Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

3 s Hugonis Donelli Comment . in Cod. 36

autem tessandi pertinet ad singulos testatores; eli enim de pecunia cuiusque privata , ut hoc rescripto declaratur, & ver- his legis duodecim tahul. in L. verbis IN. de verb. sigπr . Respondeo : lus, quod ad utilitatem singulo ium pertinet. recte idem ius dieitur& privatum & publicum diverss rationi-hus: Privatum dicitur, si res spectamus, de quibus constitutum est. Est enim de rebus privatis singulorum. Hoc sensu deIestamentis ordinandis est iuris privati . Sed idem ius dicitur publicum, cum personas spectamus, ad quas pertinet. Est

enim ius commune omnium civium Romanorum; unde publicum dicitur. quia sit totius populi ius, sed non universi quidem, sed singulorum ex populo, ita ius

publicum dicitur, ut sit ius commune. Hoc modo ius publicum passim a nostris usurpatur & bonis auctoribus, ut L. t. iv. se uxor pro marito. L. t. δερ. si

adυersas Iscum. L. amicissimos in D.

od. Quo sensu illud dictum est in Phor

miones

An ne hoe quidem adipiscar ego quod ius pubiseum est y ubi Demipho intelligehat ius de sua pecunia constitutum, ted ita constitutum, ut esset omnium civium commune. Hoc

sensu diei mus iuri publico derogare non ite ere, quia nullius licet legibus derogare, sive ad statum Reipubl. pertineant, sive ad utilitatem singujorum . ut declaratur in L L. quod bonis, S. I. D. ad L. Faleid. Derogare iuri publico est contra ius publicum . sive legem facere: contra legem autem sacere, eli facere quod leκ vetat, L. 3. D. de Iegib. ut accidit in formatella mentis constituta. Sic enim laaec praescribitur legibus, ut iubeatur adhiberi: qui adhiberi iubet, omitti vetat. Proinde omittendo contra legem faeimus. & iuri derogamus. Haec definitio diligenter observanda est, ut intelligamus, non omnia, quae permittuntur legibus . in necessitate iuris posita est e. Elt enim certi iuris regula, licere unicuique his, quae pro se introducta sunt, renuntiare, L. ρeu. δερ. de pact. L. si iudex. D. de minor. Cur ergo id fit in una specie potius, quam in caeteris' quia dum iis renuntiamus. iuri non derogamus: in iis enim deserendis lex nihil iubet. Quod ut intelligatur, sciendum eis, quaedam limpliciter permitti, &eone edi legibus, ut sunt actiones, quae dantur legibus de rebus nostris privatis.

ut sunt exceptiones, quae dantur reo, ad

defensionem ; quaedam fieri iubentur lege . Cum aliquid permittitur simpliciter. & conceditur, licet id non accipere, licet &reiicere, quia qui concedit, accipere non iubet. Et ideo cum iis renuntiamus, nihil fit eontra lege in . quia nihil fit secus, quam lex iubet. ubi lex iubet, aut vetat, illic nece si itas imponitur parendi, &s quid contra fit, tunc recte dicitur derogari legi. Assumptio haec est: Facultas restandi permissa es certis legibus. Si ehaec verba accipimus, ut intelligamus , permissam esse eertis conditionibus S rure publieo. Nihil fit contra significationem verborum, quinimo leges usitate id signi- feant. Sententia quoque ipsa per se verissima est, facultatem tellandi permissam esse variis legibus, ut L. m. lahul. d. L. verbis L. de verb. significat. & L. Fal

eid. & Constitutione lustiniani d. μυeu. de nupt. I. disponat. Sed interpretatio

huic loco non convenit. nam illa verba. quae sunt extrema in rescripto, turis Iormam mutare nou licere, declarant in te iassandi saeuitate intellectam esse prius foris mam aliquam, de qua mutanda agatur.& de qua mutata iuri publico derogetur, Proinde glossa optime haec verba accipit se, ut intelligatur facultas testandi permissa

esse eertis Legibus, idest, certis observationibus, vel melius. certis conditioni-hus,& eerta forma praescripta. Nam Lex inter caetera conditionem signi lieat: datum ea lege. id est . ea conditione: lex donationi adiecta est. id est, conditio donationi adiecta est, ut passim hee significatio legentibus oecurrit, & declaratur in L. ea I ge, D L. dictam. s iunis a L. s repetesdi,

fuρr. de condi I. ob causam dator. Et res ita habet . Certa forma testamenti ordinandi praestituta est iure publico, de qua in L. hac eo uitis. infr. Instit. de testam. ordiu. S tit. de exheia res. Iiber. Non oh stant hae leges, quas supra enumeravimus, quibus libera potestas testandi unicuique permittitur . Sie enim libera est: ut tamen in quibusdam rebus coangustata sit aliis legi hus, ut nominatim dicitur in L L. verbis L. D.

de verb sig. His positis evicitur sua sponte conelusio, id est, id quod responderi hoc

rescripto dicimus, nempe formam suprascriptam in testando mutari non licere, ne iuri publico derogetur.

Sed tamen huic parti quaedam opponuntur. Nam testamentum est de re privata, & familiari; unicuique ideo licere Pacii ei

32쪽

3 Ad Tit. XXII. Lib. VI. C. de Testamentis , 5 c. 38

pacisci, & sua voluntate licere in eo deteriorem suam conditionrm facere: proinde & in tella mentis ordinan is licere ei formae renuntiare, L. iuriseent 3 si paciscor, L. pactum , V . de pa I Resp. Quod dicitur. licere de re privata Pacisci & eavere, ut lubet, ite intelligendum eli: si nihil obitet, quam res privata, de qua agitur. Caeterum si lex, aut boni mores vetent, pheisci non licet. qua nuis ressit privata. Exemplum habemuς in Senatusconstitio Velleiano, quo caulum est, ne muleres pro aliis intercedant, L. I. D. ad Senatusconsuri. Velleian. Deinde & hoc obstat. quod saeuitas testandi, & omnis forma testamenti ordinan-

Ad L. Non

di introducitur pro testatoribus ne videlicet aliquid falsi adversus eorum voluntatem at mittatur L. uit. infr. de Mei- cym. Sic autem ius est, ut supra dixi: Licere unicuique iuri pro se introducto renuntiare. Respondeo: Verum est, hanc

formam testatorum cauda max me intro

ductam elle, sed non solum testatorum, verum utilitatis putilicae gratia, ut fal:is occurratur , cuius rei indicium erit in omnibuς rebus , quoties ita lex aliquid permittat, ut tamen in eo aliquid fieri aut omitti iubeat Quod enim lex iubet,auctoritati suae reservat, eoque privati arbitrio non permittit.

codicilium. I .

Impp. Dioclet. & Maxim. A A. & CC. Achilleo. Non eod cillum. sed testamentum aviam vestram facere voluisse, inst tutio N exheredatio facta probant et denter. Subcr. Idib. Decemb. CC. CosssUM MARIUM.1. Te unum testamentans facere vo-QUl testamentum faeere voluit. neque illud per feeit, intellatus dee edit, &- ii a decedit, ut quae scriptura lan- quam testamentum non valet, codicillos non iaciat, quan vis alioqui per se ut co- die illi valuerint, nisi habeat a testatore, ut saltem valeret iure codicillorum. Haec in L. ult. I. Hlud, i r. de codictu. L.

coherei. I eum sitiae illic alioquin, D. de pupill. cs vulgar. obstit Quo fit, ut

nihil ex ea scriptura debeatur ex iis, quae inde relicta sunt. I. . r. D. de iur. coier II.

Hinc t quae Ilio huius loci: unde intelli-luisse, unde intelligamus.

gamus, defunctum testamentum facere voluisse ' Et si quidem defunctus nominatim scripsit suum hoc testamentum eise, res expedita est: Sin de eo nihil dixit, res deeiditur hie : videri eum testamentum facere voluisse, qui in ea scriptura heredem instituit . aut inheredavit , nempe eoniectura voluntatis certa ducta ex eo, quod proprium eis solius tella menti. Nam hereditas neque dari. neque adimi eodicillis potest, eoque neque quisquam exin heredari iis poleti, I. au. Instititui. de codicιIL

33쪽

Hugonis Donelli Comment . in Cod.

Ad L. uomam . II. IN. Constantinus A. ad populum. uoniam inaegnum est, ob inanem obsereationem irritas feri tabulas er iudicia mortuorum: placuit ademptis his, quorum imaginarius usus es, institutioni heredis verborum non esse necessariam observantiam, utrum impermitiis N directis verbis sat, aut instreis. Nee enim interes si dicasur: Heredem facio, vel instituo, vel volo , vel mando, vel cupio , vel esto, vel erit. Sed quibuslibet confecta sentemus, vel in quolibet loquendi genere so mala institutio valeat, si mori per eam liquebit voluntatis intentio. Nee necessaria fum momenta verborum, quae forte feminecis N balbutiens tingua profudit. Et in postremis ergo ruriciis ordinanssis amota erit solemnium De borum necessitas ur qui facultates proZrias cupiunt ordinare, tu quacunque in timenti materia conscribere, re quibuscunque verbis uti, liberam habeant

facultatem. S. Das. Kal. Febr. Ser Acae, Constantio A. II. N Constante A

I. Summa hutat eousitutionis. x. auacunque is materia IEribitur, teis

stamentum ratum est.

3. Sol mnia verba institutionis heredis cur dicantur imρerativa ae directa, ua sint, S eur eivilia. . Fideicommissi verba dicuntur pree ria , S sunt obrigua. SUmma eonstitutionis expressa est in extremis verbis. Est i autem haec: in

qua materia tella mentum scrihatur, nihil refert, sed nec quibus verbis heres institvatur, dummodo constet quem testator sibi heredem es le voluerit. Haec ita constituta veteres initio tabulis seripserunt unde etsi res mutata si postea ; tamen vetus nomen lahularum mansit, quo etiam iuris auctores passim utuntur, dum tabulas testamenti nominant. Sed iam olim Oh-tinuit inventis aliis materiis idoneis ad a scribendum, ut i quacunque materia seri-

heretur testamentum, ratum esset. L. r.

in pr. v. de bon. ρή. id ius hie eonfirmatur. Quod ad heredis institutionem at-3 tinet, ante haec tempora i solemnibus verbis heredem institui oportebat. Erant autem haec, L. Titius heres esto, ut colli-titur ex L. r. m. de hereae insit. Etllpianus docet in tit. de hereae insit. in Irag.

s. Veteres eur putarint verba ire ex iure riviti esse, catera precaria non esse. s. Legare quid. r. Verbis non iubaerendum, sed meηtio voIuntata contrabenitum.

Haee verba dieuntur hoe loco imperativa & directa. Cur imperativa, notum est. Dicuntur directa, quia iis verbis enficitur, ut hereditas perveniat directe, seu recta ad heredem institutum, ut intelligimus ex Ionis. In P. de fing. reb. per sdeicomm. relier. Eadem dicta sunt ei vilia L. verbis legis, N. de vast subf. Ideo; quia sola haec in hereditate danda iure civili agnoscebantur, quae omnia ducta sunt, ut distinguerentur haec verba a fidei commissariis, idest, iis, quibus vel hereditas, vel res aliqua singularis per fidei commissum relinquitur. Haec non imperant, sed petunt & rogant, ut quis fideicommisissum restituat, ut sunt verba fideicommissi,

3 uis. IV. de stu. reb. per sae relict. Unde fidei eommissi verba i dicuntur pre-

earia, qua ratione directa institutio o ponitur precariae in L. quaerebatur, Ver- se . quinimo, D. de mitit. tes.

Haec eadem non sunt directa, sed obliqua, & ut hic appellantur, inflexa. quia fidei

34쪽

ι 1 Ad Tit. XXIII. Lib. VI. C. de Testamentis , 5 c. Σ

fideicommissum non recta capitur a tellatore, sed interpoli a persona eius, qui rogatur. ut fideicommissum rellituat, ut de hereditate fidei eominillaria declaratur in I. Inprimis, Instit. de Meteo . her. De singulis autem rebus dea latatur in tit. de si ui. reb. ter fideicom. rel. Haec vere inflexa & obliqua via est, per quam id quidem agitur, ut res ad iideicommissarium perveniat, sed non recta a testatore; verum adhibito eo, a quo reς accipiatur. Eadem verba non sunt civilia, sive iuris civilis, & ob hane cauilam in illo iideicommis Ia nullam vim habuerunt, etiamsi postea translata sint in necesIitatem, tit. desdeic m. her. tu pr. Cur t autem veteres putarint verba directa, & imperativa ex iure civili elle, Caetera vero precaria non esie, sumptum est ex verbis legis in. tabul. his : uti quisque legasset suae rei, &c. L. verbis legis , de verb. Qu. Legare auctore t 6 Ulpiano in se . de legatis eii relin 3 uere legis modo, id est, imperative. Sed recte imperatores polleriores iudicaverunt ineptum t este verbis inhaerere, cum semen - tia tellatoris conflat, & ideo sere in omnibus speciebus negotiorum solemnitatem verborum repudiarunt, satis habentibus, ii quibuscunque verbis conitet, quid scriptor, quid tellator, quid contrahentes scripserint, ut in heredis inlli tutione hic constitutum est de leg1tis in L. tu legatis, ius'. de Iegat. De actionibus in ili- tuendis, & earum formulis in L. I. Σ. Dp. de formul. S imp. aLI. Iabiat.

Ab L. Non silium. I 6 Mn. Gratianus, Valent. do Theodos. AA. Eutropio. Non dubium, nec incertum est, sicut Imperatoribus, ita qualibet diagnitate , vel potestate decoratis viris, tam hered talem, quam legatum, Dusdeicommifum relinqui posse. g. r. Illud etiam adiiciendum eui, qui ex te flamento, vel ab intestato heres exstiterit: et si voluntas defuncti circa legata seu fideicommissa seu libertates legibus non sit Duenixa: tamen si Da oonte agnoverit, implendi eam necessivatem habeat. S. Dat. Kal. Iul. Nebsaloniacae, Gratiano V. N Theodosio AH. Olf

i. Frinceps S magistratus an tossit ea-pere ex testam nto alterius, S an etiam possit legare .

x. Princeps an sit civis Romavus.

3. Legaιa S Mei commissa inutiliter

D Ussi sunt hie sententiae. Prior est et

Principi. & cuivis magistratui hereditatem & legatum testamento recte re-

linqui. Quaesitum est, i quae fuerit caussa

cur de hac re dubitaretur, eum omnibus liceat ex testamento capere , nisi nominatim prohibeantur: ineptum sit autem de Principe , aut magistratu dubitare , qui plus iuris habent, quam aut rusticus, aut mercator, qui possunt ex testamento capere: quod nusquam dubitatum legimus.& sine probabili dubitatione inepta &eonsultatio & responsio est, L. Domitius, v. h. t. Non est autem probabile, quod Accursius caeteris.consentientibus

. Heres si eae pluribus legatis suaedam se erit, an etiam reliqua praestanda obtigetur. scribit, hanc dubitandi eaulsam esse: quia non videatur est e sani hominis, relinquereditioribus, & praesertim Principibus. Nam si in iis, quae relinquuntur, hahetur honos iis, quibus relinquitur: nihil magis convenit, quam relinquere Principi , id- est, ei honorem habere, non ad eum auingendum, qui nimio plus habet, sed ad submissi obsequii & benevolentis animi significationem. Praeterea se imus etiam constitutum esse de Principibus, licere iis nimirum testamentum facere, L. cam heredes, in M. IV. tit. prox. cui in constitutione superior ratio dubitandi convenire non potest.

illic

35쪽

3 Hugonis Donelli Comment. in Cod.

Illic enim non relinquitur Principi, sed

Princeps dat, nempe dives pauperioribus. Mihi videtur dubitatio nata ex L. Falci-

. dia, & similibus legibus . Nam r. & Σ.

cap. eius Legis, cavetur de eis, qui legare testamento potiunt. & quibus ponsint. iis vel his: nt civis Romanus civi Romano legare possit, quibus verbis Cae-x teri excluduntur. Non videtur t autem Princeps elle in numero civium, quia cives subditi sunt: Princeps autem imperium habet in subditos & universum populum. l. r. v. de eoos'. princip. Qua

ratione fit, ut non tantum dubitetur, an Princeps possit capere ex alterius testamento, sed etiam an postit legare testamento Huic dubitationi oecurritur his constitutionibus. quibus cavetur, & Principem poise relinquere, & capere ex testamen O. Et recte duabus de ea allis; quia & Princeps civis est, quia eorum omnium , qui sunt in orbe Romano, & aliquo imperio,

unum eli corpus, cuius membra sunt subditi, caput vero Princeps: neque eo minus caput ex corpore est, quia caput Praeest eaeteris membris. Deinde, ei si Princeps eivis non esIet; tamen ex superioribus legibus admitti eum oporteret. Nam

si ius legandi & capiendi ex alieno tella

mento datur inferioribus, multo magis ex

sententia legis Principi, & magistratibus idem est tribuendum , quibus plus iuris

tributum elle constat.1 Posterior sententia est haee: legata i &fidei commissa inutiliter relicta, pula imperfecto testamento, aut impersectis co- die illis iure ipso non debentur. ut con stat ex imperiecto tellamento nihil deberi, ex L. 3. δερ. I. ρeπ. S uis. Inst. qui b. mod. testam. in s Placet tamen si heredes vel scripti, vel legitimi agnoverunt v

luntatem defuncti, legata deberi, & ideos ultro solvant. non repetent. L. Σ. t r.

de s etcom. Si non solverunt, nihilomi nus necesse praestare habebunt id, quod

hic cautum est. Agnoscere voluntatem intelligitur heres, aut praestando legatum , aut promittendci. Praestando. si legatum menitruum est, aut annuum, & id tribus

annis saltem praestitit. Nam eκ eo tem P re non tantum manere debent, quae iam

soluta sunt, sed etiam obligatur heres adfuturi temporiς praeliationem. ut est constitutum in L. i. ius de Meicom. Promittendo obligatur heres, si stipulanti legatario, aut fideicommisiario promittat, se soluturum , L. si veritas, ins de Moico m. L. uis. ius ad L. Faut . ubi constitutio scripta est de eo, qui cautionem legati non dehiti emisit, cautio sti

putatio est, L. Duramus , tus cominon. de legat. Hae a res dubitationem non habet: quia constat unumquemque ex stipulatione Oh-

ligari, I de constituta , Ium de atr. At si quid heres tantum pacto promiis praestiturum se sine stipulatione, ev d. L. δεῖ

veritas, sis d. f. ult. ad L. Falciae colligitur heredem non obligari, quia ii locissi putationem exigunt, quod & verum est. Nam ex pacto actio non nascitur iure civili, ruri rigent. I. sed eum nulla, g. quiuimo , D. de pact. L. Iegem 6 . depa I. Plane si heres aliquando pactus elis e praeli iturum, & iterum idem paciscatur, obligabitur. Nam iure praetorio obligatur quisque de eonili tuta pecunia, si constituat se soluturum, quod prius dehe

halur, etiam natura; d. g. de eo Uituta.

de covstitui. pecvn. heres autem, qui iterum idem promittit pacto, constituere in telligitur, quod prius promiserat, & constituit , quod ex natura debebat. Nim priore pacto solum natura obligabatur. L. in bis. I Imper. D. de silui. arg. in L. I.

in ρr. 29. de pact. Quod si heres ab senistibus legatariis dixerit, se agnoscere voluntatem defuncti, ea res legatario non proderit: nam qui ex pacto non obligatur. multo minus sine pacto obligabitur. Superior agnitici autem & pollicitatio pactum elle non potest . cum pactum lit duorum pluriumve in idem consentuS, L. I. g pav. L. 3. P . de pollicitatio.

Quid si heres t ex pluribus legatis quae-

dam solverit, an etiam ad reliqua praestanda obligatur Z Negat Accurnus recie ex ult. θρr ve uxor. pro marito. N:hil enim prohibet heredem in unum beneficium conserre, ut in caeteros nolit: liherum cuique autem esse debet, quomodo& erga quos libertatem exerceat, L. r. S 1. 29. de preear. Hoe lamen locum

non habet ex coni itutione Iustiniani in iis legaris. quae relicta sunt supra dodrantem hereditatis, & minuuntur per legem Falci.' iam . Placuit enim Iustiniano, si heres vel unum legatum integrum praestiterit,sihi necessitatem afferre, & caetera solide praeliandi, Aut b. sed eum testator, ius ad L. Falciae Sed hoc singulari iure constituitur. ut voluntas tellatoris conserva

retur in eo legato. quod alioquin iure valet, quod ad caetera legata iure inutilia transferri non debet.

Ad L.

36쪽

ue Ad Tit. XXIII. Lib. VI. C. de Testamentis, &c. 6

Ad L. Testa mentum. 17. v. Arcadius & Honor. AA. AEternali proconfidi Asiae. Testamentum non ideo in mari A bebit, quod drversis hoc desciens nominibus appellavit, cuin supersua non noceant. Namyue necessaria praetet millia imminuunt contra fus, o testatoris inciunt voluntati, non abundans

cautela. Datum XII. Kal. April. Arcadio IV. N Honorio III. A . Off.

SUMMARIA.

I. Super a S supervacua neque testamento, neque ulli negotio nocent.

2. Verba superflua quae sui. Res iure inutiles quae sint, Sacrum totum vitient.

TEstamento si quid do est, ex iis, qua

testamento desiderantur nullius momenti testamentum est, L. si unus, δερ. quia testamentum imperfectum est. non ebi autem teStamentum . quod non est perfectum; unde dicimus imperfectum qu que testamentum non valere. At si testamento rite perfecto aliquid adite itur, quod ad testamentum & voluntatem supremam desuncti nihil pertinet, etsi in verbis omne superfluum vitiosum sit; tamen in sententia nihil mutatur, & nihilominus testamentum valet. Re enim perfecta, quidquid adiicitur. pro supervacu est. Supervacua t neque testamento, neque ullo negotio nocent; quia perinde sunt, ac si adiecta non essent. L. suae extrassecus, de verb. obLe. Unde diei tur: Non solent, quae abundant, vitiare scripturam. L. nou solent, de ree. tur. Quod in specie testamenti hic confirmatur, in contractibus autem eonfirmatur in d L. qui extrinsecus.

Observandum est autem. loqni nos de verbis superstuis & abundantibus, non au- . tem de rehus inutilibus iure. Verba i superflua sunt, quae ad sententiam nihil per inent, sive quae de sententia priore nihil mutant , ut si testator initio tellamenti seribat, suum hoc testamentum esse quod sequitur, esse suum supremum elogium. esse suam supremam voluntatem , quot exemplum est, de quo in rescripto imperatores consulti erant; eiusmodi verba. siqua sunt, ea nunquam nocent iis, quae vere & serio scripta sunt. At res t iure inutiles sunt, quae adiect* sententiam mutanti sed iure vetantur adiici, ut proindes diectio inutilis sit. Hae possunt esse huiusmodi, ut si adiiciantur ; non tantum ipsae inutiliter adiiciantur, sed reliquum etiam totum actum vitient, ut si conditio, aut dies adiiciatur emancipationi, aut simili hias actibus legitimis, L. actus, de reg. iur. Ut si in fideius re conili tuendo promittantur decem, aut Stichus nomine eius

debitoris. qui decem tantum debuit. Nam adiectio Stichi totam facit inutilem fide iussoriam obligationem, L. Graece ,

quis Stichum, D. de Dei Sed hae enihil adversantur huic loco. Nam ut dies& eonditio & Stielius ad sententiam eorum, quae geruntur, pertinet. Est enim longe alia caussa & sententia eius, qui decem tantum debet, alia eius, qui decem, uaut Stichum. Proinde non sunt haec superflua ad sententiam, quare ad hunc locum non pertinent.

37쪽

Hugonis Donelli Comment . in Cod. 48

M L. Tesamenta. I 8. n. Arcadius &' Honor. AA. Africano pr.efecto urbi. stamenta omnia, caeteraque qube apud incium censuale publicari δε- lent , in eodem loco reserventur, nec usqua in permittatur sieri ulla transe

latio . Mos namque retinendus est Oetustatis: quem si quis in hac

urbe voluerit mutare, irritam mortuorum videri faciet voluntatem. Dat. XII.

Kal. Octob. Constantius. Caesario , Attico Cos. SUMMARIUM.

r. Testam/ntum publicandum apud quem referari debeat.

t Um utilitas esset testamentum publicari apud idoneos magistratus, in--tellectum est ex L. 1. super. Ob hane caussam i si quis testamentum publieari velit, cavetur hoc loco, ut reseretur, id est, aperiatur apud magistratum census, si modo publicetur in urbe Constantinopoli, neque publicatio alio, id est, ad alios magistratus transferatur. Hanc esse sententiam huius constitutionis liquet ex L. hac consulti . in '. h. t. ubi statim in principio proponitur haec sententia, & deinceps pluribus verbis confirmatur, & nominatim adiicitur ex constitutione duorum Principum, quae hic refertur. Itaque non est haec conlii tutio de eo, ut testamenta publicata reserentur apud magistratum census, sed ut publicanda reserentur, quo etiam modo legendum est, ut & alii recte monuerunt, praesertim cum verbum , referaretur, exstet in eadem

constit. C. Theod.

38쪽

s Ad Tit. XXIII. Lib. VI. C. cle Testamentis, d c. so

m L. Omnium. I9, I p. Honorius & Theodosius ΑΑ. Ioanni P P. Ommum res amentor solemnitatem superare . videtur, quod insertum mera fide precibus inter tot nob Ies probatasque personas etiam confitentiam

Priuripis tenet. Γιcut ergo securus erit, qui actis cuiuscunque rudicis, aut municipum, aut auribus stri torum, mentis suae postremum publicavis rudiactum Ia nec de eius unquam successone tractas tur, qui nobis meaeis, re

toto iure squod in nostris es Arinus coninimum) reste succedit. Nec sane illud heriaibus nocere premittimus, si rescripta nostra nihil de eadem voluntate responderant. Voluntates etenim hominum aurire volumus, non tubere: ne post sententiam nostram inhibitum videatur commutationis arbitrium: cum

hoc j m, quod per funticationem nostris auribus intimatur, ita demum firmum sit, si ultimum comprobetur, nec contra iudicium suum defunctus postea venisse detegatur. Ne quid sane praetermisisse credamur: huiusmodi institutionis successoribus defignatis, omnia quae scriptis heredibus competunt,

iubemus eos habere, nec super bonorum ρobsessionis petitione ullam controve sam nasci: cum pro heriae agere cuncta sufficiat, re ius omne ipsa complere aditio videatur. 9mnibus etenim praestandum eme censemus, ut libero

arbitrio, cui testandi facultas suppetit, successorem suum oblatis ρrecibus possi declarare: re sabile sciat Use quod feceriι. Nec instumus heres pertimesim , cum oblatas preces fecundum Doluntatem defuncti idoneis testibus ρ fit approbare, se ei alia nocere non possunt. Dat. XII. Kal. Mart. R Pennae , post consulatum Honorii. VIII. S' Theodosii. V. A SUMMA Ri A.

Duae rationes restre ordinandi sest menti novae is singiliares. Preces hic quid. Testamentum precibus Frincipi iu- fertum cur valeat, is unde habeat sidem S auctoritatem. Serinta sua quid vorent Principer. Prox/mi Deroram feriniorum qui . Scrinroram di uercae Deries. Prancimm omnia habere inserinio pectoris, error est interpretum quorundam pueritis.

Si quis vitare velit eam diligentiam iquae in tellamentis privatis desideratur ex iure communi in L hae cou sulti L. 3 iu'. , duae t hic rationes recte ordinandite ita menti constituuntur nove, & singulares. Una est in precibus imperatori OD ferendis: altera in testamento actis publicis cuiusvis iudieis insinuando. Prior hoc Tom. IX. . Testamentum precibus infertam eas

dem habere vim, ae caetera privata, nou maiorem . nec miuorem.

8. Tes amentum actis iudieis cuiusque

insinuari potest, is qaam fidem habeat ita ordinatam S u. 9Io. Tesamenti ρrecibus inferti pubrieam esse Iidem.

II. Contrariis occurritur.

xx. Qui habea tur idonei testes in extremo referipti. continet, ut testator testamentum suum precibus inserat, quod fit mera fide. ideli, certa & indubitata probatione i deinde eas preces offerat Principi: hac oblatione sola

Consequetur, ut testamentum ratum sit,& ita rarum, ut omnium testamentorum

solemnitatem superet. Preces t sunt libelli , supplices, qui oneruntur Principi de hoe D teila-

39쪽

uei Hugonis Donelli Comment, in Cod. sa

tellamento recipiendo, & cognoscendo. Unde quae in principio dicuntur hic Pre ces, pollea appellatur supplicatio in vers.

ei . δερ . de iis stub. V aI. inst. Auctoritas,& fides huic testamento con ciliatur ex his rebus. Intelligendum est enim, preces Prinei pi oblatas solere postea lexi in consillorio Principis: deinde has reterri in seri ni a Principis, quibus ea

acta continentur. Sic fit, ut hae preces habeant tellem, & conscium Principem, cuius testimonium omnium testimoniis elimatus. Deinde habet testes omnes nobiles , & probatas personas, quae sunt in consititorio Principis, quod in pr. hoc loco declaratur. Pol remo te ilificantur iis precibus serinia istius Prineipis. Hoc colligitur ex verbis: Nos traisabrtur de fue- sone eius, qui nobis mediis, ides, interveuientibus , o toto iure, quod inferiniis nostris est eo stitutum tesse se 3 eedit. Serini t sua Principes vocant, quae in usu iuris die untur feriata Priveipis. Uscrinia Dera. quibus qui praesecti sunt, di-

4 cuntur proximi t sacrorum scriniorum, tit. de pro π. Dc. scrin. ius. Iib. tr.

s Haec scrinia i sunt arcae, seu capsulae, in quibus acta Principum recondebantur, sive ad administrationem Reipublic* pertinerent, si e ad iurisdictionem. Ex quihus quaedam dicebantur scrinia memoriae, quaedam epistolarum, quaedam libellorum,

ideli. libellorum supplicum , quos hic preces dicimus, ut indicatur in L. s. S6. ins de prox. Deror. scrin. in iis continebatur totum ius Principis, quia epistolae continebant constitutiones genera.

les ad provincias. Libelli supplices hahebant adiuncta rescripta , & responsa Principum de specie libello comprehensa, quae

omnia erant partes constitutionum, ut dein

cipi. Insit de iur. nai. gent. O civ. Ex quo intelligitur, puerilem esse errorem eorum interpretum, qui ex iis verbis collegerunt tritum illud, non minus salsum, quam alienum ab hoe loco, Princi-Y pem t habere omnia iura in scrinio pe-

Aoris, quali scrinia hie significent recestus mentis Principis, aut quasi ius. quod isti esse volunt in pectore Principis testificetur aliquid, ac non testimonium omne sit

in lingua, aut scripio Principis. Hactenus Imperatores volunt eiusmodi

tella mentum precibus insertum iure optimo valere . Adiiciunt, quatenus valeat in vers. nec sane, usque ad M. Est autemhaee summai huius testamenti eandem vim eisse, quae etiam cuiuslibet testamenti privati solemniter facti , sed eandem. non maiorem. Eandem 1 esse, iis rebus de-

monstratur. Primum, quemadmodum caetera testamenta privata non desiderant alienam auctoritatem, & approbationem, L. illa iust tusio, D. do ber. iussit. Sic nec rellamentum preeibus insertum desiderat approbationem Principis. qua nuis illi sit oblatum. Nam & iine ullo eius responso

testamentum valebit, vers. nec sane b. L. Deinde, ut testamenta privata rite facta. iure eivili valent confirmata L. I 1. tab. L. obvenire, de verb. H. Unde ex quovis telumento hereditas lota aditione aequiri potest. lia S ex testamento pretiabus inserto. heres sola aditione heredit

iis hereditatem acquiret, nec erit necensaria agnitio bonorum possessoris, versne quid faue, b. ν. Rursus huius testamenti vim non mianorem esse, quam caeterorum privat Drum,deelaratur in hae eonili tutione his verbis. Primum, ut privata testamenta rite facta.

ita valent, ut tamen let alor mulare e

possit alio facto rite . L. r. S L. D. de iniust. rvt. g. r. IVir. qui, mod. test. iη m. Se etiam testamentum precibus insertum lieebit testatori quandoeunque volet, mutare alio tellamento item recte facto, nee obstabit auctoritas Principis d. ver . ne quid faσe, b. t. Deinde, ut caeteis tera testamenta solemniter facta hactenus valent, si non caetera refragentur, putas hoe ace edit, ut tellator tellandi ius habuerit, ut non sint praeteriti liberi. qui in potestate testatoris fuerunt. Sic & le- . flamentum precibus insertum ita deferet heredit tem heredi te itamento scripto, si

caetera quoque eoncurram, sine quibus testamentum valere non potest i ex quibus si quid deerit, non magis testamentum valebit, quam caetera privata. Hoc additum est in extremo huius constitutionis, ex quo colligimus, si eiusmodi testamento precibus inserto postumus testatoris praeteritus fuerit, deinde natus vivo testatore, eodem etiam vivo deeesserit, ex hoc testamento hereditatem iure civili

adire non polle, L. tostumus, v. de inius.

rvt. Sed nec poste ex hac constitutione propter extrema haec verba: Si heredi alia πocere non inant. Ex quo rell- quum est . ut huic heredi solum relinquatur remedium bonorum possessionis ex iure praetorio. secundum tabulas testamenti ex d. L. postumus. Nec obstat pars coninstitutionis huius, ubi cavetur, aeon e

necesse heredi aguoscere bonorum mssese sonem, hoc enim postea extremis illis ver-

40쪽

ue 3 Ad Tit. XXIII. Lib. VI. C. de Testamentis, dcc. s

bis tolligitur nisi heredi alia non uoceant. 8 Altera ratio testamenti ordinandi rite thic constituitur . ut testamentum actis iudicis euiusvis insinuetur, quod constituitur in principio legis, in iis verbis: scutergo securus erit. id autem ita transigitur: qui testamentum hoc modo Deere volet, adibit quenvis iudicem sedentem ibi apud acta, nuncupabit volunt stem suam supremam, idest, dicet, quos sibi heredes velit eisse, & quae quibus legari velit, petetque, ut haec voluntas in acta publica referatur, &, ut hie loquimur, ut actis insinuetur. Acta haee fidem publieam ha

hent, non tantum privatam: supra in L. xesameuta, prox. tit cautum ell, ut testamenta aperiantur apud magistratum census tantum in urbe Constatu inopoli. quia de teilamento iam facto illi e agitur, quod Postea heredes velint aperiri, & publicari apud iudices. Hic autem agitur de testa mento faciendo ah initio. Re ideo nih lContrarii constituitur. cum hie permittitur testamentum fieri, & publieari apud

quemvis iudicem, ut recte Bariolus animadvertit. Est autem, ut coeperam dis cere, huius t testamenti actis insinuati rudes publiea, ut prolatis actis statim pro-hetur testamentum, nullis aliis testibus adhibitis, qui neeellarii non sunt. ubi publica monumenta susti ei unt, ut seri hitur in L. in donationibus, ius de donast.

Quod si de actis euiusvis iudieis recte dieitur, eoque & de testamento actis insi x nuaio: multo magis i probandum est, eiuste lamenti . quod insertum est preethus Principi oblatis fidem publieam Re auctoritatem esse, sine ullis aliis testibus, tantummodo ut fides ex se riniis libellorum Principis petatur: nam. acta Principis mnibus aliis potiora sunt actibus. xx Sed videntur obstare t extrema huius

L. verba, quibus ita scribitur: nee insit.

tutas heres pertimestat, eum oblatas reces ferundum voluntatem defancti irineis testibus possit approbare. Ex iis verbis vulgo colligunt ad fidem huius testamenti confirmandam saltem heredem institutum probare debere preces esse oblatas Principi, idque probari polle saltem

duobus testibus, quia numerus hic expressus non est, iuxta L. ubi numerus tes.

D. de test, Sed hunc locum ita interpretari non lieet. Est enim haec probatio heredi omnino inutilis, si non progredi mur longius: non enim sumeti aliquas preces elle oblatas Principi, nisi etiam di-Catur testamentum illis precibus insertumelle, quo testamento hic heres institutus sit, qui se heredem dieit . ut cautum estis pr. b t. At tale tellamentum elle aliquod, non prohatur duobus tellibus. Et sane periculose id conitituitur: nam facile subornabuntur duo telles, qui dicant, spinterfuisse, eum defunctus offerret preces Pincipi, & se legit e te flamentum precibus comprehensum . deinde redditas esse preces defuncto, ut se illi telles refutari

non possint. Ergo idonei testes 1 hie in- xxtelligendi sunt illi, qui commemorantur in ρr. h. L. de in illis verbis, qui uobis

mediis. Et praeterea omnes coniit loriales.

Postremo ipsa scrinia Principis in quae hiepreees libelli supplicis relatae sint. Neque

ideo necesse erit, cum de fide huius testamenti figitur, citari Principem, aut cae teros constitoriales; quia satis erit, reeu rere ad serinia libellorum Principis, in quibus reconditae fuerint hae preces telia mentum de iuncti continentes. quemadmodum fieret tellamento cuiuslibet actis insinuato. Et hoc eit, quod imperatores dicunt, necet te non elle. ut heres his preeibus inititutus pertimescat, cum habeat probationem tam idoneorum tellium , eamque tam facilem, atque expeditam Tom. IX.

SEARCH

MENU NAVIGATION