M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 1.

quamvis multum esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen lacultatem magis illi detraxit quam arrogavit sibi, seque non consecutum Sed omnia fecisse, ut posset eam consequi, dixit. In epistolis 2Ialiquando familiariter apud amicos, nonnunquam in dialogis aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit. Et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa in iactatione perversa, si ahundans opibus pauperem se, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et insantem vocet. Ambi-22tiosum gloriandi genus est etiam deridere. Ab aliis ergo laudemur: nam ipsos, ut Demosthenes ait, jubescere, etiam cum ab aliis laudabimur, decet. Neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse dicendum, gicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte: quod tamen ita emendavit, ut necessitatem id saciendi ostenderet invidiamque

omnem in eum regereret, qui hoc se coegisset. Et M. Τul-23lius saepe dicit de oppressa coniuratione Catilinae: sed modo id virtuti senatus modo providentiae deorum immortalium assignat. Plerumque contra inimicos atque obtrectatores plus vindicat sibi. Erant enim tuenda, cum obiicerentur. In car- 24minibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni :

dant arma togae, concedat laurea laudi;

O fortunatam natam me consille Romam pet I em illum, a quo in concilium deorum adrocatur; et Minervam, quae artes eum docuit; quae sibi ille secutus quaedam Graecorum exempla permiserat. Verum eloquentiae ut indecora iactatio ita nonnunquam 25 concedenda fiducia est. Nam quis reprehendat haec: Quid putem y contemptumne me' Non video nec in vita nec ingratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate

ingenii, quid despicere possit Antonius ' Et paulo post aper- 26tius: An decertare mecum noluit contentions dicendi' Hoc quidem beneficium est. Quid enim plenius, quid uberiusquam mihi et pro me et contra Antonium dicere 'Arrogantes et illi, qui se iudicasse de causa nec aliter 27

522쪽

M. FAB. QUINTILIANI affuturos suisse proponunt. Nam et inviti iudices audiunt praesumentem partes suas, nec hoc Oratori conlingere inter

adversarios quod Pythagorae inter discipulos potest: Ipse

dixit. Sed istud magis minusve vitiosum est pro personis 28 dicentium. Desenditur enim aliquatenus aetate, dignitate, auctoritate: quae tamen vix in ullo tanta fuerint, ut non hoc affirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus argumentum ex se ipso Petet. Fuisset tumidius, si accipiendum criminis loco negasset Cicero, Equitis Romani esse filium, se delandente. At ille fecit hoc etiam favorabile coniungendo cum iudicibus dignitatem suam: Equitis autem Romani esse sitium, criminis loco poni ab accusatoributa, neque vobis iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. 29 Impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora: sed ut quisque aetate. dignitate, usu praecedit, magis

in ea reprehendendus. Videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo Contineri, quo ab ipso mentis habitu manifestum sit, tam in 30 suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere. Prosert enim mores plerumque oratio et animi secreta detegit. Nec sine causa Graeci prodiderunt, in rivat, quemque etiam dicere. Humiliora illa vitia: summissa adulatio, assecta las currilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas: quae sere accidunt iis, qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt. 31 Ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet. Nam

neque tam plenum et erectum et audax et prae cultum Senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi vult Cicero, cum dicit, Orationem suam coepiSSecanescere; sicut vestibus quoque non purpura coccoque 32fulgentibus illa aetas satis apta sit. In iuvenibus eliam uberiora paulo et paene periclitantia seruntur. At in iisdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque assectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas immatura in adolescentibus creditur.

33 Simpliciora militares decent. Philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique

523쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, I.

orationis ornatus maximeque ex assectibus, quos illi vitia dicunt. Verba quoque exquisitiora et compositio numerosa

tali proposito diversa. Non enim sola illa laetiora, qualia a MCicerone dicuntur, Sara atque solitudines voci respondent: sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, Cosque, Albanorum obrutae aras, sacrorum populi Romani socias et aequales, non conveniant barbae illi atque tristitiae. At vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis dis-35 putationibus sed administrationibus rei publicae dediderit, aqua longissime isti, qui philosophi vocantur, recesserunt, omnia, quae ad efficiendum oratione quod proposuerit valent, libenter adhibebit: cum prius, quid honestum sit, essicere in animo suo constituerit. Est quod principes deceat, aliis 36

non concesseris. Imperatorum ac triumphalium separata est

aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic, qui bello civili se interfecit, Cato eloquens genator suit. Idem dictum saepe in 37 alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est. Verba adversus Agamemnonem a Thersite habita ridentur: da illa Diomedi aliive cui pari: magnum animum serre prae se Videbuntur. Ego te consulem putem, inquit L. Crassus Philippo, cum tu me non putes senatorem ' Vox honestissimae liberiatis: non tamen serres quemcunque dicentem. Negat se magni 38 sacere aliquis poetarum, utrum Caesar ater an albus homo sit, insania: verte, ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia

est. Maior in personis observatio est apud tragicos comico S-que, multis enim utuntur et variis. Eadem et eorum, qui orationes aliis scribebant, fuit ratio et declamantium est. Non enim semper ut advocati sed plerumque ut litigatores dicimus. Verum etiam in his causis, quibus advocamur, eadem 39disserentia diligenter est custodienda. Utimur enim fit clione perS0narum et Velut Ore alieno loquimur, dandique sunt iis, quibus vocem accommddamus, sui mores. Aliter enim P.

Clodius aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille aliter Terentianus pater singitur. Quid asperius lictore Verris: madeas, tantum dabis' Quid sortius illo, cuius inter ipsa ver-Φ0berum supplicia una vox audiebatur: Ciris Romanus sum'

524쪽

M. FAB. QUINTILIANI Quam dignae Milonis in peroratione ipsa voces eo viro, qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset qui-41 que insidias virtute superasset 7 Denique non modo quot in causa totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum assimulamus assectus, quibus omnibus de- 42betur suus decor. Eadem in iis, pro quibus agemus, observanda sunt. Aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus, humilis, invidiosus, lavorabilis erit, adiecta propositorum quoque et anteactae vitae disserentia. Iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia. Sed illa quoque diversa bonum virum decent: ma Ioso disse, publica vice commoveri, ultum ire scelera et iniurias,

et omnia, ut initio dixi, honesta. 43 Nec tantum, quis et pro quo sed etiam apud quem

dicas, interest. Facit enim et sortuna discrimen et potestas, nec eadem apud principem, magistratum, senat0rem, Privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia 44 et arbitrorum disceptationes aguntur. Nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad amplificandam orationem quasi machinae: ita in parvis rebus iudicibusque Vana sint eadem rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis conses-Sione, non modo as animo commoveri sed etiam corpore 45ψSo perhorrescere. Quis vero nesciat, quanto aliud dicendi genus poscat gravitas senatoria aliud aura popularis 3 cum etiam singulis iudicantibus non idem apud graves viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnunquam summittenda et contrahenda Oratio, ne iudex eam vel intelligere Vel capere non possit. 6 Tempus quoque ac locus egent observatione propria. Nam et tempus tum triste, tum laetum, tum liberum, tum an-47 gustum est, atque ad haec omnia componendus orator: etl0c0 publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas, interest plurimum, ac suam quidque sormam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in laro, curia, campo, theatro, domi sacere conveniat; et ple-

525쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 1.

raque, quae natura non sunt reprehendenda atque interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur. Illud iam diximus, quanto plus nitoris et cullus demonstra-48tivae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant. Hoc adhuc adiiciendum, aliquas etiam, quae sunt egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, essici condicione causarum. An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, Gpraecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, compositione quae sit maxime a vulgari usu remota, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis sontentiisque dicentem Τ Non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium' Commoveaturne quisquam eius sortuna 50 quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat 3 Non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii, et cui esse diserto vacet 7 Quod mire M. Caelius in defensione causae,5 Iqua reus de vi suit, comprehendisse videtur mihi: Ne cui

vestrum atque etiam omnium, qui ad rem mendam anunt, meus aut vultus molestior aut nor immoderatior aliqua aut

denique, quod minimum est, iactantior oesius fuisse rideatur. Atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, depre-52tatione, consessione positae: sententiolisne flendum erit epiphonemata aut enthymemata exorabunt 3 Non, quidquid meris adiicietur affectibus, Omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit 3 Age, si de morte filii sui vel 53 iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit: aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse non contentus: aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni

remissa loquetur Τ Quo sugerit interim dolor ille 3 ubi lucri-5

mae substiterint Τ unde se in medium tam secura observatio arthim miserit 7 Non ab exordio usque ad ultimam VO-

526쪽

M. FAB. QUINΤIL NIcem continuus quidam gemitus et idem triglitiae vultus f r- vahitur, si quidem volet dolorem suum etiam in audientes transfundere 3 quem si usquam remiserit, in animum iudican-55tium non reducet. Quod praecipue declamantibus nequeenina me poenitet ad h0c quoque opus meum et curam SusCeplorum semel adolescentium respicere) custodiendum est quo plures in schola linguntur assectus, quos non ut advocati 56 sed ut passi subimus. Cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam Ob aliquam magnum infelicitatqm vel etiam poenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire sed ne argumentari quidem nisi mixtis et quidem ita, ut ipsa proha tione magis emineant, asseclibus decet. Nam qui intermittere in agendo dolorem potest, videtur posse etiam deponere. 57 Nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit. Nam sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse videamur. Ideoque mihi illud Cassii Severi non mediocriter displicet: Dii

boni, Divo; et, quo ma vivere iuvet, Asprenatem reum rideo. Non enim iusta ex causa vel necessaria videri potest 58 postulasse eum sed quadam accusandi voluptate. Praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam causae desiderant. Quapropter et, qui curationem honorum patris postulabit, doleat eius valetudinem: et quamlibet gravia filio pater obiecturus misserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo sed etiam vereb9 dicere appareat. Nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius memoria. Iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem, agi causam oporteret, in libro, ut

arbitror, septimo dixi. Puando ipsos loqui, quando etiam advocati voce uti deceat, quartus liber, in quo pr00emii praecepta sunt. continet.

60 Εsse in verbis quod deceat aut lurpe sit, nemini dubium est. Unum iam igitur huic loco, quod est sane summae disene ulla lis, adiiciendum videtur, quibus modis ea, quae Sunt

527쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 1.

natura parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus. Quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures 61 hominum magis respuunt, quam cum est silio filiive advocalis in matrem perorandum y Aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluentii Habiti. Sed non semper illa via, qua contra Sasiam Cicero usus est: non quia non ille optime est, sed

quia plurimum refert, qua in re et quo modo laedat. Itaque62 illa, cum filii caput palam impugnaret, sortiter fuit repellenda.

Duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit. Primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus debetur: deinde ut, repetitis altius causis, diligentissime ostenderet, quam id, qu0d erat in matrem dicturus, non oporteret modo sileri sed etiam necesse esset. Primaque haec expositio 63

fuit, quanquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat Adeo in causa dissicili atque perplexa nihil prius intuendum credidit, quam quid deceret. Fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum, sed ipsi, in quam dicebatur. Potest ta-64men aliquando mater et in re leviore aut minus in seste contra filium staren tum lenior atque summissior decebit oratio. Nam et satisfaciendo aut nostram minuemus invidiam aut etiam in diversum eam transferemus: et si graviter dolere filium palam fuerit: credetur abesse ab eo culpam fietque nitro miserabilis. Avertere quoque in alios crimen decet, ut 65 fraude aliquorum concita credatur, et, Omnia Π0s passuros,

nihil aspere dicturos, testandum, ut, etiamsi non possumus conviciari, nolle videamur. Etiam, si quid obiiciendum erit, officium est patroni, ut id filio invito sed fide cogente sacere credatur. Ita poterit uterque laudari. Quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est. Nam inter patres etiam filiosque, cum intervenisset emancipalio, litigatum scio. In 66 aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et

necessario et parce iudicemur dixisse: magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia. Eadem pro libertis adversus patronos observantia. Et ut semel plura complectar, nunquam decebit sic adversus tales agere per-80nas, qu0modo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus. Praestatur hoc aliquando 67

528쪽

M. FAB. QUINTILIANI

eliam dignitalibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, iquis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosi putet. Itaque Cicero, quanquam erat in Cottam gravissim dicturus, neque aliter agi P. Oppii causa poterat, Ionm li men praelatione excusavit ossicii sui necessitatem. AIiquandeliam inserioribus praecipueque adolescentulis parcere aivideri decet. Utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere sed paene patrii monere videatur. Nam et nobilis et iuvenis et non iniusti

dolore venerat ad accusandum.

Sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam astan, tibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor: illic plus difficultatis, ubi ipsos, contra quos dicimus 69 veremur offendere. Duae simul huiusmodi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Serviique Sulpicii.

Quam decenter tamen Sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus ademit 7 Quid enim aliud esset, quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis serret 7 Ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem 70 debere actioni contra caput, diceret Quam molli autem articulo tractavit Catonem 3 cuius naturam summe admiratus non ipsius vitio sed Stoicae sectae quibusdam in rebus laetam duriorem videri volebat: ut inter eos non forensem conten-71 tionem sed studiosam disputationem crederes incidisse. Haec est prosecto ratio, et certissimum praeceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis, concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris, adiecta, si poterit fieri, etiam causa, cur id ita sit, vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum, vel impul-72 sum ab aliis. Hoc illis commune remedium est, nisi in tota actione aequaliter appareat non honor modo sed etiam caritas. Praeterea causa sit nobis iusta sic dicendi, neque id 73 molerate tantum laciamus sed etiam necessario. Diversum Ab hoc sed sacilius, cum hominum aut alioqui turpium aut' bis invisorum quaedam lacta laudanda sunt. Decet enim' ipsam probare in qualicunque persona. Dixit Cicero proinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in

529쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, L.

quos orationes etiam scripserat, verum et iusta sic laciendo: non se de ingenii fama sed de fide esse sollicitum. Dissicilior 74 ei ratio in iudicio Cluentiano suit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat causam. Verum illud elegantissime cum eorum, a quibus ad se perductus esset, precibus tum etiam adolescentia sua excusat: detracturus alioqui plurimum auctoritatis, si, in causa praesertim Suspecta,

Se eum esse, qui temere nocentes reos susciperet, lateretur.

Apud iudicem vero, qui aut erit inimicus aut propter 75

aliquod commodum a causa, quam nos susceperimus, alienuS,

ut persuadendi ardua ratio ita dicendi expeditissima. Fiducia

enim iustitiae eius et nostrae causae nihil nos timere simulabimus. Ipse erit gloria instandus, ut tanto clarior eius sutura sit sides ac religio in pronuntiando, quanto minus Vel ossensae vel utilitati suae indulserit. Hoc et apud eos, a quibus 76 appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur: adiicienda ratio vel necessitatis alicuius, si id causa concedit, vel erroris Vel suspicionis. Tutissimum ergo poenitentiae consessio et Satisfactio culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem. Accidit etiam nonnunquam eadem causa, de qua77 pronuntiarit cognoscatque iterum. Tum illud quidem commune : apud alium nos iudicem disputaturos de illius sententia non suisse, neque enim emendari ab alio quam ipso las esse: ceterum ex causa, ut quaeque permittet: aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut quod timidissime et, si nihil aliud plane fuerit, dicendum est, patronos non suffecisse, succurret. Etiam, si apud alios indices agetur, ut in secunda 78 assertione aut in centumviralibus iudiciis duplicibus parte Vidia, decentius erit, quotiens contigerit, servare iudicum pud0rem: de qua re latius probationum loco dictum est. Potest evenire, ut in aliis reprehendenda sint, quae ipsi fecerimus, ut obiicit Tubero Ligario, quod in Africa suerit. Et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia 79 reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat. Id quomodo decenter fieri possit, equidem non invenio, nisi aliquid reperitur, quod intersit, persona, aetas, tempus, causa, locus, animus. Tu-80bero, iuvenem se patri haesisse, illum a genatu missum nou

530쪽

M. FAB. QUINTILIANI ad bellum sed ad frumentum coemendum, ait, ut primum I cuerit, a partibus recessisse: Ligarium et perseverasse et ncnpro Cn. P0mpeio, inter quem et Caesarem dignitatis sue ilcontentio, cum salvam uterque rem publicam vellet, sed pro 81 Iuba atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse. ceterum vel facillimum est, ibi alienam culpam incusare, ubi lateris tuam. Verum id iam iudicis est non actoris. Quodsi nulla contingit excusatio: sola colorem habet poenitentia. Potest enim videri satis emendatus, qui in odium eorum, in

82 quibus erraverat, ipse conversus est. Sunt enim causae quaedam, quae hoc natura ipsa rei non indecens faciant: ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit meretricem in matrimonium, abdicat. Scholastica materia sed non, quae non

possit accidere. Hic igitur multa non deformiter dicet: vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, nam et, si silia nata, meretrix eam mater

pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse suerit, Iicei enim hoc dicere) vel quod non habuerit patrem qui moneret:

83 quin eo minus id saciendum silio suisse, ne renovaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem: ne denique legem quandam suis quoque subinde liberis daret. Credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater serre non p0ssit. Alia praetereo. Neque enim nunc declamamus sed ostendimus, nonnunquam posse dicentem ipsis incommodis

bene uti.

8 Illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut Stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum. Non dico si loquatur ipse: nam quid aliud ei quam gemitus ac fletus et execratio Vitae conveniat, ut iudex intelligat potius dolorem illum quam audiat 7 Sed patrono quoque per similes affectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est pussis 85 quam ausis. Mollienda est in plerisque alio colore asperitas orati0nis, ut Cicero de proscriptorum liberis secit. Quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoveri r Itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artisex confitetur, sed ita tibus Sullae cohaerere statum civitatis affirmat, ut his s0

SEARCH

MENU NAVIGATION