M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 6.

Cetera iam non significandi gratia sed ad ornandam, non augendam orationem assumuntur. Ornat enim ἐπίθετον, 40 quod recte dicimus appositum: a nonnullis sequens dicitur. Eo poetae et frequentius et liberius utuntur. Namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et centes albos et humida vina in iis non reprehendemus: apud Oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat. Tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est: qualia sunt O scelus abominandum, o deformem libidinem. Exornatur 41 autem res tota maxime translationibus: Cupiditas egrenata et Insanae substructiones. Et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium Turpis egestas et Tristis

senectus. Verumtamen talis est ratio huiusce virtutis, ut sine appositis nuda sit et Velut incompta oratio, oneretur tamen multis. Nam sit longa et impedita, ut sin quaestionibus i 2 eam iudices similem agmini totidem lixas habenti quot milites,

cui et numerus est duplex nec duplum Virium: quanquam non singula modo sed etiam plura verba apponi solent: ut Coniugio Anchise Veneris dignate superbo. Sed hoc modo duo verba uni apposita ne versum quidem de-43cuerint. Sunt autem, quibus non videatur hic omnino tropus, quia nihil vertat. Necesse est semper, cum idem appositum, si a proprio diviseris, per se significat et lacit antonomasiam. Nam si dicas, Ille, qui Numantiam et Carthaginem evertit: antonomasia est: si adieceris Scipio: appositum. Non potest ergo esse iunctum. ' 44 At αλληγο ρία, quam inversionem interpretantur,ant aliud verbis aliud sensu Ostendit aut etiam interim contrarium. Prius sit genus plerumque continuatis translationibus: ut O naris, referent in mare te novi

Fluctus; o quid agis y fortiter occupa

Portum

tolusque ille Horatii locus, quo navem pro re publica, suctus et tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atqque concordia dicit. Tale Lucretii 45 Asia Pieridum peragro loca,

et Vergilii

412쪽

M. FAB. QUINTILIANI Sed nos immensum spatio coriferimus aequor, Et iam tempus eqvum fumantia Solvere colla. 46 Sine translatione vero in Bucolicis Certe equralem audieram, qua se subducere colles

Incipiunt mollique iugum demittere citro Usque ad aquam et reteris iam fracta cacumina fasti,

Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. 47 Hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt Verbis, Verum non pusior Menalcas sed Vergilius est intelligendus. Habet usum talis allegoriae frequenter oratio sed raro totius: plerumque apertis permixta est. Tota apud Ciceronem talis est: Hoc miror, hoc queror, quemquam hominem ita pessumdare alterum velle, ut etiam navem per-

48 foret, in qua ipse nariget. Illud commixtum frequentissimum: Equidem coleras tempestates et procellas in illis duntaria fluctibus contionum semper Miloni putari esse subeundas. Nisi adiecisset duntarat fluctibus contionum: esset allegoria : nunc eum miscuit. Quo in genere et species e X arces-

49 sitis verbis venit et intellectus ex propriis. Illud vero longe speciosissimum genus Orationis, in quo trium permixta est

gratia, similitudinis, allegoriae, translationis: Quod fretum,

quem Euripum, tot motus, tantas, tam rarias habere creditis agitationes, commutationeS, IIuctus, quantas perhumbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum' Dies intermissus unus aut noae interposita saepe et perturbat omnia et totam opinionem parva nonnunquam commutaι50 aura rumoris. Nam id quoque in primis est custodiendum, ut, quo eX genere coeperis translationis, hoc desinas. Multi autem, cum initium a tempestate sumpsprunt, incendio aut 5i ruina finiunt: quae est in consequentia rerum foedissima. Ceterum alleg0ria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermonilaequentissime servit. Nam illa in agendis causis iam detrita, Pedem conferre et Iugulum petere et Sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen. Est enim grata in eloquendo novitas et emulatio, et magis inopinata delectant. Ideoque iam in his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione 52conSumpsimus. Est in exemplis allegoria, si non praedicia ratione ponantur. Nam ut Dionysium Corinthi esse, quo

413쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 6.

Graeci omnes utuntur: ita plurima similia dici possunt. Haec allegoria, quae est obscurior, aenigma dicitur: vitium meo quidem iudicio, si quidem dicere dilucide virtus: quo tumen et poetae utuntur: Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, Tres paleat coeli spatium non amplius ulnas

et Oratores nonnunquam: ut Caelius quadrantariam Cly-53taemnestram, et in triclinio coam, in cubiculo nolam. Namque et nunc quidem solvuntur et tum erant notiora, cum dicerentur: aenigmata sunt tamen, nec ea, nisi quis interpretetur, intelligas. In eo Vero genere, quo contraria ostenduntur, ironi ab est: illusionem vocant. Quae aut pronuntiatione intelligitur aut persona aut rei natura: nam, si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem. Quan-5b

quam in plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de quoque dicatur, quia, quod dicitur, alibi verum est. Et laudis

autem simulatione detrahere et vituperationis laudare, concessum est: Quod C. Verres, praetor urbanus, homo Sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet. Et contra: Oratores nisi sumus et populo in omimus. Aliquando cum risu quodam contraria dicuntur iis, 56

quae intelligi volunt: quale est in Clodium, Integritas tua

te purgarit, mihi crede, pudor eripuit, vita anteacta Servavit. Praeter haec usus est allegoriae, ut tristia dicamus 57 melioribus verbis aut bonae rei gralia quaedam contrariis significemus. Cui et annumeravimus haec: si quis ignorat, quibus Graeci nominibus appellent, σαρκασμον, αστεῖνον,αντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat. Sunt etiam, qui haec non58 species allegoriae sed ipsa tropos dicant: acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, in his omnibus aperte appareat,

quid velimus. Cui accedit hoc quoque, qu0d genus, cum dividitur in species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas: allegoria vero habet aliquid proprium. Quod quo modo fieri potest, nisi ipsa species est 3 Sed utentium nihil refert. 59Adiicitur his μυκτηρισμὸς, dissimulatus quidam sed non latens

414쪽

M. FAB. QUINTILIANI Pluribus autem verbis cnm id, quod uno aut paucioribuseerte dici potest, explicatur, περίφρασιν Vocant, circuitum quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit: ut Sallustius, Act60 requisita naturae. Interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris Incipit et dono dinum gratissima serpit. 61 Et apud oratores non rarus Semper tamen astrictior. Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur, περιφρασις est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio. Verum hoc ut, cum decorem habet, periphrasis: ita, cum in vitium incidit, περισσολπέα dicitur. 0bstat enim, quidquid non adiuvat. 62 Hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio comparationis et decor poscit , non immerito inter virtutes habemus. Fit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio, si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur, et, ut quodque oritur, ita 63 proximis, etiamsi vinciri non potest, alligetur. Disserenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut in structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum. Non enim recidere ea nec polire possumus, quo coagmenta lase magis iungant, sed utendum iis, qualia sunt, eligendaeque M sedes. Nec aliud potest sermonem sacere numerosum quam opportuna ordinis mutatio: neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus in illo pulcherrimo operum in Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta 65 quam quod eum quoque maxime lacere experiretur. Verum id cum in duobus verbis fit, αναστροφαὶ dicitur, reversio quaedam: qualia sunt vulgo, mecum, secum; apud oratores et historicos quibus de rebus. At cum decoris gratia trahitur longius verbum, proprie hyberbati tenet nomen: Animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes. Nam in duas partes dirigam esse 66 rectum erat, sed durum et incomplum. Poetae quidem etiam verborum divisione laciunt transgressionem: - 'berboreo septem subiecta trioni,

415쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 6.

quod oratio nequaquam recipiet. At id quidem est, propter quod dici tropus possit, quia componendus est e duobus intellectus. Alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et 67structura sola variatur, figura potius Verborum dici potest, sicut malit existimarunt. Longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus. Hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. Est haec decens veri superiectio. Virtus eius ex diverso paraugendi atque minuendi. Fit pluribus modis. Aut enim plus 68 facto dicimus: ut Vomens frustis mculentis stremium reum et totum tribunal implerit; et - Geminiqus minantur In coelum scopuli; aut res per similitudinem attollimus: - Credas innare revulsas Cycladas; aut per comparationem, ut 69- Fulminis ocior alis; aut signis quasi quibusdam: Illa rei intactae segetis per summa volaret

Gramina nec teneras cursu laesisset aristas;

vel translatione, ut ipsum illud volaret. Crescit interim hy-70perbole alia insuper addita, ut Cicero in Antonium dicit:

Quae Charybdis tam nor 3 Charybdin dico' quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medius fidius, viae videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus in locis poritas, tam cito absorbere potuisse. Exquisitam vero figuram 71 huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor in libro, quem inscripsit υμνους. Is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui in insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari sed fulmini dicit similem suisse, ut illa minora, hoc par esset. Quod imitatus 72 cicero: illa composuit in Verrem Versabatur in Sicilia longo internalio non Dionysius ille nec Phalaris, tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos sed quo dam novum monstrum eae retere illa immanitate, quae in iisdem versata locis dicitur. Non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam naribus quam istum in eodem freto fuisse arbitror. Nec pauciora sunt genera minuendi: 73- Viae ossibus haerent.

416쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

Et quod Cicero in quodam ioculari libello: Fundum ratio rocat, quem possit mittere funda: M tamen eaeciderit, qua cava funda patet.

Sed huius quoque rei servetur mensura quaedam. Quamvis est enim omnis hyperbole ultra sidem, non tamen esse debet 7 ultra modum, nec alia via magis in κακοζηλίαν itur. Piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura. Monere Salis est, mentiri hyperbolen, nec ita, ut mendacio sallere velit. Quo magis intuendum est, quousque deceat extollere, quod nobis non creditur. Pervenit haec res frequentissime ad risum: qui si captatus est, 75 urbanitalis, sin aliter, stultitiae nomen assequitur. Est Rutem in usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res minuendique cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est. Sed 76 ignoscitur, quia non affirmamus. Tum est hyberbole virtus, cum res ipsa, de qua loquendum est, naturalem modum eX- cessit. Conceditur enim amplius dicere, quia dici, quantum est, non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio. Sed de hoc salis, quia eundem locum plenius in eo libro, qu0 causas corruptae eloquentiae reddebamus, tractavimus.

LIBER IX.

Libro nono haec continentur: Quo disserant figurae a tropis. DesiguriS sententiarum. De figuris verborum. De compOSitione.

0U0 DIFFERANT FIGURAE A TR0PIS. I. sum sit proximo libro de tropis dictum: sequitur pertinens ad siguras, quae σχηματα Graece Vocantur, locus, ipsa rei natura coniunctus superiori. Nam plerique has tropos esse existimaverunt, quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod 2 sint sormati quodam modo, sive ex eo, quod Vertant orationem, unde et motus dicuntur: latendum erit, esse utrumque eorum etiam in figuris. Usus quoque est idem: nam et vim rebus adiiciunt et gratiam praestant. Nec desunt, qui

417쪽

tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus. Quin adeo similitudo manifesta est, ut eam discer- 3nere non sit in promptu. Nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generali illa societate, quod utraque res a recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur: ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam

inter tropos reperiatur, περιφρασιν autem et υπερβατὸν et νοματοποιιαν clari quoque auctores figuras verborum potiusquam tropos dixerint. Quo magis signanda est utriusque rei disserentia. Est 4 igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est: sigura, sicut nomine ipso patet, c0nlarmatio quaedam a communi et primum

se Osserente ratione. Quare in tropis ponuntur verba alia bpro aliis, ut in μεταφορα, μετωνυμία, αντονομασία, μετο λη 'νει, συνεκδοχύ, καταχρησει, αλληγορια, plerumque υπερβολῆ. Namque et rebus sit et verbis. υνοματοποιια fictio est nominis: ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus, si illud non fingeremus. IIερίφρασις etiamsi frequenter et si

id ipsum, in cuius locum assumitur, nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. Ἐπίθετον, quoniam plerumque antonomasiae pars est, coniunctione eius sit tropus. In hyperbato commulatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt. Transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum. Horum nihil in siguras cadit. Nam 7 et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri potest. Quomodo autem ironia alia sit tropi alia schematos, suo loco reddam. Nomen enim lateor esse commune, et Scio, quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem: sed ea non pertinet ad praesens meum propositum. Nihil enim reseri, quomodo appelletur utrumlibet e0rum, si, quid orationi prosit, apparet. Nec mulatur Vocabulis Vis rerum.

Et sicut homines, si aliud acceperunt, quam quod habuerant, 8 nomen, iidem sunt tamen: ila haec, de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicentur, idem efficient. Non enim

418쪽

M. FAB. QUINTILIANI nominibus prosunt sed effectibus: ut statum coniectura Ieman infitialem an lacti an de substantia nominemus, nihil intem 9 est, dum idem quaeri sciamus. 0ptimum ergo in his AEqui maxime recepta et rem ipsam, quocunque appellabitur modo, intelligere. Illud tamen notandum, coire frequenter in easdem sententias et τροπον et figuram. Τam enim translatis verbis quam propriis figuratur oratio. Io Est autem non mediocris inter auctores dissensio, eι quae vis nominis eius et quot genera et quae quamque multae sint species. Quare primum intuendum est, quid accipere debeamus siguram. Nam duobus modis dicitur: uno qualiscunque sorma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis: II altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut

nos sedemus, incumbimus, respicimus. Itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit: praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia.

12 In quo ita loquimur, tanquam omnis sermo habeat figuram, itemque eadem figura dicitur cursitaro qua lectitare, id est eadem ratione, declinari. Quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est. Quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti caecilio credimus, 13 incomptehensibilia partis huius praecepta existimarit. Sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt: id demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simpliciatque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie

mutatum. Sic enim Verum erit, aliam esse orationem ἀσχηματιστον , id est carentem figuris, quod vitium non inter mi-

14nima est: aliam timiματισμένηW, id est siguratam. Id ipsum tamen anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio: unde et figuratae controrersiae quaedam, de quibus paulo post dicam, vocantur. Ergo figura

sit arte aliqua novata sorma dicendi. 15 Genus eius unum quidam putaverunt, in hoc ipso diversas opiniones secuti. Nam hi, quia verborum mutatio sensus

419쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 1.

quoque verteret, omnes figuras in Verbis esse dixerunt: illi, quia verba rebus accommodarentur, omnes in sensibus. Quarum utraque manifesta cavillatio est. Nam ut eadem dici 16 solent aliter atque aliter, manetque Sensus elocutione mutata: ita figura sententiae plures habere verborum figuras potest. Illa est enim posita in concipienda cogitatione haec in enuntianda, sed frequentissime coeunt: ut in hoc Iamiam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum -. Nam oratio a iudice aversa, in sententia: iam iam et liberum

in verbis sunt schemata.

Inter plurimos enim, quod sciam, consensum est, duas 17 eius esse partes, διανοίας, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam his omnibus modis dictum est: et λέξεως, id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis: nam et variatur et nihil resert. Cornelius 18 tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia prosecto novitatis cupiditate ductus. Nam quis ignorasse eruditum alioqui virum credat, colores et sententias sensus esse Τ Quare sicut omnem orationem ita figuras quoque versari necesse est iu sensu et in verbis. Ut vero natura prius est concipere animo res quam 19enuntiare: ita de iis figuris ante est loquendum, quae ad mentem pertinent: quarum quidem utilitas cum magna tum multiplex in nullo non orationis opere vel clarissime Iucet. Nam etsi minime videtur pertinere ad probationem, qua figura quidque dicatur: sacit tamen credibilia, quae dicimus, et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit. Namque ut in marmorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse, quam petas, artis est: sic oratio, quae astu caret,

pondere modo et impulsu proeliatur: simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avo care et velut nutu fallere. Iam vero affectus nihil magis 21 ducit. Nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum Valent: quanto plus orationis ipsius vultus ad id, quod efficere tendimus, compositus 7 Plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive

420쪽

M. FAB. QUINTILIANI ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius. 22 Sed antequam, quae cuique rei fiigura conveniat, ostendo : dicendum est, nequaquam eas esse tam multas, quam sinta quibusdam constitutae. Neque enim me movent nomina illa,23 quae fingere utique Graecis promptissimum est. Ante omnia igitur illi, qui totidem figuras putant quot assectus, repudiandi: non quia assectus non sint quaedam qualitates mentis, sed quia figura, quam non communit est sed proprie nomin4mus, non sit simplex rei cuiuscunque enuntiatio. Quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, considere,

contemnere non sunt figurae; non magis quam Suadere, mi-24nari, r0gare, excusare. Sed fallit parum intuentes, quod inveniunt in omnibus his locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt. Neque enim pars ulla dicendi est, quae non recipere eas possit. Sed aliud est admittere figuram aliud figuram esse. Neque enim verebor explicandae 25 rei gratia frequentiorem eiusdem nominis repetitionem. Quare dabunt mihi aliquam in irascente, deprecante, miserante liguram, scio; sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit. Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc Iocum

congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus viam: ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent clarissima et ad movendum auditorem valerent

plurimum: quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteras subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris.

26 In tertio de Oratore ita scriptum est: In perpetua autom oratione, cum et coniunctionis lenitatem et numer Tum, quam disi, rationem tenuerimus, tum est quasi Iuminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio X n-27 tentiarum atque verborum. Nam et commoratio una in re permultum movet et illustris e lanatio rerum que, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio, quae et in ponereda re plurimum ratet et ad illustrandum id, quod

eaeponitur, et ad amplificandum, ut iis, qui audiant, i lud, quod augebimus, quantum espicere oratio poterit, tan-

SEARCH

MENU NAVIGATION