Thomae Nestii Pistoriensis De dirimentibus matrimonium impedimentis liber singularis

발행: 1785년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

rimentis matrimoniam leges occurrunt nullam vim habebant, nisi quatenus suprema Principum a ctoritate firmarentur, quod ut fieret, non pa ca concilia a regibus Postulasse opportunius animadvertinius. Plurimae qumne civilibus illis, quaeum Iustinianeo in codice extabant, constituti nibus nitebantur , easque anathamate , alitique spiritualibus, ut vocant, Poenis muniebant. Supremum in connubialem comentionem ius Ecelesia sibi vindicare coepit nono saeculo , quo adurui terinae decretales epistolae atque indirecta Pon

tifieum ae ipsius Ecclesiae in civiles res pote- stas, de quibus alibi sermonem fecimus, prodi

i runt , donec tandem undecimo , ac duodecimos Vertente saeculo, quo Barchardus, Ivo Carn tensis, et Gratianus hujusmodi decretales collegerunt , plenissimo in matrimonium iure potita est. Cum igitur sapremum Ecclesiae in civilem nuptiarum pactionem ius , quod longissimo tempore quaesitum, praescriptumque contendunt aselsis decretalibus, commentitiaque illa indirecta Potestate proficiscatur, dictu neta est, Ecclesam ex hujusmodi tam vitiosis, tam abiurdis principiis eam, aqua delici amplius nequeat, comparavra sibi potuisse possessionem Praeterea quae M limari nequeunt, nec certe, nec rite possideri. i et praescribi possunt. Cum autem suprema illa, dirimentes matrimonium leges serendi potestas ita Principibus inhaeretur , ut avelli ab iis nuris quam ponit , apertissime colligitur, nec eam a uenari nec possidcri , nec praescribi, quamvis suum huiusmodi alienatisonis Principes praebuissent assensum. Ergo Regibus, atque Principibus integrum semper est, iram, quam zcclesiae con cessere, di timentia minimonium impediimenta sta

F tuendi

92쪽

sa tuendi potestatem, sibi iterum viniteare, Ecclesiamlue ipsam vel diuturna, quam primo faliis decretalibus, atque indirectae potestati, deinde

tacitae expressaeve Principum veniae acceptam refert, posse. lione dejicere. Ast o tempora, o mores, o miserandas humanarum rerum vices, O fata, o

infortuniat Aureis illis antiquioris Ecclesiae temporibus omnes vel eius ministri suam Principum potestatis iurisdictionem subjectam , ut par erat , agnoscunt, concilia ad Imperatorem coniugiunt.

suum dominum vocant, quaecumque decernunt,

ejus oculis emendanda, ac corrigenda subjiciunt. nullum non movent lapidem, quin ad Principes, Regesque consulant, quin eos consulant, quineorum iussa, et imperia venerabundi sequantur. Tanta , meritaque sacerdotum obedientia moti Principes, atque Imperatores amplissimos illis rω pendunt honores, et gratiam , eas, quae ad e, vitem Rempublicam pertinent, causas ipsis delegant , eoque progrediuntur , ut illos, eorumque bona tributis, ac vectigalibus pronuncient immanes. Verum omnis labentibus annis ratio mutata, atque inversa est. Ipsi Religionis antistites divinis, humanisque neglectis, ae fractis legibus Ecclesiasticam civili potestati subiectam iurisdictionem negant, ipsorumque Principum voluntati , iussis, imperio sub ialso religionis obterita parere dectrectant. Quin imo eadem iura, quaae Principes singulari quadam indulgentia ducti, cum

sacerdotibus , atque Episcopis communicarunt, v Iut urbana, ac rustica praedia serent, praescripta exclamant , et beneficia Principum in Principes detorquendo teterrimum in eos dominatum exer-Cere nituntur . Adlaborarunt quidem Principes ,

Regesque servile iugum illud, quod neque na

turas

93쪽

tura, neque religio unquam imposuit, suis ceris vicibus deiicere , sed nunc maioribus imperii negociis distenti, nunc exquisita ministrorum solertia alio distracti, nunc variis Regni converissionibus praepediti ab incepto destiterunt . Interea sanctissima Dei sponsa luget Ecclesia tristiGsimamque horum temporum lamentata fortunam vel altiori praestantes dignitate sacerdotes graviter admonet, atque increpat, ne religionis custodes laedat, ne sacrorum canonum vindices illiberaliter tractet, ne maiori secundum Deum mnum potestati resistat . At dulcissimas matris Eeclesiae voces pervicacissimi ejus administri despiciunt , durasque negant demittere in aures . o iterum tempora, o mores, O rerum humanarum Vices, o insertunia l

94쪽

CAP. XI. Nonnulla personati Episcopi argumenta ,

quibus Ecclesiasticas in connubialibus Iudicandis causis leges civilibus pra

flare contenit, mutno riluuntur.

I Llud certe stomachum vehementer movet , quod personarus noster Episcopus temere obgannit , Ecclesiasticas leges in iis potissimum rebus, quae ad connubiales causas pertinent civilibus dignitate, ac vi legibus adeo praestare , ut hae illis longe, multumque concedant. Haee vero solutiore refutanda cachinno serent , nisi plures reperirentur vel sacra redimiti infula viri, quorum nimia imbutis religione animis sel sisesima huiusmodi penitus insideret opinio . Quae quidem licet altius insita evelli Acile poterit .n quod saepe monuimus, meminisse iuvabit. matrimonium nempe quatenus civilis conventio, et quatenus sacramentum est, considerari; inde enim sequitur, et nonnullas connubiales causas ad matrimonium , qua civilis conventio est, alias vero ad

illud, prout Sacramentum est referri: quae ad civilem pactionem pertinent . civiles, quae ad Sacramentum spectant, spirituales vocari solent. Illae n. ptialem pactionem bene recteque instituunt, atque moderantur, cuiusmodi sunt cailsae Oae ad dirimentia

95쪽

8s mentia pactionem ipsain impedimenta, ad dotes . successiones, et haereditates spectant. Spiritualesi vero itini, quaeiadi matrimonium, quatenus Sacramentum est, nempe ad Sacramenti matrimonii institutionem, ministros , gratiam, effectus, ritus,

aliaque id generis pertinent. Illae, civiles neminperi ad civiles , ac politicos magistratus, hae, spisi rituales scilicet ad ecclesiasticos iudices spectant. De connubialibus hisce causis idest spiritualibus , i ii m de aliis ipsa: rei natura , et ratio doceti tridentinum illum intelligendum esse .canonem , quo definitur si , Si quis dixerit, causas matrimoniales non sectare ad judices ecclesiosicos , anathema Ae . Ecclesiasticae igitur leges in iis .

' quae ad matrimonium , prout Sacramentum est. causis pertinent civilibus legibus antecellunt, quem'

admodum civiles ipsὰe leges in iis, quae ad

matrimonium idem , quatenus civilis conventio est , causis attinent . ecclesiasticis constituti nibus praestant . Rectissimae huic . necessaria que connubialium causarum distributioni animum advertere dedignatus est personatus Epii copus . Proindeque non potuit, quin tot, ac tanta absur- da jaceret. Iam vero ad illa enucleanda facta .l quibus sententiam tuetur ipse suam, gradum facia mus. At si turpiter in interpretandis iuribus, tu

i pissime in evolvendis annalium factis propria hunc lusit , ac sesellit opinio . Quid ni Z Legem celo' brandis ab Arcadio , et Honorio latam qua con sobrinorum matrimonia a Theodosio seniore iampridem vetita permittebantur , a D. Gre gorio M. per decretalem illam epistolam quaedam Iex terrena cain abrogatam scribit . renc

96쪽

8 sciviles alias leges infamiae labem iis inurentes,

qui ad secundas nuptias transeunt , ac matrim nium raptoris cum rapta lamnantes ab ipso tace dotio antiquatas, sublatasque commemorat, argu

mentum inde conficiens , quod in connubialibus causis civile sacerdotio cedat imperium. Verum quam indocte , quam audacter , quam impudenter ipse garriat, nemo est, qui non intelligat. Amtequam autem ultra progrediamur . animadvertendum eum primis est, neque Ecclesiam , neque Pontifices, ea pollere auctoritate , qua Principum rescripta, legesque abrogent, nisi, ut ait Catharbnus i) sorte viderint , quod a lege civili constitutum erat , vel contra ius divinum esse , vel Contra ius naturale . Deinde quamvis hujusmodi Principum leges naturalibus diuuat sve praescripta duersarentur, nullaeque proinde ipso sint iure, nullum tamen vel Oecumenicum Conciliam, non Pometifices , non Episcopi hoc unquam sibi arrogarunt. et eas contrariis rescinderent rescriptis , sed id ab ipsis Principibus exorarunt . Quod quidem a Photio Tyri Episcopo, Chalcedonensis Concilii Patribus, ac D. Gregorio Magno factum Iegbmus, qui nonnullas Principum leges , quas etsi divinis praeceptis, sacrisque canonibus alienas existimarent, nihilolacius nullis contrariis sustulere reser, lPtis, sed ab Imperatoribus, ac Principibus rescin dendas esse professi sunt. Optime namque Len tiebant , omnemo sibi abdicatum a Christo fuissi. dominatum , eosque ab uno iudicandos esse Deo

Quaest. de clandest. potes es ratio alia, ni est

matrim. Oportet enim eano forte viderim quod a Meems eiritim aliquam Ieros linis erviti eonfitutum erat vel co r

aritantes ab ariaua sotida -- tra jus. divinum esse , veetisne preficisci, nulla vero contra jus noturat .

97쪽

87 Reges, ac Principes , qui neminem praeter Deum ipsum superiorem habent in terris . Quod si vertentibus annis a sapientissimo huiusinodi veteris Ecclesiae instituto descivere Concilia, atque Pontifices , non inde tamen bene , riteque factum , aut Principum iuri derogatum fuisse conficiendum

est. Veritas namque immota manet , illamque non invida annorum series, non personarum patroci nia , non regionum privilegia , non Conciliorum decreta , non Pontificum rescripta immutare, ac perturbare possunt. Sed redeamus ad illud. v

de divertimus. Lex illa celebrandis, quae in Justinianeo eodice extat si sic se habet: eelebraudis inter eo obrinos matrimonii iacentia legis hujus salubritate indulta est , ut revocata priscissuris auctoritate, resin fise eaIumniarum fomentis , matrimonium inter eonsobrinos habeatur legitimum , sive ex duabus fratribus, siue ex duabus sororibus, Me ex fratre , et sorore nati, et ex matrimonio editi legitimi , et sisis patribus s.ccessores habeantur. Decretalis vero Epistola illa, quam Gregorius ad Augustinum Anglorum Episcopum scribit, quaque legem illam celebrandis abrogatam obtrudit personatus Episcopus, sic a

Gratiano refertur. Quaedam lex terrena in Ro

mana Republica permittit , ut sive fratris , et sororis , seu duorum sororum filius, et Jia misceantur, sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non poesse succrescere, et sacra DX

prohibet cognationis turpitudinem revelare . Unde nectile es, ut in quarta , vel in quinta genera tione fidelium licenter , sibi conjungantur . Legem celebrandis plane novam, falsam, et a Triboniano confictam, atque in codice repetitae prae

98쪽

Iectionis stippositam esse contendit maxima praeclarus eraditione Sirmolidus in eo, quem Vocat,

quaesis triplex, libello, ad quem, ne actum gamus , sapientem lectorem rejicimus . Decretalem vero illam Epistolam Gregorio pariter indignam , proindeque inter adulterinas ab Isidoro

Mercatore confictas epistolas recensendam putant Pluros emunctae naris viri . Et sane quomodo Pontifex ille , qui tantam Imperatoribus , ac Principibus reverentiam , atquc obsequi uiri exhibuit , ut eorum leges , quas vel divinis praeceptis contrarias existimaret , prorsus exeque retur, atque Publicaret, mox Protei in modum lanatatus cam Imperatoris legem , quae non a ldivinis, non naturalibus , non occlesiasticis institutis discreparet , contrariis rescriptis rescinde' vet, atque labefactaret. Quomodo legem , qua de agitur , in romana vigere repablica decretali

illa sancitur epistola. si ea in orientali solum Imperio, quod Arcadio obtigerat, vim habebat,

cum in occidentis partibus, quae Honorio obv Nerant, ea valeret ipsius Honorii constitutio, qua cavebatur, ut vetitae consobrinorum nuptiae solo

Principis rescripto impetrarentur Z i) Quid vero

tanto

Lebrandis si vera, ae sincera est quod, ut innuimus plures eruditissimi viri ne eant, solum auctorem habet Areadium , non H morium , quamvis utriusque Imper . toris nomen praeferat . Licet enim divitis Imperii partihus Areadio orientis. Is norio occidentis Imperium obtigisset, atque ab uno tam

tum Imperatore scripta lex

esset, tamen nomina eoristis tutionibus ab uno latis ex aequo instri bantur . Ira metiente istitur Arcadii, in oecidente Honorii constituti nes valuere; ille suas Constantinopoli, hic Ravennae dabat. Sic igitur lex illa cris raudis solum Arcadium auctorem habuit, atque aclorientem pertinuit'. Quit Honorius pet occidentem e

99쪽

tanto Pontifice indignius , quid intolerabilius . quid absurdius consobrinorum detestandi nuptias. et Principis legem eas Permittentem rejiciendi argumentum ab eo unice Petitum, quod ex tali cuniugio soboles non possit succrescere , nun- quidne 8 si prutus , si Marcellus , si Iulianus nullam ex consobrinis sobolem susceperunt. Nun. quid si Melimis initum cum consobrina sua Cluentia matrimonium subito divortio diremit . nunquid si Marcus Philosophus infelices ex Faustina consobrina liberos creavit colligi inde sis erit, ex consobris

norum conjugio sobolem non posse succrescere λ Quis

unquam ab eventa, qui a Plaribus emergere ea sis poterat , notanda existimavit λ At nonne Iacobus numerosam beatamque ex consobrinis printem genuit Z Nonne Sp. Ligustinus , ut complures alios faciam mitas, apud Livium gloriatur Quum primum in aetatem veri, pater mihi uxorem fratris sui suam dedit quae secum nihiι attulit ,

praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fio cunditatem , quanta vel in diti domo satis esset. Sex flii nobis duae sitae sunt i utraque jam nupta Filii Damor raras viriles habent, duo praetextati sint. Mi sinu certe , aliisque ration bus complures praestantes doctrina viri decret Iem huiusmodi epistolam veluti S. Gregorio indisgnam reprobarunt. Verum esto, omnis legi celebrandis et Gregorianae , qua lex illa exploditur, epistolae sides habeatur, diligenter quaero, num consentientibus , vel dissilientibus christianis

Prineipibus huiusnodi abrogata lex est. Si pris

Ille ann. os. eonstitutionem tulit si nuptiae ex reseripto

elantur, qua nonnisi ex re

scripto legitimas consobris norum nuptIas esse sanesviri quae quidem Honorii consuratio ad Italiam, homa que pertinuit.

100쪽

mum: inutile quod obiicitur , si alterum , inutilis abrogatio legis, quae nec divinis , nec naturalibus praeceptis adversa civilem duntaxat conventionem attingit. Quae quidem si serio animadvertisset personatus Episcopus , non adeo in salebra , turpique haesisset errore . Quod autem obiicitur Pontifices statuisse , inter raptorem, et raptam ratum matrimonium esse , quod civilibus legibus irritum decernitur , purum , putum que commentum est . Sed ipsum Pontificem Innocentium tertium hac de re disserentem audiamus si Rapta puella legitime contrahet cum raptore . Si prior dissensio postmodum transeat in consensim et quod ante dyplicuit , tandem incipiat placere, dummodo ad contrahendiam Deitimae fine personae . Innocentius in hac decretali epistola non iudicis, sed consultoris personam agit. Et sane civili cavetur lege ne contractum raptoremi inter, et raptam matrimonium Pro rato habeatur, Pontifex vero respondet , quod rapta puella legitime contrahet cum raptore, A prior dissensiop modum transeat in consensum , et quod ante displicuit, tandem incipiat placere . Non igitur Pontifex civilem adversus raptores legem reicit sed confirmat , atque declarat. At Pontifices ab omni infamiae nota eos, qui ad secunda properantes connubia civili lege afficiebantur , vindicarunt . Id quidem verum est , at suam Ponti- seiae hujusmodi constitutiones auctoritatem non a sacra Pontificum , sed a civili Principum p testate assensuque ducunt ipso pronunciante Iustiniano aὶ omnia enim merito nostra facimus, quia

t - Lib. s. deerem'. in. αὶ L. t f. sed neque Cod.

SEARCH

MENU NAVIGATION