De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Honens feritionis Caesareae in circunΗantis

propositis,concluditur muta naturae Doce firmatur. 19. Validissime itaque euietiim est, penes nullum e tribus supra propositis capitibus quibus mors matri per sectionem Caesaream inferri posse vide

batur , timendam reuera esse mortis it rogationem. Atque adeo,cum id unum obstare pollet, quominus sectio Caesarea in euentu de quo disceptamus, honesta & licita haberetur, fatendum ingenue est,eam licitam esse. Id quod muta naturae ipsius oratione, argumentis omnibus 8c ratiunculis nostris robustiore, doceri putat Iacobus Duuallius i. de hermaphrod. & partubus cap. 24. in fine. Plerumque

igitur natura , infantem in utero mortuum , cum per communem Portam extrudi non potest, teritae abigere per latera , unde existunt in ventre tumores contra naturam, quos. vegetae naturae impetu disrumpi , indόque semiputridum cadauer educi non semel contigit, ut docent narrationes a Paraeo, libro a s. cap. I 6. aliisque adductae. Resertex Albucasi l. h. c. 76. Marsilius Cagnatus l. 4. Obseruat. c. 9. mortui foetus ossa,ab ipsi Albucasi per matris umbilicum exempta fuisse, matre superstite; quod connitente natura dcillhuc miseras reliquias propellente , ob negatum illis conuenientem exitum, accidere oportuit. Hic ergo naturae connisus ad eum innaturalem exitum mortuo foetui concedendum,argumento euidenti est,cum sert extrema necessitas, negaturque foetui vivo naturalis exitus, fas esse naturam imitari, & foetum per latera edu-ε cere,

102쪽

Honems sectionis, matre salua. 7s

cere adhibita sectione de qua agimus ; dummodo & nihil vitae scelus timeatur,quod facile est cauere si peritus sit artifex ; & ex parte matris bona spes felicis euentus affulgear,ita ut vita matris auferenda non sit vi sectionis , saltem ut cause partialis,de quo postea. ι

per quem, deste boni euentus

statuendum. Exponendum hic superest, quando suffcienter constare queat de spe probabili boni euentus, &euius sit de ea spe pronunciare. Dicendum ergo breuiter est, iudicium de ea probabilitate ad Medicum peritum 8c minimc praecipitem spectare. Sunt enim interdum impii Medici, qui ea occidendi impunitate nixi, quam in eis Philemon apud Si baeum, & Plinius i. 29. c. t. deplorant, discunt psericulis nostris, reddo Plinii verba,) ct experimenta

per mortes agunt. Tales caeco impetu, in vilibus praesertim capitibus, ut experimentum capiant artis suae, vel nomen sibi ex ea faciant, proruunt fa-eillime in insignem aliquam nouitatem. His non plus committenda est aegrorum curatio,quam laniis& carnificibus; nec securius eorum iudiciis statur, quina agyrtarum & impostorum circumforane

rum. At qui sunt digni ea professione quam Scriptura ipsa honorandam decernit, Origenes homil. 11. in Num. scientiam Deo ipsi maximὸ propriam censuit, & omnis antiquitas ut diuinum munus suspexit , quod Tiraquellus i. de nobilit. c. 33- sissime persequitur, hi prudenter & rite pensatis omnibus nec nisi delphino anchorae alligato, ut ferebat

103쪽

ferebat Oistaviani & postea Titi symbolum, id est, non ignavo, sed tamen suspenso gradu, & iusto ti

more interueniente, pronunciant quae cuique cura

tio sit opportuna. Talis igitur Medicus , attenta dispositione ac viribus mulieris,& foetus conditione ; idoneus' est ad serendum iudicium, sItne spes probabilis, quod mater quae ex circunstantiis apparet omnino impotens ad naturalem partum,non sit letho danda per sectionem Caesaream, seclusis accidentariis incommodis improuisis , quae possunt praeter artis praenotionem contingere ; unde non variant iudicium de probabilitate boni euentus, quod diximus praelucere debere, ut fas sit adhibere lactionem Caelaream in euentu de quo agimus. De indiciis huiusimodi , praecognoscendis huic operationi,videdus Roulletus in paraenesi ad Chirurgos,

An in euentu de quo proxime, sectio caesi- rea non modo licitasit, sed etiam necessaria,'ex obligatione cum sebeunda, tum adbibenda.

ΟNsTi Tu TvM hactenus est, in desperatione partus naturalis cum affulget spes boni euentu fas esse sectionem Caesaream

104쪽

Semio licita, an necessaria. 77

saream adhibere. Nunc discutiendum sequitur, an in illis circunstantiis, tale remedium non modo licitum sit, sed etiam ex obligatione, cum excipiendum a matre, tum ab aliis adhibendum, aut curandum. Qua in parte, aliter statuendum ellet si haberetur ratio solius matris , quam statuendum reipsa sit, ad matrem simul ac sectum svi p r est in attendendo. Quia enim utriusque illius personae res agitur in hoc negotio, idcirco ut bene ac ex intefra causa de huius operationis necessitate morali , siue obligatione pronuncietur, neutrius respectus praetereundus est , sed utraque coniunctim conlideranda, si plenum iudicium sit serendum.

Spectato solim matris bono ς nulta ei subeunda sectionu 'obligatio.

r. Si igitur haberetur ratio solius matris in circunstantiis in quibus versamur vix unquam iniiceretur obligatio admittendi 'hanc sectionem, . & multo minus eam adhibendi. Nam obligatio aliorum ad sectionem adhibendam , supponiti obli-- gationem mulieris ad eam subeundam. Si autem mulier non teneatur,idebque renuat sectionem excipere ; non est dubium quin per se loquendo, alij exoluantur obligatione *dhibendi sectionem , ut notum est ex proportione ad obligationem semetidi vel praebendi alia remedia in aliis quibusvis aegritudinibus. Matris ergo obligationem ad filωeundam fictionem, quantumuis bona spe affulgente, vix agnos rem , si res senes eam solam spectaretur,quia posset respuere reinedium aded asperum,& malle de vitae statione- decedere quam tanto

a tormento

105쪽

tormento subiici. Receptum quippe est apud Doctores, si remedium aegritudinis graues cruciatus si aegro inuecturum , V. g. si truncatio brachij sy-derati sit facienda, liberum esse aegro, illam rem dij atrocitatem vel 'itae periculo redimere : ita ut neque in debitam vitae custodiam, neque in charitatem propriam,aliamve ullam virtutem peccet, si adeo asperum retinendae vitae medium respuat; quandoquidem nemo secundum rectam rationem astringi potest, ut vitae suae consultum in praesentia Velit , per tantos cruciatus: praesertim quorum fructus nunquam possit esse plane certus , nec fortassis sit futurus admodum diuturnus, vel liber agrauibus incommodis, remedij illius userpationem per reliquam deinceps vitam consecuturis. Quae omnia, recta ratio dictae, posse abiectionem stud ij,

de vita per remedium atrox & asperum retinenda, honestare. Ita praeter caeteros Bannes 2. 2. q. 61.art. i. & ibidem Salon. Controu. 1. Torres t. 2. in a. 1. d. 29 dub. I num. I 3. Lessius i. de Iust. cap 9. Dum. 96. Bonac. disp. 1. de restit. q. vltima, sect. . .

l . 6. qui addit, ne religiosum quidem , cuius vo-untas Superiorum arbitrio maxime deuincta est, adigi per Superiores posse ad huiusmodi remed in m admittendum ; tantum abest,ur persona quae plane sui iuris est, ex aliquo naturali praecepto ad

id teneatur.3. Imo, quod non parum conducit ad intelligendum fas elle declinare immanit tem cruci tuum remedio asperrimo adiunctorum ; nec tantam esse homini tuendae vitae suae obligationem, ut

ad quaecunque fini illi necessaria adigi sit censen- dus si nemo aeger vi curae quam vitae suae debet,

tenetur

106쪽

Sectio licita , an necessaria. 79

tenetur facultates omnes earumve bonam partem

emtuadere in remedium aliquod caius admotione sanandus credatur : quia praeterquam quod remedium alias efficax, pro varia aegri dispositione saepe inutile redditur ; clarum videtur , profusionem illam impensarum per quam reliqua vita incommode transigeretur,tam cari remedii praetermissionem honestare, ut recte statuit Victoria relech. de homicid. num. 31. & AEgidius Coninck 2.2. d. 17. Dum . ras . Denique ut id quoque non omittam, quod ad molliendum apparentem rigorem in neglectu asperrimorum remediorum iuuat permultum ;ὶ etiam vulgarium pharmacorum, quae & modicae sint impens; , dc vacua cruciatibus . aegro listbera est praetermissio , si sibi persuadeat expugnari posse morbum viribus naturae sibi relictae , ut tam praeter expectationem contingit: vel si quod interdum usuuenit & ex variis exemplis induci sibi in animum ab aegro potest,ὶ maiorem naturae exacer' bationem ex pharmaci vel remedij usurpatione vereatur ; ita ut natura eo adhibito impar sit futura yiolentiae aegritudinis.

Cuiusuis remedi, neglecym , aliquando

innoxius.

. 4. Nec desunt qui neglectum de repudiationem quorum uis remediorum,ad exercitationem spei in Reum & resignationem testandam,vacare vitio velint, ita ut possit aeger absque culpa, praestolari di- .uinum auxilium in tali articillo & medicinam carnalcm corpori suo adhibere renuat , permittens cursui naturae vi Dei prouidentiae exitum aegrit

107쪽

dinis suae. Damnant id quidem nonnulli , ut Na

uarrus in summa cap. II. num. ΑΟ. SuareS trach. s. de relig. l. I. cap. num. i. Lessus lib. de Iusti . cap. 63. num. q. Sanchesl. 2. in decalog. cap. 34. num. 6. quia putant id esse tentare Deum, atque

aded graui labe sergere. Tamen alij, eam Dei tentationem in tali remediorum praetetmissione mini- 'me agnoscunt: quia qui se gerit ad modum quena dixi, non expectat salutem a Deo per miraculum, quod esset tentare Deum ; sed dilainae prouidentiae& arbitrio committit vitam suam vi quod E sua potius gloria & bono nostro re perspexerit, id permittar. In quo esse magnam disparitatem , intei reiectionem pharmacorum pro depellenda aegris tudine, & reiectionem cuiusuis alimenti pro vita sustentanda, ad quod natura ordinauit cibos , late prosequitur Victoria releeh. de Temper. num. I .qui ibidem sub finem , eam reiectionem cuiusuis reme- dij ad morbi depulsionem videtur simpliciter admittere , tanquam innoxiam & honestani, euii, di cat id plane fas esse, dummodo desit certitudo moralis recuperandae eo remedio sanitatiis; moxque addat, eam moralem certitudipem vix posse haberi. Quinetiam argumentum quo' probat , 4emhdiutris ea certitudo adsit, non posse absque graui culpa reiici, est plane enerue. Ait enim , qui in simili

euentu , proximo aegrotanti remedium negaret, grauiter peccaturum ; igitur grauiter quoque peccabit, si sibi eo remedio usurpato opitulari renuar. Verum eam consecutionem non esse validam,traditi ple Victoria relech. de hqmicid. n. 11. Neque eniti, quoties teneor vitae proximi opitulari,aeque teneor

opitulari meae: cu possim quoacbm c dere iuribus, , quibus

108쪽

Sectio licita, an necessaria.

quibus non possum cedere quoad alios. I. Ut ut vero res habeat, cum affulget illa prope paratu impossibilis certitudo moralis, depellcndae aegritudinis ; ea deficiente admittit Victoria repudiationem remediorum Omnium posse labe vacare. Atque ita viri plerique sanctissimi, reiectionem hanc omnium humanorum remediorum exm Otiuo quod proponebam , habuere ratam & licitam. Nominatim S. Macarius homil. 48. in sine. S. Diadochus l. de persect. spir. c. 3 3. S. Bernardus epistol. 32 I. S. Ephrem tomo t. tradi. de fide, ubi Vossius alios adducit. Favet S. Chrysostomus ho- mil. I A. in I. ad Timoth. sub finem fariis moralis. agens de aegris in coenobiis. Viguiste eam praximin quodam sanctarum Virginum monasterio , habetur in Actis S. Euphrasiae cap. 6. Et idem seruasse

S. Fulgentium moribundum, scribit autor virae eius cap. so. & firmatum esse miraculo in se rore sua S. Macrina, narrat in eius vita Gregorius Nysienus, cum agit de sancto eius cadauere. Quae omnia intelligenda sunt per se loquendo , & seclusis extrin- secis causis quibus quis ob alienam communem aut

priuatam necessitatem, teneatur conseruandae vitae

suae inuigilare, quocunque licito modo, aut nisi ex conscientia errante putet se obligari vitam conseruare per medicamenta. In quibus euentibus locum habent quae de vocatione & obedientia erga Medicum sub obligationem cadente , tradit Codronchus l. 1. de Christ. med. ratio. c. I.& 2. Et idem extendit Molin. tract. 3. disp. a. in sine, ad constitutos sub alterius obedientia. F ater

109쪽

8i Caput VI

et Vater sectionem renuens non esset causa mortis suae.

Ex his apertissime concluditur, vix unquam adigendam matrem , si res per se loquendo & ex parte eius duntaxat, spectaretur; admittere sectionem

Caesaream, quae & summos cruciatus adiunctos habet, & omnimodam certitudinem seruandae vitae praebere nunquam potest. At neque charitas propria, neque fortitudo, nec alia ulla virtus,obligationem iniicit vitae cum tantis cruciatibus retinendae. Perperam vero ea reiectio sectionis Caesareae per matrem,insimularetur influxus moralis,vel qualiscunque cooperationis, in mortem suam.Nam

cooperatio physica perspicue deest. Moralis autem absque debito operandi interuenire non potest.It que probadum prius esset,leneri matrem admittere huiusmodi remedium. At hoc est de quo discopiamus. Itaque probare, teneri matrem in euentu proposito admittere sectionem Caesaream , quia alioqui cooperabitur moraliter in mortem ruam , est petere principium. Accedit quod ex lion extracto per hunc modum foetu , non sequitur necessario 'mors matris : guia quamvis foetus, secluso partunaturali nisi per sectionem eximatur , sit matri immoriturus : tamen vςl aliis magis ordinariis operationibus eximi poterit per naturale ostium , vel naturae solius viribus excerni, ut saepe accidisse,dicemus cap. I . Quare si res penes matrem solam attendatur, aegre continget iniici illi necessitatem admittendi sectionem Caesaream in euentu proposito, si velit exauis peccati exsors esse. Vnde

sbiuitiam by Gorale

110쪽

Sectio licita , an nece Garia. 8 3I de euvanda sectionis in matre obligatio,

si doloris atrocitate non elidatur.

6. Video opponi poste , declinationem crucia- tuum non polle honestare neglectum sectionis.

Neque enim reuera mater declinabit immanes dolores , cum non minus atroces ei subeundi sint a prole non exempta. In quo est latum discrimen inter rem praesentem, & truncationem brachij, alteriusve membri adeo male affecti, ut nisi resecetur, sit futurum torpori exitiale. Tunc enim teger de- 'Clinat atroces dolores sectionis , nee subiacet aliis vel aequalibus vel maioribus, repudiationem sectionis consecuturis. At in praesenti negotio, mater retento foetu non minus immaniter excruciabitur: siue quamdiu foetus intra uterum superstes erit, &ad exitum connitetur, siue post foetus interitum a. tabefacto eius cadauere & foeda illa mortui corporis cum vivo coniunctione, aut violenta extractione per lanienam ab artis auxilio. Cadaueris vero illius exclusionem , naturae cursui velle permittere, perinde este videtur, ac vitam meditato prodigere, in tanta exclusionis illius per naturae vires incertitudine , & certa mortis inuestione , ni foetus

matri immortuus alicunde eXcernatur e matris utero, imo sepulcro. Respondendum est, hanc incertitudinem exclusionis, tantam non esse,ut obligare possit mulierem ad subeundam sectionem Caesaream, cum non raro contigerit aliter excludi solis naturae viribus foetum utero immortuum , ut suo loco monstrabitur. Quod vero ad dolorum aequalitatem attinet, siue

admittatur siue repudietur sectio Caesarea, viderint

SEARCH

MENU NAVIGATION