장음표시 사용
241쪽
culis admistae sunt exhalationes sulfureae, qua tum is est odor. Hae autem quae ad nubes forte statim efferrentur, si nebulae nullae essent, ne proinde olfactum nostrum pErcellerent i irretitae nebulis iis admistae haerent, donec disjiciantur
o. II. Λltiores nebulis sunt Nubes , quas in aere pendere videmus, varieque per aerem a Ventis rapi. Variarum etiam sunt figurarum, &interdum adeo rarae , ut Solis radios transmittant; saepe ita densae , ut eos intercipiant. Quin & variis coloribus tinctae , nunc albae, nunc rubrae, nunc obscurioris coloris cernum
. Atque ut a coloribus initium faciamus, varii sunt pro situ Solis, & modo quo lucem eJUS ex ceptam & refractam reflectunt. Alibi ostendemus inde omnes colores oriri, nunc obiter indicasse . satis erit. Densae sunt nubes, cum Vaporum particulae, quibus constant,propiores sibi invicem sunt; rariores cum magi, a se invicem distant, quod pluribus de causis fieri potest. Cum sunt rarissimae, tot inter se spatia relinquunt, ut iacile radii Solares permeent; sed plerumque eos intercipiunt. Ad figuras quod adtinet, quas in iis cernimus, ex copia vaporum, Sole ac Vento , omnis illa oritur varietas. Non possunt enim varie densari, rarefieri & per aerem rapi,
8. Haec satis clara sunt, sed dissicilius est dictu,
quomodo in aere pendulae haereant. Singulae particulae aqueae quibus constant sunt aere graviores; adeoque cadere in terram deberent, nisi quid obstaret. Duae autem videntur esse QuS rei
242쪽
De isere S Meteoris. C. II. 2II
rei causae; primum, Venti, qui submione nubium quaquaversum feruntur, & em impetu, quo feruntur, v*ria leViora corpora secum devehunt, praesertim si ea corpora, sub late patente superficie, ex uam materiae, solidae copiam complectantur. Sic videmus chartas eXpansas, quas pueri Dracones VocanT, Vento , quando sunt paullo altiores, facillime sustineri. Sim, liter particular aqueae , summopere rarefactae, in ea altitudine facile sustentantur. Secundo, ex tertii perpetuo novae exhalationes & vapores submittuntur, qui motu suo, fumi instar, superiora petentes, impediunt quominus Nubes descendant; nisi graviores condensatione fiant, ut postea videbimus. Sic cernimus vapore ignis, sub camino excitati, leviora corpora per Caminum evehi. Imo etiam fumi motu, si incidat in laminam tenuem ferri certo modo dispositam, tanta vi circumagitur ea lamina, ut Veru carne onustum facile circumagat, dum est aliqua in camino flamma.
9. Sed quaeritur, apud Philosophos, an Nubium, & Nebularum crassiorum eadem sit disipositio , an vero sit aliquid amplius in Nubibus φSunt qui velint Nubes esse omnibus Nebulis crassiores, adeo ut constent potius flocculis nivis, quam particulis aqueis, eodem modo dispositis ac sunt in Nebulis. Alii satis esse contendunt, si Nubes, instar densiorum Nebularum. intelligantur. Ac sane Nebulae, quae ad juga altissimorum montium suspensae ex locis subjectis cernu tur, non discernuntur a Nubibus, quamquam vicini nihil praeter densiam Nebulam animadVer
243쪽
io. III vim in aere multi semper sint vapores, qu is aliquando inconspicui, hinc fit
ut etiam sereno coelo copiosissimi Rores cadere cernantur, in regionibus pluvia raro irriguis. Si qua enim causa Vapores per aerem spar1os colligat& condenset, aut eos ad terrae superficiem pellat; necesse est eos cadere Roris instar, & plantas omnes madefacere. I i. Cadit autem Ros, aut tantum ante ortum Solis , aut etiam postquam Sol occidit;
ut sequatur occasum Solis, & ortum mus antecedat. Verum observandum , ut hoc statis' temporibus fiat, oportere este aerem tranquillum; graviores enim venti , aut procellae hunc ordinem perturbant. Cum autem, placido coelo,
in late patentibus campis, aut in mari, nisi alii venti obstent , Sole occidente aura sentiatur Occidentalis, Oriente vero Orientalis, quibus aliquatenus aer refrigeratur; verisimile est iis ventis vapores colligi, atque in terram disjici. Quia porro aura matutina, plerisque in locis, ante ortum Solis, animadvertitur, sed saepe vespertina nulla sentitur; hinc fit ut vespertini Rores non Cadant ubique, quamvis matutini paucis locis desint. ΛΙχ. Experientia etiam constat , in regionibus calidioribus copiosiores esse Rores unde roscidae aesate noctes Africae memorantur. HOC autem inde oriri videtur, quod calore Solis copiosi quidem Vapores ex aquis subjectis interdiu hauriantur, sed eodem calore latissime rarefacti spargantur; unde fit ut nocturno frigore colligantur quidem & condensentur vapores, atque in te
244쪽
ram densati cadant, sed tamen non ita densi, ut pluviae instar delabantur. In frigidioribus vero regionibus, ubi frequentes pluviae , vapores,
que ita rarefacti non sunt, maxima eorum pars pluviae ritu cadunt, nec multi Roribus conficiendis supersunt. Praeterea in Africa majus solet esse discrimen, aestate potissimum, inter Calorem noctis & diei; nam cum illic frigidissimae videantur
noctes , quae revera etiam longiores sunt; in 1eptemtrionalibus oris, vix die frigidiores sunt, &multo breviores, qua 1 in locis lineae AEquinoctiali propioribus . .i3 IV. Nullum videtur discrimen esse inter Rorem & Plumiam, nisi quod Ros statis temporibus cadat, & tenuibus 'adeo guttis, ut non tam Cadens, quam jam delapsus cernatur; contrii vero Pluvia copiosior sit, & quovis tempore cadat. Pluviarum matres esse Nubes satis constat, Cum non pluat, nisi Nubes in coelo conspectae sint, &quo serenius est coelum, eo sint ratiores pluviae. Quaerunt dumtaxat Philosophi quae causa sit, qua fit ut Nubes condensentur, atque in terram de
1 . Rus rei pomunt esse varice causae, quae seorsim, aut conjunctae effectum edere queunt. I. Frigore acris fieri potest ut particulae nubium, motu suo amisso, minus incumbentis aeris gravitati resistant, ac proinde ab eo compress, in terram praecipites agantur. II. Fieri potest, ut ventus vapores tanta Copia cogat, ut primum Nubes densissimas conficiant; deinde etiam Nubes ipsas ita constringant, ut aqueae particulae
Coeuntes majores guttaS Conflent, quam ut pendere in aere amplius possint. . - 'M IS . Hic
245쪽
I s. Hic autem observandum, non omnes ventos Pluviam creare, sed eos tantum qui secum majorem vaporum copiam vehunt ; qui vapores nubibus, supra capita nostra pendentibus, Cona uncti nimis crassas aquae guttas conficiunt, quam ut aere subjecto sustentari queant; aut Ventos, qui, forte ex parte superiore Nubibus fiantes , eas terram versus praecipites agunt. Hinc videmus, hic in Hollandia, opcidentales ventos, qui peragrato Oceano ad uos Veniunt, pluvios esse, propter Vapores quOS advehunt. Serenitatem vero creant Orientales , qui e longis terrarum tractibus huc veniunt. Septemtrionales sunt pluvii, quia ex Oceano Boreali ad nos fiant; sed occidentales non aequant, quia non evehuntur tot, apores sub gelido Septemtrione, ac in benigniore Britannici Oceani' climate. Me ridiani excitant etiam pluvias , quia Custi Con sient vaporibus calore Solis in calidiore climate evectis, ac proinde in altiorem aeris regionem sublatis, videntur ex alto Nubibus nostris incunP-bere, junctisque vaporibus , quoscivehunt, in terram eas depellere. Quibus tamen. in rebus, plurimae sunt Anomaliae , pro multiplicitate causarum in eumdem effectum Conspirantiu ,& quae nobis plerumque latent. . 16. III. Pluvia etiam potest hoc modo creari, si, nimirum, vapores tanta copia e terra adscendant; ut, pendentibus Nubibus misti, guttas majores conflent. Quod potest fieri, placido coelo, & calore intensiore; tunc enim Nubes verticibus nostris imminentes, immotae stare usdentur ; atque interea calore ingens Vaporum ege- itur copia, quae. postea Nubibus. aluncta,
246쪽
motu partim amisso, eas secum in terram detra hit. l . IV. Interdum etiam fit ut ventus calidior egelidas Nubes veluti liquefaciat, ut videmus Nivem calore liquefieri ; seu in guttas aqueas cogat, quae postea in terram decidant. Guttae a tem illae eo sunt majores, quo Nubes crassior fuit,& celerius densata est; tunc enim major copia vaporum simul densetur. Quod videmus aliquando testate evenire, cum maximo impetu,&gra diores guttae pluviae cadunt. I 8. Hic praetermittere non debemus, in regionibus inter Tropicos sitis, cum Solem verticalem habent, per aliquot hebdomadas, maximas cadere non guttatim, sed urςeatim pluvias. Quod hinc oriri videtur, quod Sol tunc temporis ingentem simul vaporum copiam evehat, eosque summopere rarefaciat; quo fit ut sub Sole vapores illi ad summam altitudinem adtollantur, deinde quaquaversum spargantur, cum nimi, copia& nimis densi sunt, quam ut in . aere pendere
amplius queant. Huc etiam simul concurrere ex vicinia possunt alii vapores densiores, qui in eam aeris partem fluunt, quae maxime Solis calore rarefacta est ;& vaporibus illinc cvectis conjuncti, ingentes Nubes & Pluvias creare
I9. U. Cum partes Nubis non liquefiunt, ut instar Pluviae cadant; aliquando vi frigoris con- Crescunt, atque inde nascitur Mix, quae sondere suo in terram decidit. Quin Nix constet particulis aquae rarefactis, & in glaciem sic concretis, dubitare non possumus, cum Nivem tabescentem in aquam liquefieri videamus. Facile etiam
247쪽
etiam intelligimus particulas aqueas frigore rigidas factas , & in flocculos coacervatas, ita ut sat magna inter se relinquant interstitia, nivemessicere. Quae Nix non est pellucida, ut aqua fuerat, quia rigidiores particulae, temere inter se Coacervatae , non relinquunt poros inter se rectos, & materiae lucis resistunt. 2o. VI. Cuin vero contingit Suttas pluvias cadentes incidere in regionem aeris frigidiorem, saepe iterum in glaciem concrescunt; atque intcrram sic delapsae, nobis Grandinem exhibent. Eaque Grando modo major, modo minor est, pro magnitudine guttarum pluviarum, quibus constat. Animadvertuntur interdum variae figurae in Grandine, quarum omnium singillatim rationem reddere non adgrediemur. Vatietas illa ex vaporibus, quibus miscentur, ex ventis, C lore, frigoreve aeris, infinitimque eorum varietatibus , di mistula oriatur necesse est.
De Iride, Halonibus V Parheliis.
I. TNter Meteora vix ullum mirabilius est Di-1 de, sive Areu pluvio, quem ideli Hebraei
cum Dei, Graeci Thaumantis, hoc est, admirationis filiam, Vocarunt. Ruber, Caeruleus, &Iuteus colores vividissimi quibus tincta est Iris, a tam jucundo sensu oculos adficiunt, ut vix satis speriari queant, & admirationem in nobis pariant. Dignum ergo est hoc Meteorum, in cujus causas& naturam inquiramuS.
248쪽
. De Aere θ' Meteoris. C. III. 2. I
2. Primo, animadvertendum numquam Iridem cerni, nisi in regione Soli opposita, adeo ut spectantibus Sol a tergo sit. Secundo, sem' per alicubi pluere, quando Iris adparet. Ter
tio, hunc perpetuum esse colorum ordinem, Ut extimus sit croceus, aut ruber ; proximus flavus ; tertius viridis; quartus & intimus violis ceus, aut caeruleus. Qui tamen colores non
sunt semper aeque vividi. Quarto, aliquando duas Irides adparere , sed quarum altera superior est, & amplior, eosdemque colores refert, at contrario ordine, & inulto pallidiores. Quinto , Arcum pluvium semper quidem esse adcurate rotundum, sed non semper aeque integrum adparere, cum sint saepissime aut superiores , aut inferiores partes mutilae. Sexto, semper aeque latum cerni. Septimo, ex planitie spectatum, numquam dimidia parte circuli majorem, laepe minorem adparere. OctaVo , eo minorem circuli portionem cerni in tride, quti altior est Sol supra homontem & viae versa , modo nullae nubes obstent. Nono, Cum Sol est altior i gradibus & 46 minutis, nullum umquam adparere
3. Haec sunt potissima Meteori illius-,
quorum sunt quaerendae rationes. Horum autem cum nullum aeque nos adficiat, ac colorum
diversitas, variis observationibus factum est, ut ratione huius rei inventa, ceterarum etiam inveniri posse meraretur. Quod factum est potisse simum inspecta aqua in phialis eo modo sitis, respectu Solis & spectatoris , quemadmodum
aqueae guttae, cum Iris cernitur, siti sunt. Jam ab anno MDcai. M. Ant. de Dominis in libro Tom. III. Q L de
249쪽
de radiis visus , lucis, rem maxima ex parte viderat. Observarat enim Colores Iridis nasci ex radiis qui primum aqueas guttas subeuntes refringuntur, deinde ad nos reflemmtur, ex aqua in aerem transeuntes iterum refracti. Quod vorum est, sed in nonnullis erravit, quod est a Ren. Cartesio emendatum. Sed Cum neuter sciret ope refractionis radios solis separati, ita ut qui juncti subrubrum colorem tantum referrent, colores Iridis separati haberent, non potuererem penitius explicare; quod fecit U. Newtonus in Opticis Anglice, anno MDcciv. deinde Latine editis. Rem pluribus trademus Lib. V. C. IX. ubi de coloribus. Interea hic statuere possumus colores Iridis cerni in .prismate vitreo oculis admoto , ut & in aqua fontis prosilientis, cum sol est a tergo spectatoris & et altitudine qua eum esse par est, ut radii ab aqua reflexi in ejus oculos incidant. Hoc praemisso, sunt nobis phaenomena memorata diligentius excutienda. q. I. Debet spectatos semper esse inter Solem& Iridem, quemadmodum, ut arcum Coloratum in aqua fontis prosiliente Videat; quia ex aqua, quae Solis lucem versus nos reflemi non potest ea lux ad oculos nostros venire, ut par
est. nisi sit eo modo fita. Si aqua fontis sit inter Solem &nos, radios ejus non ad nos, sed ad Solem ipsum reflemi, aut in regionem Mobis oppositam ; quo fit ut colores nullas in aqua videamus, ex qua illi radii ad nos non
II. Quemadmodum si, postquam coloratum arcum in aqua fontis prosi liente vidimus, obturetur tubus eΣ quo aequa erumpebat , aqueis guttis in
250쪽
De Aere S Meteoris. C. III. EIs
terram delapsis, nihil amplius videmus: ita nisi sit in aere pluvia, nullam Iridem cernimus; quia 'nimirum, radii, quibus colores illi creantur, ad nos non reflectuntur, nisi a guttis illis aqueis. Itaque sedes , ut ita dicam , Iridis sunt guttae pluviae, non nubes, ut Peripatetici,
6. III. Cum colores, ut diximus, oriantur ex radiis solaribus refractione sej unctis, cum ad oculos nostros reflectuntur, pro vario situ guttarum aquearum , - respectu bolis & nostri, lucem ejus ad nos remittunt, diversasque proinde in nobis colorum sensationes excitant. Ma- nifesto hoc adparet ex vitreo prismate , quod si ita oculis admoveamus, ut coelum versus id spectemus, ostendit nobis colores Contrario Ordine dispositos, ac sunt, si inverso prismate, ocu-lIsque subjecto, in terram vultum conVertamUS. Ita quoque, prout guttae pluviae superiores, aut inferiores sunt, colorum ordo mutatur, quod
Tubtilius & geometrica diligentia persequutus est Pac. ROhalius, Physicae Part. III. Cap. vltimo ; nos in hac Epitome enucleare non pos
. IV. Praeter Iridem vividissimam , ex qua radii directius & plenius ad nos mittuntur, potest esse altera superior , in qua iidem colores sint ordine praepostero; quia cum guttae pluViae aliter sint nostri & Solis. respectu sitae, aliter etiam radios ejus ad nos reflectunt. Quod in Prismate varie posito , manifesto animadvertitur. Quia autem' non modo refringuntur radii qua de re alibi agemus dum ex aere in