M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

mST. ORATOR. LIB. X, I.

que nova illa velut nascentia cum lavore ac sollicitudine. Nec sortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo amicimur. Praeter haec vox, actio decora, commoda, 17

ut quisque locus postulabit, pronuntiandi vel potentissima indicendo ratio et, ut semel dicam, pariter omnia docent. In Iectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique lavor aut ille laudantium clamor extorquet. Pudet 18 enim dissentire, et velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a corrogatis laudantur etiam quae non placent. Sed e 19 contrario quoque accidit, ut optime dictis gratiam prava iudicia non reserant. Lectio libera est nec actionis impetu transcurrit: sed repetere saepius licet, sive dubites sive memoriae assigere velis. Repetamus autem et tractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur: ita lectio non cruda sed inulta iteratione mollita et velut consecta memoriae imitationique tradatur. Ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi 20 minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem: nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipue Oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur. Saepe enim praeparat, dissimulat, insidiatur orator, 21 eaque in prima parte actionis dicit, quae sunt in summa pro- sutura. Itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint ignorantibus: ideoque erunt cognitis omnibus repetenda. Illud vero utilissimum, nosse eas causas, quarum 22 orationes in manus sumpserimus, et quotiens continget, utrinque habitas legere actiones: ut Demosthenis atque Aeschinis inter se contrarias: et Servii Sulpicii atque Messalae, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter: et Pollionis et Cassii reo Asprenate aliasque plurimas. Quin etiam si minus pares 23 videbuntur: aliquae tamen ad cognoscendam litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensii pro Verre. Quin etiam, easdem causas ut quisque egerit, utile erit scire. Nam de domo Ciceronis dixit calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum cornelius celsus

482쪽

M. FAB. QUINTILIANII salso existimat: et Pollio et Messala defenderunt eosdem , tnobis pueris insignes pro Voluseno catulo Domitii Aki, Crispi Passieni, Decimi Laelii orationes serebantur. Ne lue

id statim legenti persuasum sit, omnia, quae optimi auctores dixerint, utique esse persecta. Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum, nonnunquam saligantur: cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam 25 Homerus ipse videatur. Summi enim sunt, homines tamen

acciditque his, qui, quidquid apud illos repererunt, dicendi legem putant, ut deteri 0ra imitentur, id enim est facilius)ac se abunde similes putent, 'si Vitia magnorum consequantur.

26 Modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intelligunt. Ac si necesse est in alteram errare partem: omnia eorum legentibus placere quam multa displicere, maluerim.

27 Plurimum dicit oratori conserre Theophrastus lectionem poetarum, multique eius iudicium sequuntur; neque immerito. Namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in affectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu sorensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur. Ideoque in hac re lectione Cicero requiescendum putat. Meminerimus tamen, non per omnia poetas esse oratori sequendos nee libertate verborum nec licentia figurarum: genus ostentationi comparatum et praeter id, quod solam petit voluptatem eamque etiam singendo non salsa modo sed etiam quaedam incredibilia 29 sectatur, patr0cinio quoque aliquo iuvari: quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quzedam de-

Verticula confugiat, nec mutare quaedam modo verba sed extendere, corripere, convertere, dividere cogatur: nos vero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et ad 30 victoriam niti. Neque ergo arma squalere situ ac rubigine

velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est serri, quo mens simul visusque praestringitur: non qualis auri argentique, imbellis et polius habenti pericul0sus.

483쪽

INST. ORATOR. LIB. X, I.

Η istoria quoque alere oratorem quodam uberi iucun-3Idoque suco potest: Verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus, plerasque eius virtutes oratori esse vitandas. Est enim proxima poetis et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum non ad probandum: totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur: ideoque et verbis remotioribus

et liberioribus figuris narrandi taedium evitat. Itaque, ut dixi, 32 neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures Vacuas atque eruditas potest esse persectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum capianda nobis est: neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis sed fidem quaerit. Adde quod M. MTullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quanquam illum bellicum canere, huius ore Musas esse locutas existimet. Licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnunquam nitore, dum in his, de quibus erit quaestio, meminerimus, non athletarum toros sed militum lacertos esse: nec Versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem sacere. Est et alius ex historiis usus et is quidem maximus 34sed non ad praesentem perlinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus inprimis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia expectet a litigatore: sed pleraque ex

vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant. A philosophorum vero lectione ut essent multa 35 nobis petenda, vitio lactum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt. Nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter: et altercationibus atque interrogationibus oratorem suturum optime Socratici praeparant. Sed his quoque adhibendum est simile iu- 36dicium, ut etiam cum in rebus versemur iisdem, non tamen eandem esse condicionem sciamus lilium ac disputationum, lari et auditorii, praeceptorum et periculorum. Credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis 37

in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui

484쪽

M. FAB. QUINTILIANI

sint, quae in auctore quoque praecipua virtus. Sed persequi 38 singulos infiniti suerit operis. Quippe cum in Bruto M. Tu Ilius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, quibuscum vivebat,

exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit: quis erit modus, si et illos et qui postea suerunt et Graecos omnes et 39 philosophos 3 Fuit igitur brevitas illa tutissima, quae apud Livium in epistola ad filium scripta, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et 40 Ciceroni simillimus. Non est tamen dissimulanda nostri quoque iudicii summa. Paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus allaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque Vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum. Nec 1 multo aliud de novis sentio. Quotus enim quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima quidem alicuius certe

fiducia partis memoriam posterilatis speraverit Τ Qui si quis

est: intra primos statim Versus deprehendetur et citius nos dimittet, quam ut eius nobis magno temporis detrimento con-42 stet experimentum. Sed non quidquid ad aliquam partem scientiae pertinet, protinus ad faciendam etiam phrasin, de

qua loquimur, accommodatum. Verum antequam de singulis loquar, pauca in universum 43 de varietate opinionum dicenda sunt. Nam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur: alios recens haec

lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis im- 4 peritae composita delectant. Ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt alii pressa demum et tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere Attica putant: quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit: sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. De qua disserentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit. Interim Summatim, quid et a qua lectione petere possint, qui confirmare lacul-45tatem dicendi volent, attingam. Paucos enim sunt eminentissimi) excerpere in animo est. Facile est autem studiosis,

485쪽

INST. ORATOR. LIB. X, I.

qui sint his simillimi, iudicare: ne quisquam queratur, omissos forte, quos ipse Valde probet. Fateor enim plures legendos

esse quam qui a me nominabuntur. Sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus, ut oratores fiant, exiStimem, persequor.

Igitur, ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos 46

rite coepturi ab Homero videmur. Hic enim, quemadmodum, em Oceano dicit ipse amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. Hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. Idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, neo poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus. Nam ut de laudibus, 47 exhortationibus, consolationibus taceam: nonne Vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae omnes litium ac consiliorum explicant artes Τ Assectus qui-48dem vel illos miles vel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse lateatur. Age vero, non utriusque operis ingressus in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit sed constintuit 7 Nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa lacit. Narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, 49 quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit 7 Iam similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque probandi ac resutandi sunt ita mulla, ut etiam qui de artibus scripserunt plurimi harum rerum testimonium ab hoc poeta petant.

Nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogan-50tis Achillem precibus aequari 3 Quid 3 in verbis, sententiis,

figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit 3 ut magni sit virtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi. Verum hic omnes 51 sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, videlicet quia clarissima in materia simili comparatio est. Raro assurgit Hesiodus, magnaque 52

486쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI pars eius in nominibus est occupata'. tamen utiles circa praecepta sententiae levitasque verborum et compositionis pro-53 babilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi. Co

tra in Antimacho vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem. Sed quamvis ei secundas seregrammaticorum consensus deserat: et assectibus et iucunditate et dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum. 5 Panyasin ex utroque mixtum putant in eloquendo neutriusque aequare virtutes, alterum tamen ab eo materia alterum disponendi ratione superari. Apollonius in ordinem agrammaticis datum non venit, quia Arista relius atque Aristophanes, poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum redegerunt: non tamen contemnendum edidit opus aequali 55 quadam mediocritate. Arati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus affectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio: sufficit tamen operi, cui se parem credidit. Admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non sorum modo verum ipsam etiam urbem re-56 formidat. Audire videor undique congerentes nomina pIuri-m0rum poetarum. Quid Τ Ηerculis acta non bene Pisandros ΤNicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius' uuid ΤEuphorionem transibimus 3 quem nisi probasset Vergilius,

idem nunquam certe conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. Quid Τ Horatius frustra 57 Tyrtaeum Homero subiungit 7 Nec sane quisquam est tam pr0cul a cognitione eorum remotus, ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit. Nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid. Sed ad illos iam persectis 58 constitutisque viribus revertemur: quod in coenis grandibus Saepe facimus, ut, cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. Tunc et elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur callimachus, se-59cundas consessione plurimorum Philetas occupavit. Sed

dum assequimur illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimisa S sues tendum est et multa magis quam malterum lectione formanda mens et ducendus color. Itaque ex tribus receptis

487쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 1. 157

Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἔξιν maxime pertinebit unus Archilochus. Summa in hoc viὲ elocutio- ωnis, cum validae tum breves vibrantesque gententiae, plurimum sanguinis atque nervorum. adeo ut videatur quibusdam, quod quoquam minor est, materiae esse non ingenii vilium . .

Novem vero Lyricorum longe Pindarus princeps spiri-6ltus magni licentia, sententiis, liguris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine: propter quae Horatius eum merito credidit nemini imilabilem. Ste-62 si chorus quam sit ingenio validus, materiae quoque Ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse: sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum ita copiae vitium est. Alcaeus in parte operis aureo ple- 63ctro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus consert: in eloquendo quoque brevis et magnificus et diligens et plerumque oratori similis: sed et lusit et in amores descendit, maioribus tamen aptior. Simo ni des, 6 tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest: praecipua tamen eius in commovenda miseratione Virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eius operis auctoribus praeserant. Antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis 65 Attici gratiam prope sola retinet, tum lacundissimae libertatis, etsi est insectandis vitiis praecipua, plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet. Nam et grandis et elegans et Venusia, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores laciendos aptior. Plures eius auctores: 66

Aristophanes tamen et Eupolis Crat in usque praecipui. Tragoedias primus in lucem Aesch Flus protulit, sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus: pr0pler quod correctas eius sabulas in certamen deserre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo m0do multi coronati. Sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque M

488쪽

Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta

melior, inter plurimos quaeritur. Idque ego Sane, quoniam ad praesentem materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. Illud quidem nemo non lateatur necesse est, iis, qui se ad 68 agendum comparant, utiliorem longe fore Euripiden. Namque is et sermone quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophoclis videtur esse sublimior magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis, quae a sapientibus tradita sunt, paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum, qui suerunt in soro diserti, comparandus: in affectibus vero cum omnibus mirus tum in iis, 69 qui miseratione constant, lacile praecipuus. Et admiratus

maxime est, ut saepe testatur, et eum secutus, quanquam in

Opere diverso, M e n a n d e r, qui vel unus, meo quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae praecipimus, essicienda sum ciat: ita omnem vitae imaginem expressit, tanta in eo inveniendi copia et eloquendi lacultas, ita est omnibus rebus, 70 personis, assectibus accommodatus. Nec nihil profecto vide. runt, qui orationes, quae Charisii nomine eduntur, a Menandro scriptas putant. Sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi sorte aut illa mala iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris 71 sunt absolutae. Ego tamen plus adhuc quiddam collaturum

eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire perSonas, patrum,

siliorum, militum, rusticorum, divitum, pauperum, iraScentium, deprecantium, mitium, asperorum. In quibus omnibus mire 72 custoditur ab hoc poeta decor. Atque ille quidem Omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit. Tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere: et praecipue Philemon, qui ut pravis sui temporis

iudiciis Menandro saepe praelatus est: ita consensu tamen omnium meruit credi secundus. 73 Historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris praeserendos, quorum diversa virtus laudem paene est parem consecuta. Densus et brevis et

489쪽

m . ORATOR. LIB. X, 1.

semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et su-sus Herod o tus: ille concitatis hic remissis affectibus melior, ille contionibus hic sermonibus, ille vi hic voluptate. Theopompus his proximus ut in historia praedictis minor, 7 ita oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus, diu suerit orator. Philistus quoque meretur,

qui turbae quamvis bonorum post eos auctorum eXimatur,

imitator Thucydidis et ut multo infirmior ita aliquatenus lucidior. Ephorus, ut Isocrati visum, calcaribus eget. Cli-75tarchi probatur ingenium, fides infamatur. Longo post intervallo temporis natus Timagenes hoc est vel ipso probabilis, quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit. Xenophon non excidit mihi sed inter philosophos reddendus eSt. Sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem si-76mul Athenis aetas una tulerit. Quorum Ionge princeps De mosthenes ac paene lex orandi fuit: tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil Otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias. Plenior Aeschines et magis susus et 77 grandiori similis, quo minus strictus est: carnis tamen plus habet, minus lacertorum. Dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim utilior, magis par. I is aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et 78 quo nihil, si oratori satis est docere, quaeras persectius. Nihil enim est inane, nihil arcessitum: puro tamen lanti quam magno flumini propior. Isocrates in diverso genere dicendi 79 nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi Veneres sectatus est, nec immerito: auditoriis enim se non iudiciis compararat: in inventione sa-cilis, honesti studiosus, in compositione adeo diligens, ut cura eius reprehendatur. Neque ego in his, de quibus locutus 80 sum, has solas virtutes sed has praecipuas puto, nec ceteros parum suisse magnos. Quin etiam P haler e a illum Demetrium, quanquam is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et saeundiae lateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est sere ex Atticis, qui dici p0s-

490쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

sit orator: quem tamen in illo medio genere dicendi praefert omnibus Cicero. 81 Philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi sa- cultate divina quadam et Homerica 3 Multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphi eo videatur ora-82culo instinctus. Quid ego commemorem Xenophontis illam iucunditatem inaffectatam sed quam nulla consequi assectatio possit 3 ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae testimonium est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quan-83dam persuadendi deam. Quid reliquorum Socraticorum

elegantiam Τ Quid Aristotelem 3 quem dubito scionita

rerum an scriptorum copia an eloquendi sumitata. an inventionum acumine an Varietate operum clariorem putem. Nam

in Theophrasto tam est loquendi nilor ille divinus, ut ex

84 eo nomen quoque traxisse dicatur. Minus indulsere elliquentiae Stoici veteres: sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque, quae instituerant, plurimum Valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non assectaverunt,

oratione magniffici.

85 Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est, Itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus. 86Utor enim verbis iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis ex. cepi: qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, Secundus, inquit, est Vergilius, propior tamen primo quam tertio. Et hercule ut illi naturae coelesti atque immortali cesserimus: ila curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum emi-87nentibus vincimur, sortasse aequalitate pensamus. Ceteri Omnes longe sequentur. Nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae laciant: Lelegantes in sua quisque materia sed alter humilis alter dis cilis. Atacinus Varro in iis, per quae nomen eSt asse-

SEARCH

MENU NAVIGATION