M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 9.

sed modo constat. Nam ut in consiliis plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor. Quae omnia vera esse sciet, si quis non Orationes modo sed historias etiam, namque in his contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi languntur ossicio, legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere. Inveniet enim nec 68 in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et Verba apta rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum. Ne illa 69 quidem in his vitia deprehendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt, tanquam ab his qui deliberant utique dissentiant, ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus. Haec adolescentes sibi scripta sciant, ne aliter 70quam dicturi sunt exerceri velint et in desuescendis morentur. Ceterum, cum advocari coepterint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere, si quid consulet princeps : quod praeceptis fortasse non credunt, usu docebuntur. DE PARTIBUS CAUSARUM IUDICIALIUM. IX. Nunc de iudiciali genere, quod est praecipue mul- iplex sed osticiis constat duobus intentionis ac depulsionis. Cuius partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio. His adiecerunt quidam partitionem, propositionem, excessum; quarum priores duae probationi succedunt. Nam 2 proponere quidem, quae sis probaturus, necesse est, sed et concludere: cur igitur si illa pars causae est, non es haec sit Τ Ρartitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inventio, elocutio. Ideoque eam 3 non orationis totius partem unam esse credendum est sed quaestionum etiam singularum. Quae est enim quaestio, in qua non promittere possit Orator, quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus: quod est proprium partitionis. Quam ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis: partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari Τ Egressio vero vel, quod usi-

172쪽

M. FAB. QUINTILIANI latius esse coepst, excessus, sive est eXtra causam, non potest esse pars causae; sive est in causa, adiut0rium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur. Nam si, quidquid in causa est, pars causae vocabitur: cur non argumentum, similitudo, locus communis, assectus, exempla, 5 partes vocentur 7 Tamen nec his assentior, qui detrahunt refutationem, tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles: haec enim est, quae constituat, illa, quae destruat. Hoo quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non narrationem subiungit sed propositionem. Verum id sacit, quia propositio ei genus, narratio species Videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.

6 Verum ex his quas constitui partibus non, ut quidque primum dicendum, ita primum cogitandum est; sed ante Omnia intueri oportet, quod sit genus causae 7 quid in ea quaeratur 7 quae prosint, 'quae noceant Τ deinde quid confirmandum sit ac refellendum Τ tum quo modo narrandum Τ7 Expositio enim probationum est praeparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constituerit, quid debeat de probatione

promittere. Postremo intuendum, quemadmodum iudex sit conciliandus. Neque enim nisi totis causae partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem nobis sacere ani γmum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium.

8 Νeque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum quoque prooemium novissime putant. Nam ut conferri ma- teriam omnem et, quid cuique sit opus, constare decet, antequam dicere aut scribere ordiamur: ita incipiendum abs his, quae prima sunt. Nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est. Quid fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit 7 nonne nos haec inversa consuetudo deceperit 7 Inspicienda igitur materia est, quo praecepimus ordine: scribenda, quo dicemus. DE GENERIBUS EARUNDEM.X. ceterum causa omnis, in qua pars altera agentis

est altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut

173쪽

LXST. ORATOR. LIB. III, 10. 11.

plurium. Haec simplex dicitur, illa co ni unci a. Una controversia est per se surti, per se adulterii. Plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut siquis sacrilegii et homicidii simul accusetur. Quod nunc in publicis iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, principum autem et Senatus cognitionibus frequens est et populi suit: privata qu0que iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis sormulis solent. Nec aliae 28pecies erunt, etiamsi unus a duobus duntaxat eandem rem atque ex eadem causa petet aut duo ab uno aut plures a pluribus, quod accidere in hereditariis litibus interim scimus: quia quamvis in multis personis causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones VariaVerit. Diversum his tertium genus, quod dicitur compara-3tivum; cuius rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumviros post alia quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit Τ Rarum est autem, ut in soro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae

fiunt de accusatore constituendo, et nonnunquam inter delatores, uter praemium meruerit 7 Adiecerunt quidam numero 4. mutuam accusationem, quae αντικατηγο α Vocatur, aliis

videlicet succedere hanc quoque comparativo generi existimantibus, cui similis erit petitionum invicem diversarum, quod accidit vel frequentissime. Id si et ipsum vocari debet αντικατηγορία: nam proprio caret nomine) duo genera erunt eius, alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud. Cui et petitionum

condicio par est. Cum apparuerit genus causae, tum intuebimur, nege-5turne factum, quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur; unde sunt status.

QUID SIΤ QUAESTI0, RATIO, IUDICATIO, C0ΝTINENS ET QUATENUS NECΚSSARIA. XI. His inventis, intuendum deinceps Hermagorae Videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, Vel, ut alii vocant, firmamentum. Quaestio latius intelligitur omnis, de qua in utramque partem vel in plures partes dici 10

174쪽

N. FAB. QUINTILIANI

2 credibiliter potest. In iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo, quo dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam minores Omnes complectimur, altero, quo significamus summam illam, in qua causa vertitur: de hac nunc loquor, ex qua nascitur Status, An

3 laclum sit 3 Quid laetum sit 3 An recte factum sit 3 Has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie

quaestiones Vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia. Nam et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species di- 4 vidi convenit. Hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant cidii μα. Ratio autem est, qua id, quod lactum esse

constat, delanditur. Et cur non utamur eodem, quo sunt usi omnes sere, exemplo I Orestes matrem occidit, hoc constat: dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis: quaestio, An iuste fecerit 3 ratio, Quod Clytaemnestra maritummum, patrem Orestis, occidit: hoc αἰτιον dicitur. Κρινο- μενον autem iudicatio, An oportuerit rei nocentem ma-5trem a filio occidi Quidam diviserunt αιτιον et αἰτίαν, ut esset altera, propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemnestra; altera, qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. Sed tanta est circa verba dissensio, ut alii αἰτίαν causam iudicii, αιτιον autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. Latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine 6 appellant. causa quoque ex causa, id est αἰτιον ερ αἰτίου, nasci videtur, quale est: Occidit Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat. Iidem putant, et sub una quaestione plures esse rationes, ut si Orestes et alteram asserat causam matris necatae, quod responsis sit impulsus; quot autem causas faciendi totidem iudicationes, nam et haec erit 7 iudicatio, An responsis parere debuerit' Sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes ut ego arbitror potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam Occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit. Causa enim est una, adulter fuit; quaestiones et iudicatio-8nes, an illo tempore, an illo loco licuerit occidere' Sed

175쪽

INST. ORATOR. LIB. III, 11. 149 sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant, causae tamen status unus sit, ad quem reseruntur

omnia: ita iudicatio maxime propria, de qua pronuntiatur. Συνέχον autem squod, ut dixi, continens alii, firmamen-9tum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et potentissimam ad iudicationem quibusdam id

videtur esse, post qu0d nihil quaeritur, quibusdam id quod

ad iudicationem firmissimum assertur. Causa laeti non in 10 omnes controversias cadit. Nam quae suerit causa laciendi, ubi lactum negatur 7 At ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem. Idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit. Nam in coniectura est 11 quaestio ex illo: Factum, non factum, an factum sit 3 Ibi ergo iudicatio, ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et extrema disceptatio. At in qualitate, Matrem Orestes occidit: recte; non recte; an recte occiderit 3 quaestio nec statim iudicatio. Quando ergo' Illa patrem meum occiderat; sed non ideo tu matrem debuisti occidere; Andebuerit' hic iudicatio. Firmamθntum autem verbis ipsius 12 ponam: si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris

smae in patrem suum, in Se ipsum ac soror , in regnum,

in famam generis et familias, ut ab ea poenas liberi potissimum sui petere debuerint. Utuntur alii et talibus exemplis: I30ui bona paterna consumpserit, ne contionetur; in opera publica consumpsit; quaestio: an, quisqvis consumpserit prohibendus atly iudicatio, An, qui sic ' Vel, ut in causa I militis Arrunti, qui Lugium tribunum vim sibi inserentem intersecit, quaestio: An iura fecerit' ratio: quod is vim afferebat; iudicatio: An indemnatum, an Tribunum a milite occidi oportuerit' Alterius etiam status quaestionem, alte-15rius iudicationem putant. Quaestio qualitalis: An recte Clodium Milo occiderit' Iudicatio coniecturalis, An Clodius insidias fecerit 3 Ponunt et illud, saepe causam in aliquam 16 rem dimitti, quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicari. A quibus multum dissentio. Nam et illa quaestio: An omnes, qui paterna bona consumpserint, contions sint prohibendi habeat oportet suam iudicationem. Ergo non alia quaestio alia iudicatio erit, sed plures quaestiones et

176쪽

17 plures iudicationes. Quid ' non in causa Milonis ipsa eoniectura resertur ad qualitatem 7 nam si est insidiatus Clodius,

sequitur, ut recte sit occisus. Cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a quaestione, quae erat: et hic

constituta quaestio, ubi iudicatio est. 18 Paulum in his secum etiam Cicero dissentit. Nam in Rhetoricis quemadmodum supra dixi) Hermagoran est Secutus: in Topicis ex statu effectam contentionem κρινομενον

existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, alludens qua de re agitur appellat: quibus id contineatur, continentia, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio 19 nulla sit; at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur desensioni; quia continens, quod primum sit,

ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum. Verius igitur et brevius hi, qui statum et continens et iudicationem esse voluerunt: continens autem id esse, quo 20sublato lis esse non possit. Hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytaemnestra Agamemnonem occiderit. Iidem iudicationem et statum consentire Semper existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens suisset. 21 Verum haec assectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laborat, a nobis in hoc assumpta solum, ne parum diligenter inquisisse de opere, quod aggressi sumus, Videremur: simplicius autem instituenti non est necesse per tam 22 minutas rerum particulas rationem docendi concidere. Quo

vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagora S, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua 23 non indigna sit. Haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages saligabit nec corpus Orationis in parva momenta ducendo consumet. Nam qui viderit, quid sit, quod in controversiam veniat, quid in eo et per quae velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est inluendum: nihil eorum ignorare, de quibus supra 24 diximus, poterit. Neque est sere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat, et

177쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 1. 1 bl

id litem lactat, quod ab illis causa vel continens dicitur et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat: quae omnia idem Sunt. Nam et de eo quaestio est, quod in controversiam Venit, et de eo iudicatur, de quo quaestio est. Sed non perpetuo intendimus in haec animum 25 et cupiditate laudis utcunque acquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est: quia in controversia pauca sunt, extra omnia: et hic dicitur de his, quae accepimus, illic, de quibus Volumus. Nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, 26 iudicationem inveniamus nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus, saltem respiciamus, ne plausum assectantibus arma excidant. Theodori schola, ut dixi, omnia resert ad capita. His plura in-27telliguntur: uno modo summa quaestio item ut glatus, altero ceterae quae ad summam reseruntur, tertio propositio cumamirmatione: ut dicimus, Caput rei est, apud Menandrum κεφαλωον ἐστιν. In universum autem, quidquid probandum est, erit caput: sed id maius aut minus. Et quoniam, quae de his erant a scriptoribus Artium retradita, Verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes sint iudicialium causarum, supra dictum est: proximus liber a prima id est exordio incipiet.

LIBER IV.

Libro quarto haeo continentur: Prooemium. De eXordio. De narratione. De egressione. De propositione. De partitione.

PR00ΕΜΙUM. perfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam quarta sere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit. Adhuc enim velut studia inter nos conserebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti sore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus. cum 2

178쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum coelestium intelligam, nisi ex h0o oneris quoque magnitudinem metiar.3 Quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non immerito probaverit sanctissimus censor' aut studia, ne sesellisse in his videar principem ut in omnibus ita in eloquen-4tia quoque eminentissimum Τ Quodsi nemo miratur, poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut 5 nova precatione uterentur: mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non se geram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem: ut, quantum nobis expectationis adiecit, tantum ingenii aspiret, dexterque ac volens assit et me, qualem esse credidit, laciat. 6 cuius mihi religionis non haec sola ratio, quae maxima est: sed alioqui sic procedit ipsum opus, ut maiora praeteritis ac magis ardua sint, quae ingredior. Sequitur enim, ut iudicialium causarum, quae gunt maxime Variae ac multiplices, ordo explicetur: quod prooemii sit ossicium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita con armamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando , seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive affectus quod est longe potentissimum) commo-7 vendi. De quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque complures de uua quaque earum libros ediderunt: quas ego Omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. Sed durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur, animo

tamen perseverandum.

I. Quod principium Latine vel exordium dicitur,

maiore quadam ratione Graeci videntur προοίμιον nominasse:

quia a nostris initium modo significatur, illi satis clare par-

179쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 1.

tem hane esse ante Ingressum rei, de qua dicendum sit, ostendunt. Nam sive propterea, quod cantus est, et a citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea, quae, priusquRm causam

exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur, eadem appellatione signarunt: sive, quod οἶμον iidem 3Graeci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur

sic vocare est institutum: certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam cognoverit, possit: vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit. Cuius rei licentia ex hoc 4 est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur. Sed in soro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest: primis quidem raro unquam, nisi sorte apud eum, cui res iam aliunde nota sit, dicimus. causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, 5 quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus. Id fieri tribus maxime rebus, inter auctores plurimos constat, gi benivolum, attentum, docilem secerimus: non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur. Benivolentiam aut a personis ducimus aut a causis 6 accipimus. Sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice. Nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae 7 solet. Quanquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius: plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. Sic enim contingit, ut non studium advocati videatur asserre sed paene testis fidem. Quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli. Quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur. Sed ut praecipua in hoc dicentis au- 8ctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut

180쪽

M. FAB. QUINTILIAM

Odiorum ant ambitionis abfuerit: ita quaedam in his quoque

commendatio tacita, si nos infirmos, imparatos, impares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messa-9 lae prooemia. Est enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit, quem iustitiae suae minime timet. Inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio multum ab hac nostrorum temporum 10 iactatione diverga. Vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve Videamur, praecipueque eorum, qui laedi nisi adversa iudi-11 cum Voluntate non possunt. Nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed ne quod omnino intelligi possit, stultum erat monere, nisi seret. Etiam partis adversae patrOnus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea suspecta sint iudici, secerimus, interim per contumeliam: sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Urbiniae heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae poSuit. I 2Νegat haec esse prooemia Cornelius Celsus, quia sint extra litem. Sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto, quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale, ut iudices iis, quos libentius au-I3diunt, etiam facilius credant. Ipsius autem litigatoris persona tractanda varie est. Nam tum dignitas eius allegatur, tum commendatur infirmitas. Nonnunquam contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti: multo magis sexus, aetas, condicio, ut in seminis, senibus, pupillis, liberos, parentes, coniuges al- 14 legantibus. Nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio. Degustanda tamen haec prooemio, non conSumenda. Adversarii vero persona prope iisdem omnibus sed econtrario duclis impugnari solet. Nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos 15 potentissima. Neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis : pleraque augenda aut minuenda, ut expediet. Hoc

enim oratoris est, illa causae.16 Iudicem conciliabimus nobis non tantum Iaudando

SEARCH

MENU NAVIGATION