M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 1.

eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune: sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut allegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera. Mores qu0-17que, si fieri potest, iudicis velim nosse. Nam prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt: aut assumere in

causam nBturRS eorum, qua competent, aut mitigare, qua

repugnabunt, oportebit. Accidit autem interim hoc quoque, 18

ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus, qui iudicat: quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis, in quam videatur propensior. Est enim nonnunquam pravus hic ambitus, adversus amicos aut pro his, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne secisse videantur. Fuerunt etiam quidam rerum suarum iudi-19ces. Nam et in libris Observationum a Septimio editis affuisse Ciceronem tali causae invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam causam dixi. Similis hic quoque superioribus ratio est. Adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam. Praeterea 20 detrahenda vel confirmanda opinio, si quam praecipue d0 videbitur iudex attulisse. Metus etiam nonnunquam eSt amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit: nonnunquam adhibendus, ut

idem in Verrem lacit. Sed adhibendi modus alter ille De - 2Iquens et favorabilis: ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transferantur; alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcunque tutius: nam et mali inhibentur et boni gaudent: apud singulos Vero nunquam suaserim, nisi desecerint omnia. Quod si necessitas exigit, non erit iam ex 22 arte Oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque gaepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum sacere: nam et minari et deserre etiam non orator potest.

Si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex 23 hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime saVO-rabilia videbuntur, decerpi oportebit. Quo in loco Verginius sallitur, qui Theodoro plaeere tradit, ut ex singulis

182쪽

M. FAB. QUINTILIANI

24 quaestionibus singuli sensus in prooemium conserantur. Nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum: in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec Omnis quaestio patitur nec omnis causa desiderat. Nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quomodo ex quaestionibus ducemus sententias Τ nimirum res erunt indicandae prius. Demus aliquas: nam id exiget ratio nonnunquam) etiamne potentissimas omnes, id est totam causam Τ sic erit in prooemio peracta 25 narratio. Quid vero 7 si, ut frequenter accidit, paulo est

durior causa: non benivolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperi las7 Quae si recte semper initio 26 dicendi tractarentur: nihil prooemio opus esset. Aliqua ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur. Quae sint porro in causis favorabilia, enumerare non eSt necesse, quoniam et manifesta erunt, cognita cuiusque controversiae condicione, et omnia colligi in tanta 27 litium varietate non possunt. Ut autem haec invenire et augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere, ex causa est. Miseratio quoque aliquando ex eadem

28 venit, sive quid passi sumus grave sive passuri. Neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam. quod in hoc praeterita in illo futura dicantur: sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere affectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere: quae 29 minus in exordiis sunt usitata. Sed haec, quae supra dixi, non movere tantum, Verum ex diverso amoliri quoque prooemio opus est. Ut autem n0strum miserabilem, si Vincamur, exitum: ita adversariorum superbum, si vicerint, utile est 30 credi. Sed ex his quoque, quae non sunt personarum nec cauSarum, verum adiuncta personis et causis, duci prooemia solent. Personis applicantur non pignora modo, de quibus

supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque, et si quid aliud eius quem defendimus

183쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 1.

easu Iaedi potest. Ad causam extra pertinent tempus, unde 31 principium pro Caelio: locus, unde pro Deiotaro: habitus, unde pro Milone: Opinio, unde in Verrem: deinceps, ne

Omnia enumerem, infamia iudiciorum, expectatio vulgi: nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent. Adii-32cit Τheophrastus ab oratione principium, quale Videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator praescripserit. Fiducia ipsa solet opinione arrogantiae la-33borare.

Faciunt lavorem et illa paene communia non tamen omittenda, vel ideo ne occupentur, optare, ab0minari, rogare, sollicitum agere: quia plerumque attentum iudicem facit, si res agi videtur nova, magna, atro X, pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si iudex aut sua vice aut reipublicae commovetur, cuius animus spe, metu, admonitione, precibus, Vanitate denique, si id prolaturum credimus, agitandus est. Sunt et illa excitandis ad audiendum non 34 inutilia, si nos neque diu moraturos neque eXtra causam dicturos existiment. Docilem sine dubio et haec ipsa praestat

attentio: sed et illud, si breviter et dilucide summam rei, de qua cognoscere debeat, indicaverimus, quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt. Nam is eius 35 rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni: nec quomodo quidque sit actum sed de quibus dicturus sit orator, Ostendat. Nec video, quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A. Cluentio: Anima erre, iudices, omnem accusatoris oratiO- Mnem in duas divisam esse partes; quarum altera mihi inniti et magnopere confidere ridebatur invidia iam in- reterata iudicii Iuniani, altera tantummodo consuetudinis causa timide et diuidenter attingere rationem veneflcii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. Id tamen totum respondenti sacilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex illic docendus est. Nec me 37

quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non 8emper sacere attentum ac docilem iudicem velim : non quia nesciam,

id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit,

184쪽

M. FAB. QUINTILIANI non intelligi: verum quia istud non negligentia iudieis conM tingit sed errore. Dixit enim adversarius et fortasse persuasit: nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari noupotest, nisi illum secerimus ad ea quae dicemus docilem et intentum. Quid ergo est y Imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse, consentio, ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut secit pro 39 Ligario Cicero. Quid enim agebat aliud ironia illa, quam ut Caesar minus in rem tanquam non novam intenderet Quid pro Caelio, quam ut res expectatione minor videretur ΤVorum ex his, quae proposuimus, aliud in alio genere 40 causae desiderari palam est. Genera porro cauSarum plurimi quinque secerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, αδοξον, αμφίδοξον, παραδοξον, δυσπαρακολουθντον. Quibusdam recte videtur adiici 41 turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt. Admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem hominum constitutum. In ancipiti maxime benivolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus. Nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi 42 remediis opus est. Eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benivolentiae et attentionis postulatio, quae esse in turpi causae genere non possit; insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non salis honesta est, vel quia ressit improba vel quia hominibus parum probetur: aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso Q patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, insantis. Et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, Verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum prosequuntur; sed hae, cum uriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus, nisi generaliter com- 44 prehenduntur, in inlinitum sunt extrahendae. Quare singulis consilium ex propria ratione nascetur. Illud in universum praeceperim, ut ab his, quae laedunt. ad ea, quae prosunt, refugiamus. Si causa laborabimus, persona subveniat: si persona, causa: si nihil, qu0d nos adiuvet, erit, quaeramus, quid adversarium laedat: nam ut optabile est, plus favoris

185쪽

mST. ORATOR. LIB. IV, 1. 159 mereri: sic proximum, 0dii minus. In his, quae negari non45 potuerint, elaborandum, ut aut minora, quam dictum est, aut alia mente lacta, aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere, aut emendari posse poenitentia, aut satis iam punita videantur. Ideoque agere advocato quam litigatori sacilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest. Nam se quoque moveri 46 interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera gentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti. Ideoque hoc primum intuemur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest: nam in schola liberum est, in soro rarum, ut sit idoneus suae rei quisque defensor. Declamaturus autem maxime positas in assectibus 47 causas propriis personis debet induere. Hi sunt enim, qui mandari non possunt, nec eadem vi persertur alieni animi, qua sui, motus. His etiam de causis ins uatione videtur MOpus esse, si adversarii actio iudi quin animos occupavit, si dicendum apud latigatos est: quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et his, quibus attentum fieri iudicem docuimus. Et urbanitas opportuna rescit animos et undecunque is

petita iudicis voluptas levat taedium. Non inutilis etiam est ratio occupandi, quae videntur obstare, ut Cicero dicit, Scire se mitrari quosdam, quod is, qui per tot annos defencerit multos, laeserit nemunem, ad accusandum Verrem descenderit; inde ostendit, hanc ipsam esse sociorum defensionem; quod schema προὶ et ς dicitur. Id cum sit 50 utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper assumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere.

Negant Apollodorum seculi, tris esse, de quibus supra diximus, praeparandi iudicis partes: sed mullas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae; cum his, ex quibus omnes controVersiae constant, personis, lactis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris. Quas Veras esse fateor, sed in SI

186쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI haec genera recidere. Nam si iudicem benivolum, allentum, docilem habeo: quid amplius debeam optare, non reperio: cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso lavore deterreat. 52 Verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint: hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua Vulgi fama dicendum sit, quid iudinem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid desideremus aut deprecemur. Ipsa illum natura eo ducet, ut 53 sciat, quid primum dicendum sit. At nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant, et, ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. Multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia : nihil tamen in

quaque melius dicitur, quam quod aeque bene dici alibi non 54 possit. Multum AEratiae exordio est, quod ab actione diversae partis materiam trahit: hoc ipso, quod non compositum domi sed ibi atque ex re natum et lacilitate famam ingenii

auget et lacie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque acquirit: adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque Videatur tota extemp0ralis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manife-55stum est. Frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia adeo

ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exerere non debeat. Odit enim iudex sere litigantis securitatem, cumque ius suum intelligat, tacitus reverentiam po-56stulat. Nec minus diligenter, ne suspecti simus ulla parte, vitandum: propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhi-57beri. Sed ipsum istud evitare summae artis est. Nam id sine dubio ab omnibus et quidem optime praeceptum est: verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudieiis maximeque capitalibus aut apud centumviros ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se, nisi in dicendo etiam diligentia appareat, Moredunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt. Et

187쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 1.

est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita

potest, ut videamur accurate non callide dicere. Ex praeceptis Veteribus manet, ne quod insolens verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur. Nondum enim 59 recepti sumus, et custodit nos recens audientium intentio: magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas seretur, maximeque cum in locos suerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumsuso nitore non patitur. Nec argumentis autem nec locis nec narrationi si-60milis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlata sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis Vultuque nimia promittens. Dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, ανεπίφατος actio melius saepe

surrepit. Sed haec prout formari animum iudicum expediet. Turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui 61 nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator, qui navem, dum portu egreditur, impegit. M0dus principii pro causa. 62 Nam brevius simplices, longius perplexae Suspectaeque et infames desiderant. Ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur. Nec minus evitanda est immodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur, et quo praeparare debet saliget. Sermonem a persona iudicis aversum, quae αποστροφη63 dicitur, quidam in totum a prooemio summovent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione dueti. Nam prorsuSesse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus. Interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, el6 hic acrior fit atque vehementior ad personam directus alterius. Quod si accidat, quo iure aut qua tanta superstitione prohibemur dare per hanc figuram sententiae vires 7 Neque65 enim istud scriptores Artium, quia non liceat, sed quia n0n

putent utile, velant. Ita si vincet utilitas, propter eandem pausam sacere debebimus, propter quam velamur. Et De-66mosthenes autem ad Aeschinen Orationem in prooemio convertit, et M. Tullius, cum pro aliis quibusdam, ad quos ei

M. F. Q Ulcim. 11

188쪽

M. FAB. QUINTILIANI

67 visum est, tum pro Ligario ad Tuberonem: nam erat multo sutura languidior, si esset aliter sigurata. Quod sacilius cognoscet, si quis illam totam partem Vehementissimam, cuius haec forma est, Habes igitur, Tubero, quod est accusatori marime optandum, et cetera, conVertat ad iudicem;

tum enim vere aversa videatur oratio et languere vis omnis,

dicentibus nobis Habet igitur Tubero, quod est accusatori 68 maxime optandum. Illo enim modo pressit atque institit, hoc tantum indicasset. Quod idem in Demosthene, si flexum illum mutaveris, accidet. I Quid ' non Sallustius directo ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus: Graniter et iniquo animo maledicta tua paterer, Marce Tulli' sicut Cicero secerat in catilinam: 69 Ouousque tandem abutere t Ac, ne quis ap0strophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis, nam bis eundem defendit) prosopopoeia loquentis pro reo utitur: pro Rabirio vero Postumo

eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis: pro

70 Cluentio ut modo ostendi) partitione. Non tamen haec, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt sed quotiens praeceptum vicerit ratio: quomodo et similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis tropis quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent) utemur interim, nisi cui divina illa pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, 71 displicet. Alia exordiorum vitia verius tradiderunt. Quod

in plures causas accommodari potest, vulgare dicitur: id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter assumimus, magnis saepe Oratoribus non evitatum. Quo et adversarius uti potest, commune appellatur: quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile: quod causae non c0haeret, separatum: quod aliunde trahitur, translatum: praeterea quod longum, quod contra praecepta est; quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis. 72 Haec de prooemio, quotiens erit eius usus, non Sem per autem est; nam et supervacuum aliquando est, bi sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex, aut si res praeparatione non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat. Aliquando tamen uti nec si

189쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 1. 2.

velimus eo licet, cum iudex occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab ipsa re cogit incipere. Contra quae est interim prooemii vis etiam non in exordio. 73Nam iudices et in narratione nonnunquam et in argumentis, ut attendant et ut faveant, rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat; quale est: Tum c. Varenus, 74

qui a familia Anchariana occisus est. Hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite. Utique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda praefatio est, ut Audite nunc reliqua, et Transeo nunc illuc. Sed in ipsis etiam proba - 75tionibus multa sunguntur prooemii vice, ut facit Cicero pro

Cluentio, dicturus contra censores: pro Murena, cum Se Ssrvio excusat. Verum id frequentius est, quam ut exemplis confirmandum sit.

Quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum, sive ad 76 expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit. Illa vero frigida et puerilis 77 est in scholis affectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam, et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosin solet, quem tamen eX-cusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius eorporis colligentem. Oratori Vero quid est necesse surri- 78pere hanc transgressionem et iudicem sallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est ' Peribit enim prima pars expositionis, si iudex narrari nondum sciet. Quapropter, ut non abrupte cadere in narrationem ita nonI9 obscure transcendere, est Optimum. Si vero longior sequitur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus erit iudex, ut cicero saepius sed et hoc loco fecit: Paulo longius mordium rei demonstrandae repetam, quod, quae 8s, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius eaetrema intelligetis. Haec fere sunt mihi

de exordio comperta.

DE NARRATIONE. II. Maxime naturale est et fieri frequentissime debet, ut praeparato per haec, quae supra dicta sunt, iudice, res, 11

190쪽

M. FAB. QUINTILIANII de qua pronuntiaturus est, indicetur. Haec est narratio. In qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera facientium. Non enim solam v0lunt

esse illam negotii, de quo apud iudices quaeritur, expositionem sed personae, ut M. Lollius Palicanus, humili loco, Picens, loquaae magis quam facundus; loci, ut Oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices; temporis ut

Uere nono, gelidus canis cum montibus humor

Liquitur

causarum, quibus historici frequentissime utuntur, cum Ex-3 p0nunt, unde bellum, seditio, pestilentia. Praeter haec alias persectas alias imperfectas vocant: quod quis ignorat 7 Adiiciunt, expositionem et praeteritorum esse temporum, quam est frequentissima: et praesentium, qualis est Ciceronis dediscursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus: et suturorum, quae solis dari vaticinantibus potest; nam ωπ 4 τυπωσις non est habenda narratio. Sed nos potioribus va

cemus.

Plerique semper narrandum putaverunt, quod salsum esse pluribus coarguitur. Sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae, ut propositionem potius habeant, quam narrationem. Id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat de iure quaeritur, ut apud centumviros, Filius an frater debeat esse intestatas heres ' Pubertas annis an corporis habitu aestimetur 'Aut cum est quidem in re narrationi locus sed aut ante iu-6 dici nota sunt omnia aut priore loco recte exposita. Accidit aliquando alteri et saepius ab actore, vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit. Satis est dixisse, Certam creditam pecuniam peto eae stipulatione; Legatum peto

eae fossamento. Diversae partis expositio est, cur ea non 7 debeantur. Et satis est actori et magis expedit sic indicare: Dico ab Horatio sororem suam interfectam. Namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa lacti 8 pro adversario magis est. Reus contra tunc narrationem Subtrahet, cum id, quod obiicitur, neque negari neque eXcusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet: ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii

SEARCH

MENU NAVIGATION