Thomae Nestii Pistoriensis De dirimentibus matrimonium impedimentis liber singularis

발행: 1785년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

COGNATIO

Cognatio est necessitudo inter eos, qui sunt ex eodem sanguine, vel perinde ut Ianguine si

Triplex cognatio est, naturalis, civilis , seu legalis, et hiritualis . GGnatio naturalis definitur proprinquitas, seu vinculum personarum per Ianguinem ab eadem persona descendentium. De cognatione quaeri opportune Potest, qua ratione graduum descriptio, ac dinumeratio fiat, quo lare cognatio matrimoniam dirimat. Ad primum quod attinet tria considera'tur in cognatione , stipes , gradus, linea; stipes est persona, a qua defendunt omnes illi, de quorum cognatione quaeritu , Gradus est transitus de proximo eo into in proximum cognatum , et quot sunt generationes tot sunt gradus. Linea est collectio personarum ab eodem stipite defendentium continens gradus, et distinguens cognationes . Duplex est linea , recta , et transversa sive obliqua , sive collateralis. Recta litica continet eos, qui vel nos crearunt, Vel a nobis ercati sunt, quae s ne in superiorem , et in inseriorem dividitur. In superiori continentur adscendentes , videlicet

havus , abavia, tritavus, tritavia . Ceteri qui superius sunt, maiores vocantur . In recta inferiori sunt descendentes , idest filius , filia , nepos , neptis , pronepos , proneptis , abne-POs , abneptis, trinepos, trineptis, qui infra hossunt. 13 cuiae. In parat. ad tIL eumd. ii v. de grad. et in comment. ad Pipiligod by Cooste

122쪽

sunt posteri appellatitur . Transversa linea eos

complectitur, qui neque nos Procrearunt, neque a nobis procreati sunt, sed eamdem nobiscum stirpem communicarunt, quorum alii per masculos . et dicuntur agnati, alii vero per foeminas, et dicuntur cognati nobis iunguntur.

Transversa linea duplex est, aequalis, et inaequalis. Aequalis est eorum, qui pari gradu a communi stipite distant, ut duo fratres, et se rores , consobrini, et sobrini , qui a patre, abavo, et Proavo aequaliter distant. Inaequalis est eorum, qui inaequaliter a communi stipite distant , ut Patruus, et fratris filius , cum illo communi stipiti proximior, hic remotior sit.

Quibus ita perspectis, iam de graduum dis

numeratione breviter disserendum. In linea recta haec ab iure civili gradus computandi traditur regula. Tot fini eradus, quot generationes stipite dempto. Hinc sit, ut pater. et filius sint in primo gradu a s , et nepos in secundo . ethc deinceps . In linea transversa iure civili cavetur, ut tat Aut gradus, quot personae ab stroque latere, sipite dempto '. duo igitur fratres in secundo cognationis gradu sunt et sic deinceps . Expeditissimam hanc facillimamque gradus

numerandi rationem diu multumque retinuit Ecclesia eamque sequius est divus Ambrosius. si Cum enim ipse de contrahendo inter consobrinum germanum, et consobrinam germanam con-

laetio consultus suisset , quartograda inter se eos distare respondit, quod sane ab iuro civili sancitur; cum ex iure canonico secundo gradu comsobrini distent . Quin imo et nunc temporis. civiles in gradibus en merandis leges Graecorum Eccle

123쪽

riclesiam servare testatur Lupus. Verum deer tales illae ab Isidoro epistolae confictae tristis. simae stetere causae, cur Pontifices, et praeci puc Alexander II. a sapientissimo civilis graduum computationis instituto defecerit. Ipse namque ubi diversam , distinctamque ab ea , quam tradit ius civile, gradus dinumerandi rationem invexit subdititia Gregorii Magni epistola, de qua superius disputavimus, potillimum nititur. dum sic ad clericos neapolitanos scribit . Item , inquit ille, i) beatus quoque Gregorius dum δε- per Anglorum conjugiis scriberet, haec fero verba depromisit . Quaedom lex in Romana Republica praecepit , ut duorum fratrum , vel sororum flius.

vel flia in conjugio copularentur . Sed omnino e

gnositur ex hoc conis is sobolem non posse si

crescere. Unde necesse es, ut jam quarta , veι quinta invicem generationes copulentur. Im quibus nimirum verbis luce clarius patet, quia dum vim

ctor insignis duorum fratrum soboles prohibet in m

trimonio 'jungi, in quarta vero generatione per mittit neomitos copulari: nequaquam, ut cuit

res perversi dogmatis astruunt , generatio quanain duorum fratrum filiis valet inveniri . Altera vero ratio, qua diversam a civili computatione regulam induxit Alexando. quia nempe jure civili numerantur gradus non matrimonii , sed haereditatum ab intestato, latelarum, et bonorum possessionum causa, inanis omnino ,

ae falsia mihi videtur. Ut quid enim Vlpianus ia . ut quid beatus Ambrosius, ut quid latina olim Eeclesia et pluribus quidem saeculis computationem juris civilis delicitis, illicitisque nuptiis agentem. H . sequuti .

o Epist. 27. Rom. tit. s. g. i) Ex collat Ieg. Mos. et

124쪽

sequuti sunt . Utquid civiles in co . quod ad

matrimonium, pertinet leges etiam nunc Graeca

conservat Ecclesia Z Verum si ratio, qua ab huiusmodi ciuili graduum computatione descivit Alexander futilis. ac falsa est , ea, qua ad prohibenda intra quartam gradum consanguineorum matrimonia adductant se tradit Innocentius III., belli isima omnino censenda est. Ipse igitur cum antiqua hac in re institura, legetque vellet corrigere, intra quartum gradum sntui conlanguineorum nuptias vetuit potissimum causatus quia quatuor sunt humores in corpore humano qui consant ex quatuor elementis. IJ O inane, absurdumque commentum non ex puris, integrisque philosephiae sontibus , scd ex lutulentis, turbidisque scolasticae lacunis haustum, atque expressumi Non minus. enim insulse ad quatuor humores, quam ad quatuor Evangelistas, quatuor coeli cardines, quatuor ventos , et quatuor rotas plaustri , aliumve quaternarium numerum provocari posse quis est,

qui non videat 3 Sed tricis hisce, apiniique relictis, missoque libenter illo, quod apud Theologos canonicique iuris interpretes Passim occurrit, civilium . ecclesiasticarumque in graduum numeratione i legum discrimine, ad maiora veniamus , Ginspiciamusque. quo iure cognatio matrimonium. dirimat, ut inde regia in matrimonium potestas magis, magisque deprehendaturo atque confirmetur . intrimonium igitur in linea recta iure naturali prohibetur , atque dirimitur . Scio fore plerosque , qui matrimonii inter parentes, eos- e , qui parentum loco sint, et filios, et d scendentes nullo naturae iure prohiberi, ac dirismi contendunt , ast qui in contrariam abeunt

125쪽

sententiam , viri sapientissimi , eorumque argu menta majori apud me Mictoritate valent . Ee requi lem vera si Pater filiam uxorem duceret , et ex ea filium 1alciperet, is esset patris sui nepos, et filius ', matris filius, et frater . Item si filius cum matre nuptias iniret, eorum filii, et filiae essent patris sui fratres , et sorores. matris vero filii , et nepotes. Neque solum n mina, sed et iura coniunderentur, ut optime Ce-einit Ovidius si) Nec quot confundas et jura , et nomina sentis y Alia namque sunt iura, adive ossicia, quae inter patrem , et filiam , intertilium , et matrem, alia quae maritum interuXDrem , cedunt . Merito igitur huiusmodi nuptias universae detestatae sunt gentes easque veteres Romanorum leges incestam iuris gentium esse sanxerunt. Σὶ Quod autem ad nuptias fratrum atque ibrorum attinet , non naturali , sed civili duntaxat iure vetitae illae sunt . Prose cto naturalis illa ratio, quae matrimonium parentes inter et liberos iure naturae prohibet , nullum sibi fratrem inter , et sororem . locum Vindicat, neque unus alteri. illud exhibere cogitur obsequium, quo filia -patrem , filius matrem prosequi debet . Neque ullum nobis ne

gocium secessit, quod Pomponius ait: 3 LAhertinus libertinam matrem, aut sororem uxorem

ducere non putes, quia hoc jus moribus nempe iure gentium no. Dilibus introductum es .

ea namque verba aut sororem adjecta a Triboniano fuisse putat Cujacris , Nooditus Ve-

126쪽

m ti delenda esse arbitratur . Quod autem nuptiae inter fratres, atque inrores nullo naturae iure vetitae sint ex ipsis sacris literis , pertissime colligitur. Thamar namque Amoni fratri suo , qai vitium illi offerre volebat , r spondit : s Ii fruer opprimere me , noti se eero sultitiam hanc ἔ quin potius loquere ad Re gem , et non negabit me sibi . Quidquod vel ab ipso mundi primordio fratres reapse sorores sibi matrimonio iungebant Quidquod Athenien

gitimum cum sororibus conjugium inibant. B me . quidem ac sapienter civili iure hujusmodi prohibitae sunt nuptiae , ut civium amicitiae , ac necessitudines in diversas cognationes diffunderentur . Luculenxissima extat in digest

xum libro lex , quae sic se habet si serviles

quoque cognationes in hoc jure observandae sunt. Igituν suam matrem manumissus non ducat ax rem , tantundem juris est in sorore , et sororis Hia. Sic quoque lata lege Iustinianus cavit; sa Inter eas personas, quae ex tron verso gradu cina nationis junguntur est quaedam Amilis obseruantia, sed non tanta . Sane enim inter fratrem , sor remque nuptiae prohibitae sust . Fue ab eodem patre eademque matre uati fuerint, sue ab aI- terutro rerum. Quod autem ad eos attinet qui Parentum, vel liberorum loco sunt, hi legitimis olim matrimoniis copulabantur. Sic Cissa ma

ternus

s. tantum de cognat. 1 xa. Reg. 13.

3 Corn. Nep. ἐn cim. Plutarch. in Themist.

127쪽

ternus avus Iphidamantis Antenoridae, huic Theano siliam suam , ipsius Iphidamantis materteram connubio iunxit. Iὶ Sic Alcinous Phaeacum Rex fratris sui filiam Aretam uxorem duxit. Σὶ Sic Electram Castori eius avunculo nupsisse tradie Euripides 3 . Sic Lysias Atheniensis cum fratris filia nuptias inivit . Sic spartanum Anaxandridem sororis filiam uxorem habuisse testatur Herodotus. s) Vetustissimos penes Romanos positam in more filii, ut eiusmodi inter eos, qui parentum , liberorumve loco sunt, coniugia haberentur incesta. 6ὶ Primus , qui omnem eos nubi is hisce dedit operam, fuit Claudius Im Perator, qui cum impotenti Germanic; statris sui filiae Agrippinae arderet amore ι subornavit in senatu , inquit Suetonias 7ὶ qui talium coniugiorum veniam dandam censerent, cum ad id tempus , idem pergit historicus , incesta ea matrimonia habita suissent . nec ulli excepto centurione reperti sunt , qui tale sequerentur exemplum . Huiusmodi vero senatusconsultum Claudii gratia actum , quo caeteris omnibus fratris filiam ducendi data venia est abrogatum ab Imperatore Nerva fuit, qui non solum se tris , sed sororis filiam uxorem accipera vetuit doctissimo teste Gothostedo, s8ὶ eui tamen disesentit Cuiacius . qui de sororis tantum filia I quutum Risse Nervam docet. p) Verum Diocletianus . et Maxim ianus fratris, et sororis filiam

H a ducere

v. 223.

vat.

6 Taeit. annas. lib. H. Plutareh. in quaest. roman.

νὶ In Oaud. cap. 26. si Ad L. r. c. Theodo

in Observ. lib. I a. e. 16.

128쪽

seae eontrahere matrimonium cum suid nepte, veIsronepte, iterumque cum matre , avia, vel proavia , et ex latere amita , ac matertera, Iorore,fris filia , et ex ea nepte , praeterea fratris tui filia , et ex ea uepte .

Ita quoque Constantius sa) de eonnubiis hi sece cavit. Si quis stiam fratris , sororii τε, ficiendam erediderit abominanter uxorem, aut in ejus amplexum, non si patruus . aut aPunculus, . convolaverit, castitasi sententiae poena teneatur. Praeterea Imperator Zeno, non Anastasius;

ut nonnulli perperam iudicarunt . hasce cum fratris, et sororis filia nuptias prohibuit. 3 Ab incesis nuptiis universi, qui nostro reguntur imperio noverint temperandum. Nam rescripta quoque omnia, uri pragmaticas formas , aut congyirutiones impias, quae quibusdam personis tyrannidis tempore permiserunt scelesto contubernio ma-rrimonii nomen imponere , ut fratris filiam , vel sororis , uri eam , quae cum fratre quondam --ptiali jure habitaverat , uxorem legitimam tum sismo confortio ιiceret amplecti, aut ut alia hujusmodi committerentur, viribus carere decernimus , ne dismulatione culpabili nefanda licentia

corroborentur.

Denique Iustinianus latas a superioribus Imperatoribus hac de re leges confirmavit. f,atris vero . veI sororis pliam uxorem ducerv non iacet, sed nec neptem fratris , veI sororis quis ducere potes , quamvis quarto gradu sui , cujus

enim .

. αὶ L. r. eod. Theodos de iρὶ Fratris denupt.

129쪽

II9 uim filiam uxorem ducere non licet , neque jus neptem permittitur.

Ita quoque iure civili prohibetur , nequis

sororis proneptem , nec amitam , nec materteram , nec amitam magnam , nec materteram magnam uxorem ducat .

Ad sororis proneptem quod attinet haec indigestis lex extat. 1ὶ Sororis proneptem non possum ducere uxorem , quoniam parentis ei loco sim , si quis ex his , quas legibus, aut mcis imbus prohibentur uxorem ducere, duxerit, incestum

dicitur comm ttere . Quod autem ad amitam , materteram , et amitam magnam , et materteram magnam spe

chat sic in digestorum de ritu nuptiarum libro statuitur. sa) Amitam quoque, et materteram , t

tem magnam quoque amitam , et materteram magnam probibemur uxorem ducere, quamvis magna

amita , et matertera magna in quarto gradu sui. Iustinianus quoque talem hac de re constitutionem edidit 3 Item amitam licet adoptivam

ducere uxorem non licet , item nec materteram , quia parentum loco sunt, qua ratione verum es, magnam quoque amitam, et materteram magnam prohiberi uxorem ducere , quamvis metua amito ire matertera magna quarto gradu Fnt .

Pergamus Vero , et quo iure patruelium , et consobrinorum nuptiae dirimantur , inspiciamus . Haec certe matrimonia permitia olim vel cultiores, politioresque penes gentes sitisse nemini obscurum esse potest . Profecto , ipsa Hae-breorum natio , quae divino legislatore rege G 4 tur, 1 L. de rἔt. nupti taὶ item amitam L

130쪽

Isto eur , huiusmodi eonnubiorum genus seequentavit. Isaacus namque Rebeccam consobrinam suam

duxit . si Jacobus Rachelem , et Liam avunculisti Labani silias uxores habui r. sa) Esavus Bosematham , vel Maehulatham sibi mair onio su Nit. 3 Iunior Tobias consobrinam suam Saram uxorem accepit quidquod doctissimi viri ipsum Iosephum . et Mariam patruelcs fiisse ex quihusdam Lucae, et Matthei locis coniecturam faciant Z 3ὶ Sic quoque apud Graecos patruelium.

et consobrinorum nuptiae invaluerunt. Nam Ae-gipti filii Danai patrui sur filias uxores accepe runt . 6 Deucalion consobrinam suam Pirrham duxit . ut ex ovidio ἡ constat apud quem licDeucalion Pirrham alloquitur O soror, o coniux , O foemina sola superstes , ouam commune mihi genus, et patruelis origo, Deinde tores junxit. Sila Hermionem Oresti nupsisse idem Poeta cecinit . 8 Dum illa se ad Orestem scribit: Quid quod avus natis idem pelapsus Atreus Et se με non esses vir mihi , frater eras , Vir precor uxori . frater succurre Iorari: instant ineis nomina bina tuo. Anti quissimo Romanorum iure patruelium , et eonsobrinorum nuptiae prohibitae erant, uti ex ViteIlio' patee qui cum incestis fratris filiae nuptiis honestatis speciem adfingere niteretur , Coram senatu a tr. 93 Conjugia sobrisarum diui orata , tempore addito percrebuisse. Caius qui- . dem

SEARCH

MENU NAVIGATION