Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

D8 De Theologicis Disciplinis

natura mnis aeternae meritoriam: sie bonam opus ex sua natura est vitae aeterna meritorium . In multis locis deberi aeternam mercedem ex divina promissione, scribit Magnus Augustinus . Enarrat. in Psalm. io9. ait: Fidelis Dominus , qui se nobis debitorem fecit, non aliquid a no- his accipiendo , sed omnia promittendo. Et serm. i6. de verbis Apostoli, nunc is 8. Debitor fatius es Deus ποn a uobis aliquid aeeipiendo, sed alia

quid quod ei placuit promitteudo. Idem scribit Fulgentius in prologo lib. ad Monimum et Seipsum sua largitate di natus est facere debitorem. Idem Cyprianus in Epistola de opere S eleemosyna r idem scribens ad

Uictricium Paulinus . Atque istorum auctoritati accedit ratio . I. Quia sumus natura Dei servi, a quibus potest ille omnia opera servato aequi talis iure sine remuneratione aliqua exigere. 2. Quia nullo alio pacto potest Deus constitui hominum debitor, nisi quatenus rationi & veri in tali maxime convenit, ut sit fidelis, ac stet promissis . 3. Quia bona Opera dignitatem quidem , & proportionem habent cum aeterna mercede ob gratiam sanctificantem ἔ sed nulli operant i , tametsi portaverit pondus diei & aestus , debetur ex justitia merces , nisi fuerit conductus , nisi pactum cum Domino intercesserit, nisi conventione facta fersolvendi denarium diurnum- Legite Evangelicam parabolam Matth. cap. XX.

4. Quia ideo peccator absque ullo pacto per opera iniquitatis fit d)bitor justitiae , quoniam ad contrahendum debitum suffcit, si creatura Domini sui legibus teneatur; sed per opera bona , nisi adsit liberalis proin istio ,

nequit Deus fieri debitor creaturarum, quoniam universorum Dominus

nullius obligationis capax est , nisi ex liberali conventione, ac promisso. Lubenter his positis omnium Scholasticorum , quamvis invicem pugnare videantur, suhscribo sententiis. ne probo doctrinam Scoti, in quantum promissio formaliter necessaria est , ut merces ex justitia sit persolvenda . Verum quoque docent Thom istae , quatenus haec promisi jio extrinseca est , nec tribuit operibus illam pretii, ac valoris dignitatem , quam habent ab inhaerente justitia . Assentior Bellarinino ac Sua resio , quatenus conventio aut promissio inducunt inter Dominum ac famulum obligationem . Neque dicas promissi dinem istam etiam ab haereticis agnosci; hi enim eo modo asserunt reddi aeternam vitam expromissione divina, qxo levantifestucam deberetur regnum , si illi pro mitteretur . Hac similitudine utitur Uossius disp. iv. Thesi a. num 6. abusus verbis quorumdam veterum Scholasticorum , negantium bono rum Operum & vitae aeternae condignitatem , sed spectata ut dictum fu-Pra, ipsorum operum substantia , non operantis in Dei filium adopti ne , atque inhabitatione Spiritus sancti. At nos ita divinam promis

sionem statuimus, ut etiam fateamur honorum operum dignitatem , atque de Praemio vitae aeternar asseramus cum Bernardo extremo libro

de Grat. S libero arbitrio, Promissum quidem ex misericordia, scd j' ex justitia persolvendum.

522쪽

Liber Decimus nonus. Cap. VI. s Is

vIs. Tandem ad meritum de condigno requiritur habisualis gratia. Ita Tridentina Synodus sess. 6. cap. i6, idque prohat ex quo nullum meritum haberi possit, nisi Christus tanquam eaput in membra , ct tamquam vitis in palmites in ipses justimatos virtutem insuat. Proferri potest hujus veritatis multiplex ratio e ac prima quoniam haereditas nor ad servos pertinet, sed ad filios; & constituimur filii Dei adoptivi pee

gratiam. Sequitur alia ratio , propterea quo I iniquitas dividat iniet Deum , ct hominem , atque impiorum munera reprobet Altissimus . Accedit tertia, eo quod gratanter nihil recipitur, nisi exhibitum sit ab amico. Additur ratio quarta; nam nulla est inter gloriam, & opera nostra aequalitatis proportio , nisi ob inhaerentem justitiam . Postrema ratio sit, quod nec nummi valorem habent, nisi impressa Principis imagine, aut insculpto aliquo charactere , ac praesertim si fuerint ex viliori materia conflati. Quae omnia cum ex hactenus dictis perspicua fuit ζ consequitur septem has conditiones ad meritum de Gudigno suisse a nobis recti sti me constitutas iaAd meritum autem de eongruo susscit, si opus bonum sit, liberum , atque ex gratia actuali, ct aliquo Dei amore procedens . Gratia autem habituaias non est ad hoc meritum necessaria, quia non ex operis dignitate, sed ex sola decentia divina beneficia hoc meritum consequuntur . Ouare impii , dum fide , spe & caritate ad justificationem disponuntur , hanc promerentur tantum de congruo .. Neque meritis istiusmodi redditur divina gratiae semper , atque infallibili ter , sed

pro Dei beneplacito , atque si ex parte recipientis nullum ponatur imis pedimentum . Stat autem meritum de congruo etiam cum gratia sanctificante, dum justus aut aliis gratiam promeretur, aut sibi donum finalis perseverantiae, quae non ex iustitia conseruntur, sed ex liberalitate divina . Promissionem denique meritum de congruo neque requirit necessario, neque excludit: ad tale enim meritum sit Iscit si opus habeat aliquam rectitudinem, cujus intuitu Deus beneficium aliquod impertiatur

De merus bonorum operam, quae jusjisatioummccedunt, ct subsequuntur.

ExposiTA Haeret leorum, & Catholicorum doctrina circa meritum honorum operum, atque explicatis conditionibus singulis, erroribusque Protestantium refutatis , haud operosum est omnem contrQUersiam dirimere. Ouum vero operibus absque gratia patratis, etiamsi

523쪽

s sto . . De Theologicis Disciplinis

etiamsi honesta censeantur, & hona sint ex objecto atque ostieio , nul- Iuminesse meritum doceat Catholica Fides , S praemissa Pelagianorum dogmatum confutatio ς coarctatur quaestio ad opera , quae fiunt praeveniente Spiritus sancti adiutorio ς & quorum aliqua praecedunt iustificationem , ut salutaris timor , oratio, actus Theologalium virtutum, contritio , & peccatorum consessio ς aliqua subsequuntur, ut iustorum poenitentia, eleemosyna, divinorumque omnium praeceptorum observatio. PROP ITIO I. Opera , quae praecedunt iustificationem , habent me. ritum de eongruo, non de condi vo .

Huius theseos, cui omnes, etsi aliqui excipiunt solum, subseribunt, veritas primo demonstratur; quoniam opera , quae iustificationem praecedunt, ex definitione Tridentini se .vi. cap. 6. atque ex Scripturis allatis superiori cap. iv, ad ipsam justificationem disponunt, & Deus conτertitue ad impium se , dum gratia excitatur , Con Uertentem ad Deum . Atqui istiusmodi dispositionibus inest ratio meriti de eongruo ς quia, ut ostendimus lib. X lv. auctoritate & ratione, non est reputanda nullius meriti petentis fides, quaerentis pietas , & pulsantis instantia, praecipue si quaerendo , petendo, & pulsando invenire, accipeore, & intrare dicatur .agitur opera , quae fiunt ante iustificatione n cum auxilio prae venientiS gratiae, promerentur iustificationem ipsam de eomgruo . Atque hoc argumentum corroboratur sequenti. Si praeveniens gratia conatus bonae voluntatis exigeret aut expectaret, ut Pelagiani primum , deinde Semipelagiani assiemarunt, gratia daretur secundum merita nostra; nam iccirco hoc Pelagianum assertum damnatum est ,

quia tollitur gratia , si a libero praeveniatur arbitrio . Itaque si Deus ut hominem justificet, exigit atque expectat motus liberi arbitrii porejus cXcitantem atque adjuvantem gratiam se disponentis; nequeunt istiusmodi motus omnino expoliari ratione meriti. Accedit expressa S. P. Augustini auctoritas . Ait enim Epistola non semel laudata ad Sixtum : Sed nee ipsa remissio peeeatorum sine aliquo merito est, si fiderbane impetrat; neque enim nullum es meritum fidei, qua ille dicebat Deus propitius so mihi pereatori, εθ' defendit justi atus merito fidelis humilitatis , quoniam qui se baminat exaltatur . Et de Praedest. San is florum cap. 2. 'uis autem dicat eum, qui iam coepit credere , ab illo in quem credidit nihil mereri. λQuod vero eadem opera , quae justificationem praecedunt, habere

nequeant meritum de condigno , constat ex capite praecedenti. Deest

quippe illis princeps conditio, scilicet status gratiae, & filii adoptivi

dignitas , ac divinae naturae participatio. Ouare citata Epistola ait S. Pater Possunt quidem disere remissionem peccatorum esse gratissm , qua V llis praecedentibus meritis datur . Ruid enim habere boui meriti posseWpeccatores Hane tantum assertionis nostrae Partem consir

mant

524쪽

Liber Decimus nonus . Cap. VII. sa I

mant argumenta, quae pro sententia Soto attributa possunt afferri. Ubi. cunque enim Patres, Theologi, ac praesertim laudatus Augustinus , Se D. Thomas docent hominem impium nihil mereri, ita accipiendi sunt .nt nihil mereri dicatur tali merito , quod innitatur iuilitiae; habeat tuo

eum remuneratione aequiparandam dignitatem . Etenim hoc meritum ., quod verum propriumque meritum est, comitatur duntaxat bona opera

hominis justificati . Aut certe ita accipiendi sunt, ut gratia non dieatue conserri operibus naturalibus , nec ullis praecedentibus meritis, quouiam inde incipiunt bona quaecunque sunt merita; inquit eodem loco Augustiis nus . Vide quae scripsimus supra cap. v. ad Haereticorum objectio.res . Psto posirio II. Hominis justificati hona opera vere promerentur vitam aeternam , non tantum δε congruo , sed etiam de condiguo . Ouod bona opera justi aeternam vitam promereantur probatur Lex divinis Scripturis. Sap. v. i 6. legitur : Pusti autem in perpetuum vivent, ct apud Dominum es merces eorum . Matth. v. I 2. Gaudete , exultate, quouiam merces vepra copiosa est in caelis; & xxν. 34. Venite benedicii Patris mei, possidere paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim , cte. Lucae v I. 23. Ecce enim merces vestrmulta es is eris . Ad Rom. I l. 64. Reddet unicuique secundum opera ejus. II. ad Timoth. i. ig. Potens est depositum meum servare in illum diem justus Iudex . Apocalyp. ultimo Ia. Ecce venio cito, ct merces mea mecum est , reddere unicuique secundum opera sua. Apparet ex

his aeternam vitam esse honorum operum mercedem. Merces autem

meritis rependitur; ideoque hona opera a merito non sunt disiuncta . Eadem est perpetua & constans Sanctorum Patrum Traditio. Etenim ut aliquorum sententias proseram , Martyr Ignatius in Ep. ad Romanos , Sinite inquit ut bestiarum esca sim , ster quam possi n Deum stromereri . Basilius in Psalm. 3 3. Omnis actio justi digna est, quam Deus respieiat. Et de Sp. S. cap. 24. Homo ex operibus iustitiae salvatur .

Greg. Naaian. Orat. 3 l. & 4o. nos ad boua opera hortatur , ut non δε- Ium habeamus gratia donum, sed etiam ρraemis a coUegetam ιr . Chrysostomus Hom. a. in Epist. 2. ad Timoth. Vitae ratione , ct bonorum operum Deum habemus debitorem . Cyrillus in Τhes. 26. docet praeismium gloriae certantium laboribus respondere. Idem docent Latini Patres . Cypriani, Amhrosii, & Augustini testimonia produximus capite praecedenti. Prosper ad 6. ob. Gallorum inquit: γusti alas b mo , ides, ex impio pius factus nullo praecedente bono merito accipiedonum, quo medio acquirat 9 meritum . Bern. denique serm. 8 I. in Cant. Omne quod feceris bovum, malumve, quod quidem non facere liberum sit, merito ad meritum deputatur. Cum ergo tam Scriptura , quam Patres honorum operum merita contestentur; jure optimo Tridentina Synodus in Spiritu sancto congregata propositione in nostram sess. ν I. can. 32. dicto haereticis anathemate definivit. To.M. Uuu Quam-

525쪽

sa a De Τheologicis Disciplinis

Quamquam autem laudata Synodus expresse meritum de eoudiagvo non commemoret, ingratiam, uti arbitramur, quorumdam antiquiorum Scholasticorum, qui assirmarunt nullum dari in creatura condignum meritum , propterea quod nequeat Deus ejusilem creaturae constitui debitor: nihilo tamen minus nos etiam meritum ipsum de eondiguo maiori pobabilitate defendimus. Cum vero bona justorum opera mereri vitam aeternam sit dogma Catholicum, atque praemissis argumentis valide propugnatum; addam aliqua, quae demonstrant in bonis operibus hominis iustificati non meritum qualecunque, sed habens cum repromissa mercede condignitatem. Ac prim um sit, quod citato Canone Tridentini

statutum est jullorum opera vere mereri augmentum gratia, Sitiam aeternam , cte. quae sane verba verum meritum commonstrant, non solam congruitatem , atque decentiam . Deinde Haeretici meritum de eongruo nequaquam negant. Etenim Bucerus in disput. Ratisponae an. is 46.

inquit : Si Dubi Patres aut alii intelligant per mereri facere ex fide gratia bona opera , quibus Deus mercedem promisit, hoe sensu usurpare

.lud verbum minime damnabimus. Vossius etiam , ut supra diximus , testatur aliquod meritum agnosci etiam a Consessione Wittemhergensi , S Augustana, & Ecclesias Resormatas tantum negare, quod hona ope-Ta Vere Proprieque, non ex promissione soluin , sed etiam iustitiae debito propter aequalitatem operis S mercedis censenda sint vitae aeternae meritoria . Atque id, ni fallor, sequitur directe ex haeretico de justificatione dogmate superius impugnato : nam ideo negant Sectarii aequalitatem operi S ct mercedis , quoniam non admittunt justitiam inhaerentem , quae tribuat bonis operibus dignitatem . Nisi ergo meritum de condigno necessum sit propugnare , cur hac in parte cum Novatoribus tam acerba contentio Praeterea Theologi Tridentini, Auctore Pallavicino lib. vi I i. cap. xv, operibus post areeptam justitiam peradiis, adeoque divina gratia informatis, redditisque ob merita Christi potentioribus, cujus vivum membram effectus es is, qui ea peragit, omnes

concedebaut rationem meriti tandigni, ad eosscrvandam, auxesdamque ea-dem gratiam, aeternamque felicitatem consequendam . idem docuerunt Theologi posteriores : quorum prosecto doctrina, cum seripserint post exortam haeresim Lutheranam & Calvinianam , placitis Durandi, aliorumque paucorum est praeserenda. Insuper nec veterum quorumdam placitum re ipsa discrepat a communi recentiorum The innorum sententia. Si qui enim justorum opera mereri de eondigno ne-Ε runt , & vitam aeternam 'gratiam tantum , non justam retributionem esse dixerunt, loquuti sunt verbis a Scriptura non penitus alienis , &PrRcisa ordinatione ac promissione divina. His quippe argumentationibus ducebantur; quod non repugnet Deum conservare justos in hac mortali vita, di nunquam illos ad caelestem haereditatem adsumere ἔquod possit illos ab luta potentia reducere in nihilum οῦ quod pleni si

526쪽

Liber Decimus nonus. Cap.VII. a 3

sima libertate creaturas producat, & pro mo beneplacito praedestinatorum numero accenseat; quod supremus Dominus nihil debeat servulis, nihilque ab his capere possit emolumenti; quod denique aeterna vita dicatur ab Apostolo gratia, neque sine beneficio Creatoris possit obtineri . Urget haec argumenta peracutus Theologus Ariminensis in I. senti

dist. in . q. l. art. 2. At haec non vaIere ordinatione divina , ac promissione supposita, Iiquet ex dictis ς neque id negat Gregorius noster ibidem in Blutione primae argumentationis Aureoli. Ex quibus infertur Scholasticos Uer tenus , non re invicem dissentire, eorumqye discrepantiam frustra nobis ab heterodoxis opponi; recte demum Tridentinos Theologos monuisse, ut principio hujus libri dictum est, iahis quaestionibus veritatem majori in luce a Scriptoribus collocatam qui ierpentes haereses sublecuti en instituto illas exagitarunt. His permoveor ut non solum honis justorum operibus Uerum meis ritum cum universs Catholicis tribuam , sed etiam meritum condiagnum; et si ad evitandam inanem gloriam nonnulli cum Thoma Ua dens & Paulo Burgensi putent ab hujusmodi vocabulo esse abstinendum. Confirmant assertum nolirum quae hactenus dicta sunt. Sacrae enim ii terce aeternam vitam appellant coronain justitiae, depositum , hrainvium , mercedem, & denarium diurnum : quibus sane verbis si gnificatur retributio ς qua, servata aequitate, non debet operarius defrauis

dari . Appellatur praeterea justus filius Dei, regni haeres, palmes adhaerens viti, & obsignatus spiritu promissionis, qui est arrha ct pignus haereditatis. Atque his justorum dignitas , & jus ad gloriam , qua ne queant, si permaneant in gratia , expoliari, satis aperte declaratur . Patres etiam tradunt Deum se jestis debitorem fecisse , licet non accipiendo aliquid , sed quod ipsi placuit promittendo r unde sequitur D

minum , qui est Iargitor gratiarum , esse debitorem coronae ἰ ut Enarrat. in Psalm. Lxxx I II. ait Augustinus . Denique in honis operibus hominis justificati reperiuntur omnes conditiones, quas requiri ad meritum de eondi no paullo supra fuit demonstratum. His itaque nunci

in Epitomen redactis, sed jam stilo fusiori explanatis, positum theo

Sequitur ut respondeamus haereticis brevi, nec prolixo sermone acum fuerint praecedenti capite soluta omnia sere illorum sophismata . Opponunt nobis priori loco sacras Iiteras , in quibus vita aeterna appellatur Gratia ct miserisordia, ut Psalm. oii. Coronat te Amber eordia , ct miserationibus . Is Lv. i . Venite , emite abssete argento, en 0que aua commutatione visam, er lae . Ad Rom. vi. 2I. Sti es iae im peccara, mors et Gratia autem Dei vita aeterna . Et ad Ephes. II.

527쪽

sa De Theologicis Disciplinis

8. Gratia enimDIvati estis per fidem, ct boe nou ex vobis, Dei enim

donum est et non ex operibus , ut ne quis Llorietur . Haec soluta sunt in resutatione II. Conditionis ab Haereticis pro opere meritorio statutae r ubi ostendimus quomodo aeterna vita sit misericordia simul, ct merces; misericordia ob gratiam prae renientem et merces propter liberam hominis obedientiam. Ita Augustinus in lib. de Grat. S lib. arb. cap. 9. exponit verba Psalmistae . Nunquid non eo-rona cinquit bonis operibus redditur Z Sed quia tua bona opera ille inhonis operatur, de quo dictum es, Deus es enim qui operatur in vobis es' velle , ct operari pro bova voluntate, ideo dixit Psalmur: Coronat

te in miseratione or misericordia; quia ejus miseratione bona opera operamur, quibus eorona reddetur . Esaiae textus literaliter de terra promissionis, mystice de fide i: i Christum , & vocatione ad Ecclesiam est accipiendus : ct ut ruinque beneficium est . Si velis illum de gIoria exponere ς nota verborum proprietatem . Emite, inquit Prophetata; pretium itaque est exhibendum . Addit siue arxento, quoniam regnum coelorum comparatur , non bonis sortunae, sed Iibertatis. Ait sine tam- mutatione , quoniam Deus nihil a nobis accipit emolumenti. Ouod habetur ad Romanos 6. Gratia autem Dei vita aeterna , eamdem possulat interpretationem . Ut enim S. Pater scribit eodem loco , S in Epist.. ad Sixtum, Cum poster c Apostolus disere , ct recte dicere, Stipendium autem justitia vita aeterna; maluit dicere, Gratia autem Dei vita aterna . Cur autem via ejus miseratioπe boua operamur, quibus corona reddetur, inquit Augustinus priori loco: Deinde ne justitia de humano se extolleret bouo merito ς addit S. Pater Epistola nuper laudata . Verbis depromptis ex cap. a. ad Ephesios eadem est adhibenda responsio. Nisi enim gratia foret ad actus singulos necessaria; possent homines dicere: Ideo Meepimas gratiam , quia credimus, tanquam

sibi fidem tribuentes, gratiam Deo : propter Me O solus eum dixisset, Per fidem, O hoe, inquit, non ex vobis , sed Der douum est . Rursus ne dicerent se Dis operibus donum tale meruisse ἔ continuo subjecit,

Non ex operibur, ne forte quis extoliatur e non quia negavit, aut evacuavit opera bona, cum dicat Deum unicuique reddere secundum opera

ejus; sed quia opera sunt ex fide , non ex operibus fides. Ita S. Pater

eodem libro de Grat. & lib. arbitrio cap. . itaque in nobis gloriari non possumus, quia licet vitam aeternam promereamur; omne meritum a divina gratia procedit, neque coronam redderet justus Iudex , nisi gratiam largitus esset misericors Pater . Deinde Heterodoxi objiciunt quaedam testimonia Sanctorum seri' bentium divina miseratione nobis a ternam gloria in conserri ς beati tu dinem nihil aliud esse , quam munificentissimam Dei gratiam ς inum non merita nostra coronare , sed dona sua : ipsum Deum nulli factu-

Rm injuriam . etiamsi justis nollet coelestem gloriam Iargiri. Ita scribit

528쪽

Liber Decimus nonus . Cap. VII. sas

hit Hilarius in Psalm. Li. Basilius in Psalm. xiv. August. Conc. a. inci

Quoniam haec consormia sunt productis supra Scripturis, eamdem quoque postulant responsionem . Consertur ergo nobis beatitudo miseis ratione divina , quia Deus elegit nos ante mundi constitutionem in Christo, ut essemus sancti & immaculati; quia misericordia ejus praevenit nos; quia nemo Venit ad fidem, nemo ad gratiam , nemo ad coronam , nisi Pater traxerit illum . Dicitur heatitudo munificentissima Dei gratia, propterea quod praedestinatio Sanctorum , non homunis volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; neque sumus sunscientes cogitare aliquid a nobis, tanquam ex nobis, sed misericordia Dei praevenit nos in benedictioni hus dulcedinis , excitat dormientes , adiuvat operantes, S reddit coronam iustitiae perseverantibus. Coronat Deus dona sua , non merita nostra, quia ipse operatur in nobis velle & perficere; & ejus adjutorio operamur bona, quibuS merces sempiterna rependitur. Nulli utique faceret Deus injuriam, si gloriam. cujus ab Iulus Dominus est, nec justis concederet ἰ si vel opera tantum spectemus, vel Blam Domini auctoritatem : at si operibus accedat divina praeordinatio , in liberalis promissio, fidelis est, nec aliquem fraudat mercede; justus est, ct reddet unicuique secundum opera ejus.

Objiciunt denique haeretici r Pontificiorum dogma secum pugnat, ac sese evertit; est Christo injuriosum & impium , sacrilegum demum, S superbiae atque arrogantiae plenissimum . Repugnans est, ct seipsum

evertit ψ quia si bona opera habent meritum ex gratia , 8c ex divina Promissione , quomodo coronam promerentur suamet dignitate 3 Est praeterea iniuriosum Christo, quoniam imminuit vim S essitaciam passionis ipsius : & cum solius Redemptoris nostri obedientiae , mortis. que merito tum gratia , tum gloria sit tribuenda; Pontificiorum se i- tum hanc saltim concedit seminae operum efficaciae. Item impium est, atque sacrilegum ἔ eνacuat enim divinam misericordiam , ct Dominum universorum Deit debitorem creaturarum . Viam tandem aperit ad humani spiritus fastum et cum fas sit, hoc statuto dogmate , in operibus nostris , mcritisque confidere. Verum S haec parum urgent, atque ex ditas facile refelluntur . Non repugnat Catholicum dogma , eo quod divina promissio , c quam tamen ut diximus , non omnes Communionis nostrae Theologi ad meritum de condigno requirunt, non est necessaria ut honis operibus conserat dignitatem , sed ut Deus aeternam vitam iustis tanquam cor nam justitiae rependat: eo pacto, quo paterfamilias non tenetur ad solvenduin operariis denarium diurnum , nisi facta cum illis conventione . Cum gratia autem stat meritum, quia etiam liberum arbitria

Orratur , licet operari recte non valeat sine ipsa gratia: quemadmo dum

529쪽

s 2σ De Theologicis Disciplinis

dum palmes viti insitus producit fructum ς etiamsi fructum serre, nisi manserit in vite, non possit. Constat hoc exemplo nullam a nobis iris rogari iniuriam passioni & meritis Christi; qui semetipsum viti, S justum palmiti comparavit. A vite enim provenit, si palmites fructum ferant: a gratia Christi, si justificatorum opera vitam sempiternam

promereantur . Ob hanc eamdem rationem non eVacuatur a nobis gratia ς quia licet asseramus vitam aeternam conferri meritis , dicimus tamen haec merita absque gratia non comparari. Sed neque nos Deum

facimus debitorem , qui ex nobis aliquid captet utilitatis & commodi rillum dicimus se lacere debitorem nostrum , non aliquid a nobis accipiendo, sed promittendo, ita ut possint iusti consummato cursu proferre verba Augustini serm.xvi. de Uerbis Apostoli, nunc CLUI II c. a.

Redde quod promisisti, quia feeimus quod jussisi. At haec omnia ex

praecedenti capite sunt manifesta : iterum , si haec videantur summatim dicta , illud perlegas. Restat ut aliquid dicamus de iis, qui in bonis operibus habent spem ac fiduciam . Principio nefas est spem locare in operibus , quasi a sola liberi arbitrii facultate procedant, cum ad malum quisque se ipso sus-ficiat, ad bonum vero nihil sit, nisi adjuvetur ab omnipotenti bono.

Deinde non debemus peracta opera , quamvis hona videantur, ita aestimare, ut nullo concutiamur timore et cum nestiat homo utrum

amore , vel odio sit dignus , atque etiam justis quotidie divina misericordia sit imploranda . Praeterea eum Deus operetur in nobis vel Ie Sperficere , ac facillimum sit iustitiam deperdere , maxime si relinquatur sibi ipsi humana infirmitas, sic vero deseratur qui nimium prinsumit; aequum est, ut cum timore, & tremore operemur salutem nostram . Ad haec, quia divina auxiliante gratia iactum est , si quid honi peregimus ἔ debemus exercere humilitatem , Witantes superbiam illius qui dicebat, Nun sum ficuti ceteri hominum ἔ R imitantes Apostois Ium dicentem, Non ego, sed gratia Dei meeum. . His servatis, dicimus in bonis operibus locandam esse spem divinae retrihutionis , uti collocarunt Nehemias, David , Paulus , aliique viri sanctissimi. Ad excitandum serνorem, torporemque expellendum debet quisque firmissime credere , quod non ibunt in vitam aeternam , nisi qui bona egerunt; atque si ipse bene agere studuit, S bonam conseientiam gerit, repetat eum Davide Psalm. xvII. Retribuet mibi Dominus Ieeundum justitiam meam . Ne appetitus laudis subrepat , indigere se divina misericordia ,& meritis passionis Christi sedulo animadvertat. Demum ne praesumat, meminerit non cuilibet justo , sed ei, qui perseveraverit usque in finem paratam esse aeternae salutis retributionem . . Videntur mihi Tridentini Patres haec omnia comprehendisse Canone xxvi. Scss. 6. Si quis dixerio, justos non debere pro bonis operibus , quae in Deo fueris facio, expectore oenerare aeternam retributionem a Desper ejus misericor

530쪽

Liber Decimus nonus . Cap. VIII. sar

serieordiam , ct Pesu Chrisi meritum ,si bene agendo , ct divina manis data eustodiendo usque in finem perseveraverint; anathema fit.

Explicatur quidpo intra de congruo , ct quid de condigno,

apud Deum promereri.

IN serie auxiliorum omnium, atque gratiarum , quae nobis ad eonis sequendam beatitudinem conseruntur, connumeratur primo diviisna praedestinatio, deinde gratia fidem praeveniens; atque haec duo cum sint absque praescientia meritorum , fide Catholica certum est bonis Operibus non rependi. Loquor autem de Maedestinatione ad Gratiam , quoniam de electione ad gIoriam non est una Scholasticorun opinio et nostraque priori volumine fuit sufficienter exposita . Consequuntur vocationem ad fidem liber voluntatis assensus, timor, spes, caritas, S peccatorum detestatio , quibus cap. I ν. ostendimus homines ad justificationem disponi, & in praecedenti demonstratum est, quom in do haec iustificationem ipsam promereantur de congruo , idest, moveant divinam misericordiam ad remittendum peccatum , ct ad impertiendam caritatem, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum inhabitantem : idque Deus semper praestat, dummodo humana voluntas se recte disponat, neque divinarum gratiarum virtuti aut malitia , aut pervicacia opponat obicem . . Spectare potamus in ipsa justificationis gratia primlim ipsius in animam ingressum , deinde iustitiae augmentum , postea diuturnam in sanctitate persistentiam , insuper reparationem post lapsum , R denique finalem perseverantiam . Ac primam sanctificationis gratiae colis Iationem nemo meretur de condigno ἰ quoniam hoc meritum , ut liqueteX dictis, non reperitur in peccatore . Augmentum vero justitiae potest homo justificatus etiam de eondigno promereri, ut declarat Tridentina Synodus Sess. 6. can. pa. , dummodo ire satagat de virtute in viris tutem , & aseensiones in corde suo disponat; nam qui Deo accepti sunt, si magis diligant, magis in virtute meritoque proficiunt; atque

liberati a pereato , servi autem facti Deo , habent fractam in sanctifieationem, finem vero vitam aeternam; inquit Epistola ad Rom. vl. 22. Paulus Apostolus. Ut justus in gratia sanctificante persistat, nedum diuturno tempore , sed exiguo etiam ac minimo, potest solum mereri de congruo, instans. orationibus& juxta monitum Apostolicum videns ne cadat: at id mereri de condiguo non potest. Enim Mero ut justitiam servet, . S tentationibus non succumbat, indiget auxilio gratiae

efficacis; istud vero cur uni detur, noci alteri, inscrutabilia sunt judicia Disilirco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION