M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 2. - 10 Iquae est tropos, genere ipso nihil admodum distat: sin utroque enim contrarium ei, quod dicitur, intelligendum est species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprehendere. Primum, quod tr0pos apertior est et, quanquam 4baliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat. Nam et omnia circa sere recta sunt: ut illud in Catilinam, A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, M. Marcellum dem grasti. In duobus demum Verbis est ironia, ergo etiam brevior est tropos. At in figura totius voluntatis fictio est 46 apparens magis quam consessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni Ivocii et tota interim causae conformatio: cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est visa Socratis. Nam ideo dictus εἰρων, agens imperitum et admiratorem aliorum tanquam sapientium: ut, quemadmodum αλληγορίαν facit continua μετωπιρα, sic hoc schema laciat tropos ille contextus. Quaedam Vero genera 7 huius figurae nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima, quae dicitur a negando, quam nonnulli ἀντί-

φο αειν vocant: Mn agam tecum iure summo, non dicam,

quod forsitan obtinerem; et Ouid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptus proferam' et Mitto illam primam libidinis iniuriam, et M illa quidem testimonia recito, quae dicta sunt de HS septingentis milibus, et Possum dicere. Quibus generi-48bus per totas interim quaestiones decurrimus: ut Cicero, Moeso si Sic agerem, tanquam mihi crimen esset diluendtim, haec pluribus dicerem. Εἰρωνεία est, et cum similes imperantibus vel permittentibus sumus: I, sequere Italiam rentis;

et cum ea, quae nolumus videri in adversariis esse, conce-49dimus eis. Id acrius sit, cum eadem in nobis sunt et in adversariis non sunt:

- Meque timoris Argue tu, Dranee, quando tot caedis acerros Teucrorum tua deaetra dedit. Quod idem contra valet, cum aut ea, quae a nobis absunt, aut etiam quae in adversarios recidunt, q si fatemur: Ne duce Dardanius Spartam eaepugnaviι aduPer.

432쪽

M. FAB. QUINTILIANI 50 Nec in personis tantum sed et in rebus versatur haec contraria dicendi, quam quae intelligi velis, ratio, ut totum pro Quinto Ligario prooemium et illae elevationes: Videlicet,

O dii bonis

Scilicet is superis labor est.

51 Et ille pro Oppio locus: O amorem mirum ' O benivolentiam

singularem 1 Non procul absunt ab hac simulatione res in. ter se similes, consessio nihil n0citura, qualis est: Habes igitur, Tubero, quod est accusatori mainime optandum, consilentem reum; et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati: Nelum rimarum nauarchus nobilissimae civitatis pretio redemite humanum est; et pro Cluentio de invidia: Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse cor-52 ruptum. Haec evidentior figura est, cum alicui rei assentimur, quae est sutura pro nobis: verum id accidere sine adversarii vitio non potest. Quaedam etiam Velut laudamus,

ut Cicero in Verrem circa crimen Apollonii Drepanitani: Gaudeo etiam, si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius 53 facium esse dico. Interim augemus crimina, quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequenlius, quam ut exemplum desideret. Interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Rracio Cicero, cum immanitatem parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis exaggerat. 54 'Aποσιωπησις, quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid assectus vel irae: ni uos ego - sed motos praestat componere stuctus puel sollicitudinis et quasi religionis: An huius ille I is, quam

Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vino Milone, non dicam consule ' de nostrum enim Omnium - non audeo totum dicere; cui simile est in pro-55oemio pro Ctesiphonte Demosthenis. Vel alio transeundi gratia: Cominius autem - tametsi ignoscite mihi, iudices. In quo est et illa si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur) digressio: abit enim eausa in laudes Cn. Pompeii. Idque fieri etiam sine αποσιω

433쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 2.

πησει potuit. Nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio 56 plurimis fit modis. Sed haec exempli gratia sufficient: Tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est; hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite; et pro Milone Et aspeaeit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum

omnibus omnia minabatur. Est alia n0n quidem reticentia, 57 quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud Nimis urgeo, commoveri Midetur adolescens; et Uuid plura' ipsum adolescentem incere audistis. Imitatio morum alienorum, quae ηθοποιια Vel, 58 ut alii malunt, μίαησιs dicitur, iam inter leniores asseclus numerari potest. Est enim posita sere in eludendo, sed versatur et in saetis et in dictis. In laclis, qu0d est υποτυπώσει vicinum: in dictis, quale est apud Terentium 'At ego nesciebam, quo 'sum tu ires. Parvula Hinc est abrepta, eduaeit mater pro Sua, Soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis. Sed nostrorum quoque diciorum factorumque similis imitatio 59 est per relationem, nisi quod frequentius asseVerat quam eludit: Dicebam habere eos actorem Q. Caecilium. Sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam. et non praeparatam ostendendo orationem minus nos

suspectos iudici saciunt. Hinc est quasi poenitentia di-60cti: ut pro Caelio Sed quid esto ita gravem personam introduri' Et quibus utimur vulgo: Imprudens incidi. Vel cum quaerere nos, quid dicamus, singimus: Quid reliquum est 3 et Num quid omisi' et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: Unum eliam mihi reliquum Diusmodi crimen est; et Aliud eae alio succurrit mihi. Unde etiam venusti transitus 61 fiunt: non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iuSserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: Hic modo me commonuit Pisonis anulus, quod totum effluaeerat. 0uam mullis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstruisse' Et cum aliqua velut ignoramus: Sed earum rerum artificem, quem' quemnam' Recte ad-

434쪽

M. FAB. QUINTILIANI

62 mones, Polyclitum raso dicebant. Quod quidem non In hoc

tantum valet. Quibusdam enim, dum aliud agere Videmur, aliud efficimus: sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. Et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit, ut minore invidia 63 cladis apud Chaeroneam acceptae laboret. Faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita disserre Et deponere apud memoriam iudicis et reposcere, quae deposueris, et separare quaedam schemate aliquo, non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni

varios velut vultus. Gaudet enim res varietate: et sicut oculi: diversarum aspectu rerum magis detinentur: ita semper animis praestat, in quod se velut novum intendant. 64 Est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur: ut apud Vergilium Mn licuit thalami eaepertem sine crimine vitam Degere more ferae' Quanquam enim de matrimonio quaeritur Dido: tamen huc erumpit eius affectus, ut sine thalamis vitam non hominum putet sed ferarum. Aliud apud Ovidium genus, apud quem ZmFrna nutrici amorem patris sic confitetur :- O, dixit, felicem coriiugs matrem 65 Huic vel confinis vel eadem est, qua nunc utimur plurimum. Iam enim ad id genus, quod et frequentissimum est et expectari maxime credo, veniendum est, in quo per quandam suspicionem, quod non dicimus, a cipi volumus, non utique contrarium, ut in εἰρωνεία, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. Quod, ut supra ostendi, iam

fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversia

66 figuratae dicuntur. Eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius, qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat. 67 Ex his, quod est primum, frequens in scholis est. Nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capitale obiicere anteacta; ut, quod in soro non expedit, illic nec liceat. Sed

435쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 2.

schematum condicio non eadem est. Quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intelligi possit, in illos tyrannos

bene dixeris, quia periculum tantum non etiam offensa vitatur. Quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non 68 illi surto lavet. Vera negotia nunquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem: sed aliam huic similem verum multo ad agendum dissiciliorem, cum per80nae potentes Obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit. Ideoque hoc 69 parcius et circumspectius laciendum est: quia nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum, quod figura est. Ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intelligatur sive non intelligatur. Sed licet modum adhibere. In primis, ne sint manifestae. Non erunt autem, si non ex

verbis dubiis et quasi duplicibus petentur: ut in suspecta nuru, Duri uetorem, quae patri placuit; aut, quod est multo 70 neptius, compositionibus ambiguis: ut in illa controversia, in qua insaniis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat, a quo vitiata sit, Ouis te, inquit, rapuit' Tu, passer, nescis 3 Res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et7Iamoliamur cetera, ut hoc solum supersit: in quo multum etiam assectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes. Sic enim siet, ut iudex quaerat illud nescio quid ipse, quod sortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat. Sed ne si optimae quidem sint 72 esse debent frequentes. Nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent sed auctoritatis. Nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed dissidentia. In summa, sic maxime iudex credit figuris, si nos putat nolle dicere. Equidem et in personas incidi tales et in rem quo-73que, quod est magis rarum, quae obtineri nisi hac arte non posset. Ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito expiranti heredes dedisse: et verum erat. Nam, quia per leges institui 74 uxor non poterat heres, id suerat actum, ut ad eam bona per hoc tacitum fidei commissum pervenirent. Et caput quidem tueri facile erat, si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas. Ita ergo suit nobis agendum, ut iudices illud intelligerent sactum, delatores non possent apprehendere ut dictum;

436쪽

M. FAD. QUINTILIANI et conligit utrumque. duod non inseruissem, Verilus Opiniο-nem iactantiae, nisi probare voluissem, in soro quoque esse 75 his figuris locum. Quaedam etiam, quae probare non POSSis, figura potius spargenda sunt. Haeret enim nonnunquam telum illud occultum, et hoc ipso, quod n0n apparet, eximi non potest: si idem dicas palam: et defenditur et probandum est. 76 Cum aulem obstat nobis personae reverentia quod secundum posuimus genus) tanto caulius dicendum est, quanio validius bonos inhibet pudor quam metus. Ille vero legere n0s iudex, quod sciamus, et verba vi quadam

veri latis erumpentia credat coercere. Nam quanto minus

aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut assistentes Oderint 77 hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant 7 Aut quid interest, qu0 modo dicatur, cum et res et animus intelligitur 3 Quid dicendo denique proficimus, nisi ut palam sit, sacere nos, quod ipsi sciamus non esse faciendum 7 Atqui praecipue

prima, quibus praecipere coeperam, tempora hoc vilio laborarunt. Dicebant enim libenter tales controversias, quae 78 difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores. Nam rectum genus approbari nisi maximis viribus non potest: hae edeverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum Valent, flexu eludunt, cum haec, quae uirectatur, ratio Sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. Adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et lavet ingenio 79 suo et alio dicente se laudat. Itaque non solum, Si persona obstaret reclae orationi, quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent: ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tra-80ctationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis. Num quid impurius, quam retinuisse talem 3 Quid porro tam contrarium, quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est 3 At si iudicum sumerent animum: scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent: multoque etiam minus, 81 cum in parentes abominanda crimina spargerentur. Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus. Nam et in his educatur orator, et in eo, qu0modo declamatur, positum

437쪽

m8T. ORATOR. LIB. IX, 2.

est etiam, quomodo agatur. Dicendum ergo de iis quoque, in quibus non asperas figuras sed palam contrarias causae plerique secerunt: Tyrannidis assectatae damnatus torqueatur, ut conscios indicet; accusator eius optet, quod Dolet. Patrem qui damnavit optat, ne is torqueat se; pater ei contradicit. Nemo se tenuit agens pro patre, quin Isiguras 82 in filium saceret, tanquam illum conscium in tormentis nominaturus. Quo quid stultius 7 Nam cum hoc iudices intellexerint: aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur. At credibile est, hoc eum velle . For-83tasse: dissimulet ergo, ut essiciat. Sed nobis, declamatoribus dico, quid proderit hoc intellexisse, nisi dixerimus ΤErgo, si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus 3 Quid Τ si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel squod ego maxime sequerer) ut innocentem se in tormentis pertendat 3 Quare ne illud quidem semper suc-84 curret sic dicentibus: Patrocinium hoc roluit, qui controversiam finaeit. Fortasse enim noluit: sed esto, voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est 3 At ego in causis agendis frequenter non puto intuendum, quid litigator velit. Est et ille in hoc genere85 Dequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est, aliquem, ut sibi mori liceat,

postulare: ut in illa controversia, oui aliquando fortiterfecerat, et alio bello petierat, ut militia racaret eae lege, quod quinquagenarius esset, adversante lilio ire in aciem coactus deseruit. Filius, qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat; contradicit pater. Non enim, inquiunt, mori ruit sed inridiam filio facere. Equidem Mrideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus serunt, oblili tot exemplorum circa Voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro sorti desertor. Sed in una controversia sequi contrarium 87 supervacuum est. Ego in universum neque oratoris puto

esse unquam praevaricari, neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam, qui, si

438쪽

M. FAB. QUINΤILIANI vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non pe-88tat. Non tamen nego, esse controversias huiusmodi figuratas: ut est illa, Reus parricidii, quod fratrem occcidisse damnatum iri ridebatur; pater pro testimonio dixit, sumae ivbente fecisse; absolutum abdicat. Nam neque in totum silio parcit nec, quod priore iudicio affirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen: et alioqui figura in patrem plus lacit, quam 89 licet, in filium minus. Ut autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle, quam dicit: quo modo ille abdicasus, qui a patre, ut filium eaepositum et ab eo

educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari sor-90tasse mavult, non lamen quod petit non vult. Est latens et illa significatio, qua, cum ius asperius petitur a iudice, fit tamen spes aliqua clementiae, non palam, ne paciscamur, Sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis sed in hac quoque: Raptor, nisi intra trigesimum diem et raptae patrem et suum Moraverit, pereat; qui minrato raptae patre suum non Morat, agit cum eo dementiae.

91 Nam si promittat hic pater: lis tollitur: si nullam spem sa-ciat : ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem. avertat. Latro igitur optime: Occides ergo' Si potero. Remissius et pro suo ingenio pater Gallio: Dura, anime, 92 dura; here fortior fuisti. confinia sunt hIs celebrata apud

Graecos Schemata, per quae res asperas mollius significant. Nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere, ut relinquerent. Et, qui Victorias aureas in usum belli constari volebat, ita declinavit, victoriis utendum esse. Totum autem allegoriae simile est, aliud dicere aliud intelligi velle. 93 Quaesitum etiam est, quomodo responderi contra figuras oporteret. Et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. Idque sane frequentissime faciendum est: aliter enim dilui obiecta n0n possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt. At cum maledicta sunt tantum: et non intelligere interim et dis-94 simulare bonae conscientiae est. Atque etiam si fuerint

crebriores figurae, quam ut dissimulari possint, postulandum

439쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 2. 309

est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliqnis gententiis significare voluerint, si siducia sit, obiiciant palam: aut certe non exigant, ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant sed etiam credant. Utilis etiam ali- 9b quando dissimulatio est, ut in eo, nota enim fabula est) qui,

cum esset contra eum dictum, Dra per patroni tui cineres: paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato, schemata de rerum natura tolli: ut protinus etiam praeceptum sit, eiusmodi figuris utendum te

mere non esse.

Tertium est genus, in quo sola melius dicendi pe-96titur occasio; ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. Tale est illud, quo idem utitur tu Clodium: Ouibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabalur. Ironia quoque in hoc genere 97 materiae frequentissima est. Sed eruditissimum longe, si per aliam rem alia indicetur: ut adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor, Mihi in te dicere non licet, tu in me dio et potes; nuper te volui occidere. Frequens illud est nec magnopere captan-98dum, quod petitur a iureiurando: ut pro exheredato, Ita mihi contingat herede filio mori. Nam et in totum iurare, nisi ubi

ne deSSe est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter, non patronorum hoc esse sed testium. Nec meretur fidem, qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi. Levissimum 99 autem longe genus ex verbo, etiamsi est apud Ciceronem in Clodiam: Praesertim quam omnes amicam omnium potiuSquam cuiusquam inimicam putaverunt. Comparationem equidem video figuram non esse, Ie0 cum sit interim probationis interim etiam causae genus, et

ait talis eius forma, qualis est pro Murena: Vigilas tu de

nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut, quo CDntendit, mature cum eaeqrcitu perveniat; te gallorum illum buccinarum cantus eaesuscitat et cetera. Nescio an orationis 10Ipotius quam sententiae sit. Id enim solum mutatur, quod non universa universis sest singula singulis opponuntur. Et celsus lamen et non negligens auctor Visellius in hac eam parte

440쪽

M. F . QUINTILIANI

posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque

αντίθετον Vocat.

102 Praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, nollillum Leontinum sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio acce-103dens. posuerunt schemata: consummationem, quam Graecus διαμάχ=ὶν Vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur: Consequens, ille ἐπακολουθησιν, de quo nos illargumentis diximus: Collectionem, qui apud illum est sui λογισμος ' Minas, idem καταπληξιν ' EX hortationem, παρωνετικον. Quorum nihil non regium e St, nisi cum aliquam ex 10 his, de quibus loculi sumus, figuram accipit. Praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem. proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen, quod est δείνωσις, adulari, igno Scere, sa-slidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras 105 putat. Partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est, ut idem Valeant, quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem: quod 106 est in parte finitionis. Rutilius Sive Gorgias, αναγκαιον,

θεσιν, quod est dicere, quid fieri oportuerit deinde quid lactum sit: ἐναντιοτητα, unde sint enthymemata κατ' αἰτίασιν 107 μεταληψιν etiam, quo statu Hermagoras utitur. Visellius, quanquam paucissimas faciat figuras, ἐνθυμημα tamen, quod commentum Vocat, et, rationem appellans, ἐπιχειρχημα inter eas habet. Quod quidem recipit quodammodo et Celsus, nam, consequens an epichirema sit, dubitat. Visellius adiicit et sententiam. Invenio, qui aggregent his διασκευὰς, παγορευσεις, παραδιηγήσεις. Sed ut haec non sunt schemata : sic alia vel sint sorsitan ac nos sugerint vel etiam nova steri adhuc possint, eiusdem tamen naturae, cuiuS Sunt ea, de quibus dictum est. DE FIGURIS VERBORUM. III. Verborum vero si gurae et mutatae sunt Sem

SEARCH

MENU NAVIGATION