M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

LNST. ORATOR. LIB. IX, 3. , 121

transitus ad diversa ut similia: -- Breris esse laboro, Obscurus fio, et quae Sequuntur. Tertium est genus figurarum, quod aut similitudine ali-66

qua vocum aut paribus aut contrariis convertit. in se aures et excitat. Hinc est παρονομασία, quae dicitur an nominatio. Ea non uno modo fieri solet sed ex vicinia quadam praedicti nominis ducta casibus declinatur: ut Domitius Aser pro Domitilla, Mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infeliae. Et cum verbo idem verbum plus significanter67 subiungitur: Quando homo hostis, homo. Quibus exemplissum in aliud usus, sed in uno facilis est geminatio. Παρον μασία ei contrarium est, quod eodem Verbo quasi salsum arguitur: Quae leae privatis hominibus esse leae non videbatur. Cui confinis est αντανάκλασις, eiusdem verbi contraria 68 significatio. Cum Proculeius quereretur de filio, quod is mortem suam e ectaret, et ille dixisset, se vero non peetare: Immo, inquit, rogo e ectes. Non ex eodem sed ex diverso vicinum accipitur, cum supHicio assiciendum dicas, quem supplicatione dignum iudicaris. Aliter quoque 69 voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae: quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque

exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono: Amri 70 iucundum est, si curetur, ne quidemsit amari. Anium dulcedo ad anium ducit; et apud Ovidium ludentem :Cur ego non dicam, Furia, te furiam' Cornificius hanc traductionem vocat, videlicet alterius 71 intellectus ad alterum. Sed elegantius, quod est positum indistinguenda rei proprietate: Hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Et qude

praepositionibus in contrarium mutantur: Non emissus eae urbs sed immissus in urbem esse videatur. Melius atque acrius, quod cum figura iucundum est tum etiam sensu valet: Emit morte immortalitatem. Illa leviora: Non Pisonum sed 72 pistorum et Eae oratore arator. Pessimum vero: Ne patres conscripti rideantur circumscripti; Raro evenit sed vehementer venit. Sic contingit, ut aliquis sensus vehemens et acer venustatem aliquam, non eodem ex verbo, non dis-

452쪽

M. FAB. QUINTILIANI

73 sonam accipiat. Et cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo Τ Pater meus contra eum, qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re insecta redierat, Non erigo, ut immoriaris legationi, immorare. Nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iu-

eunde cons0nat vox, praesertim non captata sed velut oblata, cum altero suo sit usus alterum ab adversario acceperit.

7 Magnae veteribus curae fuit, gratiam dicendi et paribus et contrariis acquirere. Gorgias in h0c imm0dicus, copiosus, aetate utique prima, Is0 crates fuit. Delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et rem alioqui levem sententiarum pondere implevit. Nam per se frigida et inanis assectatio, cum in acres incidit sensus, innata videtur habere non arcessita 75 Similium sere quadruplex ratio est. Nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur: ut - Puppesque tuae pubeSque tuorum pet Sio in hac calamitiosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et Non enim tam spes laudanda quam res est, aut certe par et extremis syllabis consonans: Non 76 verbis sed armis. Et hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est: Quantum possis, in eo sempereaeperire, ut prosis. Hoc est παρισον, ut plerisque placuit. Cleosteleus παρισον existimat, quod sit e membris non dis-77 similibus: secundum, ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis, ὁμοιοτέλευτον, similem duarum sententiarum vel plurium sinem: Non modo ad salutem eius eaetinguendam sed etiam gloriam per tales viros infringendam. Ex quibus sere fiunt, non tamen ut semper ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: Vicit pudorem libido, timorem audacia, raritonem amentia. Sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest.

Fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et 78 Abiit, eaecessit, erupit, evasit. Tertium est, quod in eosdem

casus cadit, ὁμοιοπτωτον dicitur. Sed neque, quod sinem habet similem, est ὁμοιοπτωτον, et ulique in eundem venit sinem ὁμοιοτέλευτον; quia ὁμοιοπτωτον est tantum casu simile,

etiamsi dissimilia sint, quae declinentur, nec tantum in sine

453쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. IX, 3.

deprehenditur sed respondet vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur, et quocunque modo accommodari potest. Neque enim semper paribus syllabis constat: 79ut est apud Afrum, A misso nuper infelicis aulae si non praesidio inter pericula tamen solatio inter adversa. Eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines consentiunt, ut hic praesidio, solatio; paene ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem m0do desinant. Etiam ut 80Sint, qu0d est quartum, membris aequalibus, quod ἰσοκωλον dicitur. S, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret: ἰσοκωλον est et ouoιοπτωτον habet: non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Maeli Aebutii impudentiae, quam tum in ni facienda cessit audaciae: ἰσοκωλον, ομοιοπτωτον, ομοιοτελευτον. Accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti: Non mimis cederet quam cessit. Adhuc ὁμοιοτέλευτον et παρονομασία est: seminem alteri posse dare in mailrimonium, nisi penes quem sit patri

monium.

Contrapositum autem vel, ut quidam vocant, con-8Itentio αντίθετον dicitur) non uno fit modo. Nam et si singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi, Vtcιι pudorem libido, timorem audacia; et bina binis: Non nostri ingenii, vestri auxilii est, et sententiae sententiis: Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis. Cui commodissi- 82 me subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus: Odit populus Romanus privatam moriam, publicam magnificentiam diligit; et, quae sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: ut Quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quin, quod in causa boni fuit, prosit. Nec Msemper contrapositum subiungitur, ut in hoc: Est igitur, iudices, non scripta sed nata leae; verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis resertur ad singula, ut in eo quod sequitur: Quam non didicimus, accepimo, legimu3,

verum eae nesura ipsa arripuimus, hausimus, e reo muS. Nec Semper, quod adversum est, contraponitur: quale Mest apud Rutilium, Nobis primis dii immortales fruges de-

454쪽

M. FAB. QUINTILIANI derunt; nos, quod soli accepimus, m Omnes terras insem tribismus. Fit etiam assumpta illa figura, qua verba declinata repetuntur, quod αντιμεταβολη dicitur: Non, ut eciam,rmo; sed, ut vivam, edo. Et quod apud Ciceronem conversum ita est, ut, cum mutationem casus habeat, etiam

similiter desinat: in et sine inridia culpa plectatur et M sine culpa irenidia ponatur. Quod et eodem cluditur verbo: ut quod dicit de Roscio, Denim, cum artifer eiusmori Rit, ut solus dignus rideatur esse, qui scenam introeam; tum vir eiusmodι est, ut solus rideatur dignus, qui eo non accedat. Est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratiar Si Consul Antonitis: Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus: hostis Antonius. 87 0lim plura de liguris quam necesse erat, et adhuc erit, qui putet esse figuram: Incredibile est, quod dico, sed T rumς ανθυποφοραν Vocant: et Aliquis hoc semel tulit, ego bis, ego iser, διέξοδον; et Longius evectus sum seum redeo ad propositum, αφοδον. Quaedam verborum figurae paulum figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. Nam cum est in re, priori parti assignanda es : cum in Verbo, sequenti. Sine me malitiam sine stultitiam dicere oportes. 89 Item correctionis eadem ratio est. Nam quod illic dubitat, hic emendat. Etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: Crudelitatis mater est avaritia; et apud Menandrum Oedipus Thriasius. Haec omnia copiosius sunt executi, qui non ut partem Operis transcurrerunt sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius

aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui Vivunt, gloria. Ut lateor autem, verborum quoque figuras posse plures reperiri a quibusdam: ita iis, quae ab auctoribus claris traduntur meliores, non assentior. Nam in primis M. Tullius multas in tertio de Oratore libro posuit, quas in 0ratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse: quarum pars est, quae sententiarum potius quam Verborum sit:

ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digres-8io, permissio, contrarium, hoc enim puto, quod dicitur 91 Dαντιοτης) sumpta ex adverso probatio. Quaedam omnino

455쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. IX, 3.

non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter sententia sive finitio. Nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema λεξεως putant. Verborum Rutem concinna transgressio, id est hyperbaton, quod Caecilius quoque putat Schema, a nobis est inter tropos posita. Et mutatio, etsi ea est, quam 92 Rutilius αλλοωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit hominum, rerum, factorum: quae si latius fiat: figura non est: si angustius: in αντίθετον cadet; si vero haec appellatio significat υσταλλαγήν: satis de ea dictum est. Quod vero schema est 93 ad propositum subiecta ratio 7 Utrum quod Rutilius αἰτιολογίαν vocat 7 nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est. Προσαποδοσιν dicit, quae, ut maxime, serVetur 94sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur: ut est apud C. Antonium, Sed neque accusatorem, eum metuo, qui Sum innocens; neque competitorem

vereor, quod sum Antonius; neque consulem Spero, quod est Cicero; aut positis duobus vel tribus eodem ordine sin-95gulis continua reddatur: quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompeii, Praestat enim nemini imperare quam alicui ser-Dire : sine illo enim virere honeste licet, cum hoc virendi nulla condicio est. Sed et uni rei multiplex ratio subiungi- 96tur: ut apud Vergilium Sine inde occultas tires et pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem coquitur vitium - et totus locus: Sen plures calor illa vias, - Seu durat magis --. Relationem quid accipi velit, non liquet mihi. Nam si ανα-97 κλασιν aut ἐπανοδον aut αντιμεταβολὴν dicit: de omnibus locuti sumus. Sed quidquid id est, neque hoc neque superiora in Oratore repetit. Sola est in eo libro posita pariter inter figuras verborum exclamatio, quam sententiae potius puto: Rirectus enim est: et ceteris omnibus consentio. Adiicit his caecilius περωρασιν, de qua dixi: Cornificius interrogatio-98nem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, 0ccultationem: praeterea sententiam, membrum, articulum, interpretati0nem, conclusionem. Quorum priora alterius generis sunt

456쪽

M. FAB. QUINTILIANI

6 ,ehbmaia, sequentia schemata omnino non sunt. Item Ruti

lius praeter ea, quae apud alios quoque Sunt, παρορολογίαν, αναγκαιον, ηθοποιων, δικπιολογίαν, προληψιν, χαρακτηρι- σμον, βραχυλογιαν, παρασιωπησιν, παῆῆησίαν, de quibus idem dico. Nam eos quidem auctores, qui nullum prope finem secerunt exquirendis nominibus, praeteribo, qui etiam, quae sunt argumentorum, figuris ascripserunt.100 Ego illud de iis etiam, quae vere sunt, adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita ineptissisimas esse, cum immodice petantur. Sunt, qui neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectaritam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine 101 corpore. Sed ne eae quidem, quae recte fiunt, densandae sunt nimis. Nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet: sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat: rideatur. Et orator habet rectam quandam velut laciem, quae ut stupere immobili rigore non debebit, ita saepius in ea, 102 quam natura dedit, specie continenda est. Sciendum vero

in primis, quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus. Maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. Ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est: quis serat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, stentem, rogantem 7 cum in his rebus cura verborum deroget affectibus fidem, et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.

DE C0MPOSIΤl0ΝΕ. IV. De compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem, cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata) nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinen-2tia memoriae tradidissent. Itaque accedam in plerisque Ciceroni, atque in iis ero, quae indubitata sunt, brevior, in quibusdam paulum fortasse dissentiam. Nam etiam cum

457쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 4. 12 iudicium meum ostendero: suum tamen legentibus relinquam.

Neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem com-3 positionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut sorte si uxerit, modo magis naturalem modo etiam magis virilem esse contendant. Qui si id demum naturale esse dicunt, quod a natura primum ortum est et quale ante cultum suit: tota haec ars orandi subvertitur. Neque enim Iocuti sunt 4 ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec pro Oemiis praeparare, docere e Xpositione, argumentis probare, assectibus commovere scierunt. Ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt: quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit. Quae porro ars 5 statim fuit 7 quid non cultu mitescit 3 cur vites coercemus munia 3 cur eas fodimus 3 rubos arvis excidimus 3 terra et hos generat: mansuefacimus animalia 3 indomita nascuntur. Verum id est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur. Fortius vero quid incompositum p 0lest esse quam Vin- 6ctum et bene collocatum 7 Neque, si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam in oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis

est iudicandum. Ceterum quanto vehementior stuminum cur- 7sus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus: tanto, quae connexa est et totis viribus fiuit, fragosa atque interrupta melior oratio. Cur aergo vires ipsas specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat, et comitetur gemper artem decor 7 An non eam, quae emissa optime eSt,8 hastam speciosissime contortam serri videmus: et arcu dirigentium tela, quo certior manus, hoc est habitus ipse sormosior Τ Ιam certamine armorum atque in omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur, cui non artifex motus et

certi quidam pedes assint 7 Quare mihi compositione velut 9

amentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur. Ideoque eruditissimo cuique persuasum est, Valere eam plurimum non ad delectationem modo sed ad motumqu0que animorum. Primum quia nihil intrare potest in asse-10

458쪽

M. FAB. QUINTILIANIctus, quod in aure velut quodam vestibulo statim offendit: deinde quod natura ducimur ad modos. Neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum s0ni, quanquam Verba non exprimunt, in alios tamen atque alios motus ducerent 11 auditorem. In certaminibus sacris non eadem ratione Concitant animos ac remittunt: non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est: nec idem signorum concentus est procedente ad proelium 12 exercitu, idem receptui carmen. Pythagoreis . certe moris suit, et cum evigilassent, animos ad lyram eXcitare, quo essent ad agendum erectiores: et cum somnum peterent, ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid suisse ι turbidiorum 13 c0gitationum, componerent. Quodsi numeris ac modis inest quaedam tacita vis: in oratione est vehementissima: quantumque interest, sensus idem quibus verbis esseratur, tantum, verba eadem qua compositione vel in textu iungantur vel in fine claudantur. Nam quaedam et sententiis parva et elo- 14 cutione modica virtus haec sola commendat. Denique quod cuique visum erit vehementer, dulciter, speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis, iucunditas, decor. Solvit quaedam sua in Oratore Cicero: Neque me diviliae movent, quibus omnes Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt, et insequentes deinceps periodos: quas si ad illum modum turbes: velut fracta aut transversa tela pro-1oieceris. Idem corrigit, quae a Graccho composila durius putat. Illum decet: nos hac sumus probatione contenti, quod in scribendo, quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus. Quid enim attinet eorum exempla quaerere, quae

sibi quisque experiri potest y Illud notasse salis habeo, qui

pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hos orationem magis deformem lare, quia negligentia collocationis ipsa 16 verborum luce deprehenditur. Itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis. quae persecta sit, contigisse: ita illis quoque priscis habitam inter curas, inquantum adhuc profecerant, puto. Neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, LFsian, Herod0I7tum, ThucΥdiden parum studiosos eius fuisse. Genus sortasse sint secuti non idem, quod Demosthenes aut Plato:

459쪽

INST. ORATOR. LIB. IX, 4.

quanquam et ii ipsi inter se dissimiles fuerunt. Nam neque illud in Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat: perdidisset enim gratiam, quae in eo maxima est, simplicis atque inaffectati coloris, perdidisset fidem quoque. Nam scribebat aliis, non ipse dicebat, ut oportuerit esse illa rudibus et incompositis similia: quod ipsum compositio est. Et historiae, quae currere de-18bet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. In contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. In Herodoto vero cum omnia ut ego quidem sentio) leniter fluunt, tum ipsa δια - κτος habet eam iucunditatem, ut latentes etiam numeros complexa videatur. Sed de propositorum diversitate post 19 paulum. Nunc, quae prius iis, qui recte componere volent, discenda sint. Est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta soluta alia, qualis in sermone et epistolis: nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus. Quod non eo dico, quia non illud quoque 20

solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes: neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistola: sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora in his vincula quam nulla sint. Nonnunquam in causis quoque mi-2Inoribus decet eadem simplicitas, quae non nullis sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit Occultius. At illa connexa series tres habet sormas: Incisa, quae 22 κομματα dicuntur, Membra, quae κωλα, περίοδον, quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. In omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.

Primum igitur de ordine. Eius observatio in verbis 23 est singulis et contextis. Singula sunt, quae ασυνδετα diximus. In his cavendum, ne decrescat oratio, et sortiori subiungatur aliquid infirmius, ni sacrilego sur, aut latroni petulans. Augeri enim debent sententiae et insurgere, ut Optime

460쪽

M. FAB. QUINTILIANI

Cicero, Tu, inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista

gladiatoria totius corporis . firmitate. Aliud enim maius

alio supervenit. At si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. Est et alius naturalis ordo, ut viros ac feminas, diem ac noctem, ortum et occagum 24 dicas polius quam retrorsum. Quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut fratres gemini; nam si praecesserint gemini: fratres addere non est necesse. Illa nimia quorundam suit observatio, ut vocabula verbis, Verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora. 25 Nam sit contra quoque frequenter non indecore. Nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora: non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque leviori-26bus superponenda sunt. Verbo sensum cludere, multo, Si compositio patiatur, optimum est. In verbis enim Sermotiis vis est. Si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque Oratores frequentissime.

Sine dubio erit omne, quod non cludet, hΥperbaton, et ipsum

hoc inter tropos vel figuras: quae sunt virtutis, receptum 27 est. Non enim ad pedes verba dimensa sunt, ide0que ex loco transferuntur in locum, ut iungantur, quo congruunt maxime. Sicut in structura saxorum rudium etiam ipsa en0rmitas invenit, cui applicari et in quo possit insistere.

Felicissimus tamen sermo est, cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus Opportune cadens contigit. 28 Quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione viti0sae, quae in hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant : quales illae Maecenatis, Sole et aurora rubent plurima. Inter sacra m it aqua starinos. Ne eae aqui quidem unus inter miserrimos viderem meas. Quod inter 29 haec pessimum est, quia in re tristi ludit compositio. Saepe

tamen est vehemens aliquis sensus in verbo, quod si in media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet: in clausula positum assignatur auditori et insigitur: quale illud est Ciceronis, Ut tibi necesse 30 esset in compectu populi Romani vomere postridie. Trans-

SEARCH

MENU NAVIGATION