gestas eadem quae in singulis, illa pr0pria, quae ex loci positione ac munitione sunt. cives illis ut hominibus liberi decori. Est laus et operum, in quibus honor, utilitas, pul-27chritudo, auctor spectari solet. Honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrobique . Est et Iocorum, qualis Siciliae apud Ciceronem, in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur: speciem maritimis, planis, amoenis: utilitatem salubribus, fertilibus. Erit et

dictorum honestorum lactorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi. Nam et somni et mortis scriptae laudes 28 et quorundam a medicis ciborum. Itaque, ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime conlineri puto: quanquam tres status omnes cadere in hoc

opus possint, hisque usum C. Caesarem in vituperando catone n0taverit Cicero. Totum autem habet aliquid similo Suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi hic laudari

solent.

DE SUAS0RIA ET PR0S0P0P0ΕΙΑ. VIII. De liberativas quoque miror a quibusdam solantilitate sinitas. Ac si quid in his unum sequi Oporteret,

162쪽

M. FAB. QUINTILIANI

potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc maleriae genus dignitate maxime contineri putat. Nec dubito, quin hi, qui sunt in illa priore sententia, secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem, nisi quod honestum

2 esset, existimarint. Et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. Verum

apud imperit0s, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intel-3 lectus loquendum. Sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut laedus Numantinum iugumque Cau- 4 dinum. Ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. Nam is quenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquBm tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando am-5 bigitur an liceat. De coniectura paulo post pluribus. Interim est definitio apud Demosthenen, Det Halonnesum

Philippus, an reddat 3 apud Ciceronem in Philippicis, uuid

sit tumultus 3 Quid Τ non illa similis iudicialium quaestio de statua Servii Sulpicii, an his demum ponenda sit, qui in 6 legatione ferro sunt interempti ' Ergo pars deliberaliva,

quae eadem suasoria dicitur, de tempore suturo consultat, quaerit etiam de praeterito. 0ssiciis constat duobus suadendi ac dissuadendi. Prooemio, quale est in iudicialibus, non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque, quem consulit. Initium tamen quodcunque debet habere aliquam prooemii speciem: neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est 7 aliquid in omni materia naturaliter primum. In senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices, acquirendae sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit, benivolentiae. Nec mirum, cum etiam in Panegyricis petatur audientium lavor, ubi emolumentum non in utilitate aliqua 8 sed in sola laude consistit. Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab eius, qui dissentiet, persona,

163쪽

m8Τ. ORATOR. LIB. III, 8.

duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res maiorve videatur: in demonstrativis Vero prooemia esse maxime libera existimat. Nam et longe a materia duci, ut in 9Helenae laude Isocrates secerit: et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari: et Gorgias in. Olympico laudans eos, qui primi tales instituerint conventus. Quos secutus videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.

Sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio uti-10 Inur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debemus esse contenti. Narrationem vero nunquam exigit privata deliberatio, eius duntaxat rei, de qua dicenda gententia est: quia nemo ignorat id de quo consulit. Extrinse-11cus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. In contionibus saepe est etiam illa, quae ordinem rei docet, necessaria. Assectus ut quae maxime postulat. Nam et 12 concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum, cupiditatem, odium, conciliationem, impellendi animi. Nonnunquam etiam movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessisseratur, suadere oportebit, sive sociae civitatis eversionem deflebimus. Valet autem in consiliis auctoritas plurimum. Nam et prudentissimus esse haberique et optimus debet, 13 qui sententiae suae de utilibus atque honestis credere omnes

velit. In iudiciis enim vulgo fas habetur indulgere aliquid

studio suo: consilia nemo est qui neget secundum mores dari.

Graecorum quidem plurimi omne hoc omicium contio- 14nale esse iudicaverunt et in sola reipublicae administratione posuerunt. Quin et Cicero in hac maxime parte Versatur. Ideoque suasuris de pace, bello, copiis, Operibus, Vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, Vires civitatis

et mores, ut ex natura cum ipsdrum rerum tum audientium ratio suadendi duceretur. Nobis maior iure videtur 15 Varietas, nam et consultantium et consiliorum plurima sunt

genera.

Quare in in suadendo et dissuadendo tria primum spe-

164쪽

M. FAB. QUINTILIANIctanda erunt, quid sit de quo deliberetur, qui 16 sint qui deliberent, qui sit qui suadeat. Item, de

qua deliberatur, aut certum est posse fieri aut incertum. Si incertum, haec erit quaestio sola aut potentissima: saepe enim accidet, ut prius dicamus, ne si possit quidem fieri, esse faciendum, deinde, fieri non posse. Cum autem de hoc quaeritur, coniectura est: An Isthmos intercidi, an

siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit

17 An Aleaeander terras ultra Oceanum sit inventurus' Sed in his quoque, quae constabit posse fieri, coniectura aliquando erit, si quaeretur, An utique futurum sit, ut Cartha sinem superent Romanis ut redeat Hannibal, si Scipio eaeercitum in Africam transtulerit; ut serrent fidem Samnites, si Romani arma deposuerint' Quaedam et fieri posse

et sutura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco aut alio modo. 18 Ubi coniecturae non erit locus, alia sunt inluenda. Et primum aut pr0pter ipsam rem, de qua Sententiae rogantur, consultabitur, aut propter alias intervenientes extrinsecus causas. Propter ipsam deliberant Patres conscripti, 19 an stipendium militi constituant' Haec materia simplexerit. Accedunt causae aut faciendi, ut deliberant P. C.,

An Fabios dedant Gallis bellum minitantibus' aut non su-ciendi. De liberat C. Caesar, An persereret in Germandam ire, cum milites passim testamenta facerens' Hae suasο-20riae duplices sunt. Nam et illic causa deliberandi est, quod bellum Galli minitentur: esse tamen potest quaestio, Dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra fas, cum legati missi enent, proelium inierint, regemque, ad 21 quom mandata acceperant, trucidarint 3 et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem: est tamen locus quaerendi, An citra hunc quoque casum penetrandum in Germaniam fuerit' Semper autem de eo prius loquemur, de quo deliberari etiam

detractis sequentibus possit. 22 Partes suadendi quidam putaverunt honestum, utile, necessarium. Ego non invenio huic tertiae locum. Quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse erit,

165쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 8.

nihil sacere: de faciendo autem deliberatur. Quodsi hanc23

vocant necessitatem, in quam homines graviorum metu coguntur, utilitalis erit quaestio: ut si obsessi et impares et aqua ciboque desecti de facienda ad hostem deditione de- . liberent et dicatur, necesse est: nempe sequitur, ut hoc subiiciatur, alioqui pereundum est: ita propter id ipsum non est necesSe, quia perire potius licet. Denique non secerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi. Igitur 2 in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur, aut

quaestio inter utile atque honesium consistet. At enim siquis liberos procreare volet, necesse habet ducere uxorem.

Quis dubitat 3 sed ei, qui pater vult seri, liqueat necesse

est, uxorem esse ducendam. Itaque mihi ne consilium qui-2bdem videtur, ubi necessitas est, non magis quam ubi constat, quid fieri non possit. Omnis enim deliberatio de dubiis est. Melius igitur, qui tertiam partem dixerunt δυνατον, quod nostri possibilo nominant, quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est. Quas partes non omnes in omnem 26 cadere suasoriam manifestius est, quam ut docendum sit. Tamen apud plerosque earum numerus augetur, a quibus ponuntur et partes, quae species sunt partium. Nam sas, tu Stum, pium, aequum, mansuetum quoque sic enim sunt

interpretati το ημερον) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis velit, subiici possunt honestati. An sit autem 27 facile, magnum, iucundum, sine periculo, ad quaestionem pertinet utilitatis. dui loci oriuntur ex contradictione: Est quidem utile sed dissicile, parvum, iniucundum, periculosum. Tamen quibusdam videtur esse nonnunquam de iu-28cunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur. Sed neminem adeo solutum luxu puto, ut nihil in causa suadendi sequatur praeter Voluptatem. Praecedat enim semper aliquid necesse est, ut 29 in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, confiiciatio, et nihilominus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum Vocabimus. Saepe Vero Det utilitatem despiciendam esse dicimus, ut honesta laciamus,

ut cum illis Opiterginis damus consilium, ne se ho3tibus

166쪽

M. FAB. QUINTILIANI

dedant, quanquam perituri sint, nisi fecerint; et utilia

honestis praeserimus, ut cum suademus, ut bello Punico 31 servi armentur. Sed neque hic plane concedendum est, esse id inhonestum, liberos enim natura omnes et eisdem constare elementis et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos, dici potest: et illio, ubi manifestum periculum est, Opponenda alia, ut crudelius etiam perituros affirmemus, si se dediderint, sive hostis non servaverit fidem, sive Caesar 32 vicerit, quod esse vero similius. Haec autem, quae tantum inter se pugnant, plerumque nominibus deflecti solent. Nam et utilitas ipsa expugnatur ab his, qui dicunt, non solum potiora esse honesta quam utilia sed ne utilia quidem esse quae non gint honesta: et contra, qu0d nos honestum, illi Vanum, ambitiosum, stolidum, verbis quam re probabilius 33 vocant. Nec tantum inutilibus comparantur utilia sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus. Crescit hoc adhuc. Nam interim triplices etiam suasoriae incidunt: ut cum Pompeius deliberabat, Parthos an Africam an Aegyptum peteret. Ita non tantum, utrum melius sed quid sit optimum,3 quaeritur, itemque contra. Nec unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit. Nam ubi contradictioni locus non est, quae potest esse

causa dubitandi Τ Ita sere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, Videndumque, quid consecuturi simus et perquid: ut aestimari possit, plus in eo quod petimus sit com-3b modi, an vero in eo per quod petimus incommodi. Est utilitatis et in tempore quaestio, eaepedit Sed non nunc; et in loco, non hic; et in persona, non nobis, non contra hos; et in genere agendi, non sic; et in mod0, non in tantum. Sed personam saepius decoris gratia intuemur, quae 36 et in nobis et in his, qui deliberant, spectanda est. Itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia lacillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis: resert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur. DiversI37 sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. Nam consultant aut plures aut singuli: sed in utrisque disserentia, quia et in pluribus multum interest, genalus sit an populuS,

167쪽

LNST. ORATOR. LIB. III, 8. 141

Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis, Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior an Fabius deliberet. Proinde in- 38

tuenda sexus, dignitas, aetas. Sed mores praecipue discrimen dabunt. Et honesta quidem honestis suadere facillimum

est: si vero apud turpes recta Obtinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam, cavendum. Et 39

animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam ille non respicit, permoVendus, sed laude, vulgi opinione, etsi parum prosiiciet haec vanitas, secutura ex his utilitale, aliquanto vero magis obiiciendo aliquos, si diversa secerint, metus. Namque praeter id, quod his levissimi cuius --que animus lacillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bono- rum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intel-41 lectus est. Aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia, in quibus ipsorum qui consulunt spectatur utilitas. Nec me fallit, quae si alimcogitatio subire possit legentem: Hoc ergo praecipis 3 et hoc las putas Τ Poterat me liberare Cicero, qui ita scribit 42 ad Brutum, praepositis plurimis, quae honeste suaderi Caesari possint: Simne bonus vir, si haec suadeam ' --nime. Suasoris enim sinis est utilitas eius, cui quisque suadet. At recta sunt. Ouis negat ' sed non est semperrectis in suadendo lacus. Sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus laturus est, libro . Nec ego quid-43 quam fieri turpiter velim. Verum interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur, nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur. Interim si Mquis bono inhonesta suadebit: meminerit non suadere lan-

quam inhonesta, ut quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam, propter hoc ipsum, quod turpis et crudeljssit, impellunt: sed dandus illis deformibus color idque etiam

apud malos. Neque enim quisquam est tam malus ut videri velit. Sic Catilina apud Sallustium loquitur, ut rem scele- 5 ratissimam non malitia sed indignatione videatur audere. Sic

Atreus apud Varium: - Ιam fero inquit infandissimo,

168쪽

M. FAB. QUINTILIANIIam facere cogor. Quanto magis eis, quibus curae fama suit, conservandus est hic velut ambitus 3 Quare et, cum Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget, vel etiam

ut Philippicas sita vitam pollicente eo) eaerarat, non cupiditatem lucis allegabimus, haec enim si valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet) sed, ut reipublicae se servet, 47 hortabimur. Hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat. Et C. Caesari suadentes regnum affirmabimus , stare iam rempublicam nisi uno regente non posSe. Nam qui de re nefaria deliberat, id solum quaerit, quomodo Q quam minimum peccare videatur. Multum resert etiam, quae sit per80na suadentis; quia, anteacta vita si illustris suit aut clarius genus aut aetas aut fortuna assert expectationem: providendum est, ne, quae dicuntur, ab eo, qui dicit, dissentiant. At his contraria summissiorem quendam modum postulant. Nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa

aegre tuetur.

49 Ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopo poetae, in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas. Namque idem illud aliter Caesar aliter Cicero aliter Cato suadere debebit. Utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, Vel quod poetis quoque aut historiarum suturis scriptoribus plurimum

50 consert. Verum et oratoribus necessaria. Nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda, quae dicebantur, suerunt. An eodem modo cogitavit aut eandem personam induit cicero, cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisve: ac non uniuscuiusque eorum sortUΠRm, dignitatem, res gestas intuitus omnium, quibus vocem dabat, etiam imaginem expressit 7 ut melius quidem sed tamen ipsi 51 dicere viderentur. Neque enim minus vitiosa est oratio, Si

ab homine quam si ab re, cui accomodari debuit, dissidet: ideoque Lysias optime videtur in iis, quae scribebat indoctis,

servasse Veritalis fidem. Enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati, plerumque

169쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 8.

filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt: ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo. Quae omnia possunt videri prosopo- 52 poeiae, quam ego suasoriis subieci, quia nullo modo ab his quam persona distat. 0uanquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae certis agentium nominibus conlinentur. Neque ignoro, plerumque 53 exercitati0nis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami Cerba apud Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione. Sed haec in partem cedent trium generum, in quae causas divisimus. Nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberaliva, demonstrativa, solemus. Frequentissime vero in his utimur ficta persona-54rum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et caedus Appius et Clodius frater, 'ille in castigationem hic in exhortationem viliorum compositus, alloquitur. Solent in scholis fingi materiae ad deliberandum simi- 55liores controversiis ex utroque genere commixtae, ut cum

apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur. Constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium. Permixta tamen est et utilitatis ratio: 56dn pro Caesare fuerit occidi Pompeium ' An timendum a rege bellum, si Theodotus sit occisus' An id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum xit futurum ' Quaeritur et de honesto: Deceatne Caesarem 57ullio Pompeii ' An sit τerendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si Pompeium indignum morte fateatur ' Quod genus accidere etiam veritati potest. 58

Non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus suit, qui dicendi genus in his diversum atque in totum illi iudiciali contrarium esse existimaverunt. Xam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis Ususiorem, ut ipsi vocant, cultum affectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis maleriae sacere elaborarunt. Ego porro ut prooemio video non 59

170쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI utique opus esse suasoriis, propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum, non intelligo: cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet sed quam maxime potest civili et humano 60 ingressu mereri assensum deliberantis velit. Cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio, cum vel praecipue moderationem consilia desiderent Τ Νeque ego negaverim, saepius Subsidere in controversiis impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis; quae si detrahas, id sere supererit, quo suasoriae constant, Verum id quoque 61 aequalius erit n0n tumultuosius atque turbidius. Verborum autem magnificentia non validius est affectanda suasorias declamantibus sed contingit magis: nam et personae sere magnae singentibus placent, regum, principum, Senatus, po puli et res ampliores: ita cum verba rebus aptentur, ipso 62 materiae nitore clarescunt. Alia veri consilii ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni affectione in deliberalivo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quanquam dissentire ab eo

63 non timide solet. Namque Aristoteles idoneam maxime adscribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior illa tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis, vel ad sallendum, si ita popo-64 scisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent. Quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt: in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam

65 dicendi credo rationem. Nam et Philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere

virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt. Dicit tamen idem de suasoria hoc modo: Tota autem oratis simpleae et gravis et serit 66 liis debet ornatior esse quam verbis. Usum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testi-67 m0nium. Brevitas quoque aut copia non materiast genere

SEARCH

MENU NAVIGATION