M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

ΙΝST. ORATOR. LIB. XI ,3. 211sime, quoad vixit, secundus: ut appareat, placuisse aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus. Et hercule cum 9 valeant mullum verba per se, et vox propriam vim adiiciat rebus, et gestus motusque significet aliquid: profecto perfectum quiddam fieri, cum omnia coierunt, necesse eSt. Sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuius-10que animi tulit, actionem iudicent sortiorem et solam viris dignam: sed non alii sere, quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut assectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero secisse, imitationem antiquitalis assectant. Verum illi persua-usione sua fruantur, qui hominibus, ut sint oratores, salis putant nasci: nostro labori dent veniam, qui nihil credimus eSse persectum, nisi ubi natura cura iuvetur. In hoc igitur

non contumaciter consentio, primas partes esse naturae. Nam 12

certe bene pronuntiare non poterit, cui aut in scriptis memoria aut in iis, quae subito dicenda erunt, facilitas prompta desuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt. Corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas, ut nulla arte vincatur. Sed ne vox quidem exilis actionem habere 13 Optimam potest. Bona enim firmaque, ut volumus, uti licet: mala vel imbecilla et inhibet multa, ut insurgere et exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas fauces ac latus saligatum deformi caulico reficere. Sed nos de eo nunc loquamur, cui non frustra praecipitur. Cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa par- 14tes, Vocem gestumque, quorum alter oculos altera aures m0Vet, per quos duos sensus omissis ad animum penetrat a Dsectus: prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur.

In ea prima observatio est, qualem habeas: secunda, quomodo utaris. Natura vocis spectatur quantitate et qualitate. Quantitas simplicior: in summa eclim grandis 15 aut exigua est, sed inter has extremitates mediae sunt species , et ab ima ad summam ac retro multi gradus. Qualitas magis varia. Nam est et candida et susca, et plena et exilis, et lenis et aspera, et contracta et fuga, et dura et flexibilis, 14

542쪽

M. FAB. QUINTILIANI 16 et clara et oblusa. Spiritus etiam longior breviorquΘ. Nee causas, cur quidque eorum accidat, persequi proposito operi necessarium est: eorumne sit disserentia, in quibus aura illa concipitur, an eorum, per quae velut organa meat: ipsi pro pria natura, an prout movetur: lateris pectorisve firmitas arcapitis etiam plus adiuvet. Nam Opus est omnibus si Cut nostoris modo suavitate sed narium quoque, per qua S, quod su perest vocis, egeritur. Dulcis esse tamen debet non expro. 17hrans sonus. Utendi voce multiplex ratio. Nam praeter

illam disserentiam, quae est tripertita, acutae, gravis, nexae: tum intentis, tum remissis, tum elatis, tum inserioribus mo-18 dis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus. Sed his ipsis media interiacent multa: et ut facies, quanquam erpaucissimis constat, infinitam habet disserentiam: ita vox etsi paucas, quae nominari possint, continet Species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dignoscitur. 19 Augentur autem sicut omnium ita vocis quoque bona cura, negligentia minuuntur. Sed cura non eadem Oratoribus quae phonascis convenit: tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur: quod ambulatio, unctio, Veneris abstinentia, lacilis ciborum digestio, id est 20 frugalitas, praestat. Praeterea ut sint salices integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et Dangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox. Nam ut tibiae eodem sp, ritu accepto alium clausis alium apertis foraminibus alium non satis purgatae alium quassae sonum reddunt: ita fauces

tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, raSae ev2l asperant, convulsae fractis sunt organis similes. Finditur etiam spiritus obiectu aliquo sicut lapillo tenues B quae, qua- rum fluxus etiamsi ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum, quod offenderat. Humor quoque vocem aut nimius. impedit aut consumptus destituit. Nam fatigatio ut corpora non ad praesens modo tempus sed etiam in suta 22 rum afficit. Sed ut communiter et phonascis et oratoribus

necessaria exercitatio, qua omnia convalescunt: ita curae non idem genus est. Nam neque certa tempora ad spatian-

543쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 3.

dum dari possunt tot civilibus ossiciis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos, nec Semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis saepe dicendum sit. Ne ciborum quidem est eadem observatio. Non enim ratam molli teneraque voce quam sorti ac durabili opus est: cum illi omnes etiam altissimos sonos leniant cantu oris, no- his pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum. 0uare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur 24

ea consuetudine, quam de Sertura sit: sed exercitalio eius talis sit qualis usus, nec silentio subsidat sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur. Ediscere autem, 25 quo exercearis, erit optimum: nam ex tempore dicentes avocat a cura vocis ille, qui ex rebus ipsis concipitur, assectus: et ediscere quam maxime Varia, quae et clamorem et disputationem et sermonem et sexus habeant, ut simul in omnia paremur. Hoc satis est. Alioqui nitida illa et curata vox in- 26 solitum laborem recusabit, ut assueta gTmnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter lascemque et vigilias imperes, desiciant et quaerant unctores suos nudumque sudorem. Illa quidem 27 in hoc opere praecipi quis ferat, vitandos soles atque ventos et nubila etiam ac siccitates 7 Ita, si dicendum in sole aut ventoso, humido, calido die suerit, reos degeremus 3 Nam

crudum quidem aut saturum aut ebrium aut eiecto modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis compos, puto. Illud non sine causa est ab omni-28bus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt: nam est mai0r alias: sed propter humorem potius: nam hoc aetas illa turgescit. Itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, Natque omnia velut germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad propositum redeam, iam confirmatae c0nstitutaeque vocis genus exercitationis optimum duco. quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus. Namque

hoc modo non Vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur.

544쪽

M. FAB. QUINTILIANI

30 Non alia est autem ratio pronuntiali 0nis quam ipsius orationis. Nam ut illa emendata, dilucida, ornata, apta esse debet: ita haec quoque emendata erit, id est, vitio carebit, si suerit os facile, explanatum, iucundum, urbanum, id est, in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet. 31 Non enim sine causa dicitur barbamum Graecumve. Nam

sonis homines ut aera tinnitu dignoscimus. Ita fiet illud. quod Ennius probat, cum dicit maritoquenti ore Cethegum fuisse: non quod Cicero in his reprehendit, quos ait latrare non agere. Sunt enim multa vitia, de quibus dixi, cum in quadam primi libri parte puerorum ora larmarem, Portunius ratus, in ea aetate facere illorum mentionem, in qua 32 emendari possunt. Itemque si ipsa vox primum suerit, ut sic dicam, sana, id est, nullum eorum, de quibus modo retuli, patietur incommodum: deinde non surda, rudis, immanis, dura, rigida. rava, praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, esse minata: spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis. 33 Dilucida vero erit pronuntiatio primum, si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremas sIllabas non perserentibus, dum priorum sono indulgent. Ut est autem necessaria verborum explanatio: ita omnes imputare et velut annumerare litteras molestum et 34 odiosum. Nam et vocales frequentissime coeunt, et consonantium quaedam insequente vocali dissimulatur. Utriusque exemplum posuimus: Multum ille et terris - .

35 Vitatur etiam duriorum inter se congressus, unde pellerit et collegit, et quae alio loco dicta sunt. Ideoque laudatur in catulo suavis appellatio litterarum. Secundum est, ut sit

oratio distincta, id est, qui dicit, et incipiat ubi Oportet et

desinat. Observandum etiam, quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit: quod Graeci υποδιαστολην Vel υπο- 36στιγ MN Vocant: quo deponendus. Suspenditur Arma rimumque cano, quia illud ad sequentia pertinet, ut sit nimum Troiae qui primus ab oris, et hic iterum. Nam etiamsi aliud est,

unde veniat quam quo veniat: non distinguendum tamen, quia 37 utrumque eodem modo verbo continetur venit. Tertio Ita-

545쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 3. 215tiam, quia interiectio est fato profugus et continuum sermonem, qui laciebat Italiam Larinaque, dividit. Ob eandem que causam quarto profugus, deinde Lavinaque venit litora ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus. Sed in ipsis etiam distinctionibus tempus alias brevius alias longius

dabimus. Interest enim, sermonem finiant an sensum. Itaque Millam distinctionem Litora protinus altero spiritus initio in-μequar: cum illuc venero Atque altae moenia Romae e deponam et morabor et novum rursus ex Ordium laciam. Sunt 39 aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam inperiodis. Ut enim illa: In coelu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum etc. multa membra habent sensus enim sunt alii atque alii) sed unam circumductionem: ita paulum morandum in his intervallis,

non interrumpendus est contextus. Sed e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est: alioqui si inscite recipiatur, non minus asserat obscuritatis quam vitiosa distinctio. Virtus autem distinguendi sortasse sit parva: sine qua tamen esse nulla alia in agendo poteSt. Ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis,

magna, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura,

Secans aera et auribus sedens, est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine sed proprietate) ad hoo velut tractabilis, utique habens omnes in se, qui desiderantur, sonos intentionesque et tota, ut aiunt, organa; cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax tum labori non facile cessurus. Nequi gravissimus autem in musica so- 41nus nec acutissimus orationibus convenit. Nam et hic parum clarus nimiumque plenus nullum afferre animis m0 tum potest, et ille praetenuis et immodicae claritatis, cum est ultra Verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius serre intenti0nem potest. Nam vox ut nervi, quo remissior, hoc ε2 gravi0r et plenior: quo tensior, hoc isnuis et acuta magis est. Sic ima vim non habet, summa rumpi periclitatur. Mediis ergo utendum sonis, hique cum augenda intentione excitandi, cum summittenda sunt temperandi. Nam prima est observatio recte pronuntiandi a equa - 43

546쪽

M. FAB. QUINTILIANI litas, ne sermo subsultet imparibus spatiis ac sonis, miscem longa brevibus, gravia acutis, elata summissis, et inaequalitate horum omnium sicut pedum claudicet: secunda varie.

44tas, quod solum est pronuntiatio. Ac ne quis pugnaro inter se putet aequalitatem et Varietatem, cum illi virtuti contra. rium vitium sit inaequalitas, huic, quod dicitur μονοει/ες. quasi quidam unus aspectus. Ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi, sedendi, iacendi vices 45 sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus. Illud vero

maximum, sed id paulo post tractabimus quod secundum

rationem rerum, de quibus dicimus, animorumque habitus consormanda vox est, ne ab oratione discordet. Vitemus igitur illam, quae Graece μονοτονία Vocatur, una quaedam Spiritus ac soni intentio: non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur Omnis in-46tentio: sed ut in iisdem partibus iisdemque affectibus sint

tamen quaedam non ita magnae vocis declinationes, prout aut verborum dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut inceptio aut transitus postulabit: ut, qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent.

47 Proponamus enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium, nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mulandus est: Etsi vereor, iudices, ne turpe sit, pro fortissimo nim di-48 cere incipientem timere ' EtiamsMoto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et solliciti exordium: tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius . cum dicit Pro fortissimo rim, quam cum Osi vereor et Turpe sit 49 et Timere. Iam secunda respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus, quae sequuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: Minim eque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae 3alute quam de sua perturbetur. Deinde quasi obiurgatio sui est: Me ad eius causam parem arimi magnitudinem bouferre non posse. Tum invidiosiora: Tamen haec novi iu-

Di iti

oste

547쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 3. 217

atrii nona forma ferret oculos. Illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis: Oui, quocunque incidorunt, conSuetudinem

fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. Nam sequens latum etiam atque fusum est: Non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat. duod notavi, ut ap-51 Pareret, non solum in membris causae sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi varietatem, sine qua nihil neque

maius neque minus est. Vox autem ultra vires urgenda non est. Nam et suffocatur saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in illum sonum erumpit, cui Graeci nomen a gallorum immaturo cantu dederunt. Nec volubilitate nimia confundenda, quae 52 dicimus: qua et distinctio perit et assectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur. cui contrarium est vitium nimiae tarditatis: nam et dissicultatem inveniendi satetur et segnitia solvit animos et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit. Promptum sit os, non praeceps; moderatum, non lentum. Spiritus quoque nec crebro receptus 53 concidat sententiam, nec eo usque trahatur, donec desiiciat. Nam et desormis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non opportunus, ut qui fiat, non ubi volumus, sed ubi necesse est. Quare longiorem dicturis periodum colligendus est spiritus, ita tamen, ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque omnino ut manifestum sit: reliquis partibus optime inter iuneturas germonis revocabitur. Exercendus autem est, ut sit quam 5 longissimus: quod Demosthenes ut emiceret, scandens in adversum continuabat quam posset plurimos versus. Idem, qu0sacilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua Volvens dicere domi solebat. Est interim et longus et plenus et clarus bogatis spiritus, non tamen firmae intentionis ideoque tremulus,

ut corp0ra, quae aspectu integra nervis parum gustinentur.

Id βραγχον Graeci vocant. Sunt qui spiritum cum stridore

per raritatem dentium non recipiunt sed resorbent. Sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere AEt iugo laborantia. Quod affectant quoque, b6 tanquam inventionis copia urgeantur, maiorque Vis eloquen

tiae ingruat, quam quae emitti saucibus possit. Est aliis con-

548쪽

M. FAB. QUINTILIANI cursus oris et cum verbis suis colluctatio. Iam tussire et ex. puere crebro et ab imo pulmone patuitam trochleis adducere et oris humore proximos spargere et maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiamsi non utique Vocis sunt vilia, quia tamen propter Vocem accidunt, potiSsimum 57 huic loco subiiciantur. Sed quodcunque ex his vitium magis tulerim quam, quo nunc maxime laboratur in causis Omnibus scholisque, cantandi, quod inutilius sit an laedius, nescio. Quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae

58 similis Τ Quid vero movendis assectibus contrarium magis quam, cum dolendum, irascendum, indignandum, commiserandum sit, non solum ab his affectibus, in quos inducendus est iudex, recedere sed ipsam sori sanctitatem ludorum talarium licentia solvere 7 Nam Cicero illos en Lycia et Caria rhetoras paene cantare in epilogis dixit. Nos etiam can-9blandi severiorem paulo modum excessimus. Quisquamne, non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat 7 Quod si omnino recipiendum est: nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo hercule, quod est huic deformitati propius, crmbalis adiuve-60mus. Facimus tamen hoc libenter: nam nec cuiquam sunt iniucunda, quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est. Sunt et quidam, qui secundum alia vitae vilia etiam hac ubique audiendi, quod aures mulceat, Voluptate ducantur. Quid ergo' non et Cicero dicit esse aliquem in oratione cantum obscuriorem' et hoc quodam naturali initio venit Τ ostendam non multo post, ubi et quatenus recipiendus sit hic sexus et cantus quidem sed, quod plerique intelligere nolunt, obscurior. 61 Iam enim tempus est dicendi, quae sit apta pronuntiatio. Quae certe ea est, quae iis, de quibus dicimus, accommodatur. Quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum, sonatque vox, ut seritur: sed cum sint alii veri affectus, alii ficti et imitati: veri naturaliter erumpunt, ut dolentium, irascentium, indignantium, sed carent arte 62 ideoque sunt disciplina et ratione formandi. Contra qui eue

549쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 3. 219 finguntur imitatione, artem habent: sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene assici et concipere imagines rerum et tanquam veris moveri. Sic velut media vox, quem habitum a nobis acceperit, hunc iudicum animis dabit. Est enim mentis index ac totidem, quot illa, mutationes habet. Itaque 63Iuetis in rebus plena et simplex et ipsa quodammodo hilaris fluit: in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur. Atrox in ira et aspera ac densa et respiratione crebra. Neque enim potest esse longus spiritus, cum immoderate effunditur. Paulum in invidia facienda lentior, quia non sere ad hanc nisi inferiores confugiunt: at in blandiendo, fatendo, satisfaciendo, rogando, lenis et summissa. Suadentium et monentium et pollicentium et consolantium 64 gravis. In metu et verecundia contracta, adhortationibus sortis, disputationibus teres, miseratione siexa et sse bilis et consulto quasi obscurior: at in egressionibus suga et securaeclaritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media. Attollitur autem concitatis as- 6Lfectibus, compositis descendit pro utriusque rei modo altius vel in serius.

Quid autem quisque in dicendo postulet locus, paulum disseram, ut de gestu prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. Is quantum habeat in oratore momenti, satis vel ex eo patet, quod pleraque etiam citra verba significat. Quippe non manus solum sed nullis 66 etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro Sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque afficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum: et animalium quoque Sermone carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis deprehenditur. Nec mirum, si ista, quae tamen in aliquo posita sunt motu, 67 tantum in animis valent, cum pictura, tacens opus et habitus semper eiusdem, sic in intimos penetret assectus, ut ipsam vim dicendi nonnunquam superare videatur. Contra si gestus ac vultus ab oratione dissentiant, tristia dicamus hilares, a se

firmemus aliqua renuentes: non auctoritas modo verbis sed etiam fides desit. Decor quoque a gestu atque a motu Ve

nit. Ideoque Demosthenes grande quoddam intuens specu -68

550쪽

M. FAB. QUINTILIANI

lum componere actionem solebat: adeo, quamvis sulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit, quodem ceret. Praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est cum ad illum, de quo dixi, decorem tum etiam 69 ad significationem. Decoris illa sunt, ut sit primo rectum et

secundum naturam. Nam et deiecto humilitas et supino arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam mentis Ostenditur. Tum accipiat aptos ex ipso sermone motus, ut cum gestu concordet et manibus ac 70 lateribus obsequatur. Aspectus enim semper eodem vertitur quo gestus, e X ceptis quae aut damnare aut non concedere aut a nobis removere oportebit, ut idem illud vultu videamura Versari, manu repellere:

- Dii talem avertite pestem. - Haud equidem tali me dignor honore. 71 Significat vero plurimis modis. Nam praeter annuendi, renuendi confirmandique motus sunt et verecundiae et dubitationis et admirationis et indignationis noti et communes omnibus. Solo tamen eo sacere gestum scenici quoque doctores vitiosum putaverunt. Et iam frequens eius nutus non caret, vitio; adeo iactare id et comas excutientem rotare sanati

cum est.

72 Dominatur autem maxime vultus. Hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus: hoc pendent homines, hunc intuentur, hunc spectant, etiam antequam dicimus: hoc quosdam amamus, hoc odimus, hoc plurima intelligimus, hic est saepe

73 pro omnibus verbis. Itaque in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque a sectus mutuantur: ut sit Aerope in tragoedia tristis, atrox 74Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules. In comoediis vero praeter aliam Observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, genes austeria o mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae Partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto altero composito est supercilio: atque id ostendere maxime latus actoribus moris est, quod cum iis, quas agunt, Parti-

SEARCH

MENU NAVIGATION