Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

cessario partes quae a se invicem divelluntur, primo quo recedunt momento , aliquid spatii inter se relinquant oportet , alioqui divisae non essent . in id autem spatium quid potest fluere, Cum nulla initio ponatur materia fluida λ Si nihil autem statim flueret, positio falsa esset, cum spatium sine materia exsistere intelligeretur. Hac de re plura , in Capite de Vacuo Lib. V.

dicemus.

I I. Quandoquidem , ubi plures particulae

materiae circa idem centrum moventUr , eae

quarum est motus minor , & figura ad eum tuendum ineptior, minorem vim habent ad

recedendum a centro; contra vero quarum Ino

rus est ma)or, fiburoque ad eum servandum aptior , eae magis a centro abeunt, & versus illud alias deturbant; cum, inquiunt Cartesii adversarii, hoc ita se habeat, si ei credimus, parti culas primi & secundi elementi, quae commotiores , & motui aptiores sunt, quam eae quibus tertium constat , ad extima Vorticis ferri necesse esset , dum materia tertii magna vi centrum peteret, nam & minus motam, &motui ineptiorem eam esse fatetur Cartesizs& res ipsa clamat. Hoc autem si fieret, everteretur tota Cartesii Hypothesis , nec qua ratione Planetae loca sua tueri pollent intelligere

II l. V ortex, qui nunc peculiaris Terrae est, aut idem quem habuit, cum ignea adhuc esIet, aut novus censeri debet. Non potest esse pristinus, secundum Carrasium, quia, ut ante diximus , eum absorberi censet , ubi incrustata Stella alii Vortici immergitur. Igitur novum H esse

62쪽

De Universo in Genere. C. IV. 3 3

esse fatetus. At hoc posito , materia illa fluida, quae circa Terram rapitur, aut a Terra in orbem movetu , aut ipla Terram movet. δε tnemo ostenderit qua ratione Terra tantum sibi facere Vorticem potuerit, ut materia cirea eam contorta in ea distantia, in qua est Luna, ubi circulus quem materia describit est 28. vicibus eo major , qui ab extimis Terrae partibus de-1cribitur , tantum Corpus quantum est Luna adeo constanter rapiat, ut semper, intra eum- 'dem dierum ambitum, circa Terram agatur. Si dicatur Terra a materia ipsa fluida circumagi, quis poterit capere eam materiam , quae intra .viginti quatuor horas Terram circa axem verti cogit, tamdiu eamdem Vim servare, nec ejus peculiarem motum a motu communi majoris

Vorticis particularum umquam turbari ρ Quis dixerit quare materia fluida magni V orticis, quae in eo loco, in quo si aspensa est Terra, intra annum circa Solem rapitur, Vorticem illum minorem, cujus motu S ei partim contrarius est, non abλrbeat, quemadmodum pristinum Terrae Vorticem hausit Z Hoc ut melius intelligatur, Schema supponimus majoris & minoris Vorticis. Materia majoris Vorticis , notata litteris ACB. movetur ab A versus B per C. Materia vero minoris, notata litteris DFEG, movetur a D ad G, per FEunde redit ad D &sic porro Constanter gyrat. Quando autem ar- cum circuli describit, qui est ab E ad G & D, manifestum est eam ferri motu contrario motui materiae majoris Vorticis, quae ab A ad B per

63쪽

34 PHYsrcae LIB. I.

G. tendit. Quomodo autem minor vortex eum motum tueri possit , in Partibus adeo a Terra remotis, an quisquam intelligere queat nescio. ΙU. Si Terrae Uortex a majore Vortice, ut Voluit Cartesius, raperetur , ubi Terra esset in eo loco quo particulae majoris Vorticis celerius fluunt , celerius etiam progrederetur ;quod tamen Astronomicis observationibus, ut in Capite de Planetis ostendemus, contrarium

est..

1 . Alia plura Cartino objiciuntur , praesertim ab iis qui ei alioqui studio partium infensi non sunt, quae solvi non posse videntur. Sed ea, brevitatis causa, praetermittemus. Attamen, ut jam diximus , nihil ingeniosius excogitari adhuc circa hoc nebotium potuit, & eo tandem devenere praestantissimi Physici, ut ordinem & vices, potius quam causas, sibi observanda duXerint. .

CAPUT V. De Sole. r. T E Sole acturis , si qua esset Ptolemai - I eo Systemati verisimilitudo, si ejus Astri

ordiendum esset motu. Sed Cum Veterum, potius quam Recentiorum, stare necesse non habeamus conjecturis, nisi commodiores sint; hic simplicius Copernicanum Systema sequuti, Terraque Planetarum numero adscripta, de Terrae motu dicemus postea, quae illi de Solis Periodo dicere solent. .

64쪽

De Universo in Gener . C. V.

a. Ante omnia, Solis naturam investigandain sibi sumsere Physici. Veteres nonnulli, praesertim Peripatetici, eum constare aiunt nescio qua Essentia, quam quintam vocant, & quae neque est terra, neque aqua, neque ignis, neque aer, neque ex horum mistione constat. Verum ut illi, sine necessitate, ignotam materiam fingunt: itanos eam conj ecturam admittere nou cogi

mur.

3. Si conferamus Solem cum Corporibus nobis notis, nullum inveniemus quod ei adsimilare possimus, praeter flammam, aut metallum quodpiam liquefactum; ut enim haec lucida sunt, calefacisintque & urunt: sic Sol luce sua Vorticem in quo est illustrat, omnia calefacit, & ad perpendiculum incidens paene urit. Sed potissimos& vehementissimos ignis effectus edit, si speculo concavo ejus radii colligantur; tunc enim quae radiis collectis opponuntur in cineres, aut in calcem redigit, vel liquefacit. Quod cum ita sit, quare igni, aut metallo liquefacto similis non Credatur, nulla ratio est. Ad hasce rationes accedit distinctior, ope Telescopii, cujus vitrum est fumo infuscatum, aut carbaso tenuiori involutum,conspectus.Tum enim quasi mare igneum, aut metallicum, metallo liquido & fervido constans & vehementissimo motu agitatum cerni

tura

. Malim , ob rationes ' postea proferen das , metallicum statuere Solem, seu quasi metallum longe solidissimum liquefactum, quod scorias quiadam subinde egerat , quae instar macularum cernantur. Qua in re observandum.. C 6 O . velut

65쪽

veluti metalla nostra densitate multum superat, ita etiam liquoris illius motum majorem esse, quam est motuS particularum metallorum nostrorum liquet actorum. IS autem motus tamdiu

durabit, quamdiu volet is, qui eum illi materiae primum indidit, quod nobis est prorsus ignotum.

s. Postquam eam esse Solis naturam ollendimus, non alienum esset ab hoc loco de Luce agere. Sed quia alia sunt praeter Solem lucida μ multa quae hic invelligemus, pleniorem de

Luce tractationem in alium locum re)iciemuS. o. Galilaeus Galilaei , celebris Mathematicus Florentinus anno MD cx, cum Mathesin in Patavina Academia doceret, ' paullo post inventum Telescopiorum usum, in Sole animadvertit, quod Omnibus saeculis antea latuerat. Solis Iucem immutabilem prorsus, naturamque ejUS, ut & coeli, sine variatione ulla, semper eamdem

crediderant Peripatetici. Sed Sole Telescopii beneficio inspecto, animadvertit maculas, in ejus superficie nasci augerique paullatim &dissipari. EaS Vero una cum cetera Solis materia circa

eum. intra viginti sex dierum spatium, aut circiter agi vidit. Hinc collegere Ph3 sici, olim multo citius, quam par fuerat, cum res solis oculis resciri non posset, nec dum inventa essent, quibus adjuvarentur, instrumenta, Coeli materiam immutabilem esse judicatam. Indi dem etiam ratio quare interdum , serenissima tempestate, sub pallidus esset Sol, cognita est Nempe, maculis solito majoribus radiorum mus pars aliqua inter-

Cipitur.. Haec&plura ipse Galilaeus, in Italico li

66쪽

De Unistrs in Genere. C. V. 37

bro inscripto: Demonstratio macularum Solarium, persequutus est. . Conati sunt etiam Astronomi Solis veram magnitudinem, ejusque a nobis distantiam invenire. Nemo enim Astronomiae non prorsus impetitus negarit, in tanta distantia Solis, ejus discum tantum non videri quantus est. Non possumus in hoc opusculo observationeS, quibuS nituntur, referre. Satis erit quid ex calculis collegerint dixisse. 8. Diameter Solis mediocris apparens est ferE 32'. Ia . Vera autem tanta est , ut Telluris diameter ei collata, ex Ch. Hudigenii calculo, sit instar i. ad ii I. Telluris autem Diameter est, ex

calculo P. Gastendi 8 3 sq. milliarium Italicorum, ex Recentiorum vero U46. Quo posito, facile est conjicere non exigua distantia nostram

Terram ab eo ese remotam, e qua tam immanis moles tantilla cernitur. Itaque Philippus Lans- bergius mediocrem Solis a Terra distantiam judicat esse i 98. semidiametrorum Terrae. I9om. - Cusnus ii O. diametris Telluris eam a Sole distare censet, Hubvenius I 2 o. qua de re vide Lib. I l. Cosmotheori. Existimat , si globus tormento . ex cujus pari celeritate semper ferretur,fere annosas. absumtur um eum a Terra ad Solem. Nos, qui haec crassius delineamus, diutius huic negotio immor non patitur nostrum institutum. Nec interest multum utrum, in tanta distantia, milliarium centuriis aliquot a se invicem, aut a vero discrepent Astronomi.

9. De Eclipsi Solis superest , ut agamus, quamvis posIet ad Caput de Terra rejici; quandoquidem in Terra est, non in Sole, quidquid mutationis hic sit; ut statim videbimus.

67쪽

Hic ante omnia recordandum est Planetas, cum minores, tum majores, opacos esse, quod superius etiam diximus, & de Luna oculorum Telese copio a utorum, imo & solorum satis constat

testimonio. IO. Dum autem Luna Circa Terram rapitur,

semel unoquoque Mense inter nos & Solem sita est, adeo ut si directe inter spectantium oculos& Solem posita sit, radios eJus eo in loco intercipiat ; quo tempore Sol Eclipsin pati dicitur cum Terra radiis Solaribus destituatur, &proprie loquendo mM-9αι dici deberet. Eclipies tantum eveniunt tempore Novilunii, quando Lunae, ut loquuntur Astronomi, Soli conjuncta es, quia eo dumtaxat temporis articulo inter Solem&Terram praeterit. Non sunt tamen in quovis Novilunio Eclipses, quia Lunae orbita non semper ita inter utrumque interjacet, ut ducta e Terra versus Solem linea recta, quem

admodum ad patiendam Eclipsin necesse est, in Lunae corpus incidat. Ad Boream, aut ad Austrum declinat; qua declinatione posita, Solis radii ad nos sine impedimento perveniunt. IS est Solis & Lunae situs, qui postulatur ad Eclipsin, in aliqua Telluris parte creandam, quando Luna est in eodem Nodo ac Sol, aut admodum vicina. Itaque , ad nostrum P emisphae- .

tium quod adtinet, Eclipsin tunc Sol patitur, quando est simul cum Luna in Capite vel Cauda γraconis. Dum sunt ex Alterismi hujus regione, non semper quidem in eadem , sed semper in:aliqua Hemisphaerii nostri parte cernitur Eclipsis .

68쪽

De Universo in Genere. C. V. 3 s

it. Alia autem est Eclipsis totalis, alia 3-tialis. Partialem vocamus, cum pars disci Solaris Lunae corpore ab1conditur. Totalem, ubi totus Solis discus latet. Cum Luna Terra minor, si erra vero Soli ratione disci collata, sit instar I. ad III. attamen totalis potest esse Solis Eclipsis, quia Solis a nobis remotissimi dis. cum adparentem Lunae discus multo propior ex

aequat.

ia. Sed ejusmodi Eclipsis totalis vix diuturna esse potest, & rarior est. Luna enim in ortum, Solem inter & Terram, delata, statim ac limbo suo orientali limbum Orientalem, totoque suo corpore totum Solis corpus obtexit, occidentalem Solis limbum occidentali suo deserere, adeoque solaribus radiis liberum ad nos trajectum praebere continuo incipit. Deinde Cum haud frequenter Luna adeo directe Soli sese conjungat, praeterea evenit ut discus Lunae adparens, cum est in Apogeio, seu a Terra remotissimo loco, minor sit Solari adparente diseco; unde fit ut quando linea recta e loco, in quo Eclipsis Solis adparet, per Lunae & Solis centrum ductoaransit, circumquaque appareat limbus Solis , quem non occultat Luna; quae tunc temporis instar maculae, per Solem, transire vide

i 3. Etiamsi autem totalis Eclipsis Solis, ut diximus, brevissimo tempore durat; dum, nimirum, totum discum Solis Luna Operit, propter rationem adlatam; attamen potest inter inbtium, & finem Eclipseos ejusmodi elabi circitet biliorium. Cum enim Luna singulis horis circiter gradum dimidium conficiat, quo haud

mulin

69쪽

o PHYsICAE LIB. I.

multo major est Solis diameter, ex quo limbo suo orientali Luna Solis occidentalem adsecuta est, paullo plus quam hora absumatur necesse est priusquam ad orientalem Solis limbum perveniat ; simileque tempus postulatur ut totus L. nae discus ante Solis discum transeat. Solisque integrum corpuS ex Uus umbra emergat, quo tempore Eclipsi finis imponitur. 14. Haec, ut alia, crassiore Minerva destri ta, ex Institutionibus Astronomicis adcuratius cognosci poterunt.

I. TTAria Planetis communia, ab Astronomis V observata sunt, quorum nos potissima quaeque, omissa, brevitatis causa, subtiliore indagatione, hic delibabimus.

a. I. Cum Planetae muri majores, modo minores adparerent, Veteres Astronomi credidere aliquando eos esse propiores, aliquando remotiores , unde collegere vi γεῖα & απογεια quorum

prius significat locum Epicyc li Terrae proXimum, alterum vero remotissimum. Idem in Luna Recentiores agnoscunt,cum eam Ellipsin circa Terram describere censeant, & quando est in minoris Axis Ellipseωs extremitatibus, propiorem eam esse Terrae necesse sit. Ad Solem quod adtinet, cum circa eum ipsa Terra, quam Luna comitatur, Ellipsin describat; quando etiam extrema minoris Axis Ellipse,s adtigit, Solem, ut pote propiorem, majorem Videmus. Contra minor

70쪽

De Universo in Genere. C. VI. Ar

apparet, cum Terra est in majoris Axis extre

mis .

3. Non eadem quidem est ratio aliorum Planetarum, respectu Terrae. nam licet Elliptico etiam motu agantur, Ellipse, , umbilicuS non in Terra est, sed in Sole. Remotiores tamen sunt a Terra, cum trans Solem versantur, pro piores cum sunt aut inter Terram & Solem, ut Mercurius & Venus, aut inter Terram & extremam Vorticis noliri oram, ut Mars, Iupiter & Saturnu S. Haec intelligentur, conjectis in Schema Copernicani Systematis oculis. Sed sunt quaedam , circa quinque horum Planetarum Phases observanda, quae Cap. III. paucis indicata non repetemus. Obiter addemus Co- pernicanOS ασι τ ἀπογύών &- quae in sola Luna agnoscunt, αφήλια & πιρύλ- excogitasse, eaque vocabula, ubi de Terra & quinque majoribus reliquis Planetis loquuntur, ad

hibere. q. II. Quaerentibus quare Planetae nunc cἔυ-rius , nunc tardius videantur moteri ' respondebant Veteres eos in Epicyclis & Eccentricis suis aequabiliter moveri, sed inaequalitatem videri esse aliquam nobis, qui ex alieno centro motum eorum spectamus. At difficilius & operosius rem explicabant. Recentiores verti , qui CO- pernicanam Hypothesin sequuntur, & aequabilem motum agnoscunt, & facilius multo rem expediunt, cum tota ex comparatione motus Terrae & Planetarum pendeat. Si e Sole spe- starentur singuli Planetae, semper aequali motu agi cernerentur, sed cum nos una cum iis circa Solem rapiamur, pro situ Telluris eo L celerius

is aut

Diuili od

SEARCH

MENU NAVIGATION