M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 3.

tiare. Non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio, si usque ad aures valet, atque ea sibi iudex, de quibus cognoscit, narrari credit non exprimi et oculis mentis ostendi. Sed quoniam pluribus modis accipi solet: non 63 equidem in omnes eam particulas secabo, quarum ambitiosen quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam. Est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodamm0do verbis depingitur: Constitit in digitos eaetemplo arrectus uterque et cetera, quae nobis illam pugilum congrediensium laciem ita ostendunt, ut non clarior futura suerit spectantibus. Plu-6 rimum in hoc genere sicut in ceteris eminet Cicero. An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit: Stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nisus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non

sunt, sibi ipse astruat 3 Ego certe mihi cernere videor et 65 vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum, qui aderant, tacitam aversationem ac timidam Verecundiam. Interim ex pluribus efficitur illa, quam conamur exprimere, in facies, ut est apud eundem namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sum cit) in descriptione convivii luxuriosi: Videbar ridere alios intrantes, alios vero eaeeuntes, quosdam eae vino vacillantes, quosdam hesterna eae potatione oscitantes. Humus erat immunda, lutulenta vino,

coronis languidulis et spinis cooperta piscium. Quid plus 67

videret, qui intrasset 7 Sic et urbium captarum crescit miseratio. Sine dubio enim, qui dicit expugnatam esse civitalem, complectitur omnia, quaecunque talis sortuna recipit: sed in assectus minus penetrat brevis hic velut nuntius. At 68Si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa fluminae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, ali 0rum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et insantium seminarumque ploratus et male in illum usque diem servati lato senes: tum illa profanorum sacrorumque dire-69ptio, esserentium praedas repetentiumque discursus et acti

392쪽

M. FAB. QUINTILIANI ante suum quisque praedonem catenati et conata retinere infantem suum mater et, sicubi maius lucrum est, pugna inter victores. Licet enim haec omnia, ut dixi, complectatur 70 eversio, minus est tamen totum dicere quam omnia. Consequemur autem, ut manifesta sint, si fuerint verisimilia: et

licebit etiam salso aningere quidquid fieri solet. Continget

eadem claritas etiam ex accidentibus:

- Mihi frigidus horror Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis. Et

Trepidae matres pressere ad pectora natos. 71 Atque huius summae, iudicio quidem meo, virtutis facillima est via. Naturam intueamur, hanc sequamur. Omnis eloquentia circa opera Vitae est, ad se resert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi, quod agnoscunt. 72 Praeclare vero ad inserendam rebus lucem repertae sunt similitudines: quarum aliae sunt, quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem c0mpositae, quod est huius loci proprium: - Inde lupi ceu Raptores atra in nebula.

- Ani similis; quas circum litora, circum Piscosos scopulos humilis volat aequora iuris. 73 Quo in genere id est praecipue custodiendum, ne id, quod similitudinis gratia ascivimus, aut obscurum sit aut ignotum. Debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur. ipsum esse clarius eo, quod illuminat. Quare poetis quideae permittamus eiusmodi exempla:

Oualis, ubi hibernam Lyciam Xanthique siuenta

Deserit aut Delum maternam invisit, Apollo. 74 Non idem Oratorem decebit, ut Occultis aperta demonstret. Sed illud quoque, de quo in argumentis diximus, similitudinis genus ornat orationem lacitque eam sublimem, soridam iucundum, mirabilem. Nam quo quaeque longius petita est, 75 hoc plus assert novitatis atque inexpectata magis est. Illa vulgaria videntur et utilia tantum ad conciliandam fidem: Ut terram cultu sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri, et ut medici abalienata morbis membra prae-

393쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 3.

cidant: ita tumes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos. Iam sublimius illud pro Archia: Saaea atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt et cetera. Quod 76 quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia corruptum est. Nam et salsis utuntur, nec illa iis, quibus similia videri volunt, applicant. Quorum utrumque in his est, quae me iuvene ubique cantari solebant: Maonorum stuminum navigabiles fontes sunt, et Generosioris arboris statim planta cum fructu est. In omni autem parabole aut 77 praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur. Sed interim libera et separata est: interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contrRria, quae ακταποδοσις dicitur. Praecedit similitudo illa, 78 cuius modo feci mentionem:

- Inde lupi ceu

Raptores atra in nebula -.

Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus

atque externis conquestionem:

Ut, cum carceribus sese effudere quadrigae, Addunt in spatia; et frustra relinacula tendens Fertur equis auriga, neque audit currus habenas. Sed haec sunt sine antapodosi. Redditio autem illa rem 79 utramque, quam comparat, velut subiicit oculis et pariter ostendit. Cuius praeclara apud Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est. Dicit cicero pro Murena: M aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potuerint: sic nos ridemus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad iuris studium disretere. Illud pro eodem iam paene poetico spiritu sed80

tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius : Nam ut tempestates saepe certo aliquo coeli signo commoventur, saepe improvisae nulla eae certa ratione obscura aliqua eae causa concitantur: sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intelligas, quo signo commota sit; saepe ita obscura est, ut sine causa eaecitata videatur.

Sunt et illac breves: Vasti per suras ritu ferarum, et illud 81

394쪽

M. FAB. QUINTILIANI Ciceronis in Clodium, Quo eae indicio relut eae incendis νε se dvs effugit. 0uibus similia possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone Succurrere.

Huic subiacet virtus non solum aperte ponendi rem 82 ante oculos sed circumcise atque velociter. Ac merito Iaudatur brevitas integra: sed ea minus praestat, quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est, βραχυλογ&ν Vocant, quae reddetur inter schemata) est vero pulcherrima, cum plura paucis complectitur: quale Sallustii est, Mithridates corpor ingenti, proinde armatus. Hoc male imitantes sequitur obscuritas.

83 Vicina praedictae sed amplior Virtus est ζει φασις, altiorem praebens intellectum quam quem Verba per se ipsa declarant. Eius duae sunt species: altera, quae plus Sigill-84ficat quam dicit: altera, quae eliam id, quod non dicit. Prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum descendisse ait: nam verbo uno magnitudinem eius ostendit: et apud Vergilium: Demissum lapsi per funem; nam sic quoque altitudo demonstrata est. Idem, Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci Inen-85 sus est. Sequens posita est in voce aut omnino suppressa aut etiam abscisa. Supprimitur vox, ut secit pro Ligario Cicero: 0uodsi in hac tanta fortuna bonitas tanta non Set, quam tu per te, per te inquam, obtines: intelligo, quid loquar. Tacuit enim illud, quod nihilominus accipimus, non deesse homines, qui ad crudelitatem eum impellant. Absciditur per αποσιωπησιν ' quae, quoniam est figura, reddetur 86 suo loco. Est in vulgaribus quoque verbis emphasis: Virum esse oportet, et Bomo est ille, et Virendum est. Adeo similis est arti plerumque natura. Non tamen satis eloquentiae est, ea, de quibus dicat, clare atque evidenter ostendere: sed sunt multi ac varii ex-87 colendae orationis modi. Nam ipsa illa αφελεια simplex et inaffectata habet quendam purum, qualis etiam in seminis amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae. Alia copia 88 locuples, alia floribus laeta. Virium non unum genus: nam, quidquid in suo genere satis essectum est, valet. Praecipua

395쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 3. 4.

tamen eius opera δείνωσις in exaggeranda indignitate, et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visioni-hus. ἐς εργασία in efficiendo velut opere proposito, cui adit citur ἐπευργασία, repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, ἐνεργεια confinis his sest enim ab agendo di tu) 89 et cuius propria virtus, non esse, quae dicuntur, otiosa. Est et amarum quiddam, quod sere in contumelia est positum, quale Cassii: Ouid facies, cum in bona tua invasero, hoc est, cum te docuero malevicere ' Et acre, ut illud Crassi,

Ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem 'Sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit.

Utrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus: reliqui similes erunt. Sunt autem positi in rebus et verbis. Sed, quae sit rerum inventio ac ratio, tractavimus: mnunc, quid elocutio altollat aut deprimat, dicendum. IV. Prima est igitur amplificandi vel minuendi species in ipso rei nomine: ut cum eum, qui sit caeSus, Oncisum, eum, qui sit improbus, latronem; contraque eum,

qui pulsavit, attigisse, qui vulneravit, laesixse dicimus. Utriusque pariter exemplum est pro M. Caelio : Si ridua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more riseret: adulterum ego putarem, si quis hanc paulo liberius salutasset y Nam et impudicam meretricem 2 vocavit, et eum, cui longus cum illa suerat usus, liberius salutasse. Hoc genus increscit ac fit manifestius, si ampliora verba cum ipsis nominibus, pro quibus ea posituri sumus, conserantur: ut Cicero in Verrem, Non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed eaepugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non . sicarium sed crudelissimum carnisicem cinium sociorumque in restrum iudicium adduximus. Illo enim modo, ut 3 sit mullum, hoc etiam, plus ut git, efficitur. Quattuor tamen

maxime generibus video constare amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie. Incrementum est potentissimum, cum magna videntur, etiam quae inferiora sunt. Id aut uno gradu fit aut pluribus. Per id venitur non modo ad summum sed interim

396쪽

M. FAB. QUINΤΙLIANI 4 quodammodo supra summum. Omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum: Facinus est rincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid clicam in crucem tollere' Nam et, si tantum Verberatus esset, uno gradu increverat, ponendo etiam id esse facinus, quod 5 erat inserius: et, si tantum occisus esset, per plures gradus ascenderat: cum vero dixerit, prope parricidium nscare,

supra quod nihil est: adiecit quid dicam in crucem tollere

Ita, cum id, quod maximum est, occupasset: necesse erat in 6 eo, quod ultra est, Verba deficere. Fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de Lauso: quo pulchrior alter Non fuit, eaecepto Laurentis corpore Turni. Summum est enim, quo pulchrior alter non fuit; huic deinde 7 aliqnid superpositum. Tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur et qu0d non est plus, maximum, sed quo nihil maius est. Matrem tuam cecidisti. Quid dicam

amplius y Matrem tuam cecidisti. Nam et hoc augendi genus est, tantum aliquid efficere, ut non possit augeri. 8 crescit oratio minus aperte sed nescio an hoc ipso efficacius , cum citra distinctionem in contextu et cursu gemper aliquid priore maius insequitur: ut de vomitu in Antonium Cicero, In coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum. Singula incrementum habent. Per se desorme vel non in coetu vomere, in coetu etiam non populi, populi etiam non Romani, vel si nullum negotium ageret, vel si non publicum, vel si non magister equi-9 tum. Sed alius divideret haec et circa singulos gradus moraretur: hic in sublime etiam cucurrit et ad summum non pervenit nisu sed impetu. Verum ut haec amplificatio in superiora tendit: ita, quae sit per comparationem, incrementum ex minoribus petit. Augendo enim, quod est infra, necesse est extollat id, quod supra positum est: ut idem atque in eodem loco, 10Sι hoc tibi inter coenam et in illis immanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret y In coetu vero populi Romani -. Et in Catilinam: Serri mehercules mei si me isto pacto metuerent, ut is metuunt omnes cires tui: d

397쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 4.

mum meam relinquendam putarem. Interim proposito ve-1IIut simili exemplo eniciendum est, ut sit maius id, quod a nobis exaggerandum est: ut idem pro Cluentio, cum exposuisset, Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu Pecuniam accepisse, Quanto est, inquit, Oppianicus in ea-cem iniuria maiore supplicio dignus y Siquidem illa, cum suo corpori rim attulisset, se ipsa cruciarit; hic autem idem illud effecit per alieni corporis vim atque cruciatum. Nec putet quisquam hoc, quanquam est simile, illi ex argu-12 mentis loco, quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse. Illic enim probatio petitur hic amplificatio: sicut in Oppianico non id agitur in illa comparatione, ut ille male secerit sed ut peius. Est tamen quanquam diversarum rerum quaedam vicinia. Repetam itaque hic quoque idem, quo Sum illic usus, exemplum sed non in eundem usum. Nam hoc I3 mihi ostendendum est, augendi gratia non tota modo totis sed etiam partes partibus comparari: sicut hoc loco, An vero vir amplissimus P. Scipio, ponti feae maximus, Gracchum messiocriter labefactantem statum rei publicae pri- natus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem nos congrues perferemus ' Hio 1 et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur: quae si quis dilatare velit: plenos singula locos habent. Quas dixi per ratiocinationem fieri amplificatio-15nes, Viderimus, an satis proprio verbo significaverim. Nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat. Hoc Sum tamen secutus, quod haec amplifieatio alibi posita est alibi valet, ut aliud crescat aliud augetur: inde ad id, quod extolli volumus, ratione ducitur. Obiecturus Anto-l6nio Cicero merum et vomitum, Tu, inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. Quid fauces et latera ad ebrietatem Τ Minime sunt otiosa. Nam respicientes ad haec possumus aestimare, quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod serre et concoquere non posset illa corporis gladiatoria firmitate. Ergo, si ex alio colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen

398쪽

M. FAB. QUINTILIANIost ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quo-I7que habeamus. Sic et ex insequentibus amplificatio ducitur: si quidem tanta vis suit vini erumpentis, ut n0n casum asserret aut voluntatem sed necessitatem, ubi minime deceret, vomendi: et cibus non recens, ut accidere interim solet. redderetur, sed usque in posterum diem redundaret. Idem hoc 18 praestant, quae antecesserunt. Nan cum Aeolus a Iunone rogatus

- carum conversa cuspι de montem

Impulit in latus, ac renti velut agmine facto

Qua data porta, ruunt: - 9 apparet, quanta sit sutura tempestas. Quid Τ cum res atrocissimas, quasque in summam ipsi extulimus invidiam elevamus consulto, quo graViora videantur, quae Secutura sunt: ut a Cicerone lactum est, cum illa diceret, Leria sunt haec in hoc reo. Melum rirgarum nauarchus nobilisximae riritalix pretio redemite humanum est. Alius, ne securi feri-20retur, pecuniam dedit: usitatum est. Nonne usus est ratiocinatione, qua colligerent audientes, quantum illud esset, quod inserebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata Τ Sic quoque solet ex alio aliud augeri: ut cum

Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et sortitudinem Gallorum Germanorumque miramur, quo sit ma-21ior C. Caesaris gloria. Illud quoque est ex relatione ad aliquid, quod non eius rei gratia dictum videtur, amplificationis genus. Non putant indignum Troiani principes, Graios

Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa sorma credenda est 3 Non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo sed senes ot prudentissimi et Priamo assidentales. Verum et ipse rex decenni bello exhaustus amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum cau-23gam negat. Nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem constentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse: sed, ut Soeratis m-

399쪽

IΝST. ORATOR. LIB. VIII, 4.

victam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset. Quin ex instru-2 mento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur. Huc pertinet clipeus Aiacis et Pelias Achillis. Qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. Nam quod illud corpus mente concipiam, cuius Trunca manum pinus regit' -- Quid Τ cum ris loricam duo multiplicem connisi humerra 25 ferunt, quantus Demoleos, qui indulus ea - cursu palantes Troas agebat Quid Τ M. Tullius de M. Antonii luxuria tantum fingere saltem potuisset, quantum ostendit dicendo, Conchyliatis Cn. Pompeii peristromalis servorum in cellis stratos lectos videres' conchritata peristromata et Cn. Pompeii terunt servi et cellis: nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito pi P in domino cogitare. Est hoc simile illi, quod 26εμνασις dicitur: sed illa ex verbo hoc ex re coniecturam facit tantoque plus valet, quanto res ipsa verbis est firmior. Potest ascribi amplificationi congeries qu0que verborum ac sententiarum idem significantium. Nam, etiamsi non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam allevantur: Ouid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie 27 Pharsalica gladius agebat y evius latus ille mucro petebat qui sensus erat armorum tuorum' quae tua mens y oculi

manus y ardor animi' quid cupiebas' quid optabas Simile est hoc figurae, quam συναθροι 1μον vocant: sed illic plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio. Haec etiam crescere solet verbis omnibus altius atque altius insurgentibus : Aderat ianitor carceris, carnifieae praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Seaetius. Eadem sere est ratio minuendi. Nam totidem sunt 28 ascendentibus quot descendentibus gradus. Ideoque uno ero exemplo contentus eius loci, quo Cicero de oratione

Rulli haec dicit: Pauci tamen, qui prorimi astiterant, nescio quid illum de lege agraria noluiso dicere auspicabantur. 0uod si ad intellectum reseras, minutio est: si ad

obscuritatem, incrementum.

Scio posse videri quibusdam speciem amplificationis 29

400쪽

M. FAB. QUINTILIANI hyperbolen quoque, nam et haec in utramque partem valet: sed quia excidit hoc nomen: in tropos differenda est. Quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, quae constat non propriis sed translatis. Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne Omi tamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.

DE GΕΝERIBUS SΕΝTENTIARUM. V. Sententiam veteres, quod animo Sensissent, Vocaverunt. Id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet: nam et iuraturi eae animi nostri sententia et gratulantes eae sententia dicimus. Non raro tamen et sic locuti sunt, ut sensa sua I dicerent: nam sensus corporis videbantur. Sed consuetudo iam tenuit, ut mente concepta sensus Voc remus, Iumina autem praecipueque in clausulis posita sententias: quae minus celebratae apud antiquos nostris temporibus modo carent. Ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca dicenda. 3 Antiquissimae sunt, quae proprie, quamvis omnibus idem nomen sit, sententiae vocantur, quas Graeci γνωμας appellant: utrumque autem nomen eX eo acceperunt, quod similes sunt consiliis aut decretis. Est autem haec vox uni-Versalis, quae etiam citra complexum causae possit esse

laudabilis, interim ad rem tantum relata, ut Nihil est tam populare quam bonitas; interim ad personam, quale est Asri Domitii, Princeps, qui vult omnia scire, nec Se ha-4 bet multa ignoscere. Hanc quidam partem enthJmematis, quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt;

et est aliquando non tamen gemper. Illud Verius, esse eam

aliquando simplicem, ut ea, quae supra dixi: aliquando ratione subiecta: Nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit iniuriam, tamen, quia plus pote3t, facere videtur; nonnunquam duplicem: Obsequium amicos, veritas 5 odium parit. Sunt etiam, qui decem genera secerint, sed eo modo, quo fieri vel plura possunt, per interrogati0nem, per comparationem, insiliationem, similitudinem, admiratio-

SEARCH

MENU NAVIGATION