장음표시 사용
501쪽
Hine est , quod etiam Tridentinum Concilium Sess. vi. cap. 8. desinit..ihil eorum , quae justificationem prαcedunt, sive fidem, sive operatas, ipsam iustificationis gratiam promereri. Et Augustin is; de Fide , & operib. cap. XIV. num. 2I. inquit: Sciat qui Me perfide e posse justi ari, etiamsi legis opera non praecesserint. Sequuntur enim ito eatum , non praeeedunt just candum. Alterum caput est , quod plura Scripturae
loea fidei iustificationem , atque salutem tribuunt, ut ad Rom. I. I7. Iustus ex fide vivit. x. io . tarde ereditur ad justitiam. Matth. I x. 22. Fidei tua te salvam feeit. Et si dixeris haec accipienda esse de fide , quae
operatur per dilectionem, extat Lucae Vm. so. apertus textus solam fidem commemorans, nempe e Crede tantum , 9D a erit. Quare Augustinus lib. I. ad Boni f. cap. 2I. de SanctiS veteris testamenti ait:
Ouantaelibet fuisse virtutis antiquor praedices justos, non eos salvos fecit, s des Mediatoris . Tertium caput est, quod Patres a sola fide saluis em agnoscunt. Legatur Chrysostomus Orat. de Fide S lege , TertuII ianus de Baptisino, Augustinus ipse quaest. 6. ex Lxxxi ii. Ex his talis objectatio consurgis . Si justificationem praecederet aliqua liberi arbitrii dispositio, non esset gratia, sed merces; neque recte Scripturaeae Patres fidei tant im ipsam justificationem tribuerent. Id omni procul dubio falsum est. Nulla ergo liberi arbitrii dispositio iustificationem
Resp. juxta Apostolum iustificari quidem hominem per fidem , sed
per illam fidem , quae per dilectionem operatur; atque eo tantum sensu excludi opera , quatenus in se inspecta nullatenus ad justitiam perducunt , Omnemque vim ac robur a praeveniente gratia recipiunt. Explicatum id paullo supra ejusdem Apostoli, & S. P. Augustini expressissimis verbis. Affirmamus propterea hominem iustificari gratis per fidem, etiamsi iustificationem praecedat timor, spes, dilectio, & contritio, Ruia ipseMer , unde incipiunt bona , quaeanque sunt, merita , gra lautim donum Dei es: inquit Epistola ad Sixtum Iso. nunc I94. num .9.ν Gratiae praedicator Augustinus. Et quia opera sunt ex fide, non ex operibus fides , ae per boe ob illo sunt xobis opera justitiae , a quo est fides, de qua dictum es , Iustus ex fide vivit, inquit idem Augustinus de
Grat. S libro cap.vH. num. I 8. Atque recte monet Apostolus , nequis glorietur; quoniam cum ipsa fides sit donum Dei, non possunt homine S dicere et Ideo accepimus gratiam, quia eredimus , tuaquamsibi fidem 3ribuenter , gratiam Deo , inquit eo loco Sanctus Pater : quemadmodum inaniter quidam Iudaeorum jactabant se ad fidem Christi ob circumcisio
Eddem profecto mens est Tridentinorum Patrum ; nam sacrosancta Sy Odus paullo ante ea verba, Nibil eorum , quae justificationem praece μος, sue fides, si, e opera , ipsam jus eationis gratiam prome Mutur , dispositiones, quas iustificatio consequitur , enumerat. Dein de
502쪽
Liber Decimus nonu S. Cap. V. Asy
de pse omnia Augustino cohaerens inquit: Cum Apostolus dieit jULMari h winem per fidem, ct gratis, ea verba in eo sensu inreuigenda sunt, qxem perpetuus Ecelsa Catholicae sensus tenuit, ct expressit, ut scilicet per fidem ideo justi ari dieamur, quia siler es bumanae salutis
initiam. Illam quoque rationem addit, quam affert Apostolus, Quoniam si justi alio gratia es, jam non ex operibus, ut idem e sotur inquit, alioquin gratia jam non es gratia . Cum itaque dictum illud Apostolicum non sit accipiendum de operibus a gratia Christi profectis, quibus inesse rationem meriti Synodus ipsa definit, sed tantum de iis , quae fiunt absque praevenientis gratiae adiutorio, a quo justificationis exordium sumendum est; sequitur apertissime Concilium , ubi ait neque fidem, neque opera iustificationis gratiam promereri, aut loqui de fide prorsus informi ct mortua , quae ad iustitiam nihil magis , qua donum linguarum , aut prophetiae, aut scientiar, si nihiI adsit Christia- irae dilethionis , potest conferre; aut saltim de merito de condigno, qu carent opera ante justificationis gratiam patrata. Legite Estium in raris ct iv. caput Paulinae ad Romanos Epistolae . Habent sensum eumdem verba Augustini seribentis de Fide & op.
cap.XIV. num. 2I. quod opera non praecedunt, sed sequuntur justificatum ζ opera nempe, quibus aeterna vita tanquam merces rependitur .
Enimvero ibidem inquit Apostolum tribuentem iustificationem fidei, definire , non quamlibet fidem , qua in Deum creditur , sed eam salubrem planeque Evan elisam, esus opera ex dilectioue procedunt inde supra cap. vi i I. num. 8. ostenderat in baptizandis requiri poenitentiam ex verbis Act. it. 38. . ite paenitentiam, ct baptizetur unusquisque vestrum, cte. Requirit etiam cap. ix. & seq. servandi mandata propositum . Ait praeterea citato num .al. se de hae quaeicione prolixius
in libro de Spiritu & litera disputata . Ouid autem hoc in loco Augustinus Cap. i x. num. is . ait: Pustificati gratis per gratiam. Non itaque justi ari per legem , non justi ari per propriam Φoluntatem; ses justificati gratis per gratiam inius, non quod sine voluntate nostra fiat psed voluntas nostra senuitur infirma per legem, cire. Apertissime itaque docet Augustinus hominem gratis justificari, & opera iustificationem non praecedere , quoniam prior est gratia, quim meritum ς ac bona voluntas , & quidquid justificationem praeeedit praesupponunt gratiam
Solvuntur ex dictis, quae secundo loco objiciuntur . Dum enim Scripturae ae Patres fidei justificandi vim tribuunt, accipiendi sunt de fide, quae per dilectionem operatur, ct in quantum fides est primum gratiae donum, per quod cetera impetrantur . Superiori capite consi mileS Scripturae textus protulimus, etiam timorem Domini, spem a caritatem, & conversionem cordis praecipie..tes . Fidem ergo justificare fatemur, solam atque informem negamus ad justificationem suis-
503쪽
soo De Τheologieis Disciplinis
cere . oppositum sane non evincunt ea verba apud Lucam vi I .i. so
Crede tantum , ct salva erit. De salute filiae principis synagogae, GuLque a mortuis excitatione , non de sanctificationis gratia, illa prolata sunt: ac possunt etiam operarii iniquitatis , ut colligitur ex Matth .vi Gaa. virtutes multas in Christi nomine Operari ; ideoque alia fides ad patranda miracula , alia ad sanctificandas animas est necessaria . Sanctus autem Augustinus dum I. libro ad Boni f. cap. xxi. ait antiquos justos nonnisi fide Mediatoris salutern consecutos , redarguit Pelagian S autumantes , quod veteres Patriarchar salvi facti fuerint absque Christi gratia : quare per τε , risi es , excludit opera solius naturae viribus facta, non auxilio gratiae, ac per fidem in futurum Reparatorem persecta : quod commonstrant haec verba paullo post apposita : Per gratiam
Domini nostri yesu Christi credimus nos solvos fieri , quemadmodum Ο ἐύi: Me vos non vultis inimici gratiae Christi, ut eadem gratia P ejuorsi furei fasti eredautur antiqui; sed distribuitis tempora secundum Pelagium, in cujus Iibris hoc legitur; ct ante legem dieitis salvos fa- Flos esse per naturam , deinde per legem, po Demo per orsum , quos hominibus duorum superiorum temporum, ante legem scilicet, ct in lege, sanguit Gristi nos fuerit necessarius , ere.
Eadem plane significatione affirmarunt Patres hominem sola fide justificari exclusis operibus factis absque gratia ς aut si mors , vel impedimentum aliquod superveniat, sola fide ab operum consummatione, sed non a bona voluntate , ac mandata servandi proposito sejuncta:
idest, fide illa, quam Hieronymus in Dialogo Orthodoxi & Luci seriani appelIat devotam in Deum animam, ct per quam dicimur in sacris lite Ii S credere , non mente tantum , sed etiam eorde; ut Act .vi m. 3 . &ad Rom. X. Io. In Euangelio enim voluntas quaeritur , qua etiamsi se-fium nos habuerit, praemium non amittit: inquit idem Hieronymus in caput x i I Matthaei. Hanc esse Augustini mentem in libro Lxxx l l quaest. QU76. praeter ea, quae supra ex eodem loco produximus , haec
Verba confirmant: Δ ιodsi eum erediderit, mox de hae vita decesserit, justificatio fidei manet eum illo : nee praeeedentibus ejus operibus quia non merito ad illam, sed gratia pervenit; nec consequentibus , quia in bae vita esse non sinitur. Idem docet Chrysostomus pertractans eo loci de Latrone , qui tempus recte operandi non habuit; propriam tamen iniquitatem confessus est , ct regnum Christi speravit S petiit, ut narrat Evangelica Historia , S in eloquentissima de ipso Latrone Homilia idem Chrysostomus . Inquit de hoc Latrone Cyrillus Hierosolym.
Catoch. xim. Vellit juste agere latro ,sed venit mors. Tertullianus denique loquitur de fide per caritatem sorinata , quam integram Vocat. Tribus ergo haereticarum objectionum capitibus haec tria orthodoX. doctrinae opponuntur ἔ quibus praemissae argumentationis explicatu major propositio, minor autem apertissime refutatur . Argu
504쪽
Liber Decimus nonus. Cap. V. I
Argumenta , quae urgentur ab haereticis adversius secundam propositionem , posSunt pariter ad tria capita revocari, ad exemplum Paralytici ex Evangelio depromptum , ad Apostolicam Divi Pauli doctrina in , atque ad fidei definitionem & firmitudinem . I. De Paralytico Iegimus Matth. ix. a. dietum illi a Domino : Confide fili, remittuntur tibi peeeota tua . Fides itaque per quam delentur peccata, nihil est aliud, quam firma in Christum fiducia . II. Apostolus in praelaudata ad Romanos Epistola de fide, qua iusti fieatus est Abrahaln , cap. IV. I 6. ait: Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio : his verbis commendat Paulus fidem. duntaxat promissionis divinae. Addit versu I8. αλ.γi contraspem inspem eredidit; atque hic pariter spes firmisisma designatur ia Sequitur versu et O. al. 22. In repromissione Dei non
haesitavit diffidentia, sed eo ortatus es fide, dans gloriam Deo , pleni e sciens, qaia quaeeuuque promisit potens es facere . Ideo dr reputatum est illi ad justitiam. En majori Uerborum expressione declaratur. quod Abraham justificatus sit ob fidem plenissimam , ct certam sine animi fluctuatione fidentiam . III. Fidem ita nobis describit idem Apostolus in iapistola ad Hebraeos cap. xi. i. o autem fides sperandaruM Dbsautia rerum ; ubi Graecum vocabulum , substantia, cominon- strat fiduciae constantiam , ac firmitatem: de qua etiam Jacobus cap. I. 6.
inquit: Postulet autem in fide nihil haesitans; ubi ostendit fidentiae firmitudinem a Deo omnium gratiarum dona impetrare. Exemplum it que Evangelium , doctrina Apostolica , ipsaque Fidei natura ac potestas demonstrant ,. quod justi Acationis exordium a sola fide divinarum, promissionum si repetendum . Resp. ad I. nos pariter, ut diximus cap. praecedenti, spem & fidentiam exigere ad justificationem obtinendam et cum Tridentina Synodus, ii Mein verbis Matth. i x. Confide fili, remittuntur tibi peceata tua , doceat se sis. ν i. cap. 6. disponi ad iustificationem impios , dum peccatores se esse intelligentes. , a divinae justitiae timore , quo utiliter concutiuntur , ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore . De
hac dispositione seriptum es inquit ibidem sacrosancta Synodus) A
cedentem ad Deum oportet credere, quia es, er quod inquirentibus se remunerator fit. Et, Confide AB, remittuntur tibi pereata tua. Negamus tamen probari exemplo Paralytici, quod initium justificationis sit fides promissionum , & quod haec debeat in nobis excludere omnem formidinem. Cur enim tanta in Paralytico, S in iis, quieuin ad Christum adduxerant, spes & fiducia , ut una cum grabato submitterent illum e tecto; nisi quia Redemptoris fama longe , lateque dis- fusa , & accedente adet illustratione , credebant revera ipsum est Christum, & omnipotentia esse praeditum Z Hare ergo spes, haec fiducia non fuit collati beneficii prior caussa, quia jam fidem Christi ex au-Diuili od by Corale
505쪽
yo 2 De Τheologicis Disciplinis
ditu conceperant. Quod si potuit paralyticus omnem exuere dubita tionem , quoniam sine verborum ambiguitate Dominus illi impende-hat remissionem peccatorum ; non est idem assirmandum de nohis , quibus non tribuit absolutionem ipse Christus videns , ut in paralytico, fidem nostram , spem , animique dolorem: sed absolutionem nobis impendunt Sacerdotes, quos Iatet interior cordis nostri contritio; ideoque non expellunt a nobis omnem prorsus formidinem . Ergo paralytici exemplum perperam opponitur ab haereti eis . Idem asserendum est de verbis Apostoli, quorum sensus liquet ex praecedentibus responsionibus . Ait enim Paulus firmam esse promissionem ex fide r quia ad Christi haereditatem non solum vocantur Iudaei, quorum Abraham est Pater secundum carnem ς sed etiam Gentes , qui per fidem reputantur in semine; ideoque promissici facta Abrahae etiam super nos confirmatur , quia non per circumcisionem , sed per fidem dictus est Pater multarum gentium . Quid haec , quaeso, ad inanem fiduciam haereticorum , quum Apostolus in genere tantum amrmet factam promissionem omnisemini, non autem singulos in individuo posse firmiter credere , se nactos esse gratiam Abrahae semini repromissam ZQuod addidit, Contra spem in spem redidit, significat tacitum Abraham
pr. eter spem naturae credidisse se consecuturum a Domino sebolem ,
tametsi erat corpus ejus emortuum , cum fere centum esset annorum ,
S emortua pariter esset vulva Sarae, ut ipse Apostolus ibidem ait. At que his confirmat, quae supra dixerat, nonnisi per gratiam, S per
sdem constitui Abrahami posteros, adversus Iudaeos carnalem pro Pa gationem, & carnis circumcisionem jactantibus . Ea autem, quae se- quuntur versu zo. & sequentibus, retorquentur in Ad wersarios. Primo , quia per Apostolum, Abraham non baesitavit diffidentia , sed
credidit nastiturum sibi filium , cum sere centum esset annorum , quo
niam plenissime sciebat posse Deum facere quaecunque promisit; non fuit ergo fidentia Abrahami initium justificationis ipsius , sed potius
effectus fidei, qua in Dei veracitatem, & omnipotentiam credebat. Deinde huic fidentiae accesserat obedientia , qua jam ambulaverat co ram Domino, & exierat de cognatione sua; quomodo ergo haec sola fiducia Abrahamum justificavit Praeterea si Abraham non haesitavit dissidentia, quia tam aperte Deus ei revelavit futurum, ut Sara no
Hagenaria pareret filium ; quo pacto seclusa revelatione divina potest haberi firmissima sine ullo timore fiducia r Demum si Apostolus de fide , qua Abraham credidit Deo praenuntianti partum Sarae, Gen. cum esset annorum 99. ait : Ideo reputatam es illi ad justitiamJ ergo idem Apostolus non loquitur de prima Abrahami ju stificatione , & haec recipit augmentum , quod haeretici negant; qui de ipis Abraham dictum est , Credidit Israham Deo , ct reputo tum es tui ou jssit ana , Genes. xv. 6. cum ageret annum aetatis suae le
506쪽
suae 8 . Sed de justitiae certitudine atque incremento plura cap. ultimo . Postremum argumentum nihil probat, Se in haereticos retorquetur. Si consulamus Graxos Patres, fides dicitur ατός - ἰλπι ρα - .sperandarum reyumsubstantia, metonymice , in quantum praeitat ut menti firmiter haereant quae non videntur, ct nondum subsistunt, ut est reis surrectio mortuorum , ct immortalitas corporum . Ita Chrysostomus,
Theophylactus, & Theodoretus in caput X G Epist. ad Heb. nec repugnat Augustinus Tract. Lxxix. in Ioannem. Alii ita hunc locum interpretantur , ut fides sit spei nostrae hasis S sundamentum . Iacobus do-zet , ut Drans Deum non sit haesitans, nihil disteptans de fide, &. quemadmodum habet Graecus, δμων--be, diiudicans, atque in dubium revocans Dei potentiam , & proin illionem . Profecto nequit ex his inferri aut solam fiduciam justi fieare, aut orantes Deum non posse de
propria conseientia titubare ac timere .
Exponitur increticorum , atque Catholicorum de bonis operibus, illorumque meritis dogma.
HAERETICORUM circa bona opera haec est sententia: omnia hominum opera, si in sua dignitate censeantur, nihil esse aliud, quam sordesct inquinamenta . Ita stribit libro m. instit. Caluinus . Et Lutherus pariter art. II. asserit, justum in omni opere bono peccare. Moventur illi ex quo nemo possit in hac vita persecte legem implere , ut divina Scriptura, ct Patres omnes testantur . Is multis Iabimur omnes , inquit cap. iii. Iacobus ς &Salom. Ut II. primi Regum , Non est bomo, qui non pereet. Iustitias nostras panno menstruatae aequiparari a Propheta, diximus supra cap.3. Etiam justis orandum esse, Dimitte nobis deis bita nostra, demonstratum est cap. 6. praecedentis libri. Ex Graecis Patribus , non esse aliquem inter homines qui non delinquat, docet in x i. caput ac Rom. , in xi ii. Epist. i. ad Corinth. Chrysostomus . Ex Latinis Cyprianus in Exposit. orat. Dominic. August. de Peccat. merit.
lib. 2. cap. 7. Greg. lib. ix. morat. cap. 26. Horum autem , aliorumque testimonia tam aperta timi, ut nequeant in dubium reUocari.
Catholici e contra plura dari opera , quae nullatenus peccata sunt longe meliori sensu propugnant, ac talia esse censent illa omnia , quae a nobis fiunt secundum legis praeseripta, neque a malae cupiditatis radice proficiscuntur . Id probant literarum sanctarum, ac Patrum auctoritate suffulti. Respexit Deus ad emel, ct ad muuera ejus , ut legitur cap. iν. Gen. idest, grata haec habuit, ae laudavit; quemadmodum exponit Hom. i8. Chrysostomus. Dicitur Noe cap. 6. iuverisse
507쪽
gratiam eoram Domino : ac deinceps alii Patriarchae dignis laudibus celebrantur . Iob appellatur cap. r. homosἈρι ex er rectus, timens Deum, ac recedens a malo. Ait de se ipso David Ps. ii 8. EAb omni via mala a prohibui pedes meos . Magdalena Christi pedes inungens dichur Matth. 26. bonum opus operata . Paulus ad Titum iii. dicit fidelium opera b na ct utilia hominibus . Iacobus cap. g. repetit justificationem ab ipsis
operibus. Patres quidem omnes ad bene operandum nos vehementer
hortantur; Iustinus disputans cum Tryphone , Irenaeus lib. IV. H. I. Chrysostomus Hom. 3 o. in Ioan . Augustinus toto libro de Fide S Operibus . Fieri istius nodi hortationes ut magis sceleribus inquinemur,
superat rationem ac fidem nostram .
Momenta sane haereticorum difficile non est refutare; si advertas aliud esse, hominem quamvis justum aut negligentia, aut alia causta, dum etiam senstis operibus incumbit, plura venialia peccata committere; aliud sancta opera vel a mala radice procedere , vel csie legis, praeceptorumque transgressi es, vel esse inspecta dignitate sua damnabilia. Hoc postremum iure negamus ς quoniam quisquis recte operatur , ducitur spiritu Dei, servat mandata , redditque se dignum rei nuneratione & corona . At primum non diffitemur; nam a radice alia, a qua minime exoriuntur opera bona, idest ab infirmitate atque ab inhaerente concupiscentia , facile oritur desectus aliquis, pro quo nobis divina misericordia est continuo imploranda. Hac ratione in multis omnes labimur , & oramus quotidie , Dimitte nobis debita nostra: sed vide praecedentis libri caput et, ac 6. Porro quod inquiunt Heter Oxi , quolibet peccato, quantumvis minimo, penitus iustitiam labefactari, . dilue. Dr libro xx I. cap. 8. ubi demolnstrabimus dari peccata natura sua venialia. Locus Isaia: Lxi V. expolitus est paullo supra cap. 3. Ibidem praeterea propheta commendat iustorum opera , dum ait versu proximo : Oeeurristi Letanti, ct faeienti justitiam : in viis tuis reeorda
huntur tui . Prior itaque haereticorum assertio, quod omnia opera
hominum inquinata sint, merito a Tridentina Synodo fuit prostri pia
sese. VI. can. 2s, meritoque a nobis refellitur .
Altera haereticorum propositio est, hona opera non esse ad salutem necessaria: quod Novatores solent diversa ratione explicare. Nam quidam autumant iustum non adstringi ad praeceptorum observationem et quod scriptum sit ab Apostolo a. ad Corinth. v. Ubi spiritas Domini , ibi libertat: & i. ad Timo t. i. Iusto non est lex posita . Verumhaee, & consimilia ita sunt accipienda, ut justi non coacte, sed lubenter impleant mandata, ut exponam cap. a. libri proximi . Hanc ergo haereticorum assertionem nunc ommitto . Flacci, Ienensium , & Hin-kel manni opinatio , quod hona opera ad salutem nullo pacto sint necessaria , ut Vidimus cap. IV, reiicitur a ceteris Protei tantibus. Hin Gnecessitate in bonorum operum conscis sunt in Consess. Saxonica, di qua Digilippo l TCoo e
508쪽
qua legendus Du-Ham et Tom. p. pag. 96. Vide uir mihi Gerardus Vossus in Thesibus habitis in Academia Lei densi omnem saanim fraudem detegere. is inquit bona opera e Tr homini Christiano triplici nomine
necessiaria , primo ut Christunt glorificet; deinde ne ob honorum operum neglectum amittat honam conseientiatia, tandem ut proximum caritatis ossiciis studeat tueri facere . Negant igitur necessitatem bonorum operum, quasi his apprehendatur vita aeterna , quam nulla ratioae bonis operibus hominem justum promereri opinantur . Ergo doctrinam illorum , qui bona opera prorsus reiiciunt, sensu unanimi Catholici omnes repellunt. Ducuntur invictissimis argumentis . Primum est, quod nobis ut bene operemur praecipitur, ILIS. Matth. s. Marc. 8. Ioan . is . ad Coloss. 3. atque in omni sere Scripturarum sanctarum pagina. Suffcit animadvertere, quod non sit amicus Christi, qui eius mandata non servat, dicente eodem humani generis Reparatore apud Ioan. i . Si diligitis me, mandata mea servate. Quare sapienter unumquemque rum monet beatus Iacobus cap. t. Emte factores verbuct nos auditores tantum, fallentes vosmetipsos . Alterum argumentum
est, quod fides sola ad salutem non sussicit, dicente codem Apostolo in fine sequentis capitis , Fides siue operibus mortua es. Plura hue sine-ctantia fuerunt in articulo superiori producta . Tertium argumentum est, quod vita aeterna nonnisi bonis operibus rependitur; sium mus enim Iudex Matth. et s. dicturus est electis e Pindete paratum vobis regnum a constitutione mutat . Esurivi enim, ct dedipis mibi mandueare , ere. De iniquis vero S. Petrus in altera Epistola eap. 2. Iulius eratiuis non cognostere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum comverti ab eo, quod tuis traditum es , fausto mandato . De quo , alii Dque Scripturarum Iocis, legendus est Augustinus capite de Fide & operibus quarto ac vicesimo . Postremum argumentum peti potest o e Patrum traditione. Nam Chrysostomus Orat. U. ad U. Anomoeos ait: Dogmatum fulubritati addamus illam. qua tu vita dr operibus est, puria ratem , ne dimidiata lautum babeamus ea, qua ad salutem per eunt. In Epistolam ad Romanos cap. vi II. Fieri non potes, ut salvetur ,
qui post fidem torpescit. Et libro i v. de Sacerd. Nibii lucri ex fana fide.
si vita sit corrapta. Ambros in cap. IV. Epis l. ad Hebraeos: Non fus eis Mes , sed debet addi vita fidei eouigua . Augustinus cap. v I l. de Grat. & lib. ar h. eos reprehendit, qui putant agerere Apostolum scribentem ad Romanos : Suincere homini fidem, etiamsi male vivat, quos absit, uisentiret Vas electionis . Magnus Gregorius in Epist. ad Francorum Reges Theodoricum , &Theobertum: Si vita deest, fides meritum non habet, beato Paeobo attestante , qui dicit, Fides siue oper
bur mortua est. Atque huc spectant omnia, quae dicta sunt capite Praecedenti. Quum haec satis aperta sint, ct consentientem habeamus magnam Advei sariorum partem, minime negantium bonorum Ope To.M. S s s rum
509쪽
rum necessitatem ς totum, ni fallor, dissidium in hoc situm est, quod haeretici denegent homines per bona opera posse aliquid promereri , & ad aeternam vitam illa tantum requirant, vel quatenus sunt signa fidei, vel ob triplicem rationem superius a Vosio explicatam: Catholici autem firmiter teneant ipsam aeternam vitam honis ope. ribus ut cauta meritoriae a Deo Promitti, atque rependi. Quamobrem puto haec perpauca tali methodo atque ordine de neces tate
operum a me exposita sussicere ad dirimendam omnem in hac materia controversiam, si accurate attendantur quae de operum merito nunc proponam.
Ut a ratione nominis exordiar; Calvinus in I M. Instit. cap. is. nomen meriti ait fastuosissimum esse, a Scripturis extraneum, & ab aliquo Sopbisa rabala inductum. Nimium profecto in Sckolasticos homo iste excandescit, rabula ipse, ravusque latrator . Aiebat Hugo Grotius in Animadversiones Riveti Artic. 6. de hoc vocabulo meriti, δε- ees ab Omni antiquitate usurpatas commode interpretari, non autem mois rose reserere, pia es modesta. Iam unde Meriti nomen derivatum sit, Calvino demonstretur. Illud accepimus ex sacris literis: ex Ecclesi.xv i. 'Omnis misericordisfaciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum: ex innumeris aliis locis, quae commemorant iustorum mercedem, capite proximo proserendis . Unde enim praemium , quod datur pro labore, merces dicitur, nisi a merendo Eadem voce usi sunt fere omnes Ecclesiae Patres. Cyprianus de Praeceptis Eccles inquit: Praeceptis obtemperandum es, ut accipiaπι merita nostra mercedemo . Amhros t. de ossiciis cap. is. Meritorum praemia remacent post mortem Augustinus Epist. ad Sixtum: Vita aetersa meritis praeedentibus reddiarur . Meriti ergo nomen nobis Dei verbum ac Patrum sententiae tradiderunt . At quoniam Calvinus parum sibi constans postea inquit vetustos Eeclesiae Scriptores hujus voculae abusu materiam erroris posteris tri
huisse; vindieato Meriti nomine, de ipsa jam re differamus . Nos meritum hae definitione describimus: Meritum est bonorum operum, quae sunt ex gratia, quadam dignitas aut eraestantia, ob quam illis sive σx Meentia, sive exjustitia rependitur aliquodpraemium pertinens as
vitam aeternam. Diximus ad vitam aeternam , nam bona temporalia , eum bonis aeque ac malis communia sint, nequeunt esse bonorum Ope rum retributio , nisi sub ea tantum ratione, quod ad salutem aeternam Possunt auxiliante gratia ordinari, veluti dum quis utitur divitiis eleemmosynam largiendo , corporis animique valetudine , orando , atque
-πς - Pictδtu . aliarumque virtutuae ossicia . Diximu3 etiam aqua
510쪽
Liber Decimus nonus. Cap. VI. sor
quae sunt ex gratia quoniam, ut constat ex disputationibus adversi s Pelagianam ac Semipelagianam haeresim , nullum sine gratia opus aut fidem, aut justificationem, aut aeternam vitam promeretur. Diximus praeterea, sive, ex deeentia, sive ex iustitia ζ quippe non omne meritum talem habet dignitatem , ut illi merces ac praemium servata aequitate debeatur, sed complura sunt imperfecta & exigua , quibus praecedenistibus dona largitoris ob profusam ejus liberalitatem solent rependi; ut dum honae voluntatis conatibus retribuitur gratia operationis , huici
Duplex propterea meriti genus distinguimus ς quorum unum a pinpellatur meritum de condigno; alterum meritum de congruo . Meritum de eondigno est illud, cui ex justitia retribuitur aeterna vita; atque locum habet in solis justi fieatis , & habitualem gratiam supponit, De hocimerito ait Apostolus ad Tim. i v. Reposita est misi eorosa justitia. A t meritum de congruo illud est, cui ex ista decentia remuneratio confertur: Setale meritum habetur etiam in peccatoribus, dum gratia praeveniente ex
citati, fide, spe, & dilectione ad iustificationem disponuntur. De hoc me
rito loquuntur Concilia Si Patres , dum definiunt contra Pelagianos IGratiam non dari seeundum merita nostra ; ut demonstravimus supra libro XI v. de H. Pelag. cap. II. Non sunt haec nomina , Meritum Deon ruo , Sc Meritum de eondigno , alicuius recentioris Scholastici commentatio ς cum iisdem utatur etiam Gulielmus Arvernus apud is cium Habertum in Τheologia Graecorum Patrum pag. 44s. Floruit autem Gulielmus circa annum i et O. duobus integris taculis , antequam Lutherus & Calvinus ad Religionis , &Christiani nominis dedecus nain fierentur. Ac meritum de condirno, quod proprium merit uni est, etiam ex sacris literis nomen accepit, ubi dicitur operarius dignat mercede sua. Matth. R. ct qui non sunt inquinati, appellantur digni ut cum A gno ambulent in Ibis. Ap c. iri. Μeritum vero de congruo necessum fuit, ut a priori distingueretur , & Pelagiana praesertim dogmata se cernerentur a Catholicis , hoc ipso vocabulo , aut alio consimili designare . Id nos, dum pronuntiamus Vocem meriti, volumus insinua. re auditoribus. Haeretici merendi voeabu Ium prorsus damnare non audent, eoquctu tuntur in Confessionibus suis, ut liquet ex Harmonia Confusis. sect. 9. Respuunt tamen illud , tanquam ambiguum , ct superbiae nomine Re riculosum . Atque ad rem quod attinet, statuunt falso , & impie sentire , quotquot bonis operibus eensent aeternam vitam retribui justitiae debito . Hoc est praecipuum inter nos, illosque dissidium , in quo se an nostra, an illorum melior sit caussa, nequit definiri, nisi attenda tur necessariae ad meritum conditiones.sss a
