Thomae Nestii Pistoriensis De dirimentibus matrimonium impedimentis liber singularis

발행: 1785년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ex nobis omnis eis impertitur auctoritas. Ex quo fatis abunde liquet , inania prorsus , ac futilia ea elle argumenta, quae in Pergensem Episcopum huc usque coligessit adversarius . Verum non ille animis cadit sed magis instans, urgensque refert

hinc Vigilium , qui Theodeberti Regis in tum

cum fratris uxore conjugium irritum fecit , hinc Leonem tertium , qui matrimonium inter primum

Castiliae Regem Henrieum , et Regis Lusitaniae filiam contractum diremit, hinc Gregorium .quintum, squi nuptias Roberti Regis cum Beria consanguinea 'insectas reddidit, hinc Gallicanos Episcopos, qui

Carolum magnum adduxerunt , ut Beriam Longobardorum Regis filiam impotentiae laborantem impedimento repudiaret, atque dimitteret . Ve-Tum ut a primo exordiamur; pueri the, mi sodes , credulisque puellis verba dare putas p Thcodebertus nullum habuit fratrem , quomodo igitur initum cum uxoris fratre matrimonium, illudque a Pontifice diremptum venditas p spectatum admissi risum iteneatis amici Turpiter errasti, amice, errorem Iubens , nec invitus monstro. Illa scilicet

vigilianae, epistolae verba ad Caesariam Arelatensem scriptae ,.quibus. Pontifex ipso sis a Theodeberto consultum docet , cujusmodi poen vitentia possit purgare deIictum , qui cum uxoretroris sui iuuitum praesumpsit inire conjugium , de Theodeberto, qui nullum fratrem habuit, intelligi nequeunt, inquit Pagius et Contius , sed de quodam Franco , qui cum uxore fiatris sui illicitum connubium iniverat . Sic Theodebertus a Papa sciscitatur , qua assici debeat ille poena,

qui cum uxore fratris sui nuptias egerat. O gra vissimum , quo personatus Episcopus implicatus a deo fuit, errorem, o inauditum , ridendumque

102쪽

saeommentuli l Q1id vero 3 quis siti. Henrieux ille Castiliae Rex, qui sub Leone tertio vixit 8 hune invenias, hunc reperias, hunc mihi memores, et magnus mihi eris Apollo . Siccine aererimi illi

romanae curiae vindices atque cultores menda. Ciorum, errorumque plena comminiscuntur facta,

quibus eam , quam nunquam in nuptiale pactum habuit , potestatem assingant Ecclesiae, quae fil- statis indigam non esse patet luculentissune. Quid de matrimonio illo , quod cum Beria consanguinea sua contraxit Galliarum Rex Robertus , discemus 8 Nonne vel ex eo regia in matrimonium potestas a Gregorio retenta elucet quam- maxime Z siquidem Gregorius ipse , romani rinque , cui praefuit Conculum, Theodosii , ali

rumque Imperatorum legem, qua consanguine rum matrimonia vetabantur , retinuerunt, atque

confirmarunt. Quare duos illos qui ad rem pertinent , canones reserre praestat, ut sincera, ac

nuda illa, quae cuipiam homini cordato debet esto carae, veritas magis magisque elucescat. Primus sie se habet . Ut Rex Robertus consanguineam suam Beriam , quam contra LEGES in uxorem duxerat , derasinquat , et septem annorum po nitentiam agat , ut secundum- praefixos occissi

fluos gradus judicatum est, quod bi non fecerit . anathema sit, idemque de eadem Berta fieri pra

ceptum est. Alter. Erebambaldam. Turonensem AreMυμμpum talis conjugii consecratorem cum omnibtis Episcopis , qui cοάφηtientes interfuerunt his ince sis nuptiis Reues , et Beriae consanguineae sua scrofanta communione suspendimus , donec ad hanc

sanctam sedem apostolicam veniarit satisfacturi. Ast proh Deum , hominumque fidem l Quo iure

103쪽

93 quave auctoritate Gregorius quintus Robertum Galliarum Regem , qui civilibus Theodosii, alioruinque Regum legibus consans: neorum matrimonia vetantibus solutam se voluit , anathemate perculit , nisi consanguineam uxorem dimitteret , atque repudiaret 8 Quaenam naturae , Deiqne lex in huiusmodi celebrandis nuptiis vi Iata a Roberto fuit 8 Non ita sane Gregorio quarto res bene cessit, quem Ludovicum eogno. mento Bonum anathemate serire volentem liberioribus hisce Gallicani Episcopi alloquuti sunt verbis . Num modo se velis hujus voluntati βα- cumbere , sed fl ex municaturus veniret , ipse excommunicatas abiret . Sic quoque constanter , ae libere eum Nicolao primo Gallicani se genserunt Episcopi, qui cum Lotarium Regem, qui dimissa Thielberga Waldradam uxorem duxerat, anathemate vellet percutere , tale ab iis responsum accepit . Nos cum fratribus, et collegiis nostris neque edictis tuis stamus , neque Nooem tuam agnoscimus , negas tuas bulias , tonitruaque

timemus .

Iam vero ad perscrutandam. dispiciendamque canonum vim, rationemque veniamus. Tria in primo canone animadvertenda reseruntur. Primo sectum Roberti, qui consanguineam suam Odonis eomitis filiam in uxorem duxerat, indicatur . Deinde Robertum non contra canones,

sed contra leges Theodosi nempe , et Caroli Magni, qui et huiusmodi coniugia prohibuerane j peeeasse dicitur . Praeterea Roberto , et Beriae admissi eriminis poena indicitur, ana thema vero nisi Beriae nuncium remittat Rinbertus, quod sane factum' ab eo fuit. Quoniam vero hujusmodi distblutio matrimonii a Gregotio s

104쪽

rio, et omellio decernitur ob eam unice ea sim, quia contra Theodosii, et Caroli Magni leges initum fierat, ut rex Robertus consanguineam suam Bectam, quam contra LEGES dux rat, derelinquat , facile intelligitur, a Gregorio, atque Concilio regiam in matrimonium potesta tem agnitam, atque retentam fuisse. Cum autem unumquodque peccatum sua maneat Poena , ea Pontifici , qui ad'hrsus leges Robertum peceasse existimavit , potestati asseritur, et septem annorum postiatentiam agat . Sic igitur ex Gregorio quinto, Romanoque, cui praesuit Concilio regiae potestatis legibus matrimonii dissol tio, ecclesiastaeae vero potestati poena in se tes decernenda attribnitur . Uterque serus suos habet fines, quibus di in exerceat jurisdictionem. Ex quibus omnibus optime Perspicitur, Gregorium quintum , romanamque Concilium non canonum vi, sed civilium auctoritate legum proposita, quibus parendam duxit Robertus, laudatam

matrimonii conventionem rescidit. Quod ad secundum canonem attinet, considerandum videtur, quanto fuerint Romanum penes

Pontificem Imperatorum leges in pretio, quando quidem Gregorius gravissimas ab Archiepiseopo Turonensi huiusmodi matrimonii consecratore . aliisque Episcopis consentientibus poenas, exegit. Quae cum ita se habeant, qui fieri potest. ut ex hoe iacto sacerdotium in iis , quae ad

connubiales causas attinent civilem auctoritate praestare potestatem inseratur, si Gregorius, romanumque Concilium civilibus duntaxat propositis legibus, quibus consanguineorum nuptiae V tantur , Roberti vel lubentis coniugium di cla-

105쪽

. 9uegni eum Desiderata , non cum Beria coniugium spectat, de quo in tot , tantasque abiere sei tentias non infimi subsellii viri , etiamsi daretur,

Episcopos Carolum exorasse , ut impotentiae vitio laborantem uxorem dimitteret , nullum tDmen inde personati Episcopi commentis pondus accederet. Matrimonium namque , ubi ex con-3ugibus alter nullam creandis liberis operam dare valet , irritum naturae ' 'gibus declarari in

consessum venit. Ex eone igitur sacerdotalem in lconnubialibus causis prae civili eminere potestas item dicendum erit, quia Galliarum Episcopi na- turales leges illas, quibus matrimonium illud irritum reddebatur, Imperatori ob ervandas , ve- lnerandasque proposuerunt Z O rem in omni memoria penitus inauditam Hinc Carolum Magnum , quem in suis constituendis decretis ad matrimonium pertinenxibus nil aliud sibi voluisse dictitat , quam ut ea , quae . Pontifex Gregorius 'iam praecepisset , unice constitueret , quia sic Gregorius sensit, eumque insuper connubiales causas ecclesiastico permisisse iudicio : Iuxta constitutiones n. Patrum , et juxta decreta canonum judicentur, hinc Carolum Calvum, qui pistensi dicto cavit, ne Franci cum Norimannis coniugio iungerentur, quia a Leone, atque Gregorio huiusmodi matrimonia vetabantur, hinc Ludovicum XIII. memorat , qui gallicano rogante clero re- lscripsit, edictum illud , quo contracta invitis , atque inscienti hus Parentibus filiorumfamilias conjugia irrita declarabantur, ad civilem nuptiarum conventionem, non ad Sacramentum pertinere , et connubiales causas ex Sacrorum prae

scripto canonum esse iudicandas; ex quibus sane ifictis ecclesiasticam in naptialibus causis potestae

temduitiaco by Cooste

106쪽

96tem civili ipsa larisdictione praestantiorem vel ipsos Principes, Regesque agnovisse concladit . Vetum ut a Caroli Magni constitutionibus exordiamur, duo objicit personatus noster Episcopus, primo, quod Carolus illa decreta, et quidem omnia, quae in quinto, et seXto suorum capitulariam extant libro ad Gregorianae sanctionis normam exegerit, quia sic Gregorius sensit, i. teram quod causae connubiales ad ecclesiasticos judices vel ipso latente Imperatore Pertirieant doreliquis vero proprinquis juxta constituta sanct

rum Patrum , et juxta decreta canonum judic tur . Quantum autem veritas homini curae fuerit , ex ipsis decretis, quae in quinto, et sex- to capitularium libro scripta leguntur , penitus

inspiciamus.

Num. V. Si quis AElastrum , aut sitia amsiam ante Episeopum ad confirmationem tenuerit separetur ab uxore suo , et alter non accipiat, similiter et mulier alterum non accipiat Gregonus

Num. VI. Qui propter fa/dam sumunt in Iias patrias, et admittunt uxores suas, nee illa vir, nec illa femina accipiat alterum conjugium. Gregorius sensit . . c

Num. XVI. Mulier si sine cominu viri Iuι velum in caput suum miserit, se 'ira suo plaeet, reeipiat eam iterum in conjurum.

Num. XVII. Si quis homo fl/ostram suam

eontra voluntatem ipsius, et matris, et parentum dederit viro ingenuo, aut ecclesiasιco, veι fervo, et illa noluerit habere iesum, et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius dare illi aIium maritum , et A Iam maritum habet, non separetur.

107쪽

m , sciens, quod servus esset, habeat eum e sua enim lex erit et viro , et feminae . Num. XIX. Si quis homo habens mulierem legitimam , si fater ejus adulteraierit cum ea, ille senter , veι ilia femina , qui adiateriam perpetraverurit , interim quod vivunt , -nquam habeant amplitis conjugium t ille vero , cujus . xor fuit , si xuit, potesatem habet . vixorem a cipere sciam .

Num. C. Nullus uitur proprium Asiam τειβiam de fonte baptiymatis suseipiat , nec sti

lam , nec commatrem ducat uxorem , nec tuam

oujus filium , . vel fidiam ad confirmationem tenuserit, ubi autem factum fuerit, separentur. Num. CI. Si quis viduam sxorem duxerit .

oe postea ra m Uiastra sua furnicatus fuerit, seu

abus sororibus nupserit , Ieu cum patre , et μtio tales copulationes Gnathematizari , nec tin quam amplius Oonjugio sub magna districtione e putari . Num. CIX. Contradictous , quoque , ut in quorto , vel quinta generatione nullus amplius co jugio copuletur: tibi prius interdictum factum insentum fuerit , separetur. Num. CXLIX. Quicumque propria uxore de relicta, vel flae . culpa intersecta , aliam duxerit, armis i depositis publieam habeat poenigentiam ; et F cmtumax fuerit , comprehendatur a comite, et serra vinciatur, et in custodiam mittatur, donec ses ad nostram notitiam doducaor . Num. CLVIII. Nuptias . prohibemus incesarias usque ad iratis lineam , vel quamdia i cer se hereditare miserint, nou conjungantur, quia

108쪽

Ex libro VI. Capitularium Num. CXXIII. Gristiani ex propinquitate sui sanguinis usque ad

septimum gradum connubia non ducant , neque μno benedictione Sacerdotis , qui ante innupti erunt,

nubere audeant.

Num. CCUI. I, quarta propinquitate camis, quinta . sextaque , non licet nubere , Aut Iernitum est: omnis homo ad propinquum sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus , idest que ad Septimum gradum Legitimum conjugium non licet separari sue consenses amborum e ita tamen , ut ambo serviant innupti ; potest autem alter alteri licentiam dare, accedere ad servitu-νem Dei . si ipse tamen' innuptus , veι innupta

permanserit .

Num CCCVII. Quod inest non sint Iehitimi haeredes , sed in mia fini notatae utraeque personae. Num. CCCXVI. Sciendum est omnibus, quod eonjunctio spiritatis commatris maximum peccatum sis , et divortio separandum, atque capitali sententia mulctandum , veI perpetua peregrinatione delendum . Quisquis etiam, me silente , optime animadvertit . clausulam illam quia, ex qua o mnis loquentis voluntas , ac mens exprimitur ,

atque declaratur ex personati Episcopi penu, ut ita dicam , ac sando sumptam, atque additam fuisse, deinde non in omnibus , quemadmodum ipse. garrit, sed in duabus dumtaxat decretis , quae in quinto , et sexto capitularium libro Continentur, mentionem de Gregorio fieri . Quod si in quinto capitularium libro ait Carolus ; Dereliqu/s vero propinquis juxta constituta sanctorum Patrum , et juxta decreta canonum judicetur ,

id non de dirimentibus aratrimonium legibqs,

109쪽

civilibusque nuptialis pactionis causis . sed de

spiritualibus poenis, quibus in connubialium huiusmodi legum , et Sacramenti matrimonii vio Iatores animadvertitur , intelligendum est. Quare semel, iterum, et tertio in eam, quae cui que scriptori cordi debet esse , veritatem adique integritatem peccat personatus Episcopus et semel dum in duabus illis superioribus decretis clausula illa quia, de suo addita , atque illata est i iterum , quia verbum illud Gregorius sen- fit, in omnibus aliis, quae in quinto, et sexto capitularium libro extant , omnino desideratur a tertio , quia Carolus Magnus verba illa, de aliis proprisquis juxta constitutiones sanctorum Parrum, et juxta decreta canonum judicetur non ad dirimentia matrimonium impedimenta sancte di potestatem , neque ad connubiales illas, quae ex civili pactione oriuntur, causas, sed ad spiris males poenas spectant , quas ecclesiastici judices in eos homines, qui civiles nuptialia pacta moderantes leges violant, decernant. Enimvero ad Carolum calvum, qui pistensi edicto haee habuit , veniamus . Si autem, in

quit ille, de sis partitas in illis partibus f

mina maritum , aut maritus feminam accepit ,

illud conjugium , quia non est Iegale , neque te gitimum , ficor Leo in suis dberetis , et sanctus Gregorius in suis episeolis monstrant, dissoreatur.

Ex quo sane edicto, ut superius innuimus, a guit personatus Episcopus, Principes , Regesque ecclesiasticam in iis, quae ad matrimonium, et nuptiales causas attinent, semper agnovisse, at qae observasse potestatem, proindeque civile Imperium in ejusmodi causis sacerdotio concedere.

Sed edia i inspiciamus, atque scrutemur. Illud, G a igitur

110쪽

igitur eo spectae, ut matrimonia Francos inter . et Nor annos , qui christianam nondum sui ceperant religionem , inita distblvantur. Hoc dici- mentis impedimenti genus ad cultus disparitatem pertinet. Dirimitur illud coniugium . ut ex verbis edicti patet , quia nou est Iegale . neque ιegitimum. Sicat igitur conjugium dicitur legale , ac legitimum, quod secundum leges a Principe latas contrahitur , ergo et conjugium dicitur neque legale , neque legitimum , quod iisdem retuliantibus legibus celebratur . Quae quidem leges eae certe erant quae a superioribus Imperatoribus latae fuerant . Leo igitur , atque Gregorius , ubi huiusmodi non Iegale , atque Iegitimum monstrarunt connubium . illud certe ab Imperatorum legibus abhorrere significarunt, quemadmodum reapse ex illorum epistolis apertissimh colligitur . Ergo Carolus Calvus hujusmodi

connubia utpote quae romanis legibus contraria existimarunt Leo , et Gregorus, sumilit , atque dissolvit. Non igitur ut perperam de more Per senatus Episcopus argumentatur talia matrimonia

diremit , quia illa veluti illegitima prohibuissent Leo , atque Gregorius , sed quia civilibus legibus

institutisque adversabantur, sicut Leo . et Gre gorius demonstraverant. At si verum amamus , ex pistensi edicto civilis potius , quam ecclesia mea in matrimonium potestas eminet, atque ap paret . Et sane hinc ecclesiastica potestas , Leonempe , et Gregorius connubialem conventionem certas inter personas contractam non legalem, nec

ιegitimam monstrant , hinc civilis potestas Caro- Ius scilieet connubialem ipsam conventionem Nort mannos inter et Franeos vel initam tollit, et

dirimis, et scuti magis est conventionem dirimere . Diuitigoti by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION