M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 1.

cutus, interpres operis alieni, non Spernendus quidem verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. Ennium M sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem. Propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles. Lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus. Cor-89nelius autem Severus, etiamsi versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum.

Serranum consummari m0rs immatura non passa est: puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem. Multum D in Valerio Flacco nuper amisimus. Vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectus maturavit. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si Vacet.

Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et,

ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus. Hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab in- 91stitutis studiis dest exit cura terrarum, parumque diis Visum Ogm esse eum maximum poetarum. Quid tamen his ipsis eius operibus, in qu ue donato imperio iuvenis secesserat, sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius 3 Quis enim caneret bella melius, quam qui sic gerit 7 Quem praesidentes studiis deae propius audirent Τ Cui magis suas artes aperiret familiare numen Minerva' Dicent haec plenius su-92

tura saecula, nunc enim ceterarum sulgore virtutum laus ista praestringitur. Nos tamen sacra litterarum colentes seras, Caesar, si non tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe

versu testamur:

Inter rictrices hederam tibi serpere Humus. Elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus at-93que elegans maxime videtur auctor Tibullus. Sunt qui Propertium malint. 0vidius utroque lascivior, sicut durior Gallus. Satira quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeserre non dubitent. Ego 94M. F. QUINTIL. II. 11

492쪽

M. FAB. QUINTILIANI

quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere ps is, putat. Nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abundantia salis. Multum est tersior ac purus magis Horatius et, non labor eius amore, praecipuus. Nu Itum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit. Sunt 95 clari hodieque et qui Olim nominabuntur. Alterum illud etiam prius satirae genus sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloqueγ96tiae. Iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, quibusdam interpositus: cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos interveniat, reperietur. At Lyricorum idem Horatius sere solus legi dignus. Nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et variis liguris et verbis felicissime audax. Si quem adiicere velis, is erit Caesius Bassus, quem nuper Vidimus: sed eum longe praecedunt ingenia vi-97 ventium. Tragoediae scriptores veterum Attius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, Verborum pondere. auctoritate personarum. celerum nilor et summa in

excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis desuisse. Virium tamen Attio plus tribuitur: Pacuvium videri doctiorem, qui esse docti assectant, volunt. 98Ιam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ovidii Medea videtur mihi ostendere, quantum ille Vir praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. Eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, 99 eruditione ac nitore praestare confitebantur. In comoedia maxime claudicamus, licet Varro Musas, Aelii Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si .Latine loqui rellent. licet Caecilium veteres laudibus ferant licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum reserantur: quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc 100 habitura gratiae, si intra versus trimetros stetissent. Vix

493쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. X, 1. ' 163Ievem consequimur umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem in alio genere linguae obtinuerint. Togalis excellit Asranius: utinam non inquinasset argumenta puerorum laedis amoribus mores suos lassus.

At non historia cesserit Graecis, nec opponere Thu-101 cydidi Sallustium verear. Neque indvnetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucundi talis clarissimique candoris tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem: ila quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodala sunt: assectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis. Ideoque immortalem illam Sallustii 102 velocitatem diversis virtutibus consecutus est. Nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis auditus es L, clari vir ingenii et sententiis creber sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat. Quam paulum aetate praecedens IMeum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit, genere ipso probabilis in omnibus sed in

quibusdam suis ipse viribus minor. Superest adhuc et exor-104nat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur. Habet amatores nec imitatorem, ut cui libertas, quanquam circumcisis quae dixisset, nocuerit. Sed elatum abunde gpiritum et audaces sententias deprehendas etiam in iis, quae manent. Sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus non bibliothecas

excutimus.

Oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam 105 parem sacere Graecae possint. Nam Ciceronem cuicunque eorum sortiter opposuerim. Nec ignoro, quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem. Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, 106 consilium, ordinem, dividendi, praeparandi, probandi rationem, Omnia denique quae sunt inventionis. In eloquendo

494쪽

M. FAB. QUINTILIANI

astrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere, illi nihil detrahi potest huic nihil adiici, curae

107 plus in illo in hoc naturae. Salibus certe et commiseratione, qui duo plurimum asseclus valent, Vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit: sed et nobis illa, quae Atlici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. In epistolis quidem, quanquam sunt utriusque 108 dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem quantus est, secit. Num mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim DeIn0109sthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. Nec versquod in quoque Optimum fuit, studio consecutus e St tantum: sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas. Non enim plurias, ut ait Pinilarus, aquas colligit sed viro gurgite Mundat, dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas elo-H0quentia experiretur. Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest' cui tanta unquam iucunditas assuit ut ipsa illa, quae ext 0rquet, impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem serat: tamen ille non rapi videa- 111 tur sed sequi. Iam in omnibus, quae dicit, tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis asserat fidem: cum interim haec Omnia, quae Vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae 112 se seri tamen felicissimam lacilitatem. Quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud p0sleros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se pro secisse sciat, II 3 cui Cicero valde placebit. Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis: a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior. At Messala nitidus et candidus et quodammodo praeserens in 11 dicendo nobilitatem suam, viribus minor. l C. Vero Caesar

si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem

495쪽

nominaretur. Tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat: exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus

fuit, elegantia. Multum ingenii in Caelio et praecipue in 115

accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui Calvum praeserrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse: sed est et sancta et gravis oratio et cust0dita et frequenter Vehemens quoque.

Imitator autem est Atticorum, secitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus sibi, non si quid detracturus fuit. Et Servius Sulpicius insignem non immerito famam tri-Il6bus orationibus meruit. Multa, si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus c0lurem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos laret. Nam et ingenii plurimum est in eo et acer-117bitas mira, et urbanitas eius summa: sed plus stomacho quam consilio dedit. Praeterea ut amari sales: ita frequenter amaritudo ipsa ridicula est. Sunt alii multi diserti, quos persequi Il8'longum est. Eorum quos viderim Domitius Aser et Iii lius Africanus longe praestantissimi. Arte ille et toto igenere dicendi praeserendus et quem in numero Veterum habere non timeas: hic concitatior sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus. Erant clara et nuper ingenia. Et Tracha - 119lus plerumque sublimis et satis apertus suit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior: nam et Vocis, quantam in nullo cognovi, selicitas et pronuntiatio vel scenis sunsectura et decor omnia denique ei, quae sunt extra, Superfuerunt: et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior. Iul io Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum 120 profecto nomen oratoris apud posteros foret. Adiecisset enim, atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest. Id est autem, ut esset multo magis pugnans et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret. Ceterum inter-121 ceptus quoque magnum sibi vindicat locum: ea est facundia,

tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et lene

496쪽

M. FAB. QUINTILIANI et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae assumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis 122signissi cantia. Habebunt, qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos, qui nunc Vigent, materiam vere laudandi. Sunt enim summa hodie, quibus illustratur larum, ingenia. Numque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur uo sequitur industria.

123 Supersunt, qui de philosophia scripserint, quo in

genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. Idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoo

opere Platonis aemulus extitit. Egregius vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi 124 rerum: scias eum sentire quae dicit. Scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis. In Epicureis levis quidem sed non iniucundus tamen auctor est 125 Catius. Ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam salso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus 126 revocare ad severiora iudicia c0ntendo. Tum autem solus hic sere in manibus adolescentium fuit. Quem non equidem omnino conabar excutere sed potioribus praeserri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse, quibus illi placent, dissideret. Amabant autem eum magis quam imitabantur tantumque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descen-127 derat. Foret enim optandum, pares ac saltem proximos illi viro fieri. Sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat emingenda, quae poterat: deinde cum se iactaret 128 eodem modo dicere, Senecam inlamabat. Cuius et multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio: in qua tamen aliquando ab his, quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est. Tractavit etiam omnem sere studiorum materiam.

129 Nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi seruntur. In philosophia parum diligens, egregius tamen vilio-

497쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 1. 2.

rum insectator fuit. Multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda: sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis. Velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio. Nam si aliqua 130

contempsisset, si partem non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non Degisset: c0nsensu potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur. Verum sic quoque iam robustis et severiore 13 Igenere satis iiirmatis legendus vel ideo, quod exercere potest utrinque iudicium. Multa enim, ut dixi, probanda in e0, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae sit: quod utinam ipse secisset. Digna enim suit illa natura, quae meliora Vellet, quae quod voluit effecit. DE IMITΑΤI0ΝΕ. II. Ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas sigurarum et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda. Neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut invenire primum suit estque praecipuum : sic ea. quae bene inventa sunt, utile sequi. Atque 2 Omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis sacere ipsi velimus. Sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri Sequuntur: sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur: omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum sormari videmus. Et hercule ne- 3 cesse est aut similes aut dissimiles bonis simus. Similem raro natura praestat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum. quod lanio faciliorem nobis rationem omnium facit quam suit iis, qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet.

Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel 4 quia pigri est ingenii contentum esse iis, quae sint ab aliis inventa. Quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine exemplo suerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, laetendum sibi aut cogitandum putassent 7 Nempe nihil suis

498쪽

M. FAB. QUINTILIANI

5 get inventum. Cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis. quod ante non fuerit 7 An illi rudes sola mentis natura ducti

sunt in hoc, ut tam multa generarent: nos ad quaerendam non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos,

6 qui quaesierunt 7 Et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderint: nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni 7 Quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac 7 lineis sciant. Turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur 7 Nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales

haberemus: ratibus adhuc navigaretur: non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole 8 secissent, circumscriberet. Ac si omnia percenseas: nulla

sit ars, qualis inventa est, nec intra initium stetit: nisi sorte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat. Nihil autem crescit sola imitatione. 9 Quodsi prioribus adiicere fas non est: quomodo sperare POS- sumus illum oratorem persectum 7 cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur. Sed etiam qui summa non appetent, 10 contendere potius quam sequi debent. Nam qui agit ut prior sit, sorsitan, etiamsi non transierit, aequabit. Eum vero nemo p0test aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat. Necesse est enim, semper sit posterior qui Sequitur.

Adde quod plerumque facilius est plus sacere quam idem. Tantam enim difficultatem habet similitudo, ut ne ipsa quidem

natura in hoc ita evaluerit, ut non res simplicissimae, quaeque pares maxime videantur, utique discrimine aliquo discernan-11 tur. Adde quod, quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo, quod imitatur, ut umbra corpore et imago lacte et actus histrionum veris affectibus. Quod in orationibus quoque evenit. Namque eis, quae in exemplum assumimus, subest natura et vera vis: contra omnis imitatio ficta est et ad alie- 12 num propositum accommodatur. Quod tacit, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes: quod

499쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 2. 169in illis vera in his assimulata materia est. Adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium invenlio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur. Ideo 13

plerique, cum Verba quaedam ex orationibus excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se, quae legerunt, emingi arbitrantur: cum et verba intercidant invalescantque temporibus, ut quorum certissima sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala nam per se soni tantum sunt) sed prout opportune proprieque aut secus collocata sunt: et compositio cum rebus accommodata sit tum ipsa varietate gratissima. Quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem stu-1 diorum examinanda sunt omnia. Primum. quos imitemur, nam

sunt plurimi, qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi concupierunt: tum in ipsis, quos elegerimus, quid sit, ad quod nos emiciendum comparemus. Nam in magnis quoquel bauctoribus incidunt aliqua vitiosa et a doetis inter ipsos etiam mutuo reprehensa: alque utinam tam bona imitantes dicerent melius quam mala peius dicunt. Nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis suit, sufficiat imaginem virtutis emingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri sit guras, quas e summis corporibus dicit e siluere. Hoc I 6 autem his accidit, qui non introspectis penitus virtutibus ad

primum se velut aspectum orationis aptarunt: et cum iis selicissime cessit imitatio: verbis atque numeris sunt non multum disserentes, vim dicendi atque inventionis non assequuntur,

sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, sortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, Simplicibus negligentes. Ideoque qui horride atque incomposite II quamlibet illud frigidum et inane extulerunt, antiquis Separes credunt: qui carent cultu atque sententiis, Atticis scilicet: qui praecisis conclusionibus obscuri, Sallustium atque Thucydidem superant: tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur: Otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurantita Ciceronem locuturum fuisse. Noveram quosdam, qui se 18 pulchre expressisse genus illud coelestis huius in didendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent Esse videatur.

500쪽

M. FAB. QUINTILIANI

Ergo primum est, ut quod imitaturus est quisque intelligat et,

quare bonum sit, sciat.19 Tum in suscipiendo onere consulat suas vires. Nam

quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet. Ne, cui tenue ingenium erit. sola velit sortia et abrupta: cui sorte quidem sed indomitum. amore subtilitatis et vim suam perdat et elegantiam quam cupit non assequatur. Nihil est enim tam indecens, quam 20 cum mollia dure fiunt. Atque ego illi praeceptori, quem instituebam in libro secundo, credidi non ea sola docenda esse. ad quae quemque discipulorum natura compositum videret: nam is et adiuvare debet, quae in quoque eorum invenit bona, et, quantum fieri potest, adiicere quae desunt et emendare quaedam et mutare: rector enim est alienorum ingeniorum atque sormator. Dissicilius est naturam suam singere.

2i Sed ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tam eu, cui naturam obstare viderit, laborabit. Id quoque vitandum, in quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus Oratores 22 aut declamatores imitandos putemus. Sua cuique proposita lex, suus cuique decor est. Nam nec comoedia cothurnis assurgit, nec contra tragoedia socculo ingreditur. Habet tamen omnis eloquentia aliquid commune: imitemur quod 23 commune est. Etiam hoc solet incommodi accidere iis, qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant: si tenuitas ac iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit diversa non causarum modo inter ipsas condicio sed in singulis eliam causis partium, sintque alia leniter alia aspere alia concitate alia remisse, alia docendi alia movendi gratia dicenda: quo-24rum omnium dissimilis atque diversa inter se ratio est. Itaque ne hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie, quem per omnia sequatur, addicere. Omnium persectissimus Grae-c0rum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii, plurima ille. Sed non qui maxime imitandus et solus imitan-25dus est. Quid ergo Τ non est satis omnia sic dicere, quomodo

SEARCH

MENU NAVIGATION