M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

pter quod accidit, ut nec suo loco quidque ponatur, nec illa

quae prima sunt Servent suam legem, iuvenibus flosculos omnium partium in ea quae sunt dicturi congerentibus: quo fit, ut timentes, ne sequentia perdant, priora confundant. DE C0GIΤATI0NΕ. VI. Proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab hoc accipit, estque inter scribendi laborem extemporalemque sortunam media quaedam et nescio an usus frequentissimi. Nam scribere nec ubique nec semper possumus; cogitationi temporis ac loci plurimum est. Haec paucis admodum horis magnas etiam causas complectitur: haec, quotiens intermissus est Somnus, ipsis noctis tenebris adiuvatur: haec inter medios rerum actus aliquid invenit vacui nec otium patitur. Neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis 2 erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter manum desit. Nam memoriae quoque plerumque inhaerent sidelius, quae nulla scribendi securitate laxantur.

Sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito. Nam primum lacienda multo stilo forma 3

e St, quae n0s etiam cogitantes sequatur: tum assumendus

usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo, quae reddi fideliter possint: mox per incrementa tam modica, ut onerari se labor ille non sentiat, augenda vis et exercitatione multa continenda est, quae quidem maxima ex parte memoria constat. Ideoque aliqua mihi in illum locum disserenda sunt. Ε0 tamen pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem ger-Vent. Cicero certe Graecorum Metrodorum Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit, quae cogitaverant, ad verbum in agendo retulisse. Sed si sorte aliquis inter dicendum effulserit extempora- blis color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum. Neque enim tantum habent curae, ut non sit dandus et sortunae locus, cum Saepe etiam scriptis ea quae subilo nata sunt inserantur. Ide0que totum hoc exercitationis genus ita in-

512쪽

M. FAB. QUINTILIAM stituendum est, ut et digredi ex eo et regredi in id faeit 6 possimus. Nam ut primum est domo asserre paratam diceni copiam et certam: ita resulare temporis munera longe stultissimum est. Quare cogitatio in hoc praeparetur, ut nisfortuna decipere non possit, adiuvare possit. Id aut m se memoriae viribus, ut illa, quae complexi animo sumus, suarsecura: non sollicitos et respicientes et una Spe sun Penss recordationis non sinant providere. Alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationeae 7 Peius enim quaeritur retrorsus, quia, dum illa desideramus ab aliis avertimur, et ex memoria potius repetimus quam eImateria. Plura sunt autem, Si utrumque quaerendum eSt, quatinveniri possunt quam quae inventa sunt. QUEMADMODUM EXTEMP0RALIS FACILITAS PARETUR ET coNTIΝΕATUR. VII. Maximus vero studiorum Ductus est et velut praemium quoddam amplissimum longi laboris ex tempore dicendi facultas, quam qui non erit consecutus, mea quidensententia civilibus officiis renuntiabit et solam scribendi sa- cultatem potius ad alia opera convertet. Vix enim bonae fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri, quod praesentissimis quibusque periculis desit: ut intrare portum navis 2 nisi lenibus ventis vecta non possit. Siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo agendi. Quarum si qua, non di eo

cuicunque innocentium civium sed amicorum ac propinquorussi alicui evenerit: stabitne mutus et salutarem petentibus vocem statimque, si non succurratur, perituris moras et Secessum elsilentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae 3 insidant et vox ac latus praeparetur Τ Quae vero patitur h0e oratio, ut quisquam possit orator mittere casus 7 Quid, cum adversario respondendum erit, fiet 7 Nam saepe ea, quae

Opinati sumus et contra quae scripsimus, saliunt, ac tota subito causa mutatur: atque ut gubernatori ad incursus tempestatum sic agenti ad varietatem causarum ratio mutanda

4 est. Quid porro multus stilus et assidua lectio et longa sill-diorum aetas facit, si manet eadem quae suit incipientibus

513쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 7.

difficultas Τ Periisse profecto confitendum est praeteritum

Iahorem, cui semper idem laborandum est. Neque ego hoci ngo, ut ex tempore dicere malit sed ut possit. Id autem ma- πη xime hoc modo consequemur. 'Nota sit primum dicendi via. Neque enim prius contin- 5gere eursus potest quam scierimus, quo sit et qua perveniendum. Nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicia- lium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sint praecipua: sed quid quoque loco primum sit

no secundum et deinceps; quae ita sunt natura copulata, ut mutari aut intervelli sine consusione non possint. Quisquis fictutem via dicet, ducetur ante omnia rerum ipsa serie velut duce: propter qu0d homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. Deinde, quid quoque locor quaerant, Scient, nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut galientes huc illuc nec usquam insistentes. Postremo habebunt modum et finem, qui esse citra divisio-7nem nullus potest. Expletis pro lacultate omnibus, quae pr0posuerint, pervenisse se ad ultimum sentient.

i Et haec quidem ex arte, illa vero ex studio: ut copiam sermonis optimi, quemadmodum praeceptum est, comparemus: a multo ac fideli stilo sic sormetur oratio, ut scriptorum colοι rem etiam quae subito effusa sint reddant; ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus. Nam consuetudo et exer- 8 citatio facilitatem maxime parit: quae si paululum intermissa luerit: non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os qu0que concurrit. Quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi, ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus, semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat: vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex ossi- 9cium diducere animum queat, ut inventioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis, pronuntiationis, gestus observatione, una sufficiat. Longe Ioenim praecedat oportet intentio ac prae ge res agat, quan tumque dicendo consumitur, tantum ex ultimo prorogetur; ut,

514쪽

M. FAB. QUINTILIANI

donec perveniamus ad finem, non minus prospectu Procedἔmus quam gradu, si non intersistentes offensantesquQ brem illa atque concisa singultantium modo eiecturi sumuS 1i Est igitur usus quidam irrationalis, quem Graeci αλογοῖ τριβην Vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua ocu totos simul in lectione versus sexusque eorum et transiliuintuentur, et ante sequentia vident quam priora clixerunt. Quo constant miracula illa in scenis pilariorum ac ventiIal0 rum, ut ea quae emiserint ultro venire in manus crodas et 12 qua iubentur decurrere. Sed hic usus ita proderit, si ea de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud, quod in se rationem non habet, in ratione versetur. Nam mihi no dicere

quidem videtur nisi qui disposite, ornate, copiose dicit, sed

13 tumultuari. Nec sortuiti sermonis contextum mirabor unquam. quem iurgantibus etiam mulierculis superfluere video; cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit, ut sue- 14 cessum extemporalem consequi cura non possit. Deum tune affuisse, cum id evenisset, veteres oratores, ut Cicero dicit, aiebant. Sed ratio manifesta est. Nam bene concepti assectus et recentes rerum imagines continuo impetu seruntur quae nonnunquam mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur. Utique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum singularum cedalelectio, non continua sed composita est.

15 Quare capiendae sunt illae, de quibus dixi, rerum

imagines, quas Vocari φαντασίας indicaVimus, omniaque, de quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, Spes, metus habenda in oculis, in assectus recipienda. Pectus est enim, quod disertos lacit, et vis mentis. Ideoque imperitis quoque, 16 si modo sint aliquo affectu concitati, verba non desunt. Tum intendendus animus, non in aliquam rem unam sed in plures simul continuas: ut, si per aliquam rectam viam miliamus Oculos, simul omnia quae sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum videmus sed usque ad ultimum. Ad dicendum etiam pudor stimulos habet et dicendorum expectata laus: mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorum

515쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 7.

frequentia, ut miles concentu signorum, excitatur. Namque 17 et dissiciliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido. Adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque, quanquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis opinionisque ducatur. Nec quisquam tantum 18sidat ingenio, ut id sibi speret incipienti statim posse con ingere; sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita lacilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi usu potest. Ceterum pervenire eo debet, ut cogitatio non utique 19 melior sit ea sed tutior: cum hanc sagilitatem non prosa modo multi sint consecuti, sed etiam carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias: credendum enim Ciceroni est; non quia nostris quoque temporibus non et secerint quidam hoc et faciant. Quod tamen non ipsum tam probabile puto, neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam exhortandis in hanc spem, qui foro praeparantur, utile eXemplum. Neque vero tanta esse unquam debet fiducia facilitatis, ut 20 non breve saltem tempus, quod nusquam sere deerit, ad ea quae dicturi simus dispicienda sumamus: in iudiciis ac sorodatur semper. Neque enim quisquam est, qui causam quam non didicerit agat. Declamatores quosdam perversa ducit 2 lambitio, ut exposita controversia protinus dicere velint: quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, Verbum petant, quo incipiant. Sed tam contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis iudicantur. Si qua tamen sortuna tam subitam secerit 22 agendi necessitatem: mobiliore quodam opus erit ingenio, et

vis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi utrumque non dabitur. Tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac Velut dubitans oratio, ut tamen deliberare ibin haesitare videamur. Hoc, dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis ar-23mamentis aget ventus: deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. Id potius, quam se inani verborum torrenti dare quasi tempestatibus, quo volent, auferendum.

516쪽

M. FAB. QUINTILIANI 24 Sed non minore studio continetur haec saeullas quam paratur. Ars enim semel percepta non labitur, stilus quoque intermissione paululum admodum de celeritate deperdit: promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur. Hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque Opinione solliciti; rarum est enim, ut satis se quisque vereatur. Vel 25 soli tamen dicamus potius quam omnino non dicamus. Est et illa exercitatio cogitandi totasque materias vel silentio dum tamen quasi dicat intra se ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte utilior quam haec proXima. 26 Diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere veremur. Rursus in alia plus prior conseri, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur. 27 Studendum vero semper et ubique. Neque enim sere tam est ullus dies occupatus, ut nihil lucrativae, ut cicero Brutum sacere tradit, operae ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit. Siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi.

28 Ne id quidem tacendum, quod eidem Ciceroni placet, nullum

BOStrum usquam negligentem esse sermonem: quidquid loquemur ubicunque, sit pro sua scilicet portione perfectum. Scribendum certe nunquam est magis, quam cum multa dicemus eX tempore. Ita enim servabitur pondus, et innatans illa verborum facilitas in altum reducetur: sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum 29 ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur. Ac ne- Scio an, si utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem

prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus lacilius. Scribendum ergo, quotiens licebit: si id non dabitur, cogitandum: ab usroque exclusi debent tamen anniti, ut neque deprehensus orator neque litigator destitutus esse videatur.

30 Plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera quae domo asse

517쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 1.

runt cogitatione complectantur, subitis ex tempore Occurrant. Quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet.' Sed seruntur aliorum quoque et inventi sorte, ut eos dicturus quisque composuerat, et in libros digesti, ut causarum quae sunt actae a Ser. Sulpicio, cuius tres orationes extant: sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti, ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis videantur esse compositi. Nam 31 Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit: quos non ideo excuso, quia non probem, .sed ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus recipio hanc brevem annotationem libellosque, qui vel manu teneantur,

et ad quos interim respicere fas sit. Illud quod Laenas 32 praecipit displicet mihi, vel in his quae scripserimus gummas

in commentarium et capila conferre. Facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac desormat orationem. Ego autem ne scribendum quidem puto, quod non simus memoria persecuturi. Nam id quoque accidit, ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata nec sinat praesentem fortunam experiri. Sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et M

scripta perdidit et non quaerit nova. Sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda.

LIBER XI.

Libro undecimo haeo continentur: De apte dicendo, quid, quam personam et rem deceat, quo modo medendum sit iis, quae natura parum Speciosa sunt. De memoria, sub quo capite arS memoriaeque exercitatio. De pronuntiatione, sub quo capite de vocis natura, de cura eiusdem, de gestu, de cultu, quid cuique cauSaecon Veniat, quid cuique parti, et sententiis et Verbis quid quemque deceat, tutuendum eSt.

DE APTE DICENDO.I. parata, sicut superiore libro continetur, lacultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura, ut dicamus apte; quam virtutem

518쪽

M. FAB. QUINTILIANI quartam elocutionis cicero demonstrat, quaeque est meo 2 quidem iudicio maxime necessaria. Nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii: nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non

illustrabit eam sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet. Quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia, esse et nitida liguris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci sormarique Volumus, consen-3 tiant: . si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, m nux supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus 7 Ut monilibus et margaritis ac Veste longa, quae sunt ornamenta seminarum, deformentur viri:

nec habitus triumphalis, quo nihil excogitari potest augustius,4 seminas deceat. Hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationiis unum

genus. Nec fere pluribus in Oratore eadem. Sed illic L.

Cra88us, cum apud Summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet, partem hanc velut notare inter agno-5scentes: et hic Cicero alloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque brevius a se dici, quanquam sit susus locus tracteturque a philosophis latius. Nos institutionem professi non solum scientibus ista sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet haberi venia. 6 Quare notum sit nobis ante omnia, quid c0nciliando, docendo, movendo iudici conveniat: quid quaque parte orationis petamus. Ita neque vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus nec iocis lacrimas, ubi opus erit misera-7 tione, siccabimus. Nam ornatus Omnis non tam sua quam rei, cui adhibetur, condicione constat: nec plus reseri, quid dicas quam quo loco. Sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat sed est cum inventione commune. Nam

519쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 1. 189 si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis 3 Quarum quae esset observatio, suis locis subinde

subiecimus.

Illud est diligentius docendum, eum demum dicere flupte, qui non solum quid expediat sed etiam quid deceat

inspexerit. Nec me fugit, plerumque haec esse coniuncta. Nam quod decet, fere prodest: neque alio magis animi iudi- Cum conciliari aut, si res in c0ntrarium tulit, alienari solent. Aliquando tamen et haec dissentiunt. Quotiens autem pugna- 9hunt, ipsam utilitatem vincet quod decet. Nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati suisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset Τ Verum id eum minime decebat: ideo-10que sic egit, ut qui poenam suam honoribus summis esset aestimaturus. Maluit enim vir sapientissimus, quod superesset ex vita, sibi perire quam quod praeterisset. Et quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posteriorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis

Bevum saeculorum omnium consecutus. Itaque quainvis Ly-11sias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, de sensionem illi scriptam obtulisset, uti ea noluit: cum b0nam quidem sed parum sibi convenientem iudicavisset. Quo vel solo palet, non persuadendi sed bene dicendi sinem in oratione servandum, cum interim persuadere deforme sit. Non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est maius, homini suit. Et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem I 2 quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo, quod deceat, utilitatem separemus. Nisi sorte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit inutiliter sibi videtur c0nsuluisse: aut P. Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere de sensionis est usus. vel cum revocante cum P. Sulla 13 manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret, nesciebat. Hi vero parva illa, quae abiectissimus quisque animus utilia credit, si cum virtute conserantur, despicienda iudicaverunt, ideoque perpetua saeculorum admiratione celebrantur. Neque nos simus tam humiles, ut, quae laudamus,

520쪽

M. FAB. QUINTILIANI 14 inutilia credamus. Sed hoc qualecunque discrimen raro admodum eveniet: idem sere, ut dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. Est autem, quod omnes et semper et ubique deceat, sacere ac dicere honeste: contraque neminem unquam ullo in loco, turpiter. Minora vero quηeque sunt ex mediis plerumque sunt talia, ut aliis sint concedenda aliis non sint, aut pro persona, tempore, loco, causa magis ac 15 minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda. Cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris: dividenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire.

In primis igitur omnis vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in oratore praecipue, assertque audientibus non fasti- 16 ilium modo sed plerumque etiam odium. Habet enim mens nostra natura sublime quiddam et erectum et impatiens superioris. Ideoque abiectos aut summittentes se libenter allevamus, quia hoc facere tanquam maiores videmur: et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. At qui se supra modum extollit, premere ac despicere creditur, nec tam se 17 maiorem quam minores ceteros sacere. Inde invident humiliores, nam hoc vitium est eorum, qui nec cedere volunt nec possunt contendere) rident superiores, improbant boni. Plerumque vero deprehendas arrogantium salsam de se opinionem: sed in veris quoque sufficit conscientia. Reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quanquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquen-18 liae suit in orationibus utique iactator. Et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione secit. Aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae: cui tamen non fuit par servatae patriae poenam passus exilium: ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoralio possit videri non gloriae magis quam

19 de sensioni data. Eloquentiam quidem, cum plenissimam di-Versae partis advocalis concederet, sibi nunquam in agendo immodice arrogavit. Illius sunt enim: Si quid est ingenii in me, quod sentio quam sit exiguum, et, Quo ingenio minus 20 posset subsidium mihi diligentia comparari. Quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo,

SEARCH

MENU NAVIGATION