M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 3.

per et, utcunque valuit consuetudo, mulantur. Itaque, si antiquum sermonem no Stro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est: ut hac re inridere non, ut veteres et

Cicero praecipue, hanc rem; et incumbere illi non in illum, et plenum vino non rini, et huic non hunc adulari

iam dicitur et mille alia: utinamque non peiora Vincant. Verum schemata λέγως duorum sunt generum: alterum IO-2quendi rationem vocant, alterum ma Xime collocalione eXquisitum est. Quorum tametsi utrumque convenit orationi: tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis

dicere.

Prius fit iisdem generibus quibus vilia. Esset enim

orationis schema vitium, Si non peteretur sed accideret. Verum auctoritate, Vetustate, consuetudine plerumque de-3fenditur saepe etiam ratione quadam. Ideoque, cum sit a

simplici rectoque loquendi genere dessexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur. Una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo sormati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat. Qua si quis parce et, cum res poscet, utetur, Vel ut 4 asperso quodam condimento iucundior erit: ut qui nimium asseclaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet. Quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam hoc

ipsum nomen effugerint: quae etiamsi fuerint crebriores, consuetas aures minus serient. Nam secretae et extra vulgarem busum positae ideoque magis nobiles, ut novitate excitant, ita copia satiant, nec se obvias suisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant. Fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus, nam et oculis 6 capti talpae et timidi damae dicuntur a Vergilio: sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas damasque quam seminas, certum est; et in verbis: ut fabricatus est gladium et inimicum punitus est. Quod mirum minus est, quod in natura verborum est, et 7 quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror, suspicor; et contra faciendi, quae patimur, ut vapulo; ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo esserantur: lumniatur, tu riat; fluctuatur, fluctuat; GSen-

442쪽

M. FAB. QUINTILIANI 8uor, assentio. Est figura et in numeror vel cum singulari pluralis subiungitur, Gladio pugnacissima gens Romani; gens enim ex multis: ve, ex diverso, - Oui non risere parenti, Nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est; 9 Ex illis enim, qui non risero, hic quem non dignata. Is

Satura:

- Ει nostrum istud vivere triste Asperi, cum inlinito verbo sit usus pro appellatione: nostram enim vitam vult intelligi. Utimur et verbo pro participio: Magnum dat ferre talentum,10 tanquam ferendum; et participio pro verbo: Volo datum. Interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema: ut in hoc Virtus est ritium fugere: aut enim partes orationis mutat ex illo Virtus est fuga ritiorum, aut casus ex illo Virtutis est vitium fugere; multo tamen hoc utroque excitatius. Iunguntur interim schemata: Sthenelus sciens pugnae; est enim scitus Sthenelus pu- 11 gnandi. Transseruntur et tempora: Timarchides negat esse ei periculum a securi, praesens enim pro praeterito positum est) et status: Hoc Ithacus relit; et, ne morer, per omnia genera, per quae sit soloecismus.12 Haec quoque est, quam λερωσιν vocant, cui non dissimilis' ἐξαλλαγη dicitur: ut apud Sallustium Neque ea res falsumme habuit et Duci probare. Ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. Unde eousque proceSSum eSt, ut non poeniturum pro non acturo poenitentiam et visuros

13 ad videndum missos idem auctor dixerit. Quae ille quidem secerit schemata, an idem vocari possint, Videndum, quia

recepta sint. Nam receptis etiam vulgo auctore contenti

sumus: ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod a Cicerone re-Ι prehendi notum est: aspici enim contumelia dicebant. Alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit: Vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci Audierat.

443쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. IX, 3.

0uorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima. Illud et in consuetudine remansit Enimvero. His am-15plius apud eundem: Num quis te iurenum confidentissime quo sermonis initium fit. Et Tam magis illa tremens et tristibus risera flammis, Ouam magis effuso craudescunt Sanguine pugnae. Quod est versum ex illo: Ouam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum riget. Pleni talibus antiqui: sicut 16

finitio Eunuchi Terentius Ouid igitur faciam' inquit. Allusit tandem leno. t Catullus in Epithalamio

- Dum innupta manet, dum cara Suis e3t,

cum prius dum significet quoad, sequens usque eo. Ex 17 Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est: Uulsus amat fieri; vel Horatii, nam id maxime probat: - Νec ciceris, nec longae invidit avenae,

vel Vergilii:

- Tyrrhenum navigat aequor. Et iam vulgatum actis quoque: Saucius pectus. Ex eadem I8 parte figurarum additio et abiectio est. Illaque prior videri potest supervacua sed non sine gratia est: Nam neque Parnasi nobis iuga nam neque Pindi Potest enim deesse alterum nam. Et apud Horatium illud: Fabriciumque, ne et intonsis Curium capillis Et detractiones, quae lin complexu sermonis aut vitium habent aut figuram: ut Accede ad ignem, iam calesces plus satis. Plus enim quam satis est. Νam de altera, quae detractione, is pluribus adiiciendum est. Utimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet: duo inter se comparativa committimus: Si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero: credo, erit verendum mihi, ne Non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. Sunt et illa non similia soloecismo 20 quidem sed tamen numerum mulantia, quae et tropis assignari solent, ut de uno pluraliter dicamus: Sed nos immensum spatiis confecimus aequor p

444쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI et de pluribus singulariter: Haud secus ac patriis acer Romanus in armis. 21 Speeio diversa sed genere eadem et haec sunt: Mne tibi ad solem vergant vineta cadentem. Ne mihi tum molles sub divD carpere Somnos, Neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas; non enim nescio cui alii prius nec postea sibi uni sed omnibus praecipit. Et de nobis loquimur tanquam de aliis 1 Di- tacit Servius, negat Tullius. Et nostra persona utimur pr0 aliena, et alios pro aliis fingimus. Utriusque rei exemplum pro Caepina. Pisonem, adversae partis advocatum, alloquens Cicero dicit: Restituisse te disti; nego me eae edicto pra toris restitutum osse; verum enim illud restituisse Aebutius dixit, caecina nego mo ex edicto praetoris restitutum esse; 23 et ipsum disti, excussa syllaba, figura in verbo. Illa quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρεμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis

medius aliquis sensus intervenit: Ego cum te mscum enim saepissime loquitur) patrias reddidissem; cui adiiciunt hy-24perbaton, quod inter tropos esse noluerunt: alterum, quod est eius figurae sententiarum, quae αποστροφη dicitur, Simile, sed non sensum mutat verum formam eloquendi:

- Decios, Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar. 25 Acutius adhuc in Polydoro : e s omns abrumpit, Polydorum obtruncat et aurori potitur. Quid non mortalia pectora costis Auri sacra fames 'Ii, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μεταβασιν Vocant, quam et aliter fieri putant: 0uid loquor ' aut ubi sum ' 26 Coniunxit autem παοένθεσιν et αποστρο νην Vergilius illo loco: Haud procul inde citae Metium in diversa quadrigae Distulerant, sat tu dictis Albane manerest Raptabatque nisi mendacis riscera Tullus.

27 Haec schemata aut his similia, quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in Be

445쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 3.

auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. Quod

continget, si neque supra modum multae suerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes: quia satietatem ut varietas earum ita raritas effugit.

Illud est acrius genus, quod non tantum in ratione posi- 28 tum est loquendi sed ipsis sensibus cum gratiam tum etiam vires accommodat. E quibus primum sit, quod sit per adiectionem. Plura sunt genera. Nam et verba geminantur, vel amplificandi gratia: ut Occidi, occidi, non Sp. Naelium; alterum est enim, quod indicat, alterum, quod affirmat: vel miserandi: ut Ah Corydon, Corydon - . Quae eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum 29 convertitur. Similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est sed paulo etiam Vehementior: Bona, miserum mel sconsumptis enim lacrimis tamen instans animo haeret dolor) bona, inquam, Cn. Pompeii acerbissimae voci subiecta praeconis. Vivis et viris non ad deponendam sed ad confirmandam audaciam. Et ab iisdem verbis 30 plura acriter et instanter incipiunt: Nihilne is noctumnum praesidium palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora nullusque monerunt' et in iisdem desinunt: Ouis eos postularit' Appius. 0uis pro aeit' Appius. Puanquam hoc exemplum 3Iad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et fines iidem sunt, quis et quis, Appius et Appius. Quale est: 0ui sunt, qui foedera saepe ruperunt ν Carthaginienses. 0ui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt' Carthaginienses. Qui sunt, qui Italiam deformarunt ' Carthaginienses. 0ui sunt, qui sibi ignosci postulant' Carthaginienses. Etiam in contrapositis vel comparativis solet re-32spondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo

huius esse loci potius dixi: Uigilas tu de nocte, ut tuis

consultatoribus respondeas; ille, ut eo, quo intendit, mature cum Mercitu perveniat. Te gallorum; illum buccinarum cantua suscitia. Tu actionem instituis; ille aciem

446쪽

M. FAB. QUINTILIANI instruit. Tu canes, ne con8ultores tui; ille, ne urbes aut 33 castra capiantur. Sed hac gratia non suit contentus Orator, vertit in contrarium eandem siguram: Ille tenet et scit, ut hostium copiae; tu, in aquae pluviae arceantur. Ille exer-34 ritatur in propagandis finibus, tu in regendis. Possunt media quoque respondere vel primis: ut Te nemus Anguitiae, rurea te Fucinus unda; vel ultimis: Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque esSet eae praeda. Nec quisquam dubitabit, idem fieri posse iteratis utrinque mediis. Respondent primis et ultima: Multi et granes dolores inventi parentibus et prin35pinquis multi. Est et illud repetendi genus, quod semel proposita iterat et dividit: Ipliatus et Pelias mecum, quorum Iphitus a nolam grarior, Pelias et rulnere tardus Ulixi.' ανοδος dicitur Graece, nostri regressionem Vocunt. 36 Νec solum in eodem sensu sed etiam in diverso eadem verba contra: Principum dignitas erat paene par, non Par βοροι Se eomum, qui sequebantur. Interim variatur casibus haec et generibus retractatio: Magnus est labor dicendi, magna res est; et apud Rutilium longa περιοδω, sed haec initia sententiarum sunt: Pater hic tuus' patrem nunc ap-37 pellus' paetris tui filius say Fit casibus modo hoc schema, quod πoiυπτωτον vocant. Constant et aliis etiam modis: ut

pro eluentio: 0uod autem tempus veneni dandi' illo cie in illa frequentia' Per quem porro desum' unde sumptum' quas porro interceptio poculi' cur non de integro

38 autem datum ' Hanc rerum coniunctam diversitatem Caecilius μεταβολην vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: Illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo rationem nemo rem ullam contrahebat, nemo illum sae lammultis cognatis et alsinibus tutorem unquam liberis suis 39 scripsit, et deinceps adhuc multa. Ut haec in unum congeruntur: ita contra illa dispersa sunt, quae a Cicerone dissipata dici puto: Hic segetes, illic veniunt felicius uvae, Arborei fetus alibi,

447쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. IX, 3.

et deinceps. Illa vero apud Ciceronem mira figurarum mix- ω itura deprehenditur, in qua et primo verbo longo post intervallo redditum est ultimum, et media primis et mediis ultima congruunt: Vestrum iam hic factum deprehenditur, Patres conscripti, non meum; ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut diri, Non meum Aed restrum. Hanc fre-41quentiorem repetitionem πλοκην vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistola ad Brutum, Ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn. Pompeium, et ego ergo cum redierim. Et in 2 iisdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum: ut apud Persium, - Usque adeone Scirs tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter 'Et apud Ciceronem: Neque enim poterant iudicio et hi damnari, qui iudicabant. Sed sensus quoque toti, quem- 3 admodum coeperunt, desinunt: Venit eae Asia. Hoc ipsum quam novum y Tribunus plebis venit eae Asia. In eadem tamen periodo et Verbum ultimum primo resertur, tertium iam in sermone, adiectum est enim: Verumtamen venit. Interim gententia eodem repetitur verborum ordine: 0uid Cleomenes facere potuit' Non enim possum quemquam insimulare falso. Quid, inquam, Cleomenes facere potuit 'Pri0ris sententiae verbum ultimum ac sequentis primum De- 44quenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius: Pierides, ros haec facietis maxima Gallo, Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas. Sed ne oratores quidem raro: Hic tamen visit; vivit' immo vero etiam in senatum venit. Aliquando, sicut in gemina- 5ti0ne verborum diximus, initia quoque et clausulae Sententiarum aliis sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. Initia hoc modo: Dediderim perimulis omnibus, Ob tulerim insidiis, obiecerim inridiae. Rursus clausulae: ibidem statim, Vos enim statuistis, ros sententiam diristis, vos iudicastis. Hoc alii συνωνυμίαν, alii disiunctionem VO-cant: utrumque, etiamsi est diversum, recte: nam est nominum idem significantium separatio. Congregantur quoque verba idem significantia Quae cum i a sint, Catilina, petas

448쪽

M. FAB. QUINTILIANI

quo coepisti; egredere aliquando eae urbe, patent portae, 46 proficiscere. Et in eundem alio libro: Abiit, eaecessit, erupit, erasit. Hoc Caecilio πλεονασμος Videtur, id est, abundans super necessitatem oratio: sicut illa Vidi oculos ante ipse meos. In illo edim ridi inest ipse. Verum id, ut alio

quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est: cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus. Vidi, ipse, ante oculos, totidem sunt affectus. 47 Cur tamen haec proprie nomine tali notarit, non video. Nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio πλε νασμος videri potest. Nec Verba modo sed sensus quoque idem facientes acervantur: Perturbatio istum mentis et

quaedam scelerum Offusa caligo es ardentes furiarum faces eaecitarunt.

48 congeruntur et diversa: Mulier, tyranni saeva Crudelitas , patris amor, ira praeceps, temerita3, demsntia. Et apud Ovidium: Sed grane Xerridum numen, sed corniger Ammon, Sed quae risceribus veniebat bellua ponti,

saturanda meis -

49 Inveni, qui et hoc πλοκην vocaret: Ouaero ab inimicis, sintne haec investigvia, comperta, patefacta, Subista, deleta , eaelincta per me ' cui non assentior, cum sint unius figurae et mixtae quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum διαD. αγην vocant. Investigata, compsrta, patefacta aliud ostendunt: sublata, deleta, eaetincta sunt 50 inter se similia sed non etiam prioribus. Et hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur: apta, cum quid instantius dicimus: nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. Ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: Oui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad Senatum adduci iussi; in senatu sunt positi, et totus hic locus talis est. Hoc genus βραχυλογίαν vocant, quae pol e Si eSSecopulata dissolutio. Contrarium id est schema, quod con-51 iunctionibus abundat. Illud ασυνδετον, hoc πολυσυνδετον dicitur. Hoc est vel iisdem saepius repetitis: ut

449쪽

LXST. ORATOR. LIB. IX, 3.

- Tectumque laremque Armaque Amyclaeumque canem Crenamque pharetram puel diversis: Arma virumque - Multum ille et terris - 52 AEulta quoque. Adverbia quoque et pron0mina variantur, 53Hic illum vidi iuvenem, - Bis senos mi nostra dies,

Mic mihi responsum primus dedit ille petenti. Sed utrumque

coacervatio et tantum iuncta aut dissoluta. Omnibus scriptores 54siua nomina dederunt sed Varia et ut cuique fingenti placuit. Fons quidem unus, quia acriora lacit et instantiora, quae dicimus, et vim quandam prae se serentia velut saepius erumpentis assectuS.

Gradatio, quae dicitur κλη-ξ, apertiorem habet artem et magis asseclatam, ideoque esse rarior debet. Est 55 autem ipsa quoque adiectionis: repetit enim, quae dicta sunt, et priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit. Eius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: Non enim diri quidem sed non scripsi, nec scripsi quidem sed non obii Iegationem, nec obii quidem sed non persuasi Thebanis. Sint tamen tradita et Latina: Africano rirtutem industria, 56 Nirtus gloriam, gloria aemulos compararii. Et Calvi: Mnemo magis pecuniarum repetundarum quam maiestasis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, nequo ambitus magis quam omnium legum est. Invenitur apud poetas quoque, ut apud 57 Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum: Iore propagatus est, ut perhibent, Tantalus, M Tantalo ortus Pelops, eae Pelope autem Salus Atreus qui nostrum porro prctyagat 9 ιS. At quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis 58n0Vitatisque maxime gratiam petunt: quarum una eSt ea quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῆ distuli, cum subtractum verbum aliquod salis ex ceteris intelligitur: ut Caelius in Antonium, Stupere gaudio Graecus. Simul enim auditur coepit. Cicero ad Brutum: Sermo nullus scilicet nisi

de te; quid enim potius ' Tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii , et ego ibidem has inter coenam Marani. Cui Si-59

450쪽

M. FAB. QUINTILIANI

milia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decent epudoris gratia subtrahuntur: Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, Et quo, sed facitos Nymphas risere, Sacello. 60Hanc quidam aposiopesin putant, frustra. Nam, illa quid taceat, incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem, desideratur: quae

si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem ap-6i pellabitur. Nec ego illud quidem aposiopesin semper VOCO, in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut aeque in epistolis Cicero: Data Lupercalibus, quo die Antonius in sari; non enim obticuit aut lusit, quia nihil hic aliud intelligi 62 poterat quam hoc, diadema imposuit. Altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones

eximuntur. Tertia, quae dicitur συνεζευγμένον, in qua unum ad verbum plures sententiae reseruntur, quarum unaquaeque

desideraret illud, si sola poneretur. Id accidit aut praeposito verbo, ad quod reliqua respiciant: Vicit pudorem libido,

timorem audacia, rationem amentia; aut illato, quo Plura cluduntur: Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a pericula aut ratio a 63 furore revocarerit. Medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat. Iungit autem et diversos Sexus, ut cum marem seminamque filios dicimus, et singu-64 laria pluralibus miscet. Sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum asserere non possint. Illud plane figura est,

qua diversa sermonis sorma coniungitur: - Sociis tunc, arma caps3Sant,

Edico, et dira bellum cum gente gerendum. Quamvis enim pars bello posterior participio insistat: utrique convenit illud edico. Non utique detractionis gratia lactam

coniunctionem συνοικάωσιν vocant, quae duas res diversas

colligat: Tam deest avaro, quod habet, quam quod non 65 habet. Huic diversam volunt esse distinctionem, cui dant nomen παραδιαστολην, quia similia discernuntur: Cum te proaStuto sapientem appelles, pro confidente fortem, pro ill berali diligentem. Quod totum pendet ex sinitione, ideoque an figura sit dubito. Cui contraria est ea, qua sit ex vicinia

SEARCH

MENU NAVIGATION