Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

De Theologicis Diseiplinis

Per solam autem concupiscentiam non eonstitui originariae eulpae naturam ἰ sed hujus formam, atque id, cujus caussa reos innectit. trahitque ad condemnationem , esse illius reatum, ac privationem sanctitatis, & originalis justitiae, iam comprobatum est D. Thomae, Se Doctoris Seraphici auctoritate. Hinc Beatus Anselmus lib. de Concepta virg. cap. 26, ait e me peceatum , quod originale dicitur, aliud ἐπ-

euigere nequeo in ipsis infantibus , nis ipsam , quam supra posui, fa-Fiam per inobedientiam ema in stitiae debitae nuditatem , per quam fmnes filii sunt irae . Accedit & Theologica ratio . Primo quoniam

originale peccatum est macula, est iniustitia, est mors animae, quibus etiam charaeteribus exprimitur a Tridentino; mors vero est earentia vitae, & injustitia & macula est privatio sanctitatis ac pulchritudinis. Praeter haec in haptismo exornatur anima habituali caritate , per quam tollitur quicquid est vere ac proprie peccatum e non tollitur autem con eupiscentia , sed remanet ad agonem ς ideoque haec non est ipsa ratio firmatis, ex qua reatus culpae conflatur . Est denique peccatum origi uis habituale, in quo praeter animi languorem necesse est admittere privationem justitiae; istam ergo formaliter eonstituere originarium pec- tum, majori numero Theologorum nos pariter assentimur .

I x FELLUNTUR OBIECTIONE s.

opp. r. Per baptissimum tollitur quicquid est vere &proprie me-catum . At concuplicentia remanet in renatis . Itaque concupiscentia vere S proprie peccatum non est. Insuper; Si concupiscentia originalis peccati essentiam constituit, consequitur in renatis remanere originarium peccatum quantum ad essentiam , quod Gregorius de Arimino fateri coactus est , scribens laudata disti iact. xxx. art. 4. ori insis pce ratum tollitur quavium ad reatum, non tollitur quantum ad GF utiam . Quod aperte est contra Tridentinum definiens in regeneratis nihil dam in nationis manere . Rursus sequitur concupiscentiam esse peccatum per seipsam S suapte natura, ut commenti sunt haeretici abutentes Ap stolicis verbis ad Rom. vi i. Iam non exo operor , sed quod habitat in me peccatum: cum tamen ex eodem Tridentino concupiscentia renato Tum hoc tantum sensu appelletur peccatum , quia ex peccato est, Se ad peccatum inclinat. Ad argumentum resp. concessa ma. dist. min. Concupiscentia remanet in renatis actu, conc. reatu, nego. Ita Augustinus stupra . Sol- itur autem in haptismate a reatu, quoniam per gratiam sanctificantem tollitur ab anima aversio habitualis a Deo, in qua aversione macula deformalis ratio peccati sita est , & per caritatem , quae in corde baptizatorum diffunditur, anima Deo conjungitur, atque ita a captivitate daemonis liberatur . Rem et tamen ad tu, quoniata manet adhuc mala

52쪽

Liber Decimustertius. Cap. V. 4s

affectio, ac perturbatio facultatum animae, quae licet non sit mors spiritualis, est tamen quasi animi languor, & mala animi valetudo . Ipsa soluta reatus vineulo , quo illam Diabolus animam detinebat, ct interia elusione destructa, qua hominem a suo Creatore separabat, manet iis

certamine, cte. ait Aug. lib. I. de peccat. mer. cap. ultimo. Distinis guenda eadem ratione consequens propositio: Non est igitur concupiscentia vere , proprieque peccatum in Renatis, in quihus evacuatur

per baptismum caro peccati, ut Augustinus ibidem Ioquitur , & Tridentinum decernit, cone. Non est peccatum in nondum regeneratis, quos reos innectit, & nondum interclusione destructa, ob quam homo separatur a Creatore , reatu, macula, & habituali aversione a bono incommutabili dehonestat, nego. Ita ad priorem confirmationem nego sequelam; non enim remanet essentia peccati in concupiscentia quando ab ea separatur reatus, & macula, quae est peccati formalis ratio, etsi concupiscentia tanquam materiale quoddam idem peccatum constituat ;quemadmodum ablata figura & elaborata dispositione partium non manet statua remanente ligno veI Iapide, & separata anima omnino mortuum est animal , etiamsi maneat adhuc cadaver . Haec est opinio Gregorii Ariminensis . Oui post ea verbar origia nati peccatum tollitur quantum ad reatum, non tollitur quantam ad effentiam, sese Augustini verbis aperte explicat, quod post baptismum remanet vitium illud , sive qualitas, quae dicitur concupiscibilitas , &quae ante baptismum erat originale peccatum , in renatis, qui remisisonem Omnium peccatorum accipiunt, peccatum non est, ita ut recta S. P. de concupiscentia scribat libro a. de Grat. Ch. cap. 38. post remi Gsonem peccatorum non nocere, nisi quis ea male utatur, & mox, ω- esset, inquit Augustinus , istu earnis eoncupiscentia etiam tantummodo

quod inesset, ni peceatorum remissio se prodesses, ut qua in eis es, o

nato , ct reuato, uato quidem or inesse , ct obesse , renato autem inesse quidem, sed non obesse possis. Ouo testimonio recitato Ariminensis ait: TR igitur in baptizato originalis eoueviseentia, sed ipsa non est in eo peccatum; ac per hoe proprie loquendo de peccato , scilicet culpa, neia

ipse baptizatus babet originale pereatum . Gregorius ergo scribens r manere peccatum originale quantum ad essentiam, non de culpa, neque de rassione formali peccati locutus est, sed de parte materiali , ut hominem appellamus cadaver exanime . Immerito itaque Nicolaum L 'Herminier Tom. vi. de Peccatis pag. I98. scribit, Gregorium nostrum tenere opinionem , quae proxime accedit ad Haereticorum doctrinam, cum is nec latum unguem ab Augustino discedat. Nos tamen castigatius loquentes, ne in haec sinistra judicia incidamus, negavimus remanere in haptigatis essentiam peccati, quoniam nullum peccatum est, ubi solvitur reatus, & macula abstergitur .

Ex his liquet toto coelo Augustinianam doctrinam distare ab haereari. III. G Luthe-Digiti od by Corale

53쪽

so De Τheologicis Disciplinis

Lutheranorum S Calvinistarum . Hi enim opinantur concupistentiam esse formaliter peccatum originale , ideoque istud remanere in renatis . Augustinus contra distinguit concupistentiam in regeneratis ab ea , quae

in ceteris invenitur. In regeneratis, inquit, concupistentia voeatur

peccatum, non utique quia peccatum es, sed quia peccato facta esti fie beatur , sicut scriptura mavus cHUque dicitur , quod manus eam δε- eerit. Ita lib. i. contra duas Epist. Pelag. cap. I 3. Et ini. de Nuptiis cap. 23. Nam ipsa quidem concupiscentia jam non es peceatum in regeneratis , quando illi ad illicita opera non consentitur, sed modo quodam loquendi peccatum vocatur, quod peccato facta es, ct peccatum is ,s Oiserit , faeit , cte. En Augustini cum Tridentino persemssima

verborum , ac sententiarum consonantia . Quo ergo iure Uasquesus p. a. disp. Iga. c. I. scribere ausus est de Augustini sententia: Favere

videtur errori eorumdem , qui riserunt originale texi , ct non tolli, radi, sed non eradicari Sed indulgendum est viri hujus ingenio , maxime quod postea honorificentius de ipsomet Augustiniano dogmate Io-quitur . At de concupistentia ante haptismum aliter ost disturrendum . Nondum enim remissone peccatorum accepta reatui, S culpae substernitur , non praecise quia concupistentia est, sed quia connectitur habituali aversioni a Deo , a qua per gratiam regenerationis secernitur . Quare etiam hoc titulo in renatis appellatur peccatum , quod jam peccatum quasi materia constitueret, ut cadaver dicitur homo, quoniam

antea , cum anima aderat, homo erat.

Dices : Si concupistentia peccato facta est, quo jure ipsa peccatum constituit Rursus fieri quidem potest, ut praetereunte actu maneat reatusς nam post immolationem factam idolis haeret animae steteris reatus S macula e sed non est eadem contrariorum ratio; etenim fieri non potest, ut deleatur idololatriae reatus, ct maneat actus sacrilegae immolationis. Resp. ad primum concupistentiam esse simul poenam peccati, peccatum , Sc caussam : paruam peccati comparate ad praevaricationem

Adami; peccatum quando nondum soluta est a reatu , & mentem ha-hituali aversione, suo , ut Augustinus loquitur, interclusione a Deo separat: Peccati vero eausiam , dum consentientem trahit ad illicita . Ita habituale peccatum , quod nihil est aliud quam affectionalis qualitas ad malum illiciens cum privatione justitiae , est poena actualis peccati: est peccatum , S quidem proprium , dum reatu, S carentia caritatis habitualis animam dividit a Creatore: est poena peccati, quatenus etiam post ab Llutionem ac remissionem ad inhonesta pellicit S inclinat. Supra exemplum vinolcntiae, & stortationis allatum est. Atque ex his eliditur altera oppositio, quae est Juliani lib. vi. cap. VI II. n. I9. nam oblatio Ecta idolis est actuale peccatum , cujus materialis pars est actus, qui praeterit: peccatum vero originarium est habituale, cuius materia

54쪽

Liber Decimustertius. Cap. V. s I

esi actus habitudine , & prava assectione permanens. me desuer eis idolis oblata cinquit ibidem Augustinus verissime dieis r altas est enim qui opere ipso peragitur, di non erit, ct sit iterum fit, alterum fit. Impietas vera 'fa , quo bαc fiunt, tamdiu manet, δεπec idolis resaucie. tur eredatur in Deum . Molis itaque faerificatum fatium est transient. non vitium maneus. Nullo modo igitur simile es quod pro simili ponendum putasti. Nullo modo, inquam, simile es sacrificium transiens manenti eouvissentiae. Ita Augustinus solvit argumentationem Iuliani,& dicta confirmat. Opp. a. originale peccatum in omnibus idem est: concupiscentia

vero in uno, quam sit in alio, vehementior . Rursus in anima ante baptismum a corpore separata universa , quae ad originariam culpam attinent, perseverant: at concupiscentia locum non habet. E contra in pura natura afforet absque ulla labe peccati ipsa concupiscentia . Ex hac itaque originalis culpa nequaquam conflatur . Resp. haec minima esse. Etenim concupiscentia non est aequalis in . omnibus, si accipiatur pro motu , qui rationi ad Uersatur : sed hic motus , ut ostendimus superiori libro ex Augustino , non es eoncupiseeu-tia, sed acrus ejus. Verum concupiscentia, quae est perturbatio vi iarium animae Bluto vinculo originalis justitiae , etsi pro affectione subiecti non eodem pacto motus excitet, ut inquit S. Thomas I. a. q. 82. art. q. in omnibus est aequalis . Vel respondetur originale peccatum idem esse in omnibus quantum spectat ad maculam , & pri ationem sanctitatis, non quantum attinet ad illud, quod huic privationi substernitur. In anima vero separata, licet non sit libido carnis , quam concupiscentiam dicimus titulo quodam peculiari, esse potest inordinatio saeuitatum rationabilium, nempe voluntatis ac intellectus, atque pugnata utriusque. Atque in hac inordinatione , quae animum carni alligatum deprimit, & ad illicita trahit, nos concupiscentiam statuimus . Haec in statu naturae, quam puram vocant, aut non esset, aut subjiceretur rationi, aut saltem non esset ex voluntaria praevaricatione primi hominis. Nunc vero & est, & pugnax est, & mala est. Opp. ultimo. Si reatus concupiscentiae, in quo macula originarii peccati a nobis conitituta est, foret ipsa privatio originalis justitiae, duo gravissima sequerentur absurda. Primum, quod per baptismum non tolleretur peccatum , quoniam nulli restituitur originalis integritas : alterum, quod per peccatum actuale baptizati iterum originarium contraherent, quia iterum sanctitatis & justitiae jacturam faciunt .

Resp. neutrum ex nostra sententia deduci. Non primum : nam

iustitia originalis plura quidem dona complectebatur, sed quod hominem reddebat justum , Deoque gratum erat caritas habitualis & gratia sanctificans. Hujus doni privatio hominem a Deo avertit, & pec-G a catorem

55쪽

sa De Theologicis Disciplinis

eatorem constituit. Tollitur ergo Per baptismum peccatum originale, quoniam consepultis in Christo evacuatur caro peccati, infundjtur caritas habitualis , anima in Deum convertitur, S redditur justitia . prior , non quantum ad reliquas dotes , sed quantum ad primam , ae maximam, gratiam videlicet sanctificantem . Est enini macula originalis peccati privatio justitiae originali S , non adaequa te acceptae, sed ratione essectus primarii, nimirum ut importat unitionem animae cum Deci , S habitualem voluntatis in eum conversionem . Nec sequitur iterum per actuale peccatum baptizatos in originarium dilabi: si quidem privatio iustitiae in actuali peccato contrahitur propria personae peccantis vo-Iuntate , ideoque illam innectit reatu peccati aetualis . At in peccato originali istiusmodi sanctitatis priWatio contrahitur ob praevaricationem Adami, neque nobis voluntaria est, nisi duntaxat originaliter . Est ergo privatio sanctificantis gratiae peccatum originarium , quatenus con trahitur origine; S peccatum actuale, quatenus contrahitur actuali hominis , ratione propria utentis, voluntate .

Luomodo peccatum originale sit ex Adam derisatum iu poser I.

Noeus, quem selvendum sustipimus , implexus est, atque expeditu dissicilis . Comparat invictissimus Fidei Athleta Augustinus

Adae posteros noxa obstrictos originaria , atque in communem miserrimamque ah um dejectos, Epistola ad Magnum Hieronymum 29. nunc I 6 , cuidam, qui cum ruisset in puteum , & jam aquarum gurgite mergeretur , percunsumti qtu factum esset, ut in fundum delaberetur, Obsecro, respondit, taxita quomodo bim me Iiberes; non quomodo huc ceciderim quaeras. Objicienti autem Iuliano quomodo pueri, in quibus nullus propriae voluntatis usus est, possint reatum culpae contrahere, occurrit S. P. v. libro cap. 3. ut utrumque , c anima scilicet & caro vitiatum ex homine trabitur , aut alterum is altero tanquam in vitiato vase corrumpitur , ubi oreulta justitia divinae legis ineluditur . Duid autem horum sit veram, libentius di Do , quam dico , ne audeam docere quod nescio. Cum ergo prior ratio innixa animorum propagini nequeat absque inconsiderata temeritate praeserri, ut monui capite quarto praecedentis libri, illamque Theologi serme omnes exuerint, reliquum est, ut rationem aliam a Sancto Parente traditam complectamur . Ex carne ergo seminatrice concupiscentia propagata anima inficitur ἔ ct ideo originaria labes in omnes perWadit, quod haec jam polluta , & vitiata caro seminaliter in lumbis Adae praeexstiterit, atque his voluntaria prae

56쪽

Liber Decimustertius. Cap. VI.

varicatione communem naturam corruperit. Atque ita originaria macula singulorum hominum propria est, singulisque originaliter voluntaria. Quamquam Uero haec est Augustini absque ulla ambiguitate doctrina: visum est scholasticis plurimis novam rationem inire : quam Sc Augustino probatam permulti, frustra tamen , ac fallaciter arbitrantur . Nam inquiunt Adamo , qui universorum hominum erat morale caput, ceterorum voluntates fuisse alligatas a Deo , pactione quadam , S conventu, ut posteri justitiam, si staret, culpam vero, si caderet, participarent iure quodam haereditario . Hoc nempe modo dum Patres ac Magistratuum Rectores sese voto aliquo obstringunt, eodem vinculo cives omnes tenentur, etiam in posterum nascituri. Ea caussa qui semel disceptationem instituimus, bene Sc naviter oportet esse litigiosos. PROUsITIO : Contrahitur originalis noxa propagatione naturae , eo quod concupiscentia & libidine seminetur corpus , cui lege providentiae anima a Deo inseritur, unde haec carnis consortio vitiatur : & quoniam corpus praecontinebatur in lumbis Adae , is communem naturam insecit, ita , ut originarium peccatum sit ob hanc praecontinentiam singulis proprium , ct originaliter voluntarium, non quod voluntate Snostrae moraIiter continerentur in Adam, aut cum eo Deus conditionem aliquam , vel pactum inierit. Dicimus primo noxam originariam contrahi propagatione naturae. Quod probatur primo definitione Tridentini se T6. cap. q. Revera homines , nisi ex semine Adae propagati nascerentur, non uaferentur injusti; cum ea propagatione per ipsum dum eoncipiuntur propriuis lxjustitiais

contrahant, cte. Deinde auctoritate Augustini, qui lib.m.de peccatorum meritis cap. 8. ait peccatum originale Omnibus proprium esse earnali generatione, & lib. VI .contra Iulian .cap. I a. contagione propagatiouis. Idem docet S. Thomas I. 2. q. 8 I. art. I. Precatum orstiuale non est peces-ςum hujus personae, nisi quatenus hine persova recipit vaturam a primo purente, unde cor voeatur peccatum natura, seeundum illud Ephes a. Eramus natura filii irae. Praeterea dicimus, iccirco transfundi per generationem hoc peceatum , quod haec generatio peragatur seminatrice concupiscentia . Id vero demonstratur primum ex verbis Iobi x i V. 4. Duis potes facere mundum de immundo eoneeptum semine 3 Quae ita explicat Innoc. III. in Psalmum L. v. . Ex seminibus 'datis, ct corruptis eoucipitur eorpus corruptum pariter ct faedatum, cui anima tundem infusa eorrumpitur 9 faedatur, uon ab integritate ct munditia quam tabuit, sed ab ea quam haberet, si non uniretur faedato tarpori oe' corrupto, quoniam Oereando infunditur . ct infundendo creatur. Deinde probatur ex Augustino , qui lita l. de Nupt. S concupisc. cap. 23. ait: Haec concapiascentia , qu bis SMramento regenerationis expiatur , profecto peccati

vinculam generaIioue trajicis tu poserol. Item lib. II. de peccat. me-Disiligod by Corale

57쪽

s De Τheologicis Disciplinis

ritis cap. 27. & 28. docet etiam filios procreatos a parentibus baptiza tis nasci obnoxios peccato, quia gignuntur , ex illa manente concupiscentiae vetustate . Atque eodem libro cap. 2 S., nec non lib. V. contra Iul. cap. I s, postrem i operis lib. IV. cap. log., ct serm. I 28. de temp. cap. I. docet, ideo Christum nullo obnoxium suissh peccato , quoniam, cum virili non sit conceptus ex semine , liber fuit a nexu seminatricis eoneupiscentiae. Satis autem constat, Augustinum non solum asserere concupiscentiam esse signum naturae corruptae , ut Haberi, aliique recentiores perperam reponunt: sed expressu scribit per illam trajici peecati vinculum , illam nondum regeneratos innemre culpae reatu , propter illam , qui per illam nascuntur , peccatores constituiς ut liquet ex locis nuper, & praecedenti capite allatis, ex cap. i. priori S libri de Nuptiis, atque ex libris aliis, maxime adversus Iulianum . Accedit S. Thomas , qui l. a. q. Lxxxi i. art. 4. ad 3. Libido , inquit, transmittit peccatum originale in prolem. Vide & Magistrum dist. xxxi .

num. 8.Asserimus tertio animam contrahere peccati maculam ex unitione,

ct consertio carnis vitiato semine procreatae . Ouod principio probatur ex verhis Iobi, ct expositione Innoc. III. de quibus supra . Eam ob rem

mulieris menstrua Levit. xv. pro summa immunditia haberi, cum semen tritici, aliarumque rerum nusquam Vocetur immundum , animadvertit Estius a. libro Sent. in dist. I I. I. r. Augustini autem hanc ipsam apertissimam sententiam esse ostenditur primo, quoniam in v. li-hro contra Iulianum , ct in Epistolis ad Hieronymum, & Optatum laudatis cap. 4. praecedentis libri, non alia ratione quaestionem hanc expedit , nisi affrmando , vel animam ex anima propagari, vel in corpore tanquam in vitiato vase corrumpi. Atqui ratio prima communi consensione rejiditur , & de ea S. Pater tantummodo anceps extitit: altera ergo retinenda est , & probanda. Deinde haec assertio praecedentis cor-rollarium cst ; nam generatione carnali, qua propter manentem con cupiscentiam qui nascitur contrahit peccatum , sola caro traducitur . Si ergo per Augustinum transsunditur originaria labes carnali generatione , necessum est , ut in animam transeat per carnem . Praeter haec cum nonnihil dissicultatis praeseserat, quomodo peccatum cuius subjectum est anima , per corporis generationem trahatur, ut ex qualitate corporali pertranseat in spiritum , idque pugnaci contentione objecta ret Iulianus : S. Pater libro v. cap. 9. num. xi V. respondet, quod qua litates , licet siubjecto inhaereant, & sine illo esse nequeant, attamen

assisiendo transeunt, non emigrando, quemadmodum eistbisper , qui nigri sunt nigros gignunt, nou tamen in filios parentes colorem suum elut tunicam transferunt, se ut eo oris qualitate eo ur , quod de illis propagatur , aufeiunt. Demonstrat posthac , ob arctissimam inter animam ct corpus necessitudinem, etiam rerum corporalium qualita

58쪽

Liber Decimustertius. Cap. VI. s s

tes in res ineorporales transire, ut formas corporum quas videmus bauis rimus quodommodo ct is memoria recondimus . Cujus rei etiam aptissimam caussam profert, nimirum quod non ita Deus naturas ereat, ut leges auferat, quas dedit motibus uniuscujusque naturae . Manifestum est ergo sentire Augustinum quod carnis vitium contagio quodam ex parente transiit in prolem , ct ex carne, ubi Oeeusta justitia divinae legis iu-

eluditur , maculam contrahit anima originariam .

In hujus asserti confirmationem nonnulla alia argumenta produ- eam. Ac primum stet quod peccatum dicitur in sacris literis manere in carne , non ob aliam rationem, nisi quia ejus consertio anima maculatur peccato , inquit memorata dist. XXXI. n. g. , allatis etiam Sanctorum testimoniis, Magister . Alterum depromitur ex Icge, nexuque carnis & spiritus , quae talis est , ut ex mala corporis assectione animus doleat, & ex variis illius motibus diversas induat inclinationes; ideo inque potest eodem pacto duin corpori infunditur, virium ac facultatum suarum habitualem perturbationem subire . Atque hac ratione utuntur eruditi , doctique viri Estius laudato loco, & Uanroy cap. ultimo de Peccatis Q. f. Postremum argumentum est, quod animi vitium , qua inlecumque illud sit, unam ex his caussis debet habere, aut ipsius animi originem , aut actus ejuS , aut corpori S conjunctionem . Puerorum animae inquinari non possunt ob originem animae , quoniam singulae creantur a Deo : neque ob actus & operationes ipsarum , quia nondum cum

libertate operantur . Restat ergo, ut vitium duntaxat contrahant eκ carne . Atque ita ratiocinatur lib. a. dist. XXX. q. I. art a. noster Ariminens S .

Dictum ulterius est, originaIe peccatum esse singulis proprium &Voluntarium , quatenus omnes seminaliter fuerunt in Adam , qui pro- P ia voluntate communem naturam vitiavit. Quarta haec asserti pars sequitur ex praemissis . Etenim originale peccatum non est proprium hujus personae, nisi quatenus recipit naturam a primo parente : Atqui unusquisque recipit naturam a primo parente , quia praecessit seminatirer in lumbis ejus . Ergo, Sc. Nihilo tamen minus demonstratur. Primo quidem Scripturis . Etenim ex Apostolo ad Hebraeos VI l. 9. S IO. ideo Levi decimatus est , quia adhue in umbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedeeb . Igitur omnes peccauerunt in Adam , quia omnes in lumbis Adae continebantur, quando ipse peccando communem naturam vitiavit. Deinde ex Tridentino superius laudato nascimur injusti, quia sumus ex Adae semine propagati. Sumus autem propagatie X Adam , quia ex se more eius egressi. Hanc vero esse Augustini mentem colligitur ex eius verbis allatis cap. I. ad sextam oppositionem . Addimus quae habet in I. de peccatorum meritis cap. i . Caelia esse propria euique peccata , in quibus bir tum peccant quorum peccata sint, aliad hoc unum, is quo Οαπes

59쪽

sσ De Theologicis Disciplinis

ille tinus homo fuerunt. Rursus capite 26. Enchirid. Stirpem quoque Ibam piceando in se tanquam in radice vitiaverat. Et in postremo conistra Iulianum opere libro i v. num. s. omnes in Adam peccavisse declarat , Ilaia in lumbis dam fuit genur bumaπum, quando perpetravit illud grande peccatum . Atque ne singula percenseam , eodem libronum. io 3. recitatis verbis Ambrosii ex libro 7. in Lucam cap. is. Fuit

Adam , ct in illo fuimus omnes: periit emam, O omnes in illo perierunt, haec Augustinus : Sed poterat Ambrosius boe intelligere , quod tu non potes, non hoc diei propter arbitrium singulorum , sed propter originem seminis , unde omnes futuri erant, secundum quam orstinem omisces in illo uno erant, ct bi omnes unus ille erant, qui in seipsis nullia ue erant. Secundum baue originem seminalem etiam Levi in Ltim

bis patris fui braham fuisse dieitur , quando a Melebisedecb deeimatui est e rabam : unde θ' ipse Levi tunc decimatus ostenditur, non in seipse , sed in illo , in cujus fuit lumbis : nee voluit, nee uoluit deeiis

mari , quoniam nulla ejus voluntas erat, quaπdo secundum substantiam suam nee ipse adhue erat; O tameu fecundum rationem feminis , non mendaciter, nec inaniter dictum est, quod ibi fuit, ct deeimatus es. Sane non poterat Augustinus melius edisserere , omnes peccasse in Adamo , quatenus omnes in ipso fuerunt secundum originem seminalem . Demonstratur insuper testimonio S ratione heati Thomae. Qui

I. a. q. LXXXI. art. l. docet posse quidem animam propter corporis indispositionem desuetus contrahere, sicut interdum ex fatuis fatui generantur ; sed id non susticere ut culpa parentum revera transeat in pro lem . Hoc itaque aliunde repetendum est, ex eo scilicet, quod universi homines ex Adam derivati, sint tanquam multa membra ejusdem corporis, non propterea quod fuerit ille morale caput posterorum voluntates pra continens, istud enim Thomas non asserit; sed quoniam Adam cst primus auctor, qui movet motione generationis omnes, qui ex ejus origine derivantur: ct in quantum unusquisque recipit naturam a primo parente. Quod prosecto non est, este humani generis morale caput tantummodo, sed physicum Sc naturale. Prosert Sanctus Doctor exemplum petitum ex peccato actuali per corporalia membra perpetrato et quod voluntarium non est voluntate membrorum , puta manus Occi dentis , orisve blasphemantis, sed νOIuntate arbitrii, a quo huiusmodi membra ad illicitos actus moventur et ita originale peccatum uni versae posteritatis Adami proprium est, quod is propria voIuntate naturam communem vitiaverit, ct motu generationis , quae habet ab ipso originem primam, haec natura in singulos homines traducatur . Haec ratio Divi Thomae in Tridentino congressu produm Paschali Antistite Motulanensi ab omnibus summo plausu excepta est: cum e contra opinationem de capite morali, quam Ioannes Fonseca Episcopus Stabiensis collustrare conatus est exemplo Regis oppidum concedentis alicui hac lege s is itiZ Q o e

60쪽

Liber Decimustertius. Cap. VI.

lege , ut illud ipse , ejusque posteri haereditario beneficio possideant, dummodo a fide principis non desciscat, & ubi ille desti verit oppidi possessione spoliatur universa progenies : istam , inquam, opinationem c auctore Pallavic. lib. v ii. H. Cone. Trid. cap. 8. nonnullis visum est haud plane satisfacere, quippe quae nullatenus declaret transmitti posse a culpam genitoris in posteros, sed solum paedam . Compendio dicam :ut peccatum actuale est voluntarium voluntate arbitrii illud perpetrantis ; ita originale voluntarium est singulis originaliter , nempe voluntate protoparentis, qui legem transgressus stirpem quoque uam in se tanquam in radice vitiavit. Tandem dictum est non transsundi originale peccatum in posteros Adae ob arbitrarium illud pastum, pro quo decertatur in Scholis . Id vero primum ex praemissi. thesibus evincitur . Si enim hoc peccatum. sit proprium posteritatis Adae non propter arbitrium singulorum , sed propter originem seminis, frustra ad pactionem illam confugimus. Atqui peccatum istud singulorum proprium est secundum QIam originem

seminalem . Commentitium est erpo pactum illud a Deo initum cum Adamo . Deinde nullum aut in sacris literis, aut penes Augustinum huius conventionis reperitur vestigiuin ἔ sed unde quaque, ut hactenus viis

dimus , eliminatur. Insuper et Quod poenaliter praeessit in pereantibat

hominibus primis, etiam naturaliter sequitur in nascemibus ceteris , ut Augustinus inquit xii I. de Civ. D. cap. I. atque, ut ait S. Thomas, ideo originale peccatum appellatur peccatum naturae , quoniam contrahitur ex quo singuli homines naturam a parente primo recipiant. Si .

naturaliter sequitur, si ob generationem ex semine Adae; quomodo vi conventionis, aut pacti Item inter Diabolum & Deum nulla certe conditio intercessit, S tamen si Diabolus filios gigneret, ob originem

seminalem, per quam esset caput posterorum suorum , ut Augustinus scribit in 1. contra Iulianum cap. 2o, gigneret filios paterno peccato obnoxios Ita de Adam asserendum est. Neque vero si ad conventionem hane recurramus , Deilius, ut creditur, expeditur nodus , sed magis, magisque implicatur . Ad pactum enim requiritur libertas ex utraque parte , & necessarium est , uequisquis paciscitur, spontet alicui conditioni sese obliget. At praeceptum datum Adae , cujus transgressione peccatum in omnes pervasit, absolutum est, atque, ut tale esset, decebat supremum dominium Dei. Fabula est ergo padito illa: Nam quid Deus opus habebat Adae eonsensu

Inquit Dominicus Soto lib. i. de natura & gratia , cap. 2o. Ad haec Iouomodo voluntas posterorum potuit in Adami voluntate praeexistereὶ Physice Z Nequaquam ; neque enim illorum voluntas erat; quando nee siseeundumsubstantiam suam adhuc erant. Moraliter At mea νο-luntas in alio moraliter est, si in illum ptopria mea electione transfera tur, puta monendo, praecipiendo, consentiendo, ut ille operetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION