장음표시 사용
31쪽
librorum argumenta proponat. StyIus tamen , ct plura sis. Illius genuinum opus demonstrant, unde ab eodem Auctore creditur sex prioribus superadditus . Non tamen probamus judicium Vossit, ct Casa u- boni; quorum alter scribit Optato non satis Originale peccatum perinspectum fuisse: iste vero ait vereri se, ne imprudenti S incauto haec exciderint, quae severioris examinis aerimoniam aegre sustineant. Nam constat optatum de actuali peccato verba secisse , utpote qui sermonem instituit de Traditoribus . Atque in libro quarto praeclare de originali peccato scripserat, quod propter illud omnis homo qui nasei-rur, quamvis de orsianis parentibus naseatur , sine spiritu immundo esse non possit. Est ergo Patrum cum Graecorum , tum Latinorum con cordissima traditio, quod primus homo, ut Prosper inquit in Cum .
cirruit, euncti simul Ingenitore cadente
Ex hujus quopue suae miseriar Originale demonstrari
peccatum. FAΜniam fuit Augustino ex morte , allisque cruciatibus quibus infantes plectuntur, originale peccatum adstruere e quod argumenti genus ne omnibus quidem Catholicis probatur , cum plures putent p tuisse Deum pro absoluto dominii sui jure hominem innocentem morti, ceterisque calamitatibus adjudicare . Ut in tamen habere illas Augustinianas rationes fide supposita , & facta hypothesi , quod Deus hominem rectum ac sanctum condiderit, vix aliquis denegat. Videamus ergo quale pondus in se vere habeant, ct num possint a Pelagianis eludi. PRO sITIo: Si We supposita fide , sive ah solute loquendo ex miseriis, quas modo patimur, probari potest originale peccatum . Demonstrata est prima pars superiori libro cap.xi ii. ubi ostendimu S mortem , ignorantiam, ct concupiscentiam non esse conditionem naturae , sed poenam peccati . Confirmatur nunc a. Canone Arauxicano,
justitiam Deo dare eonoluitur , qui mortem , qua est paena peccosi, sue peccato, quod est meritum mortis , ad nos transisse dieit. Idem docentPP. Africani in Sardiniam exules in lib. de Incarnat. & Grat. cap. I . Gelasius in Epist. ad Episcopos Piceni, Prosper contra Collatorem . cap. go, Scriptor Hypognosticon initio a. libri, Anselmus lib. a. de Incarnat. cap. a. & de Concepi. Virg. & Peccato Origin. cap. i 3. S alii apud Norisium in Uind. cap. III. l. 3. Probatur secunda pars. Vel enim nos statum pura naIara, non quiis Di ny et il
32쪽
Liber Decimustertius. Cap. III.
quidem absolute, & considerata potentia Dei, sed ex pura puta decentia, ct spectata Dei providentia , atque animae spiritualis natura credimus esse impossibilem ἰ aut consentire volumus iis, qui possibilem esse propugnant . Si arrideat sententia prior , Iiquet desectus tam corporales , quam spirituales, etsi ex necessitate materiae consequi videantur, co
fide νata divina providentia , ct dignitate superioris partis bumana nais tura , poenam esse peccati, ut alibi dictum est cum Angeli eo Doctore Thoma in iv. contra Gentiles cap. s I. Atque huc spectant verba Augustini ita Iulianum refellentis in opere postremo n. 8 l. libri l. Propter quid ergo affliguntur parvuli , si nullum habent omnino peccatum Z em omnipotens 9 justus Deus injustas paeuas a tot innocentibus prohibere που potuit Z Et n. i 3 s. Pudicium boo utique in parvulis injussum esset, si pee-eatum originale non esset. Uide S lib. IV. contra duas Epist. Pelagianorum cap. 4. lib. IV. contra Iul. cap. I 6. lib. M. Op. Impers. cap. II9. lib. VI. cap. 9. 27. & 36. Si vero magis placeat illorum sententia, qui statuunt natura pura possibilitatem: sunt adhuc Augustini argumenta ducta ex hujus vitae miseriis firmissima ac validissima , ct perperam quispiam niteretur illa elevare. Dato enim quod nullo supernaturali beneficio rationalem creaturam Deus exornasset, num credendum cst illam condidisse tot prementi hus calamitatibus ac miseriis obnoxiam Id quidem est mea sententia salsissimum. Principio in eo statu aut non adesset concupiscentia
antevertens rationem , aut certe non adeo pugnax & lacertosa, quam
nunc Adae posteri experiuntur captissantem in lege peccati, & turpissima quaeque inhiantem . Tantam enim libidinem neque pecora sentiunt, neque asini. Errat autem qui putat potuisse Deum , cujus erga hominem singularis est providentia, hunc creare deterioris, quam bruta sint, conditionis . optime ergo ex concupiscentia hac acerrima& hellicosa, locis nuper laudatis, evincit magnus Augustinus nasci homines sub Iege peccati; & sunt Augustiniana argumenta etiam non supposita elevatione hominis ad finem supernaturalem , quantum ad praesentes calamitates attinet, invictissima. Idem de ignorantia dicendum est. Cum enim creaturae omnes in finem suum providentissime dirigantur ἰ in eo farie statu , in quo nul Ia adesset macula originalis, saltem homo perciperet quid sibi foret agendum , & non esset ratio tali- hus tenebris obvoluta, quibus modo obcaecata plura ignorat ad se per tinentia , & saepenumero errat invita. Ex hac itaque tam spissa ac tenebricosa ignorantia insectam esse humanam naturam satis evidenter concluditur . Quid vero de vexatione daemonum, a quibus interdum ab ortu suo abripiuntur infantes , S multimodis excruciantur Z Annon redis Augustinus in ultimo opere lib. i. cap. 88. scribit ad ersus Iulianum Z stuando parvulum spiritus vexat immundus, animamque uas
ct corpus offligit, fouisauitatemque pervertit ι πonse uuimersi ejus,
33쪽
quam Deus instituit, natura turbatur nee invenitis omnino lauti ba-jus mali meritum nexantes originale peccatum. Demus praeterea potuisse mortem , ceterasque corpora Ies miserias absque culpa a supremo Domino immitti, quod nimis aegre sateor, si ad immortalis animae naturam, hominisque praestantiam animum mentemque converto : est nihilo secius homini mors tam horribilis , &quam frequenter immatura , se Ua , teterrima ἰ ut poenam esse peccati natura ipsa proclamet. Inter animalium scelus est ne ullus, qui ulu latibus, fletibusque vix in Iucem editus conqueratur, quemadmodum
muliebris partus Dispendia ergo , qua fascentes flendo testantur, c ait de parvulis Augustinus eodem libro n. ii 3. dieito, quo merito Iub ju- si mo ct omnipotentissimo judice eis, s nullum peccatum attrahant, is
rogentur . Haec etiam Gentiles philosophi naturali mentis acumine peris ceperunt . Nascentes quippe homines contemplati, videntes eX una parte nobilissimum omnium animal tot miseriis S aerumnis premi, ex alia autem sacris literis destituti, aut ipsam naturam tanquam novercam damnarunt, quod sit in homines magis, quam in bestias iniquior :aut opinati sunt ob peccata superioris vitae rationalem animam his calamitatibus subiici . Atque horum quoque Philo phorum placita demonstrant, optime ipsa naturali ratione probari impositum iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris ἰ quemadmodum S. Pater acute demonstrat sub finem libri quarti contra Iulianum . Itaque ex praesentibus animae, corporisque cruciatibus constat omnes homines peccati vinculo adstringi, quoniam vel non potuit servata lege providentiae ac justitiae Deus hominem condere miserum ac moritu rum ζ aut, si potuit, nunquam creasset subjeetum morti adeo nobis adversia atque infestae, neque tam gravi ae aerumnoso jugo prostratum.
Contra hane propositionem facit primo quod legimus de eaeeo nato cap. IX. Ioannis a. Neque bie pecca2it, nec parentes ejus: quem admodum ergo caecitas, ita calamitates reliquae absque ullo peccato immitti possunt hominibus . Deinde nonne Christus, qui peccatum non secit, neque maculam virginali ex utero traxit, ignominioste mortis supplicio affectus est Z Immaculata item Virgo , quam sine labe Originali conceptam totus sere Orbis veneratur, communi morte decessisse creditur, variosque cruciatus pertulisse. Non est ergo mors corruptae peccato originis argumentum .
Levissima haec sunt . Ac ad primum quidem de caeco nato responsum dedimus praecedenti libro cap. 4. Prop. i. ad 3. Potest & retorque ri argumentum verbis Augustini in iii. contra Iul. cap. 6. Neque enim de innumerabilibus parvulis, qui in animo ct in corpore cum tanta Gito-
34쪽
Liber Decimustertius. Cap. III. 3I
millarum larietate nascuntur, hoc dici potest, quod Dominus ait de iIlo , qui eaeus es natur, non propter peccatum ipsius , vel parentum
id este factum , sed ut manifestarentur opera Dei in illo . Multi quippe
nec sanantur omnino , sed eum eisdem vitiis , sive is qualibet aetate , sive in ius moriuntur infantia , cte. Ad a Iterum idem Augustinus resp. de Peccat. meritis lib. r. cap. 37. Dicet aliquis si haec natura pura noues, sed vitissa primordia, quia talis non est creatus Adam: cur ciriapus love excellentior , 9 eerte sine ullo peccato natur ex Virgine, tu hae tamen infirmitate atque aetate procreatus apparuit mis propositioni respondemus : dam propterea non talem creatam , quia nullius parentis praeedente peccato es ereatus in carne peccati . Nos ideo tales, quia illius praecedente peccato nati sumus in carne peceati . Christus ideo talis , quia ut de peccato condemnaret peccatum, natas es in similitudine carnis peccati . Neque enim poenae rationem habet, quod SalWator , ut chirographum nostrum assigeret cruci, nulla necessitate, sed electione voluntatis suae propter nimiam caritatem , qua dilexit nos , pati dignatus est . De virgine matre Romanorum Pontificum decretis
inhaerens , & repetens de originali labe , quod Augustinus lib. de nat.& Gratia cap. 36. scripsit de actualibus noxis , Propter honorem Domini nostri nullam prorsus eum de peccatis vitur habere volo quaestionem;
dico , licet pie credatur a peccato originis praeservata , genitam tam Pnesse ex carne vitiata & corrupta, ex qua mors corporalis consequitur; quamquam anima ex hujuS carnis consortio non fuerit singulari privilegio inquinata. Sunt autem bene multa, quae adversus peccati originalis transsu sonem ex ratione humana objieiuntur. Primum est, quod Diabolus foret conditor hominum : Neque enim a Deo bono potest produci contaminata natura . Sapit ergo cum Manichaeis quisquis nascentium Originem putat esse vitiatam. Nec satisfit hujusmodi argumentationi dicendo Deum utique bonam rectamque naturam instituisse, sed corrupta primi praevaricatione parentis, peccatum carnis propagine contrahi . Anima enim rationalis non propagatur , sed a Creatore corporita hi fico insectoque inseritur. Erit ergo ipsemet Deus huius caussa peccati . Reserenda sunt enim in ipsam caussam essicientem quae alicui rei ab origine primaque institutione conveniunt . Praeterquam quod eccur Deus rationalem animam corpori unit, si scit inde illam diaboli ancillam captivamque evasuram , & lege peccati adstringendam At huic argumento cap. lv. superioris libri satisfactum est. Verissima est responsio , originale peccatum non esse ex institutione Creatoris , sed ex praevaricatione primi parentis; laudandam esse adversus Manichaeos hominis creationem , sed comendandam etiam adversus Pelagianos Salvatoris gratiam ac redemptionem. Melius quippe Dei causia agitur, eum
35쪽
ribusque integra creatura, opitulatio Salvatoris inanitur: In qu It Augustinus de Nat. & Grat. cap.42. Vide & lib. I v. ad Bonifac. cap. 3. Di inximus etiam necessarium non esse, ut ad perdissicilem de animarum . origine quaestionem confugiamus. Et si creentur singulae a Deo , trahunt originalem maculam ex carne , sicut aqua in vitiato vase corrumpitur . Ea propter non est Deus caussa peccati, quoniam non ex creatione Dei es vitium , quod voluntario motu natura eo Iehu: sed etiam de vitiata per semetipsam natura Deus institutionem suam quidem suae
creatiosis exequitur ἰ inquit Epist. vi i. Sanctus Gelasius . Disposito autem corpore non debet Deus animorum creationem suspendere , quoniam , ut scribit Prosper ad i v. ob. Vincentii, Praevaricatio hominum duposita a saecuris creationis ordinem turbare non potuit. Deinde objiciebat Iulianus lib. i. ultimi contra Augustinum operis n. s9, & lib. II. n. 24. damnari in sententia Catholicorum nuptias , neque a Deo institutas fuisse et si aliquid unde damnabiles generantur secum habeant, & illarum usu corrupta propagetur natura . Addebat
lib. U. num. 2. para holam Evangelicam Matth. VI I. I7. a fructu arborem bonam aut malam dignosti. ct consequenter malam esse suapte natura generationem , concubitumque virilem , ex quo fructus carpitur
Et huic argumento cap. XO i. proximi libri obviam itum est. Nego itaque nuptias esse damnandas, cum non ad lihidinem & peccatum fuerint institutae, sed ad generationem , qua humana propagetur natura , inquinata sano & corrupta, sed non caussa nuptiarum, cum Iabes originaria in praevaricationem primi hominis sit reserenda . Nuis
pilae c inquit S. P. lib. a. de Nupt. cap. 26. num. 42. instituta sunt caussa generandi, non peeeandi: propter quod illa est a Domino benedictio
nuptiarum . Crescite, ct multiplicamini ct replete terram. Peccatum autem quod inde a nascentibus trabitur, non ad nuptias pertinet, sed ad malum, quod areidit bowinibus, quorum conjunstione funt nuptiae , Et Fulgentius in 1. de Uerit. Praed. Deus humauae naturae fecunditatis donam eontulit; libidinis vero malum non est creatura Dei , sed poena peccati. Proinde de immunditia nuptiarum mundur homo non nascitur, quia interveniente libidine semisatur . Petam libidinem suptialis honestas utiquo non amat, sed in nuptiis morca1is propagationis necessitas tolerat. Non sunt ergo damnandae nuptiae, quarum finis honus est , humanae videlicet naturae conserWatio & propagatio . Imo magnum asse inrunt ac laudabile bonum, honum scilicet usum concupiscentiae malae, qua abutuntur adulteri, & curam Ordinate filios procreandi. Quare Iaudandae ac celebrandae sunt, ut S. Pater demonstrat memorato loco , S lib. v I. contra Iul. cap. i8, necnon libri I. Op. Impers. n. &lib. V. cap. 23. Cumque caussa originalis peccati sit Adae transgressio ,
nuptiarum vero fructus procreatio siliorum; erit mala Auami voluntas,
36쪽
Liber Decimustertius. Cap. III.
non bona eonnubioriani institutio, malae arbori comparanda. Nihil proinde Oalet ad lytam quaestioπem similitudo tua Evavellas : quia M. sunt nuptiae eo se peccati, quod trabitur a Nascente, 9 expiatur in res, flente: sed voluntarium peccatum hominis primi origisalis es eausopeoe
th inquit magnus Augustinus laudato cap. 26. de Nuptiis lib. a. num. r. Ulterius argumentantur Pelagiani. Parentes baptizati peccatum oristinate non habent: Non ergo istud traducunt in posteros. Quo enim pacto fieri potest, ut illud probentur tradere parentes, quo carere ereduntur Ita Iulianus lib. VI. apud Augustinum cap. 7. num. i8. Resp. In baptizatis soluto reatu concupiscentiae, quae vinctos detinebat , ipsam ad agonem remanere; & per baptismum evacuari ea
nem peccati, non ut is ipsa vivente carve concupiscentia tangsterso ct innata repente absumatur θ ποπ sit: sed ne obsit mortuo, qtia inerat
nato : Ita Augustinus de Peccat. meritis lib. I. cap. ult. & lib. II. cap.4. Porro haec concupiscentia ex peccato nata , & ad peccatum inelinans' est originalis peccati quasi rheda atque vehiculum . Igitur nego conse quentiam . Quamvis enim gratia regeneratis carnalis concupiscentia repugnans legi mentis remissa sit, S in peccatum non reputetur , neque noeeat aliquid, nisi ejus motibus in illicita consentiatur : attamen Pr
Ier eorum, quia non per spiritalem , sed per carnalem eouevisentiam seminatur, velut ex illa oliva quidam nobi generis Oleaster, fie isdereatum nascendo trahit, ut nisi renascendo Merari ab illa pse non possit: inquit ipsemet Augustinus lib. I i. de Nupt. cap. 34. Ad exemplum
oleastri, qui exoritur e bacca ct semine oleae, addit in vi. eontra Iulianum cap. 7. num. I 8. alterum ex filiis circumcisorum, qui praeputiati gignuntur, trahuntque ex patris semine quod non reperitur in patre : ac supra cap. 6. n. I 6. aliud attulerat ex Filiis Fundani Rhetoris Carthaginensis, qui cum accidenti vitio Iustus esset, Iustum filium procreavit; quo exemplo evertitur c inquit illa tua sententia, qua dicis naturalia per accidens non converti : aecideus quippe fuit in patre, quo factum es in filio naturale . Naturale autem possumus hoc modo appellare originale peccatum , quatenus insitum est propagatione naturae, quamquam naturale non est, ipsius naturae substantia , atque institutione spectata . Fundano autem aIter filius duobus oculis de tu.seo natus est, quod & passim evenire conspicimus: idque evertit alis teram Pelagianorum sententiam , qua dicunt, Parentes in filios ea . qua non habent, non posse transfundere. Insuper arguunt apud Augustinum lib. III. de Peccator. meritis cap. 2. Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo & Christi justitia etiam non credentibus prodest. Hoc falsum est. Itauue &illud. V Resb. cum Augustino ibidem, quod sicut eorum, per quos par
37쪽
propria nondum habere potuerunt; sic eorum , per quor nascuntur , ω-ro pereati trajicit in eos noxam , quam Nondum vita propria contrax
rutit . Etsicut eos vitae piritus in Christo regenerat fideles, Ila eos eor-ptis mortis in Adam genuerat peccatores. Ius enim carnalis generatio les, Me piritalis , cte. Quamobrem nego minorem , ct argumentaἀtionem in I 'elagianos retorqueo . In spirituali enim generatione necessaria non est propria actualis fides in parvulis, ut per Iavacrum baptismatis constituantur sancti, ac regni coelorum haeredes . Pari ergo iure non requiritur actualis ac propriae voluntatis transgressio, ut in camnali generatione per originem ex Adam filii irae, mortisque nascantur. Adhuc objiciunt. Non est peccatum nisi voluntarium: Peccatum originale infantulis voluntarium non est: Igitur nullum est in parvulis peccatum Originis. Respondetur , eodem modo quodlibet peccatum voluntarium esse, quo peccatum est . Actuale peccatum est voluntarium propria VoIuntate: Originale voluntarium est origincliter , videlicet comparate ad primum hominem , a quo sumus per carnis propagationem progeniti.
Potest autem c inquit Augustinus lib. 2. Operis Impers. cap. CXI. 3 ct hoc resse diei de eodem genere esse , si ad originem referatur , quia 'fum ex primi hominis voluntate manavit, quando illius peccatuin intravitis mundum , ct per omnes bomines pertransiit. Et lib. i v. cap. 9o. Ad me pereati genus ex libera voluntate perventum est, nou ejus propria qui nascitur ; sed ejus, in quo omnes originaliter fuerunt, quando cominmunem naturam mala voluntate vitiavit. Distinguo itaque minorem rPeccatum originale non est voluntarium parvulis actualiter & voluntate propria, concedo: originaliter & voluntate Adae, qui communem naturam infecit, nego. Persistunt haeretici: Si peccatum originale ex libera protoparentis voluntate contrahitur, apud quem impollutam innocentiam scelus gravavit externum Ouomodo Deus , qui adeo est misericors, ut propria unicuique confitenti peccata dimittat, est tam crudelis , ut innocenti impingat aliena ὶ At respondet Augustinus lib. I. Oper. Impers. cap. LV. Pelagianos potius Deum facere iniquum atque injustum ς nam cum videant gravi jugo miseriae parvulos premi, contendentes nullum eos hahere peccatum , accusant Deum si a iguntur immeriti, & redarguunt Ecclesiam , si exumantur a jure diabolicae potestatis alieni. Et cap. 46. negat peccatum originale non esse singulis proprium , ita Iulianum urgens : Peccatis, inquis , alienis non utique perire debuerunt . Aliena sunt, sed paterna sunt, ac per hoe jure seminationis , atque germinationis nostra sunt. Sunt ergo etiam parvuli proprio obnoxii peccato, non secundum vitae suae proprietatem, sed fecundum communem generis humani originem, inquit idem Augustinus lib. xvi. de Civit. Dei cap. et . Quisquis haec non satis percipit, arcana enim
38쪽
Liber Decimustertius. Cap. III. 3 s
sunt obscurissima, audiat Apostolum de Adamo dicentem: Is quo omnes peccaverunt.
At, inquies iterum , cum Omne peccatum sit aliquo modo voluntarium ς voluntarium autem ab intrinseco principio efficiatur; quomodo Adae voIuntas parvulis externa , tantoque dissita intervallo , caussa
est ob quam praevaricatores singuli reputentur ὶ Rursus : Si νera est de finitio peccati , quae vulgo circumfertur, TR dicZum , factum, auteonevitam adversus is em Dei, dic quaeso, cur peccatum est in paria vulis nondum ad agenda, vel appetenda illicita idoneis . Item di Si nemo damnatur ob invincibilem ignorantiam , quam habet in se, eo quod non sit ei voluntaria , ct nemo ob aliorum malefacta apud rectissimum iudieem plectitur; quare ob Adae inobedientiam erit misiera posteritasPuniendar
Tenenda est superior reguIa, quod eodem modo voluntarium peccatum est, quo est peccatum . Ad culpam persona requiritur voluntas persona : ad culpam vero naturae, nou requiritur nisi voluntas in natura illa, inquit S. Thomas in a. dist. 3 o. quaest. 2. art. 2. Ea ergo,
quae praedicta sunt, in solis actualibus peccatis actum personae voluntarium demonstrant. Dum quaestio de originali instituitur , sat est, quod fuerit voluntarium originaliter. Hoc pacto non est externum , ut diximus, nec malefactum alienum , sed hominum universolum . Est etiam factum & concupitum, quatenus ex primi hominis voluntate
objicies adhue : Per quid hoc peccatum invenitur in parvulo Certe non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat ille qui condidit: per quas ergo rimas peccatum istud ingreditur Equidem dicendum est, aut illum peccasse qui genuit, aut illum qui
condidit, aut istum qui natus est: ex quibus unum insanum est, aliud Manichaeum, aliud supra Manichaeos . Ita Iulianus libro I i. posterioris Respons cap. 24. & 28. Respondet S. Pater ibidem S lib. III . prioris operis cap. 24. num. S6. R imam quaeris inter tot innocentiae praesidia, qua potuerit iu-troire peccatum; eum tibi ostendat e o totai paulus nos rimam , sed apertissimam juvuam dicens: Per unum hominem peceatum iureavit immundum , ct per peeeatum mors . Introivit itaque peccatum per Adam,
qui communem naturam vitiavit: quod non est insanum , non enim damnantur nuptiae, ut frontem perfricans obganuit Iulianus; nec Manichaeum , cum non sit origo vitiata ex institutione Creatoris, aut liuis mana natura per se , ct subitantialiter mala .
Ultimo arguebat Iulianus doctrinam Catholicorum de Corruptione naturae ad persectionis desperationem inducere, cum incredibile sit, quod ingenerata vitia possint consumi. Sed respondetur quod ideo Sal-Vatori S gratia creditur necessaria, ut vitium inolitum austratur ρer
39쪽
eius virtutem , qui ex origine vitiatam mutare potes, O sanare rata ram , ait S. P. Augustinus initio a. libri contra Iulianum.
Originale peceatum eontrahi etiam a filiis Baptizatorum.
E Set ergo Catholiea fides etiam in Sanctorum filios originale pecea
tum transire , ut supra adversus Pe Iagianos disputatum est. Non enim fideles generant in quantum sunt filii Deir sed quemadmodum ex olea gignitur oleaster, atque ex tritico mundo frumentum cum paleis, ita generantur a sanctificatis coniugibus filii tradi. Incidunt tamen in Pelagianam haeresim Novatores et quorum tenent aliqui filios regeneratorum ad haereditatem novi scederis pertinere, & solum tingi baptismatis lavacro , ut tanqua in membra in unum Ecclesiae corpus coaptentur . Ita sentire videtur Calvinus lib. 1 v. Institui. cap. r6. n. 24. & in Antid. Conc. Trid. Zuvinglius in lib. de baptismo, Sc Bucerus in cap. 3. Mat. Eadem est sententia Theodori Berae , qui Comm. in cap. 7. EPist. I. ad Corinth. traducem sanctificationis & gratiae ex Parentibus in filios pro . Pugnat. De hac haeresi, quoniam praecedentibus momentis omnibus profligatur, dicam perbrevi. PROUsITIO . Etiam ad filios Fidelium peccatum originaIe pertransit.
Etenim Scripturarum testimonia producta cap. t, ct secundo universalia sunt, Omnesque Adae posteros stata , ordinataque lege comprehendunt . Dixi autem ordinata lege, ne quis me existimet erga pu rissimam Dei Matrem iniquum , quasi piam , vulgatamque de singulari ejus praeservatione sententiam velim adversus se ita Pontificum controvertere. Deinde: Erat David fidelibus & circumcisis parentibus procreatus ς & nihilominus in iniquitatibus, inquit, conreptus sum ἔusiis plurali numero, non Hebraeorum consuetudine , ut visum P. Simon net Τract. v. disp. v. art. 4, cum in Hebraeo potius singulare no men occurrat et sed quoniam in uno Adae delicto plurima continentur . Ad haec Apostolus ex Hebraeorum genere , & ex trihu Benjamin , scri bit de seipso ad Ephesios eap. 11. I. Eramus natura filii irae , sic ct ceteri. Praeterea ex Haereticorum confessione filii Sanctorum baptizandi sunt. At quicunque baptietatur , in Christi mortem , ct in remissionem peccatorum haptigari, superius prohatum est. Rursus ob manifestam Christi assertionem Ioan. δε i. 3. Nisi quis renatus fuerit, θ - ,
fatebantur Polagiani infantes non regeneratos haptismate a regno cin lorum excludi. Sunt ergo Novatores Pelagianis deteriores ac magis,m.gisque improbi, si aliquos non baptigatos ad novi foederis haereditatem
40쪽
Liber Decimustertius. Cap. IV. 37
tem astiscunt. Item Ecclesiastica consuetudine etiam pueri fidelium ante regenerationis Ia Macrum exorci Zantur: igitur & isti daemonis mancipia nastuntur. Amplius: Ex opinione Calvini haptirantur Christianorum filii, ut fiant Ecclesiae membra. Nisi ergo baptizentur , non pertinent ad corpus Christi, nec in coelis cum capite regnare poterunt. Postre reo tradunt Patres, singulis necessarium esse baptismum propter contagium mortis antiquae, ut in Epistola ad Fidum Ioquitur Cyprianus. Vide BeIIarminum de Baptismo cap. 4. R De Amissi. Gratiae lib. IV. cap. 14. Definita est haec propositio a Tridentina Synodo sessione V. can. 4, ae per scripta primum ab Augustino lib. III. de Peccator. meritis cap. XLI.
num. 2l, ubi hare habet: Nee parvuli de quibuslibetfaudiis, justisque procreati originalis peeeati reatu absolvuntur, nisi in ciristi fuerint baptizari. Et de peccato originali cap. XL. num. 4s. Regeneratus quippe non regenerat filios earnis, sed generat: ae per boe in eos non quod regeneratus , sed quod generatus es , trajisit. Meteitar sive reus infidelis , sive absolutus sidens ron regenerat absolutos uterque ,sed reor, quomodo non solum oleastri, sed etiam ouae femina, non oleas generant, sed oleastros. Ita docet etiam lib. I. de serm. Domini in monte cap. I 6. lib. vi I. contra Iul. cap. I. aliisque in locis compluribus. Opp. I. Apost. ad Hebr. Ura. 9. scribit Levi, dum in Iumbis Abraham erat, decimatum quidem este, at postea natum decimas ac-eepisse . Ita ergo filii promissionis, qui in se more protoparentis praevaricatores reputati sunt, a genitore fideli actu procreati censendi erunt ab antiquo reatu soluti.
Resp. nego conseq. Non enim propterea LevI postea non fuit deeia matus , qua jam fuerat deeimatus in lumbis eAbrahae, sed quia ste omdinatus es honore Saeerdotii, ut acciperet decimas, non praberet, alioquin nec ceteri fratres ejus decimarentur, quia ct ipsi in lumbis Abrahae a Melabiferieb jam fuerant decimati. Ita Augustinus lib. ii. de Peccator. meritis cap. 2 s. num. 30. Et quidem Apostolum de Sacerdotii dignitate eo loco sermonem instituisse, ut comparatione Levitici ostenderet quantum praecellat Sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech eoquod is decimas accepit a Levi, res est per se manifesta. opp. 2. At idem Apostolus ad Rom. xi. i 6. ait: Duod si deliba
eis fansita es, ct massa: ct si radix sancta, ct rami.
Resp. alloqui Apostolum Christi fideles vocatos e Gentibus, ne se a Iudaeis ad Christum conversis segregarent. Aspernabantur enim illi ex circumcisione fideles , quod hi olim legis ritibus addicti fuerint; & reprobatis Istaelitis, quasi ramis fractis, Christo Centes insitae suerint
Hos ergo ad fraternitatem revocans utitur PauIus duplici comparatione Prior est ex oblatione primitiarum, de qua Deuteron. XVI II. 4. RNXVI. 3. Oblatis enim primitiis, cunctis frugibus vesti licebat: atque
ita regeneratione per baptismum facta, debent Iudaei simul & Gentiles