M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 4. 131fer hoc ultimum: minus valebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra expectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie. Solebat Aser Domitius 3 itraiicere in clausulis verba tantum asperandae compositionis

gratia et maxime in prooemiis: ut pro Domitilla, Gratias agam continuo; et pro Laelia, Eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia. Adeo rRsugit teneram delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris, quod eos inhiberet, obiiceret. Amphiboliam quoque fieri 32

vitiosa locatione verborum nemo eSt, qui nesciat. Haec Rrbitror. ut in brevi, de ordine suisse dicenda; qui si vitiosus

est: licet et vincla sit et apte cadens oratio, tamen merito incompositu dicatur. Iu nctur a sequitur. Est in verbis, incisis, membris periodis : omnia namque ista et virtutes et vitia in complexu habent. Atque, ut ordinem sequar, primum sunt quae im-33 perilis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. Tum vocalium concursus; qui cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. Pessime longae, quae easdem inter

se litteras committunt, sonabunt. Principuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo maxime ore esseruntur.

E planior littera est, I angustior est, ideoque obscurius in 34 his vitium. Minus peccabit, qui longis breves subiiciet, et adhuc, qui praeponet longae brevem. Minima est in duabus

brevibus offensio. Atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores erunt, prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur. Non tamen id, ut crimen ingens, eXpa-3bVeScendum est, ac nescio negligentia in hoc an sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic metus impetum dicendi et a potioribus avertat. Quare ut negligentiae pars hoc pati: ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito in hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum. At Demosthenes et Cicero inο-36dice respexerunt ad hanc partem. Nam et coeuntes litterae, quae συνο λοιφαὶ dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem, 9

462쪽

M. FAB. QUINTILIAM quam si omnia Verba guo sine cludantur: et nonnunquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam: ut Pulchra oratione acta. Tum longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales, quasi intersistatur, 37 assumunt. Qua de re utar Ciceronis potissimum verbis.

Habet, inquit, ille tanquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam, et quod indicet non ingratam negligentiam de re hominis magis quam de rerbis laborantis.

ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, in commissura verborum rixantur, ut si Sultima cum X proxima constigat: quarum tristior etiam, si 38 binae collidantur, stridor est, ut Ars studiorum. Quae fuit causa et Servio, ut dixi, subtrahendae S litterae, quotiens

ultima esset aliaque consonante susciperetur: quod reprehendit Luranius, Messala defendit. Nam neque Lucilium putant uti eadem ultima, cum dicit Aeserninus fuit et dignus locoque; et Cicero in Oratore plures antiquorum tradit sic 39 locutos. Inde belligerare, pomeridiem, et illa censorii Catonis Diee hanc, aeque M littera in E mollita. Quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librario-40rum insectari volunt inscientiam, suam confitentur. Atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut in eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut Mullum ille et Ouantum

erat; adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat. Neque enim eximitur sed obscuratur et tantum aliqua inter I duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant. Videndum

etiam, ne syllabae verbi prioris ultimae sint primae sequentis. Id ne quis praecipi miretur, Ciceroni in epistolis excidit: Res mihi invisae visae sunt, Brute. Et in carmine: O fortunatam natam me Consule Romam. 42 Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur. quia

necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. Ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque long0rum, assert enim quandam dicendi tarditatem. Illa quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et similiter desinentia et eodem modo decli-43 nata multa iunguntur. Ne verba quidem verbis aut nomina

463쪽

IN8T. ORATOR. LIB. IX, 4.

nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.

Membrorum incisorumque iunctura non ea modo est Ob- servanda quae verborum, quanquam et in his extrema ac prima coeunt: sed plurimum resert compositionis, quae quihus anteponas. Nam et vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implenit; et contra nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis. quo sint magis familiaria) Sara atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt, magis insurgebat, si verteretur: nam plus est saxa quam bestias commoveri, vicit tamen compositionis decor. Sed transeamus ad numeros. Omnis structura ac di- 5 mensio et copulatio vocum constat aut numeris numeros

ἐυθμους accipi volo) aut μέ ροις id est dimensione quadam.

Quod, etiamsi constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem disterentiam. Nam rhythmi, id est numeri, spatio temporum con, tant, metra etiam ordine: ideoque alterum esse quantitatis videtur alterum qualitatis. Ῥυθμος est aut par ut dactylus, una enim syllaba par est brevibus, est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud 47 tenet: Iongam eme duorum temporum, brevem unius, etiam pueri sciunt) aut sescuplex ut paeon, cum sit ex longa et tribus brevibus, quique ei contrarius ex tribus brevibus et longa, vel alio quoquo modo ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant: aut duplex, ut iambus nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius. Sunt hi et metrici pe- 48 des, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens est, da- cuiusne ille priores habeat breves an sequentes. Tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. Proinde alia dimensio est versuum: pro dactylo poni

non poterit anapaestus aut spondeus, nec paeon eadem ratione brevibus incipiet ac desinet. Neque solum alium pro 49 alio pedem metrorum ratio non recipit sed ne dactylum quidem aut sorte spondeum alterum pro altero. Itaque si quinque continuos dac los, ut fit in illo Panditur interea domus omnipotentis Olympi confundas: solveris ve sum. Sunt et illa discrimina, quod 50

464쪽

M. FAB. QUINTILIANI

rhythmis libera spatia, metris finita sunt: et his certae clausulae, illi, quomodo coeperant, currunt usque ydid est transitum in aliud genus rhythmi: et quod metrum in 51 verbis modo, rhythmus etiam in corporis motu est. Inania quoque tempora rhythmi sacili. s accipient, quanquam haec et in metris accidunt. Maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam animo metiuntur et pedum et digitorum ictu intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot

breves illud spatium habeat: inde τετρα vim, πεπασημοι deinceps longiores fiunt percussiones. Nam σχνεειον tem Pus 52 est unum. In compositione orationis certior et magis omnibus aperta servari debet dimensio. Est igitur in pedibus. Et metrici quidem pedes adeo reperiuntur in oratione, ut in ea frequenter non gentientibus nobis omnium generum excidant versus: et contra nihil, quod est prosa Scriptum, non redigi possit in quaedam versiculorum genera vel in 53 membra. Sed in adeo molestos incidimus grammaticos, quam fuerunt, qui I Iricorum quorundam carmina in varias mensuras coegerunt. At Cicero frequentissime dicit, totum hoc conflare numeris: ideoque reprehenditur a quibusdam, tan-ba quam orationem ad rhythmos alliget. Nam sunt numeri rhythmi, ut et ipse constituit, et secuti eum Vergilius, cum

dicit

- meros memini, si verba tenerem,

et Horatius - merisque fertur Lege solatis. 55 Invadunt ergo hanc inter ceteras vocem: Neque enim Demosthenis fulmina tantopere ribratura dicit, nisi numeris contorta ferrentur. In quo si hoc gentit, rhythmis contorta: dissentio. Nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam in contextu Varietatem, sed, qua coeperunt sublatione ac positione, ad finem usque decurrunt: oratio n0n56 descendet ad crepitum digitorum. Idque Cicero optime Videt,

ac testatur frequenter, se, quod numerosum Sit, quaerere: ut magis non αMυθμον, quod esset inscitum atque agreSte, quam ενρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit. Sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen 67 esse nolumus e08, qui dicuntur οπταλαιστοι. Verum est, quae

465쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 4.

efficitur e pedibus, conclusio nomen aliquod desiderat. Quid

sit igitur potius quam numerus, et Oratorius numeruS, ut enthymema rhetoricus syllogismus 7 Ego certe, ne in ca Iumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum pro composito dixero numerum et ubicunque iam dixi, oratorium dicere intelligar. Collocatio autem verba iam probata et electa et velut 58 assignata sibi debet connectere; nam vel dure inter Se commissa potiora sunt inutilibus. Tamen et eligere quaedam, dum ex iis, quae idem significent atque idem Valeant, permiserim , et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non

necessaria. Sed figuris mutare casus atque numeros, quorum Varietas frequenter gratia compositionis ascita, etiam Suo nomine solet esse iucundum. Etiam ubi aliud ratio aliud 59 consuetudo poscet: utrum volet, sumat compositio, Vitavisse vel vitasse, Deprendere vel deprehendere. coitus etiam syllabarum non negabo, et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. Praecipuum tamen in hoc opus est, 60 Scire quod quoque loco verborum maxime quadret. Atqueis Optime componet, qui hoc non solum componendi gratia facit. Ratio vero pedum in oratione est multo quam in Versu dissicilior: primum quod versus paucis continetur, Oratio longiores habet saepe circuitus: deinde quod Versus gem per similis sibi est et una ratione decurrit, orationis comp0sitio, nisi varia est, et offendit similitudine et in assectatione deprehenditur. Et in omni quidem corpore totoque ut ita 6 Idixerim) tractu numerus insertus est. Neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt Magis tamen et desideratur in clausulis et apparet: primum quia sensus Omnis habet suum finem poscitque naturale intervallum, quo a sequentis initio dividatur: deinde quod aures

continuam vocem secutae ductaeque velut prono decurrentis orationis flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit. Non igitur durum sit neque 62 abruptum, quo animi velut respirant ac reficiuntur. Haec est sedes orationis, hoc auditor expectat, hic laus omnis declamat. Proximam clausulis diligentiam postulant initia,

466쪽

M. FAB. QUINTILIANI 63 nam et in haec in lentus auditor est. Sed eorum lacilior ratio est, non enim cohaerent sed praecedentibus serviunt: exordium sumunt cum ea, quamlibet sit composita. Ipsa gratiam perdet, si ad eam rupta via venerimus. Namque cum sit. ut Demosthenis severa Videatur comp0Sitio, πρωτον μεν, ωανδρες 'Aθηναιοι, τοῖς θεοῖς ευχομαι πασι καὶ πασπις ' et illa

quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris

64 placet) καν μήπω βάλλy μηδε τοξευ Ciceronem carpant in

his: Familiaris coeperat esse balneatori, et Non nimium dura archipiratiae. Nam balneatori et archipiratae idem sinis est qui πασι και πασαις et qui μηδε τοξευν ' Sed priora 65 sunt severiora. Est in eo quoque nonnihil, quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam in carminibus est permolle; nec solum ubi quinae, ut in his, syllabae nectuntur, Fortissima Tyndaridarum; sed etiam quaternae,

cum versus cluditur Apennino et armamentis et Oreione. 66 Quare hoc quoque vitandum est, ne plurium syllabarum his verbis utamur in fine. Mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant 67 paene puerilium crepitaculorum. Nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit: sic in mediis quoque sunt quidam conatus, iique leviter insistunt. Currentium pes, etiamsi non moratur, tamen V stigium lacit. Itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam in iis, quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur, illi vel occulti gradus. 680uis enim dubitet, unum sensum in hoc et unum spiritum esse: Arimadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes' tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent spiritum sustinentes, sicut apud rhythmicos aesti-69mantur. Hae particulae pr0 ut sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes: proinde id, quod ex illis e0nficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum 70 erit. Quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri

467쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 4.

solent, eoque facto vitium, quod erat in fine, continuatio

emendat. Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem durum, si desinas; sed cum est continuatum iis quae sequuntur, quanquam natura ipsa divisa sint, Nora postulat, inaudita desiderat: salvus est cursus. Ut 71 adeas, tantum dabis, male cluderet, nam et trimetri versus pars ultima est: excipit in cibum vestitumque introferre iaceat, tantum; praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo Nemo recusabat. Versum in oratione fieri multo foedissimum est totum, 72 sed etiam in parte desorme: utique si pars posterior in clausula deprehendatur aut rursus prior in ingressu. Nam quod est contra saepe vitam decet, quia et claudit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas, praecipue senarii atque octonarii: In Africa fuisse initium senarii est, 73 primum pro Q. Ligario caput claudit: Esse videatur, nam

nimis frequens, octonarium inchoat: talia sunt Demosthenis, πασι καὶ πάσαις' καὶ πασιν υμιν, et totum paene principium) et ultima versuum initio conveniunt orationis: Usi 74 vereor, iudices, et Animadverti, iudices. Sed initia initiis non conveniunt, T. Livius hexametri exordio coepit: Facturusne operae pretium sim; nam ita edidit, estque melius, quam quo modo emendatur) nec clausulae clausulis, 75 ut Cicero, Ouo me vertam, nescio; qui trimetri finis est. Trimetron et promiscue dicere liceat, sex enim pedes tres percussiones habent. Peius cludit finis hexametri, ut Brutus in epistolis: Mque illi malunt habere tutores aut defensores, quanquam sciunt placuisse Catoni. Illi minus sunt 76 notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. Itaque et versus toti fere excidunt, quos Brutus ipso componendi ductus studio saepissime lacit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut in principio statim orationis in Lucium Pisonem: Pro dii immortales; quis hic illuxit dies

Non minore autem cura vitandum est, quidquid est ἔνρυθμον,77 quale apud Sallustium: Falso queritur de natura sua. Quam Vis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. Atqui

Plato, diligentissimus compositionis, in Timaeo prima statim parte Vitare ista non potuit. Nam et initium hexametri statim 78

468쪽

M. FAB. QUINTILIANI

invenias, et Anacreontion protinus colon esiicias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte πενθημιμερες a Graecis dicitur, et haec omnia in tribus verbis: et Τhucydidi υπερ ημου Καρες ἐφανγαν ex m0llissimo rhythmorum genere excidit. 79 Sed quia omnem orationem constare pedibus dixi aliqua de his quoque: quorum nomina quia Varia esse traduntur: constituendum est, quo quemque appellemus. Et quidem Ciceronem sequar, nam is eminentissimos Graecorum est secutus excepto quod pes mihi tris fritabas non videtur excedere, quanquam ille paeone dochmi0que, quorum prior in quattuor, Secundus in quinque eXcurrit, utatur. 80 Nec tamen ipse dissimulat, quibusdam numeros videri non pedes. Neque immerito: quidquid enim supra tris sFllabas. id est ex pluribus pedibus. Ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis: spondeum longis duabus: pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus: iambum brevi longaque: huic contrarium e longa et brevi choreum, non ul81 alii trochaeum nominemus. Ex his vero, qui ternas STtlabas habent, dactylum longa duabusque brevibus: huic temporibus parem sed retroactum appellari constat anapaeston. Media inter longas brevis laciet amphimacrum, sed frequen-82tius eius nomen est creticus. Longa inter breves, amphibrachys: duabus longis brevem sequentibus bacchius, totidem longis brevem praecedentibus palimbacchius erit. Tres breves trochaeum, quem tribrachyn dici volunt, qui choreo trochaei nomen imponunt: totidem longae molosson efficient. 83Horum pedum nullus non in orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque sTllabis magis stabiles, hoc graviorem laciunt orationem, breves celerem ac m0bilem. Utrumque locis utile. Nam et illud, ubi opus est velocitate , tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, prae-84ceps ac resultans merito damnetur. Sit in hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae: ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur, ideoque in metris omnes breves longaeque inter sese sint pares: lateat tamen nescio quid, quod supersit aut desit. Nam versuum propria

469쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 4.

condicio est, ideoque in his quaedam etiam communes. Veri-85tus vero quia patitur aeque brevem esse vel longam vocalem,

cum est sola, quum cum eam consonantes una pluresve praecedunt: certe in dimensione pedum syllaba, quae est brevis, insequente vel brevi alia, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa: ut Agrestem tenui musam meditaris avena. 86

A brevis, gres brevis, faciet tamen longam priorem. Dat igitur illi aliquid ex suo tempore. Quo modo, nisi habet plus quam quae brevissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus Τ Nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente: ita duae natura breves positione sunt temporum quattuor.

Miror autem in hac opinione doctissimos homines suisse, 87 ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent, quasi ullus esset, quem non sit necesse in oratione deprehendi. Licet igitur paeona sequatur Eph0rus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque, ut temperatos brevibus ac longis: sugiat molossum et trochaeum, alterius tar-88ditate alterius celeritate damnata: herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humanior Videatur; trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat: eademque dicant Theodectes ac Theophrastus similia post eos Italicarnasseus Dionrsius: irrumpent etiam ad 89 invitos, nec semper illis her0o aut paeone suo, quem, quia versum raro facit, maxime laudant, uti licebit. Ut sint tamen aliis alii crebriores, non verba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti modulatione produci aut corripi possint, sed transmutatio et collocatio. Plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt 90 pedes: quo sit, ut iisdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam ita lusisse:

Astra tenet coelum, mare clanes, area meSSem. Hic retrorsum sit sotadeus: itemque e sotadeo retro trimetros:

Caput eaeeruit mobile pinus repetita. Miscendi ergo sunt, curandumque, ut sint plures, qui pla-91cent, et circumfusi bonis deteriores lateant. Nec vero in litteris syllabisque natura mutatur, sed reseri, quae cum

470쪽

M. FAB. QUINTILIANI

quaque optime coeat. Plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves: quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant. 92Acres, quae ex brevibus ad longas insurgunt: leniores, quae a longis in breves descendunt. Optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut Mnum crimen; lenius a duabus, ut Anima reti iudices; sed pro Cluentio recte, quod 93 initium eius partitioni simile est, quae celeritate gaudet. Clausula quoque e longis firmissima est: sed cludent etiam breves, quamvis habeatur indifferens ultima. Neque enim ego ignoro, in sine prolonga accipi brevem, quia videtur aliquid

vacantis temporis ex eo, quod insequitur, accedere: aures tamen consulens meas, intelligo multum reserre, verene longa

sit, quae claudit, an pro longa. Neque enim tam plenum est Dicere incipientem timere, quam illud Ausus est con-94βteri. Atqui si nihil refert, brevis an longa sit ultima, idem pes erit: Verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsisteti Quo moti quidam longae ultimae tria tempora dederunt, ut illud tempus, quod brevis ex longa accipit, huic quoque ae-

. cederet. Nec solum reseri, quis claudat, etiam quis antece-sbdat. Retrorsum autem neque plus tribus, iique si non te

nas gri labas habebunt, repetendi erunt, sit tamen poetica observatio) neque minus duobus: alioqui pes erit non numerus. Potest tamen vel unus esse dichoreus, si unus est,

96 qui constat e duobus choreis. Itemque paeon, qui est ex choreo et pyrrhichio, quem aptum initiis putant) vel contra, qui est e tribus brevibus et Ionga, cui clausulam assignant: de quibus sere duobus scriptores huius artis loquuntur. Alii omnes, et quocunque sunt loco, temporum quod ad rationem 97 pertinet, paeonas appellant. Est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel iambo et cretico, stabilis in clausulis et severus. Spondeus quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, modum semper per se habet. Optime praecedet eum creticus, ut in hoc: Ds quia ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa. Illud est, quod supra dixi, multum reserre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte Criminis causa; molle

Archipiratae, mollius, si tribrachys praecedat, facilitates,

SEARCH

MENU NAVIGATION