M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 1. 201 Iutis stare ipsa non possit. Assecutus itaque est, ut aliquid eorum quoque causa Videretur facere, contra quos diceret. Illud etiam in iocis monui, quam turpis esset sortunae inse-86ctatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret. Sed interim fides patrocinii cogit quaedam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum. In quibus omni-87hus commune remedium est, ut ea, quae laedunt, non libenter tractare videaris: nec in omnia impetum lacias sed in id, quod expugnandum est: et reprehendens alia laude compenses : sim cupidos milites dicas, sed non mirum, quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi praemia putent: eosdem petulantes, sed hoc fieri, quod bellis magis quam paci assueverint. Libertinis detrahenda est auctoritas: licet iis testimonium reddere industriae, per quam exierint de servitute. Quod ad 89 nationes exteras pertinet, Cicero varie: detracturus Graecis testibus fidem doctrinam iis concedit ac litteras, seque eius gentis amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostes insectatur: quorum nihil tunc, cum diceretur, parum aptum aut remotum cura decoris suit. Verborum etiam 90 moderatione detrahi solet, si qua est rei invidia: si asperum dicas nimiium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi; plerumque Velut ipsos coneris ratione vincere, quod est mollissimum. Indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam 9I quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit. Cuius rei observatio iudicio magis quodam sentiri quam praeceptis tradi potest: quantum satis sit et

quantum recipiant aures. Non habet haec res mensuram et

quasi pondus, quia ut in cibis alia aliis magis complent. Adiiciendum etiam breviter videtur, quod sere dicendi 92 virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant sed ab eisdem saepe laudentur. Nam Cicero quodam loco geribit, id esse optimum, quod, cum te facile credideris cons qui imitaruione, non possis. Alio vero, non id egisse, ut ita diceret, quomodo se quilibet posse confideret sed quomodo nomo. Quod potest pugnare inter se videri. Verum utrum-93que ac merito laudatur, causarum enim modo distat. Quia

532쪽

M. FAB. QUINTILIANI simplicitas illa et velut securitas in asseclatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit. In utroque eminet Cicero: ex quibus alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum, qui intelligunt. DE lΕM0RIA. II. Memoriam quidam naturae modo esse munus exi. stimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa Excolendo sicut alia omnia augetur; et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus praeterguat: et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa Vis praesent ut . Ne-2 que immerito thesaurus hic eloquentiae dicitur. Sed non firme tantum continere verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti sed in cogitatis quoque rerum ac Verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, resutare sed Opportunis 3 locis ponere. Quid Τ extemporalis Oratio nec alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus, intuenda sunt. Ita, cum semper cogitatio ultra

id quod est longius quaerit, quidquid interim repperit quo dammodo apud memoriam deponit: quod illa quasi media

quaedam manus acceptum ab intentione tradit elocutioni.

4 Non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit, quod memoriam faciat: quanquam plerique imprimi quaedam vestigia

animo, velut in ceris anulorum signa gerventur, existimant. Neque ero tam credulus, ut, quum arbitrer tardiorem firmio-b remque memoriam fieri, et putem artem proprie ad animum pertinere. Magis admirari naturam subit, res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre : nec tantum requirentibus sed etiam sponte interim, nec vigilantibus sed 6 etiam quiete compositis. Eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur, meminerunt et agno-

533쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 2. 2033cunt et quamlibet longo itinere deducta ad assuetas sibi sedes

evertuntur. Quid Τ non haec varietas mira est, excidere proxima, Vetera inhaerere Τ hesternorum immemores acta

pueritiae recordari 3 Quid Τ quod quaedam requisita se oc-Τcultant et eadem sorte succurrunt 3 nec manet semper memoria sed aliquando etiam redit 7 Nesciretur tamen, quanta vis esset eius, quanta divinitas illa, nisi hoc lumen orandi extu- Iisset. Non enim rerum modo sed etiam verborum ordinem 8 Praestat, nec ea pauca contexit sed durat prope in infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit. Quod et ipsum argumentum est, subesse 9 artem aliquam iuvarique ratione naturam: cum iidem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus. Quanquam invenio apud Platonem, Obstare memoriae usum litterarum: videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus, velut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus. Nec dubium est, 10 quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut

acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aVerSR.

Unde accidit, ut quae per plures dies scribimus ediscendi

causa, cogitatio ipsa contineat. Artem autem memoriae primus ostendisse dicitur 11 Simonides. Cuius vulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat. Quapropter partem ab iis petere, quorum facta celebrasset, iubebatur. Et persolverunt, ut traditum est. Nam 12 cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei coenae Simonides: nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur. Et illos quidem non invenit, suisse tamen gratos erga se deos exitu comperit. Nam vix eo ultra limen 13 egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita consudit, ut non ora modo oppressorum sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. Tum Simonides dicitur memor ordine, quo quisque discubuerat, corpora suis reddidisse. Est autem magna inter 14 auotores dissensio, Glaucone Carystio an Leocrati an Aga-

534쪽

tharcho an Scopae scriptum sit id carmen: et Pharsali fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare Simonides videtur atque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et Larissaeus Eurypylus tradiderunt, an Crunone, ut Apollas Callima 15 chus, quem secutus Cicero hanc sumam latius sudit. Scopan nobilem Thessalum periisse in eo convivio constat: adiicitat sororis eius filius: pulant et ortos plerosque ab alio Scopa. 16 qui maior aetate suerit. Quanquam mihi totum de Tyndarida sabulosum videtur, neque omnino huius rei meminit usquis poeta ipse profecto non taciturus de tanta sua gloria. 17 Ex hoc Simonidis sacto notatum videtur, iuvari mem0 riam signatis animo sedibus, idque credere suo quisqne

experimento. Nam cum in loca aliqua post tempus reverbi sumus: non ipsa agnoscimus tantum sed etiam, quae in his secerimus, reminiscimur personaeque subeunt, nonnunquantacitae quoque cogitationes in mentem revertuntur. Nala est

18 igitur, ut in plerisque, ars ab experimento. Loca discunt

quam maxime spatiosa, multa varietate signata, domum sorte magnam et in multos diductam recessus. In ea quidquid notabile est, animo diligenter affigitur, ut sine cunctatione aemora partes eius omnes cogitatio possit percurrere. Et primus hic labor est, non haerere in occursu. Plus enim quam firma debet esse memoria, quae aliam memoriam adiuvet. 19 Tum, quae scripserunt vel cogitatione complectuntur , elSigno, quo m0neantur, notant: quod esse Vel ex re tota p0l- est, ut de navigatione, militia, vel ex verbo aliquo. Nam etiam excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur. Sit autem signum navigationis ut ancora, militiae sil20 aliquid ex armis. Haec ita digerunt. Primum sensum vestibulo quasi assignant, secundum atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt. Hoc sacto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio loca haec recensere, ei quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum imagine adm0nentur. Ita, quamlibet multa sint, quorum meminiSSe Oporteat, sunt singula nexa etiam quodam corio, nec errant c0B-21 iungentes prioribus sequentia solo ediscendi labore. Quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo el

535쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 2.

lrbium ambitu et picturis fieri potest. Etiam fingere sibi has

magines licet. Opus est ergo locis, quae vel linguntur velum untur, imaginibus vel simulacris, quae utique fingendarint. Imagines notae sunt, quibus ea quae ediscenda sunti Olamus, ut, quomodo Cicero dicit, Iocis pro cera, simulacris ro litteris utamur. Illud quoque ad verbum ponere optimum 22 'uerit: Locis est utendum mullis, illustribus, e sicalis, modicis interealiis; imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum Dossint. Quo magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis,

yer quae sol meat, trecenos et sexagenos invenerit locos. Vanitas nimirum fuit atque iactatio circa memoriam sua p0tius arte quam natura gloriantis. Equidem haec ad quaedam prodesse non negaverim, utra si rerum nomina multa per ordinem audita reddenda sint.

Namque in iis, quae didicerunt, locis ponunt res illas: mensam, ut hoc utar, in vestibulo et pulpitum in atrio et sic cetera, deinde relegentes inveniunt, ubi posuerint. Et sorsitan hoc 24 sunt adiuti, qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt: quod praestitisse Hortensium dicunt. Minus idem proderit in ediscendis, quae

orationis perpetuae erunt. Nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit. Et horum tamen utcunque commonet locus: sed sermonis alicuius habiti verborum contextus eadem arte quomodo comprehendetur 7 Mitto, quod quaedam nullis simulacris significari pos-25

sunt, ut certe coniunctiones. Habeamus enim sane, ut qui

notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quae Verba, quot sunt in quinque contra Verrem secundae actionis libris, explicentur, ut meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici memoriae cura' Nam quomodo 26 pol erunt copulata guere, si propter singula verba ad singulassormas respiciendum erit 3 Quare et Charmadas et Scepsius, de qu0 modo dixi, Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua: nos simpliciora tradamus. Si longior complectenda memoria fuerit oratio: proderit 27 per partes ediscere: laborat enim maxime onere: et hae

536쪽

M. FAB. QUINTILIANI partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt eleam distinguent atque concident. Nec utique certum imperaverim modum sed maxime ut quisque finietur locus, ni fontretam numerosus, ut ipse quoque dividi debeat. Dundi sila: certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficit limus, continuet crebra meditatio, partes deinceps ipsas re petitus ordo coniungat. Non est inutile, iis, quae difficiliet haereant, aliquas apponere notas, quarum recordatio Commd29 neat et quasi excitet memoriam, nemo etiam sere tam infelix ut, quod cuique loco signum destinaverit, nescia , ut, si excitandus ad hoc, quo ad remedium utitur) ut ipsae notae hoc enim est ex illa arte non inutile) attentos ad eos, qui excidunt, sensus: ancoram ut supra posui, si de nave diceam dum esset: spiculum, si de proelio. Multum enim signa saciunt, et ex alia memoria venit alia: ut cum translatus anulus vel alligatus commoneat nos, cur id fecerimus. Haec magis adhuc astringunt, qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id, quod conlinendum est: ut in nominibus, si Fabius sorte sit tenendus, reseramus ad illum cunctatorem, qui excidere 31 non potest, aut ad aliquem amicum, qui idem vocetur. Quod est lacilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut ii memoriae affigatur, unde sunt nomina. Origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone. Verrio, Aurelio. Sed haec miseri. 32 Illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit ceris ediscere. Sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo sed versus prope ipsos: quae tum dicit similis legenti. Iam vero si litura aut adiectis aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam, 33 quae intuentes deerrare non possumus. Haec ratio, ut est

illi, de qua primum locutus sum, arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et expeditior et potentior. Εdiscere tacite nam id quoque est quaesitum) erat optimum.

si non subirent velut otiosum animum plerumque aliae cogi tali0nes; propter quas excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur memoria dicendi et audiendi. Sed haec vox sit mo-34dica et magis murmur. Qui autem legente alio ediscit, in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium Sen

537쪽

mST. ORATOR. LIB. XI, 2.

sus: in parte iuvari potest, quod, cum semel aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere. Nam et alioqui id maxime laciendum est, ut nos subinde temptemus: quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit. In experiendo te-35neasne, et maior intentio est et nihil supervacui temporis perit, quo etiam quae tenemus repeti solent: ita sola, quae exciderunt, retractantur, ut crebra iteratione firmentur, quanquam solent hoc ipso maxime haerere, quod exciderunt. Illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus aliis liberum. Verum et in iis quae scripsimus 36 complectendis multum valent, et in iis quae cogitamus continendis prope solae excepta, quae potentissima est, eXercitatione) divisio et compositio. Nam qui recte diviserit, nunquam puterit in rerum ordine errare. Certa sunt 37 enim non solum in digerendis quaestionibus sed etiam in exequendis, si modo recte dicimus, prima ac secunda et deinceps; cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit. An 38 vero Scaevola in lusu duodecim scriptorum, cum prior calculum promovisset essetque Victus, dum rus tendit, repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum luserat, isque ita lactum esse consessus est: minus idem ordo valebit in oratione, praesertim totus nostro urbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus 7 Etiam 39 quae bene composita erunt, memoriam serie sua ducent. Nam sicut sucilius versus ediscimus quam prosam orationem: ita prosae vincta quam dissoluta. Sic contingit, ut etiam quae ex tempore videbantur effusa, ad verbum repetita reddantur. Quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset. Nec est mendacio locus, salvis qui interfuerunt. Si quis tamen unam maximamque a me artem memoriae 40 quaerat: exercitatio est et labor: multa ediscere, multa

cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est. Nihil aeque vel augetur cura vel negligentia intercidit. Quare 4I

538쪽

M. FAB. QUINTILIANI

et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi. Quod ipsum lioesieri potest levius, si pauca primum et quae odium non asserant coeperimus ediscere: tum cotidie adiicere singulos versus, quorum accessio lab0ri sensum incrementi non asserat, in summam ad inlinitum usque perveniat: et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis

42 ab usu dicendi remota, qualia sunt iurisconsultorum. Difficiliora enim debent esse, quae exercent, quo sit levius ipsum illud, in quod exercent: ut athletae ponderibus plumbeis assuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine utendum est. Non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus 43 ingeniis recentem memoriam. Mirum dictu est nec in promptu rati0, quantum nox interposita asserat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa saligatio obstabat, sive, concoquitur seu maturatur, quae firmissima eius pars est, recordatio: quae statim reserri non poterant, contexunturi' postera die, c0nfirmatque memoriam idem illud tempus, quod esse in causa solet oblivionis. Etiam illa praevelox fere cito esiluit, et, vehit praesenti Osficio lanctu nihil in posterum debeat, tanquam dimissa discedit. Nec est mirum, magis haerere animo quae diutius affixa sint. Ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit: de quo sine 45 dubio non potest in universum pronuntiari. Nam si memoria suffragatur, tempus non defuit: nulla me velim syllaba effugiat: alioqui etiam scribere sit supervacuum. Idque praecipue a pueris obtinendum, atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis dis mus ignoscere. Ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem negligentiae facit, nec quisquam se parum tenere 6 iudicat, quod, ne sibi excidat, non timet. Inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio: et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam

539쪽

perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur. Memoria autem lacit etiam prompti ingenii famam, ut illa, quae dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur : quod et oratori et ipsi causae plurimum consert. Nam 47 et magis miratur et minus timet iudex, quae non putat adversus se praeparata. Itaque in actionibus inter praecipua servandum est, ut quaedam etiam, quae Optime vinximus, velut soluta enuntiemus et cogitantibus nonnunquam et dubitantibus similes quaerere videamur, quae attulimus. Ergo Qquid sit Optimum, neminem fugit. Si vero aut memoria natura durior erit, aut non suffragabitur tempus: etiam inutile erit ad omnia se verba alligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium inducat : tuli usque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere. Nam et invitus perdit quis- 49que id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud, dum id, quod scripserat, quaerit. Sed ne hoc quidem infirmae

memoriae remedium est nisi in iis, qui sibi lacultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt. Quodsi cui utrumque desuerit: huic omittere omnino totum actionum laborem, ac, si quid in litteris valet, ad scribendum potius suadebo convertere. Sed haec rara infelicitas erit. ceterum quantum natura studioque valeat memoria, vel 50 Themistocles testis, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat: vel Mithridates, cui duas et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse: vel Crassus ille dives, qui, cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit, ut, qua quisque apud eum lingua postulasset eadem ius sibi redditum serret : vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina. Quin 5 Isemel auditos quamlibet multos versus protinus dicitur reddidisse Theodectes. Dicebantur etiam nunc esse, qui sacerent, sed mihi nunquam, ut ipse interessem, contigit: habenda tamen fides est vel in hoc, ut, qui crediderit, et speret. DE PRONUNTIATIONE. III. Pronuntiatio a plerisque actio dicitur sed priusnnmen a Voce, sequens a gestu videtur accipere. Namque

540쪽

M. FAB. QUINTILIANI actionem Cicero alias quasi sermonem alias eloquesntiam quandam corporis dicit. Idem tamen duas eius partes facit. quae sunt eaedem pronuntiationis, vocem atque motum. Qua-2 propter utraque appellatione indisserenter uti licet. Habet autem res ipsa miram quandam in Orationibus vim ac potestatem: neque enim tam reseri, qualia sint, quae intra nosmetipsos composuimus, quam quo modo esserantur: nam itu quisque, ut audit, movetur. Quare neque probatio ulla, quae modo venit ab oratore, tam firma est, ut non perdat vires suas, nisi adiuvatur asseveratione dicentis. Assectus omnis languescat necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu 3 corporis inardescat. Nam cum haec omnia secerimus: selices tamen, si nostrum illum ignem iudex conceperit: nedum eum supini securique moveamus, ac non ipse nostra oscitatione 4 solvatur. Documento sunt vel scenici actores, qui et Optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis eadem illa audita quam lecta delectent: et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut, quibus nullus est in bibliothecis 5 locus, sit etiam irequens in theatris. Quodsi in rebus, quas

fictas esse scimus et inanes, tantum pronuntiatio potest, ut iram, lacrimas, sollicitudinem asserat: quanto plus valeat necesse est, ubi et credimus 3 Equidem vel mediocrem orationem commendatam viribus actionis affirmarim plus habitu-6 ram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam. Siquidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum, interrogatus pronuntiationi palmam dedit eidemque secundum ac tertium locum, donec ab eo quaeri desineret, ut eam videri posset non praecipuam sed solam iudicasse: 7 ideo ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit, ut admirantibus eius orationem Rhodiis non immerito Aeschi. nes dixisse videatur: 0uid si ipsum audissetis' Et M. Cicero 8 unam in dicendo actionem dominari putat. Hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. Gracchum in destenda fratris nece totius populi.Romani lacrimas concitasse, et Antonium et Crassum multum Valuisse, plurimum vero Q. Hortensium. Cuius rei fides est, quod eius scripta tantum intra famam sunt, qua diu princeps orator, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novis-

SEARCH

MENU NAVIGATION