Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

so 3 De Theologicis Disciplinisi OPERIS MERITORII CONDITIONE s

Ouatuor sunt conditiones, quas requirunt haeretici, ut bona opera possint mereri vitam aetcrnam ς illasque prae ceteris enumerant, atque exponunt Forbesius de Iustificat. lib. v. cap. I, S Vossius disput. i V Lei densi . Prima conditio est , inquiunt, quod opera sint unde quaque persecta , tam graduum , quam partium ratione . Videtur haec conditio consentanea rationi, eo quod justitia postulet inter datum atque ,

bcceptum aequalitatem . Praeterea si opera hona non merentur ex eonis

digno iustificationem , quia sunt imperfecta , neque habent eamdem dignitatem ἰ multo minus promereri poterunt vitam aeternam , quum

haec sit ipse justificatione Ionge perfectior . Victoriam canit Vossius ob quamdam Ioannis Feri sententiam in Adh. cap. xv. postoli eoncludunt,

quod fides justificat, non opera, neque lex . Cur fides ὶ Ruia iunititur gratiae , ct misericordiae Dei , promissis mi , meritis Christi . Cur non justi at lex Z 2uia nemo eam ferivavit. Cur non opera ξ α etia imis perfesta sunt. Hae quidemsumma totius Concilii e hostolis ..Hanc priorem conditionem perperam statuere nituntur. Quamquam enim opera in se spectata, atque, ut Scholastici loquuntur, materialiter , impersecta sint, & justus saepenumero in venialia crimina prolabatur; ut per hona opera vitam consequatur aeternam , sat est, quod iustus operans habeat per gratiam habituatim tantam dignitatem ac persectionem , ut per istam opera possint cum promissa mercede aequiparari , ae sint aeternae vitae quasi radix & semen . Nam etiam Christi passio , si tantum attendas patibulum Crucis , sanguinisque enfusionem, finita est, nec omnium Martyrum excedit eruciatu S; at inspecta tamen dignitate per nae, omnem exaltationem promeruit, S magis effcax suit, quam passiones Martyrum universorum . Ergo non opera justorum quantum ad QIam ossiciorum exhibitionem spectanda erunt, sed quantum ad excellentiam virtutis illis dignitatem tribaentis. Minimum quidem est semen quercus, at producit proceram arborem; ct aqua suapte natura per meatus terrae dilabitur, sed in canali compressa qdscendit ad altitudinem scaturiginis. Reperitur in iusto Spiritus sancti charisma , atque semen Dei manet in eo, I .IOan. 3 . in eo pariter est fons aquae fallentis is vitam aeternam , Ioan. 4. Igitur ad haereticorum argumentum petitum ex definitione justitiae, etsi responderi posset cum D. Thoma in a. dist. et . art. I. non reperiri inter Deum S creaturam justitiam commutativam , quae exigit inter datum, dc acceptum aequalitatem , sed solam iustitiam distributivam , quae postulat solam condignitatem proportionis servandae iα distributioue prae mi orum s ita, ut maiori merito major compensatio , minori minor retribuatur; ἔς spondeo dari uiter bona opera, & vitam aeternam s

512쪽

Liber Decimus nonus. Cap. VI. Os

aequalitatem, non enthmis, sed virtutis. Id non valat de operibus,

quae praecedunt justificationem ; quoniam in iis deest principalis conditio ad meritum de condieno , idest , status gratiae santa ficantis . Ioannis Feri doctrinam ab Hiipanis Censoribus in Complutensi editione pluis

rihus in Iocis castigatam non tenemur amplecti . Locus tamen , quem UOssius tanta confidentia obiectat, acciniendus est de operibus sine gratia patratis , quae gratiae ct meritis Gripi non innituntur , quemadmodum commonstrat verborum ac sententiarum antithesi S.

Altera ad meritum conditio iuxta haereticos est , quod opus meritorium sit prorsus indebitum , quia sub meritum non cadunt ea , ad quae obstringimur. Conditionem istam requiri putant, quoniam Christus Lucae xvir. Io. inquit: Cum feceritis omnia, qua pracepta sunt vobis, dieite : Servi inutiles fumus ; quod debuimus facere fecimus ἀDeinde Theophylamis in hunc locum ait: Servas si non operabitur, diagnus es multis plagis: cum autem operatus fuerit, contentus sit quod plagas effugerit. Praeterea Bernardus in libro de quadruplici debito docet se opera nostra deberi Deo, ut posset illa citra praemii spem exigere a nobis. Addunt exemplum, quoniam subditus non meretur, si

praestet principi obedientiam; nec filius, si parentibus debitum exhibeat obsequium iaVerum & haec conditio male constituta est . Si enim admittatur nec opera Christi suerunt meritoria, proptereaquod debebat ipse quoque praecepta Patris implere . oportet ergo in honis operibus diit inguere ipsorum debitum a merito bonae voluntatis : cum enim Deus hominem condiderit liberi arbitrii, ae dominum suorum amrum, neque ad bene operandum quemquam impcllat necessitate; habetur ratio meriti non a conditione servili, sed a dominio liberae voluntatis . Ac ideo in his, quae necessitate fiunt, nihil esse meriti non solum fato mur, verum etiam contra Iansentanos tanquam dogma fidei argumentis pluribus demonstravimus. Itaque allatum servorum, filiorumque exemplum in haereticos retorquetur . Negamus enim illos nihil promereridum jussa dominorum , atque parentum libera Voluntate exequuntur . Merentur plane; & magis filius, quam servus ς quia licet plus debeat patri, majori amore S alacritate mandatis eius obtemperat. Caussa itaque meriti non est opus quod debetur; sed operis quod debetur libera & non coacta executio . At ad textum Lucae rospondendum est modo . Ipsum duplici ratione.adversus HeterodoXos urgere postumuS.

Ait Evangelista : Cum feceritis omnia, qua praecepta jus vobis; igitur omnia praecepta servari possunt. Addit : Duod debuimus facere, fecimus; igitur qui servat praecepta non peccat, sed facit quod debet.

Debemus autem dicere etiam post praeceptorum observationem, Servi

inunis1 fuimur; primum quia ex opere nostro nihil Deo accessit utilit

513쪽

sto De Theologicis Disciplinis

tis& tueri: deinde quia nullum bonum opus propriis viribus sine graistia auxiliante potuissemus essicere; insuper quia cavendum nobis est , ne consurgat ex bonorum operum aestimatione tumor superbiae: ulterius quia poterat nobis Deus mandata proponere, nulla repromissi mercede et quo sensu loquuntur Theophylamis ae Bernardus . Vulgatis his responsionibus addo, Christum apud Lucam exemplo servi, qui tantum imperata domini facit, hortari Apostolos cupientes fidei virtutinque augmentum ad solicitudinem ac vigilantiam , ne ad instar servorum nutum ae praeceptum attenderent; cum sit inutile operari invito animo, voluntatis autem honae indicium sit studiosa solicitudo . Sie&Petrus hortatur Pastores Ecclesiae Ep. i. cap. v. g. Pastite, qui tu vobis est, gregem Dei, providenter non eo afre , sed spontanee Deundum Deum: neque turpis iueri gratia, sed voluntarie. Consimilem habet sententiam Chrysestomus in i . ad Corinth. ix. 16. ac Plautus Sticho τ

eui manet ut moneatur semper servos homo oflatum suum , on voluntate id fuere meminit, servos is habitus haud pro- ' est.

Denique hortatur Dominus etiam ad perseverantiam ς nam strinvus inutilis hic , & Matth. xxv. Io. idem est ac cessator, vertente SPro apud Grotium N, UI . Qui ereo mandata servaverit, non coacte. sed voluntarie , ac perseveraverit usque in finem , non erit servus inutilis, sed audiet a Domino: Euge serve bone, ct fidelis, cte. Masethaei XXV. 2I

III.

Tertiam Bonorum operum merita , iuxta haeret leos , eonditi nem habere debent, ut illa plane vel imprimis sint nostra , non ejus, a quo eXpectamus mercedem . Bona autem opera, licet sint a nobis tanquam a Vpluntario instrumento , sunt principaliter Deir quod ostendit testimonium illud Apostoli r. ad Corinth. xν. io. mplius quam omnes illi laboravi, non exo , sed gratia Dei mecum. Hinc vita aeterna dicitur Gratia ab eodem ApolloIo ad Rom. 6. atque ab Augustino in Epist. ad Sixtum , de Grat. & lib. arbitrio cap. 8. in Enchirid. cap. O7. in Psalm. o. Enarrat. 2. S aliis in locis . Gloriantur propterea Novat res, quod sibi consentiant Paulus Apostolus, S magnus Hipponensi Antistes. In hac quoque conditione assignanda Iabuntur errore maXimo . Opus patratum a gratia nostrum esse negant immerito. Est quidem rationalis creatura instrumentum Dei , sed animatum, biberum , st 'vens , propria praeditum potestate , & potens dissentire gratiae ii Jum moventi atque excitanti. Opus ergo meritorium debet etiam no strum reputari. Demonstratur id ametissime Evangelicis ver his , apud Ioannem XV. s. ubi Salvator ait: Ego sum vitis , vos palmites : qμi

manet in mς, ego in eo, me fera fructum multum; quia sine me vi

514쪽

Liber Decimus nonus. Cap. VI. y Ir

su potestisDeere. Arescentem palmitem, atque a vite recisum non

germinare uos, atque irmium non manentem in Christo aeternam .

vitam non promereri, certissimum quidem est , dicente Domino, dine me nihil potestis facerer sed uvas non produci a palmite, licet nequeat ferre fructum a semetipso, nisi manserit invite; a justo nimirum non ferri fructum bonorum operum , repugnat dominicae sententiae , Hic fert fructum multum. Hae eadem vitis S palmitis similitudine usi sunt Tridentini Concilii Patres apud Pallavie. lib. v I II. cap. 4. addito experimento, quo si uvae nigrae paImes inseratur viti uvae candidae, uvam inde prognatam nigram esse conspicimus : ideoque trahit uva certam qualitatem etiam a palmite. Attulerunt ibidem Iurisconsulti legem , quae incipit, Servi electione, tit. de Legat. S Fidei commissi. ct alteram. cujus initium est, In re communi, tit. de Servit. Urb. praed. pronuntiantes, Id quod non es tantummodo meum, sed mihi cum asio eommune,

meum absolute diei potes. Allata ibidem fuerunt & verba Caelestini Papae in Epist. ad Episcopos Galliae, Augustini in Psalm. i s. Basilii in Summa Moralium cap. . diserte asserentium hona opera a nobis fieri, licet non sine gratiae supernaturalis inspiratione . Ne repetamus omnia , aris bitramur satis esse , si cum magno Augustino de Grat. & lib. arbitrio cap. i6. dixerimus : Certum es nos mandata servare, si votamur: certum est nos velle eum volumus: certam est nos farere eum facimus. Itaque praeparari voluntatem nostram a Domino, ipsumque per gratiam

praevenientem facere ut faciamus , honorum quoque operum cautam principem Deum esse, absque ulla repugnantia concedimus : eadem autem opera nostra non esse , utilia non esse, meritoria non esse , iure

meritoque negamus .

Ne glorientur haeretici tam audacter Pauli Apostoli, ct Hipponensis Episcopi patrocinio; observandum est vitam aeternam recte dici mercedem simul S gratiam . Gratia est, si ad divinam praedestinationem reseratur , qua Deus statuit electis conferre gratiam, sine qua recte agere & perseverare non possent; merces , si reseratur ad iustitiam, qua recte agentes & perseverantes coronat . Gratia , si attendat uequod opera bona praecedit ἔ merces , si quod illa consequitur, inspiciatur. Apostolus ad Rom. vi. postquam demonstravit quomodo fuimus servi peccati, cujus stipendium est mors, inquit: Gratia autem Dei vita aeterna; sed ad Timoth. iv. postquam ait se cursum suum consummasse , addidit, Reposita es mihi eorona iustitiae . Itaque Gloria, si spectetur quod fuimus ante electionem secundum propositum, gratia est δsi attendatur consummatio bonorum operum, corona iustitia. Nam in electione ac praeparatione gratiae nihil quod nostrum sit potamus invenire; at servata lege, inveniemus aliquid nostrum, nimirum o

dientiam . Atque haec est Doctrina Augustini in locis, quae objectant haeretici, probantia contra Pelagianos gratiae praevenientis necessit

515쪽

te in . Isto vha aeterna cinquit citata Epistola ad Sixtum meritis prae

eedentibus redditur ; tamen quia eadem maria, quibus redditur , noua nobis parata suσt per nostram fulficientiam , sed in uobis fasia per gratiam , etiam ius gratia nuneupatur, non ob aliud , nisi quis gratis datur ; uoc ideo , quia meritis non datur , sed quia data sunt ipsa merita , quibus datur . Plura ibidem S. Doctor, quae repetit de Gratia &libero a rhitrio capite IX. S de Corrept. & Gratia cap. xi M. demonis strans vitam aeternam esse mercedem , quia redditur bonis operibus ςIicet sit gratia , in quantum Deus hona opera in honis operatur . Neiaque asserere possumus solam gratiam operari, non liberum arbitrium. propterea quod scribat Apostolus , Non ego , sed gratia Dei meeum . Quomodo cnim hanc haereticam interpretationem patiuntur proximata verba, sius, quam omnes illi, laboravi Ouomodo ait Paulus . Gratia Dei mecum , nisi Sc ipse sit operatus Hoc unum ergo demon-1trat, nihil se secisse absque divinae gratiae auxilio ; quo sensu Matth. x. eo. legitur e mu enim zos egiis qui loquimini, sed Spiritus Patris ve-fri, qui loquitur in vobis; non quod Apostoli minime loquerentur , sed quia loquebantur, prout Spiritus Ductus dabat eloqui illis. AEt. ii . .

Ouartam operis meritorii conditionem parum a prima dissimilem haeretici hanc esse aiunt, ut opus non tantum sit dignum a que persectum , sed etiam habeat cum mercede proportionem aequalitatis r quod probare nituntur ex idea justitiae, atque ex Apostolica sententia ad Rom. viii. i 8. Non sunt coudlana passiones hujus Deusi adfuturam gloriam , quae revelabitur in nobi . Verum haec ex supradictis refelluniatur ; sive dixeris mercedem bonorum operum non spectare ad justitiam

eommutarivaxi, sed ad di,tributivam; siste distinctionem feceris inter id quod spectat ad ossicium operis , & quod attinet ad principium , Ecdignitatem ortam ex gratia habituali, quae est propter inhabitantem Spiritum sanctum participatio divinitatis , constituitque hominem justum filium Dei & haeredem , ei tribuens aeternae vitae arrham , & pugnus . Atque hoc postremum assertum no S probamus , non denegantes inter Deum S hominem etiam justitiam commutativam, dummodo non sit sermo de illa justitia, quae mutuae utilitati. qualis inter homines iu- tercedit , conjuncta est, Si de qua accipiendum esse Divum Thomam contendunt haud vulgares Theologi. Eadem responsione sententiam Apostolicam explicamus . Non .sunt utique passiones huius saeculi spectatae in seipsis condignae , ut aequiparentur futurae gloriae ἔ illae quippe leves sunt & finem habent, & merces est bonorum omnium aggregati nunquam fini, aut vicissitudini subjecta . Digna tamen est hujus sempiternae mercedis retributio , si atteadamus illum . qui patitur, esse filium Dei, & .haeredem, cique repromissam esse conglorificationem cum Christo, dummodo cum Christo compatiatur. Ouare ait Apostolus

516쪽

Liber Decimus nonus. Cap. VI. s I 3

stolus eodem Ioco: Si autem filii, is haeredes: haeredes gadem Dei, eo redes autem ciristi ἰ si tamen eompatimur, uo ct eon lori emur.

Vide sis a. Epistolam ad Corinth. Iv. i . Verbo dicam : non est aequipa ratio inter opus atque mercedem, spectata operis substantia; concedo . inspecta sanctificantis gratiae , unde meritum proficiscitur, digestate a id nego. Addunt nonnulli haereticorum conditionem quintam , ut ille euius gratia opus praestatur, recipiat emolumentum aliquod veI honorem . Si asserant nullum operibus nostris Deo accedere commodum . atque intrinsecum emolumentum, Verum dicunt; nam Iob. cap. XXXV.

. inquit: Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tactaeeipiet Z At conditione hae posita quomodo invenient meritum ima operibus Christi aut quomodo invenient debitum in operibus malis. dicente labo ibidem r Si peccaveris, quid ei Meebis si multiplis ea fuerint iniquitates tuae, quid faeter eootra eum λ Quod si assirmene

bonis operibus homines non praestare Deo honorem, gloriam & lauis dem , mentiuntur plane ς atque refutantur verbis Christi Matth. v. i 6 Lueeat lux vestra coram bominibus; ut videant opera vesra bona, ergori ent patrem vestrum, qui in caelis e78 ς & Ioan. xU. 8. Iu hoc etiri atus es Pater meus, ut 'uctum plurimum asseratis: necnon Apostoli i. ad Corinth. vi. go. Glorificate, ct portate Deum in eorpor et oro .

CONDITIONEs OPERIs MERITORII

Expunctis conditionibus, quas ad meritum requirunt Haeret Iei, de his agendum modo est, quas constanter admittunt Catholici, &septem connumerantur . Sunt autem , ut opus meritorium sit honum, sit liberum , sit supernatura Ie , si elicitum in statu viae, sit ex caritate pro sedium , sit cum divina promissione coniunctum , sit hominis iusti, atque gratia habitaali exornati; et si , ut dicam infra , non omneuhae conditiones requirantur ad meritum de eon uo. Aiunt Calviniani nos in assegnandis hisce conditionibus certare more Andabatarum , ne que inter nos convenire, quoniam Robertus Hothoi negat requiri liabertatem , Michael Baius necessarium non putat statum gratiae, ne proni issionem divinam; hane propugnare Scotum , Marsilium , & Ve-gam, negare Caietanum , & plerosque Thomae Aquinatis Sectatores rdenique non opus Esse, ut a caritate proficiscatur , quae fuit opinio Gui-lelmi Antisiodorensis , Si quorumdam Recentiorum . Sed frustra obganniunt Sectarii. Etenim, quod ad rem attinet, fatentur omnes Orthodoxi meritum bonorum operum: conditiones etiam praecipuas e

recensitis admittunt singuli, quod sit liberum , quod supernaturale , To.III. . Tit quod Diqiligod by Corale

517쪽

De Theologicis Disciplinis

quod ex gratia sanctificante: atque his conditionibus positis aliae, me judice, sequuntur suapte natura ς quoniam opus bonum Iiberum in ultimum finem est referendum, ideoque fieri debet ex caritate. De statuviae nulla oriri potest dubitatio , quum in termino sit hravium S corona , non cursus & Iabor . Roberti Hothot nulla a nobis habetur ratio, ct nulla pariter Baji. Divinam promissionem in sacris literis haberi, neque Scotus , nec Thom istae negant, certantque de formali meritorum ratione, ut dicam infra. Sed missis iis, quae parum necessaria videntur, de ipsis conditionibus agendum est: singillati in . Prima igitur conditio est, ut opus meritorium sit bonum. Neminem re puto, qui conditionem istam explodat. Ait enim Dominus ad Cain Gen.iv. . Nouue si bene exeris, recipies: sin autem male, satis in foribus peceatum aderit Z Et Apostolus ad Rom. ii. s. Tribulatio ct angustia in omnem animam hominis operanis malum: S in a cap. VI. ι23. Stipendia enim peeeati mors . A citandis aliis textibus supersedeo et quid enim frequentius legimus, quam impios thesaurizare sibi iram ,

habere odio animam suam , arcendos esse a regno Dei, atque sempiternis gehennae suppliciis damnandos Z Ratio etiam hoc demonstrat, quoniam accepta sunt Deo duntaxat opera sua, quae illum laudant, ct aeternae Iegi conveniunt: at mala opera Deus nec praedesinit, nec praecipit, nec approbat, eaque tantum permittit ad ostensionem justitiae, pro- : sectumque honorum . Qui ergo rejicit priorem hanc meriti conditionem , is neque Christianam fidem habet, neque rectam conscientiam , neque communem rationem . Sciscitanti autem quodnam si opus bonum ,. lib. xxi. satiSDcere curabimuS. Nunc sat est, si reponamus il- εIud bonum opus censeri, quod ab aeqv itatis regula non deflectit, quo fruimur Deo S utimur creaturis , cujus non selum ossicium commendatur , sed etiam finis recte dirigitur. Oui enim iustitiam faciunt ut videantur ab hominibus , mercedem nou Babeut apud Patrem, qui iuersis es; & qui gloriam suam quaerunt, & laudem captant, receperaut mercedem suam . Matth. I. I. svi

Praeterea necesse est, ut opus meritorium sit Iiberum, non sola libertate voluntatis immunis a coactione, sed etiam voluntate arbitrii non obstricti necessitate: ea nempe libertate, qua homo suorum actuum habet potestatem atque dominium , ct de qua pluribus in locis, sed

Praesertim libro xv I. cap. a. ac 3. instituimus disputationem . Hanc libertatem requiri ad meritum constat ex verbis Eccles. XXXI. I

potuit. transgredi non es transiressas , farere mala dr non fecit; ideo Itabilita Iunt bona inius iis Domino : constat ex Augustino, qui de

Grat. S lib. arb. cap. a postquam demonstravit exigi in divinis moniti Sad aliquid faciendum , vel non faetendum opus voluntatis, concludit ἔ

518쪽

Liber Decimus nonus. Cap. VI. Is

randa est boni operis merres ab eo, de quo ditium est. reddet uni- euique secundum opera sua : constat ex damnatione tertiae propositionis Jansenii, & articulorum Michaelis Baii. & ex canone 4. Scssur. Concilii Tridentini, quae non semel sunt repetita : constat ex ratione , quo niam nequit ad meritum imputari quidquid non est sub potestate hominis operantis e constat denique ex Gentilium Philosephorum consensu . inter quos ajebat Euryphamus Pythagoricus hominem promereri vituperationes ac laudes, honores & ignominias , in quantum pro iure suo potes aut virtutisudere , aut vitium sedlari . Certissimum est itaque quod recte haec secunda meriti conditio sit constituta, cum quisque mereatur aut demereatur, quoniam libertas, ut inquit in primo contra Symmachum libro Prudentius,

Concessa est homini, formam euἰ flectere vitae.

Linque voluntatis licitum esς seu tramite dextro Seandere , seu lavo malit decurrere eampo . At haec omnia juxta doctrinam libro xv I. propugnatam dicta sunto.

Tertia operis meritorii conditio est, ut sit supernaturale, idest factum praevenientis gratiae auxilio . Probant hujus conditionis necessitatem praemissae adversus Pelagianos & Semipelagianos disputationes , atque libri proxime praecedentis priora capituIa . Recte Arauxi cana a. Synodus canone 7. Si quis per natura vigorem bonum aliquos, quos adfatutem pertiuet vita aeterna, cogitare aut eligere posse coin mat,

absque illamiuatisne, ct inspiratione Spiritus Duili, haeretico fallitur

Ipiritu . Et Tridentina Sess vi. canone a. Si quis diserit ad boe solum divinam gratiam per orsum Iesum dari, si facilius homo Iuste viavere , ac vitam αternam promereri possit, quasi per liberum arbitrium siue gratia utrumque, sed re re tameπ, ct di euiter possit; anathema sit. Plura sunt argumenta Augustini: sed modo sussiciat repetere illud.

quod urget contra Julianum lib. IV. cap. I., gratis esse mortuum Christum, si possimus absque ipsius gratia ad regnum pervenire. Neque

praetereundum est quod tradit D. Thomas I. a. q. Io . art. 3. , opus me ritorium , in quantum ex libero arbitrio procedit, maximam habere cum vita aeterna inaequalitatem et ideoque requiritur , ut valore in suum accipiat a virtute Spiritus sancti moventis . Postremum argumentum.

est , quod homo gratia destitutus , ut inquit Prosper adversus Collat. cap. XXII., bonis suis male utitur: Et itera eximias studeat pollere per artes,

Ingeniumque bonam generosis moribus ornet; Caeca tamen finem ad mortis per devia eurrit, Nec vitae aeterna veros aequirere fruitur

De falsa virtute potes:

inquit de humana voIuntate idem Prosper in Carm. de Ingratis. Tit a IV. Disitigod by Corale

519쪽

s16 De Τheologicis Disciplinis

Quarta conditio est satus via . De hac Ecclesiastes cap. xl. I. ait: Si eeciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocunque Aeoeeeiderit ibi erit. Et Christus Dominus apud Ioannem l x. q. Venit nox quando nemo potes operari. In hunc Iocum apposite Ioannis Commentator illustris Augustinus Tradi. XI. iv. Aliud es tempus operationis , aliud rereptionis : reddet enim Dominus unicuique secunduis opera sua. Cum vivis fae , si facturus es : erit enim taue nox valida, quae in LOat impios. Sed er modo omnis infidelis Daudo moritur , illa nolle

suscipitur , ct non es ut illie aliquid operetur. Lege & Augustinianam Ad Hesyehium Epistolam , S ex Graecis Olympiodoruin super EccI

siasten . Huius conditionis caussam eme praeordinationem divinam , es communis sententia Theologorum. Ac illius praeordinationis possit mus hanc afferre rationem , quod cum Deus temporalem hominum vitam militiae & Iaboribus destinarit, statuit in altera vita coronam atque mercedem . Qua imbrem dissoluta hujus habitationis domo , qui ishus nihil restat diluendum , ad perpetuam & non manufactam transeundum est; ae vicissim qui induuntur purpura & bysso, epulantur splendide, atque voluptuosa fruuntur vita , impingunb in illius calamitatem , de quo Lucae xv l. 22. Mortuus es dives, o sepultus est in inferno . Desectu hujus eonditionis neque Sancti majorem gloriam , neque damnati gravius supplicium promerentur. Sancti quidem pro nobis intercedunt; sed illorum oratio obtinet nobis heneficia potius per

modum impetrationis, quam meriti r quamquam furit aliqui negantes hanc Sanctorum impetrationem recte non dici meritum , ob illorum dignitatem intimamque cum Deo unitionem . Verum haec dignitas ac praestantia ex meritis , quae consummarint in via, non ex iis, quae m patria superaddiderint, ortum habet . Etiam Christus sempiternum habens Sacerdotium , semel se ipsum offerendo, vi hujus f

erificii, operisque jam peracti salvare in perpetuum potest accedentes per semetipium ad Deum, semper vivens cinquit Apostolus ad Hebraeos ura. 2s- dd interpellandum pro nobis. Omnium ergo meritorum cumulus virtute comparatur, ut inquit Iuvencus Presbyter ,

Dum rapidae tecum graditur per eo ita vita.

Praeterea nos ad meritum de condigno necessarium putamus, quod Proficiscatur ex earitate . Et caritatem quidem babitualem , cum sit vel a gratia sanctificante indistincta, vel salti in ab illa indivulsa , puto a Theologis universis requiri. Illa etiam caritas, quae est in ira tio hona: Voluntatis praeveniens omne opus salutare , cum sit ipsa metactualis gratia, debet opera meritoria , nullo Theologo dissentiente , praecedere. Ego necessariam puto illam quoque caritatem , quae vir

tus specialis est, nimirum dilectionem, siatem virmolixer existentem.

520쪽

Liber Decimus nonus. Cap. VI.

Certe Apostolus necessitatem caritatis in si at locis productis cap. V. prop. l. Eamdem commendat, eique aeternam vitam repromissam affriamat Christus apud Ioannem xiv. ai. dicens : Oui illait me diligetur a Patre meo; er exo diligam eam , er manifestabo ei meipsum. Et Iacobus cap. I. I a. de viro , qui in tentatione probatur, ait: Meeipieteoronam vita, quam repromisit Deus diligentibus se . Hanc esse mentem Divi Patris Augustini demonstrabo libro xx I. cap. 4. Illud tantum nunc dico esse apertissimam ejus sententiam , morem , quo pervenitur ad Deum non esse nisi a Deo , ct sine hoc amore Creatoris Naiau is bene uti creaturiss lib. i V contra Iul. cap. 3. Per legem adduci hominem ad fidem, per fidem impetrare spiritum largiorem, per spiritum diffundi earis,item, per caritatem impleri legem; Epist. I 44. ad Anastasium : Bonum non esse fratrum, qui de earitatis radice no surgit; de Spirit. & lit. cap. 14. Vide quae supra diximus de H. Pelag. cap. 7. S.Τhomae sententia liquet ex I. 2. q. iI4. ad i. 4. ubi ait: Meritum vitae aeter primo pertinet ad caritatem : ad alias autem virtutes secundario , δε- caudum quod earum actus a caritate imperantur . Ratione demum haec veritas comprobatur . Primo quoniam gloria magis dilectioni, quam operibus rependitur : alioqui non foret Beata Virgo si blimior Apostolis, qui pro nomine Christi contumelias ac mortein perpesti EVangelium ubique praedicaverunt. Deinde quia caritas, cum sit plenitudo, legis, non selum praecepta omnia comprehendit, atque ad illa servanda voluntatem inflammat; verum etiam finem dirigit, unde in moralibus pullulat decus, pretiuinque virtutis . Postremo quia merces Omnium amplissima& praestantissima actibus virtutis omnium maXimae debet rependi. Atque ex his colligitur actus ceterarum virtutum , quidquid sentiant e Schola aliqui, non promereri de covdigno vitam aeternam, nisi a caritate sint eliciti, vel imperati. vl. Sextam conditionem statuimus divinam promissionem. Illam ne-eessariam putant Scotus , Bellarminus , Suaresius , alii; cum aliquo tamen discrimine , quod velit Scotus hanc esse meriti rationem formalem, alii autem solummodo Guditionem. Illam minime necessaria inputat cum paucis aliis Vas.luesius-Thom istae complures distinguunt inter ordinationem Dei, Sextrinsecam promissionem, illam quidem , non istam praerequirentes ad meritum . Quoniam non vacat momenta expendere singulorum et dico divinam promissionem ad meritum de condigno recte exigi. Videtur primo id consorme Tridentino decreto sess. Yι. cap. 16. Neve operantibus usque in em ct iu Deo sperantibus pro- povenda es vita aeterna , ct tanquam eratia filiis Dei miserisorditer promissa, or tanquam merces ex ipsius Dei promissione bovis ipsorum. operibus 9 meritis fidesiter reddenda . Videtur etiam hue spectare ar

licuius Baji ab Apostolica Sede proscriptus: Eleut opus malam ess '

SEARCH

MENU NAVIGATION