M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 2. 3.

M. Tullius dixit 7 Mihi quidem satis esset, si omnia consequi possem. Quid tamen noceret vim Caesaris, asperi talem Cae- Iii, diligentiam Pollionis, iudicium Calvi quibusdam in locisus sumerer Nam praeter id quod prudentis est, quod in quo-26que Optimum est, si possit, suum facere: tum in tanta rei difficultate unum intuentes vix aliqua pars sequitur. Ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum : plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quod cuique loco conveniat aptemus. Imitatio autem nam saepius idem dicam) non sit tantum 27 in verbis. Illuc intendenda mens, quantum suerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam omnia, etiam quae delectationi videantur data, ad victoriam spectent: quid agatur prooemio, quae ratio et quam Varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in assectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia assumpta, quae tum est pulcherrima, cum sequitur non cum arcessitur. Haec si perviderimus, tum Vere imitabimur. Qui vero etiam propria his bona 28 adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat, si quid redundabit: is erit, quem quaerimus, persectus orat 0r; quem nune consummari potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersint, quam illis, qui adhuc summi sunt, c0ntigerunt. Nam erit haec quoque laus eorum, ut priores Superasse, posteros docuisse dicantur.

G0Μ0D0 SCRIBENDUM. III. Et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur: in iis quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris sic utilitatis etiam longe plurimum affert stilus. Nec immerito M. Tullius hunc optimum essectorem ac magistrum dicendi vocavit; cui sententiae personam L. Crassi in disputationibus quae sunt de oratore assignando, iudicium suum cum illius auctoritate c0niunxit. Scribendum ergo quam diligentissime et quam 2 plurimum. Nam ut terra altius effossa generandis alendisque geminibus secundior fit: sio prosectus non a summo petitus studiorum fructus et landit uberius et fidelius continet. Nam sine hac quidem conscientia ipsa illa ex tempore dicendi sa-

502쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

cultas inanem modo loquacitatem dabit et verba in Iabris 3 nascentia. Illic radices, illic sundamenta sunt, illic opes velut

sanctiore quodam aerario reconditae, unde ad subitos quoque casus, cum res exiget, proserantur. Vires faciamus ante omnia, quae sumiciant labori certaminum et usu non exhau-

4 riantur. Nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum eniti cito, praeposuitque pulcherrimo cuique operi dissicultatem: quae nascendi quoque hanc secerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus parentis continerentur. Sed cum sit duplex quaestio, quomodo et qucte ma-5 xime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar. Sit primo vel tardus dum diligens stilus, quaeramus optima neo protinus offerentibus se gaudeamus, adhibeatur iudicium inventis. dispositio probatis. Delectus enim rerum Verborumque agendus est et pondera singulorum examinanda. Post subeat ratio collocandi versenturque omni modo numeri, non ut quodque 6 se proseret verbum occupet locum. Quae quidem ut diligentius exequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima.

Nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit

recipit ex integro vires et velut repetito spatio sumit impetum: quod in certamine saliendi sieri videmus, ut conatum longius petant et ad illud, quo contenditur, spatium Cursillarantur: utque in iaculando brachia reducimus et expulsuri 7 tela nervos retro tendimus. Interim tamen, si seret status danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non saltat. Omnia enim nostra, dum nascuntur, placent: alioqui nec scriberentur. Sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam 8 lacilitatem. Sic scripsisse Sallustisim accepimus, et Sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos die composuisse versus auctor est Varius. Ora-9 toris quidem alia condicio est. Itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. Nam primum hoc constituendum. hoc obtinendum est, ut quam optime scribamus: celeritatem dabit consuetudo. Paulatim res facilius se ostendent, Verba respondebunt, compositio prosequetur, cuncta denique ut in 10 familia bene instituta in officio erunt. Summa haec est rei cito scribendo non fit, ut bene scribatur: bene scribendo sit,

503쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 3. 173 ut cito. Sed tum maxime, cum lacullas illa contigerit. resistamus et provideamus et serentes equos frenis quibusdam coerceamus: quod non tam moram faciet quam novos impetus dabit . . Neque enim rursus eos, qui robur aliquod in stilo

secerint, ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto. Nam quomodo sumicere ossiciis civilibus possit, qui singulis IIuctionum partibus insenescat 7 Sunt autem quibus nihil sit satis: omnia mutare, omnia aliter dicere quam occurrit velint: increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti. qui diligentiam putant sacere sibi scribendi disticultatem. Nec prom-12ptum est dicere, utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent an quibus nihil. Accidit enim etiam ingeniosis adolescentibus frequenter, ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate. Qua de re memini narrasse mihi Iulium Secundum illum, aequalem

meum atque a me, ut notum est, familiariter amalum. mirae

facundiae virum, infiinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum. Is suit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum. 13 quoniam ibi demum exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus illa propinquitate. Is cum Secundum, scholae adhuc operatum, tristem sorte vidisset: interrogavit, quae causa frontis tam adductae 7 Nec dissimulavit adolescens, i tertium iam diem esse, quod omni labore materiae ad scribendum destinatae non inveniret exordium: quo sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum lieret. Tum Florus arridens, Numquid tu, inquit, melius dicere risquam potes' Ila se res habet. Curandum est, ut quam opti-lbmedicamus: dicendum tamen pro lacultate. Ad prosectum enim opus est studio non indignatione. Ut possimus autem scribere etiam plura celerius, non exercitatio modo praestabit in qua sine dubio multum est, sed etiam ratio: si non resupini spectantesque tegium et cogitationem murmure agitantes expectaverim iis, quid obveniat: sed quid res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, qui iudicis animus. intuiti humano quodam modo ad scribendum accesserimus. Sic nobis et initia et quae sequuntur natura ipsa praescribit. Certa sunt enim pleraque et, nisi conniveamus, in oculos 16 indurrunt: ideoque nec indocti nec rustici diu quaerunt, unde

504쪽

M. FAB. QUINTILIANI

incipiant: quo pudendum est magis, si dissicultatem sacit de

ctrina. Non ergo gemper putemus optimum esse quod Ialel immutescamus alioqui, si nihil dicendum videatur, nisi γ' i17 non invenimus. Diversum est huic eorum Vitium qui prinde currere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt: hausilvam vocant. Repetunt deinde et componunt quae QMdErant: sed verba emendantur et numeri, manet in rebus temeti 18 congestis quae fuit levitas. Protinus ergo adhibere curarrectius erit atque ab initio sic opus ducere, ut cae Iandua non ex integro labricandum sit. Aliquando tamen aspecta

sequemur, in quibus sere plus calor quam diligentia valet. Satis apparet ex eo, quod hanc scribentium negIigentian19 damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam. Nam in siile quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi morannon consequens celeritatem eius manus: ille cui dictamu urget, atque interim pudet etiam dubitare aut resistere aut 20 mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentes. Quo sit. ut non rudia tantum et sortuita sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, esiluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur. Alidem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior illlegendo velut offensator fuit: inhibetur cursus, atque omnis. quae erat, conceptae mentis intentio mora et interdum ira-21 cundia excutitur. Tum illa, quae altiorem animi motum sequuntur quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare manum, torquere vultum, sinum et latus interim

obiurgare, quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus significat, Nec pluteum, inquit, caedit nec demorsos Rapit ungues,

22 etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus. Denique ut semel quod est potentissimum dicam, secretum in dictando perit. Atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit. Non tamea protinus audiendi, qui credunt aptissima in hoc nemora sit, vasque, quod illa coeli libertas, locorum amoenitas sublimem 23 animum et beatiorem spiritum parent. Mihi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur e8Se Segesslls.

505쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 3. 175Namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati. Neque enim se bona si de in multa simul intendere animus totum potest, et quocunque respeXit, desinit intueri quod propositum erat. Quare silvarum amoe-2 nitas Et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum Rurae Volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt: ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere. Demosthenes melius, 25 qui se in locum, ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset, recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi. Ideoque lucubrantes silentium noctis et clausum cubiculum et lumen unum velut tectos maxime teneat. Sed cum 26 in omni studiorum genere tum in hoc praecipue bona valetudo, quaeque eam maxime praestat, frugalitas, necessaria est: cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem resectionemque nobis data in acerrimum laborem convertimus. Cui tamen non plus irrogandum est quam quod somno Supererit, haud deerit. Obstat enim diligentiae scribendi etiam satigatio, 27 et abunde, si vacet, lucis spatia sufficiunt, Occupatos in noctem necessitas agit. Est tamen lucubratio, quotiens ad eam integri ac resecti venimus, optimum secreti genus. Sed silentium et secessus et undique liber animus ut 28 sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere,

ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices

erunt et deplorandus dies: Verum incommodis repugnandum et hic laciendus usus, ut omnia quae impedient vincat intentio: quam si tota mente in opus ipsum direxeris: nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet. An vero frequenter etiam sortuita hoc cogitatio praestat, ut 29 obvios non videamus et itinere deerremus: non consequemur idem, si et voluerimus' Non est indulgendum causis desidiae. Nam si nonnisi resecti, nonnisi hilares, nonnisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimarimus: Semper erit

propter quod nobis ignoscamus. Quare in turba, itinere. 30 conviviis etiam faciat sibi cogitatio ipsa secretum. Quid alioqui fiet, cum in medio soro, tot circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua Oratione dicendum, si particulas, quas ceris mandamus, nisi in

506쪽

M. FAB. QUINTILIANI

solitudine reperire non possumus 7 Propter quae idem ille

tantus amator se ereti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contio.

num Demitus non expa Ve Scere.

31 Illa quoque minora sed nihil in studiis parvum est non

sunt transeunda: scribi optime ceris, in quibus sacillima est ratio delendi: nisi sorte visus infirmior membranarum potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra relatione. quoad intinguitur, calami morantur manum et cogitationis im-32petum frangunt. Relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae tabellae, in quibus libera adiiciendi silexcursio. Nam interim pigritiam emendandi angustiae faciunt aut certe novorum interpositione priora c0nsundant. Ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse serm0nes, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, qu0d frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sub-33latum. Debet vacare etiam locus, in quo notentur quae scribentibus solent extra ordinem, id est ex aliis, quam qui sunt in manibus loci, Occurrere. Irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos neque inserere oportet neque differro tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae Suae intentos ab alia inventione declinant ideoque optime sunt in deposito. 0Γ0310DO EMENDANDUM. IV. Sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima. Neque enim sine causa creditum est Stilum non minus segere, cum delet. Huius autem operis est adiicere, detrahere, mutare. Sed facilius in iis simpliciusque iudicium, quae replenda vel deiicienda sunt: premere Vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia astringere, inordinata digerere, soluta componere, ex ullantia coercere, duplicis 2 Operae. Nam et damnanda sunt quae placuerunt, et invenienda quae fugerant. Nec dubium est optimum esse emendandi genus, si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scri-3 pta nostra tanquam recentes fetus blandiantur. Sed neque

507쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 4. 5.

BOc contingere semper potest praesertim oratori, cui saepius Scribere ad praesentes usus necesse est: et emendatio ipsa sinem habeat. Sunt enim qui ad Omnia scripta tanquam vitiosa redeunt et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est,

meliumexistiment quidquid est aliud, idque laciant, quotiens

Iibrum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus. Accidit itaque, ut cicatricosa sint et exsanguia et cura peiora. Sit ergo aliquando quod placeat aut certe 4 quod sufficiat, ut opus poliat lima non exterat. Temporis quoque esse debet modus. Nam quod Cinnae Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et PanegFricum Isocratis, qui parcissime, decem annis dicunt elaboratum: ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit, si tam tardum suerit, auxilium. QUAE SCRIBEΝDA MAXIME. V. Proximum est, ut dicamus, quae praecipue scri-henda sint. Hoc exuberantis sit quidem operis, ut explicemus, quae sint materiae, quae prima aut secunda aut deinceps tractanda sint: nam id factum est etiam primo libro, quo puerorum, et secundo, quo robustiorum studiis ordinem dedimus: sed, de quo nunc agitur, unde copia ac facilitas

maxime veniat.

Vertere Graeca in Latinum veteres nostri orato-2

res optimum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit lactitasse. Id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere translatos. Id Messalae placuit, multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes,

adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis subtilitate contenderet. Et manifesta est exercitationis 3 huiusce ratio. Nam et rerum copia Graeci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam intulerunt, et hos translarentibus verbis uti optimis licet, omnibus enim utimur nostris. Figuras Vero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac varias excogitandi etiam necessitas quaedam est, quia plerumque a Graecis Romana dissentiunt. Sed et illa ex Latinis conversio multum et ipsa 4 contulerit. Ac de carminibus quidem neminem credo dubi-

M. F. 9UINTI L. II. 12

508쪽

M. FAB. QUINTILIANI lare, quo solo genere exercitationis dicitur usus esse Sulpicius. Nam et sublimis spiritus attollere orationem potest, et verba poetica libertate audaciora n0n praesumunt eadem proprie dicendi facultatem. Sed et ipsis sententiis adiicere Iiectoratorium robur et omissa supplere, effusa subsim gereb Neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo sed circa eosdem gensus certamen atque aemulationem. Ideseque ab illis dissentio, qui vertere orationes Latinas Velani. quia Optimis occupatis, quidquid aliter dixerimus, necesse sit esse deterius. Nam neque semper est desperandum, ali quid illis, quae dicta sunt, melius posse reperiri: neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam secit, ut una de re 6 bene dici nisi semel non possit. Nisi sorte histrionum mulli

circa Voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis.

ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. Sed esto, neque melius quod invenimus esse neque 7 par: est certe proximis locus. An vero ipsi non his ac saepius de eadem re dicimus et quidem continuas nonnunquam sententias Τ Nisi sorte contendere nobiscum possumuS, cum aliis non possumus. Nam si uno genere bene diceretur: laserat existimari praeclusam nobis a prioribus Viam: nunc vero innumerabiles sunt modi plurimaeque eodem viae ducunt.

8 Sua brevitati gratia sua copiae, alia translatis virtus alia pr0 priis, hoc oratio recla illud figura declinata commendat. Ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas. Quid, quod

auctores maximi sic diligentius cognoscuntur' Non enim scripta lectione secura transcurrimus sed tractamus Singula et necessario introspicimus et, quantum virtutis habeant, vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus. 9 Nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus

modis tractare proderit: ut ex industria sumamus gententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem

I 0 cera alias aliasque sormas duci solet. Plurimum autem pararisa cultatis existimo ex simplicissima quaque materia. Nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dicis rum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus. II Illud virtutis indicium est, landere quae natura contracta Sunt,

509쪽

INST. ORATOR. LIB. X, 5.

Hugere parva, Varietatem similibus, Voluptatem expositis dare et bene dicere multa de paucis. In hoc optime facient in sinitae quaestiones, quas vocari θέσεις diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica

exercMi solebat. His confinis est destructio et constr-12matio sententiarum. Nam cum sit sententia decretum

quoddam atque praeceptum: quod de re idem de iudicio rei

quaeri potest. Τum loci communes, quos etiam scripto sub oratoribus scimus. Nam qui haec recla tantum et in nullos nexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnes causas paratus. Omnes enim generalibus quaestionibus constant. 13Nam quid interest, Cornelius tribunus plebis quod obdicem

legerit, reus sit: an quaeramus: Violeturne maiestas, si ma- sistratus rogationem suam populo ipse recitanerit' Milo Clodium rectene occiderit, veniat in iudicium: an, Oporteatns insidiatorem interfici rei perniciosum rei publicaecinem, etiamsi non insidietur' Cato Marciam honestens tradiderit Hortensio; an, Conveniatne res talis bono viro

De personis iudicatur sed de rebus contenditur. Decla - 14 mationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit iuvenis sunt utilissimae, quae inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus. Alitur enim atque enitescit, velut pabulo laetiore lacundia et assidua contentionum asperitate satigata renovatur. Quapropter historiae 15 nonnunquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum. Ne carm ine quidem ludere contrarium suerit: sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus eduliis reficiuntur. Ideoque mihi vide- 16 tur M. Tullius tantum intulisse eloquentiae lumen, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. Nam si nobis sola materia suerit ex litibus: necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugnaretundatur.

. Sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos 17 12

510쪽

M. FAB. QUINTILIANI et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagrina dicendi: sic adolescentes non debent nimium in salsa rerum imagine delineri et inanibus se simulacris usque adeo, ut dissi cilis ab his digressus sit, assuefacere, ne ab illa, in qua prope consenuerint, umbra Vera discrimina velut quendam . solesi 8 resormident. Quod accidisse etiam Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor suit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset Oranda. lmpense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur. Ita illi coelum novum fuit, ut omnis eius eloquentia continest 19 tecto ac parietibus Videretur. Quare iuvenis, qui rationessi

inveniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acceperit: qi d non est infiniti operis, si docere sciant et velint

exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratoren

sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat, que' sequatur, quem imitetur: iudiciis intersit quam plurimis et sil

20 certaminis, cui destinatur, frequens spectator. Tum causa, vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias veras modo et utrinque tractet, et, quod in gla dialoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut secisse Brutum diximus pro Milone. Melius hoc quam rescribere veteribus orationibus, ut secit Cestius contra Ciceronis actio nem habitam pro eodem, cum alteram partem satis nossen0n posset ex sola de sensione. ut citius autem idoneus erit iuvenis, quem praeceptor coe gerit in declamando quam simillimum esse veritati et per totas ire materias, quarum nunc sacillima aut maxime favorabilia decerpunt. Obstant huic, quod secundo loco posui. sere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebuSaudiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium 22 potius declamationes quam aestimantium. Sed, quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere possit Onerabit, et inanem loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, n0ss. ut quidem volunt, quae in rerum natura. dicantur: et vel longiore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem vel 23 materias dividere permittet. Unu enim diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustalae. Pr0

SEARCH

MENU NAVIGATION