De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

bisque abunde sit,quod matris & scelus 4ncolumitas obtineri per eam possit ; est sanὸ id multo optabilius quim denuo concipere , & conceptum fundere naturaliter: in Tamen non est difficile, rati nem ex neganda utero dilatatione ad conceptum, gestationem faetus , & naturalem partum necessaria, ita retundere, ut plane hebescat. Ex quo enim vulnus uteri rite consolidatum Ze exacte obductum fuerit, 'uod non est adeb operosum, in nihil procliuius est,quam dilatari brerum cum res seret;cum tanta sit partis illius ad distensionem aptitudo; ut monstrat triplicis interdum scelus, insuperque m Iae, intra eum gestatio per menses non paucos. Nec per quantamcunque uteri distensionem, ad natur Iem partum requisitam, necesse est denuo hiscere cicatricem , cum possit tanta inter partes prius diuisas intercessisse cohaesio,vt plane excludatur noua distuptio,vulnerasque reclusio.

Secabilitas absque eaede matris , sectionum exemplo , mons ratur.

o. Primae probationi hactenus propositae, ductaeque ex effectibus. quibus monstratum est,matre incolumi, aperiri posse uterum, si naturalis partus desperetur,adiungenda est non leuis confirmatio ex affinibus sectionidius aeque vel etiam magis periculosis , quas tamen cum . ex arte obeuntur, felicitercedere, & honeste tentari, extra controuersiam est. Quidni enim multo magis fas sit,cum id seri extrema necessitas, & spes bona selicis euentus affulget, aperire uterum mulieris, unde non eius modo i columitas corporea, sed utraque etiam prolis salus

possit

92쪽

Honems sectionis, matre salua. 6 s

possit existere 3 Nam in illis aliis seistionibus , de

unius aegra salute corporea agitur: In hac, vertitur' aeterna salus prolis, una cum eiusdem Se matris iii Collimitate corporea. Et quamuis haec non sit directa ostensio honestatis sectionis Caesare,' pro qua

satagimus , est tamen in directa apud cordarum prudentemque aestimator admodum estica x , si sectionem sectioni , & utriusque usum &adiuncta atque pericula, recte componat, ii. Eiusmodi est sectio nrembri syderati , cumrab eo exitium reliquo corpori immittet, Parti enim adhuc viventi ferrum admouetur ad o 'usque de pressum,& nerui, tendo nes, venae,artiri, secantur, Hilendoque sanguini admolientur hanθente ς. Iaminae. Haec prἡcisio non peragitur ahsque horre hq3 Carnificina , de magnis corporum sic laceritorum vel ambustorum con utillionibus. Experientia tamen docet, eam poste aegro commodare ; & idcirco licite ac honeste adhiberi, cum de consilio ptu dentis Medici, bona spes affulget, omnes nemine

discrepante consentiunt.

Paraclientesim hydrope laborantium , ex . Iri 2pocratis decreto l 6. epidem. s. 3. multa e Xr rimenta quae Schenchius cosses it l. 3 . obseru t. &praeclara Andre. e Laurentii dii putitio l. 6 alia rom. q. 9. secure ac licite administrari polle o Infir nant cum morbi pertinacia quρ ditis aliud remediiim YY'Eludit. Peragitur auiam i hamis horrendunt et cogitatu, I per musculos transier sales abdbminis ad peritonaeum usque ferro, vel compunctione me iij umbilici immisso praeacuto ferro qua parte vasa dehiscunt: sicque via aperitur , qua stagnans illa aqua & cum corporis pernicis plurescens , foras ' E exiliat.

93쪽

exiliat. Quod ex arte in his ascitibus hydropicis

tentatur, fortuito euentu , salute ex inimico proinfecta obtigit Aurelianensi baiulo de quo Rousserus

s. 3 . c. 3, Ei ex hydrope pessimc habenti, cum nebulo in rixa impacto valide cultro perforasset abdomen ac peritonaeum , riuus putridae aquae illico profluxit; δἰ desperata sanitas per sectionem sortuit in , Deo inimicam voluntatem in bonum vertente,est restituta. Euentus et geminus quem refert Plutarchus l. de utilit. ex inimicis. ii Taryngotomia . sectio est anginae interioris siue inusculorum laryngis, quos acrimonia vitiosi defiuxu aὸeqrumefecerit, ut aeris S potus citius cunque, aditus plane omnis intercludatur. Vnde certa sutacatio &mors existeret,nili prouideretur. Vt ergo aeri admittendo paretur via, tiscundus saucium orbiculus cartilagineus, adhibita sectione apertio seiu 3gi tur. . Sic partam saturem certo exitio expositaris , gratui ri frequenter contigit. Illutae ςst ςxemplum quod refert Alexander Benedictus lib. 8. de chirurg. curat. de quodam qui seruatus est in conclamata strangulatione tracharteriae, diisse membrana Inter annulum & annulum sub epiglox-tide. Similia exempla passim pro statu. -t frequentibus experimentis testata

habetui apud. Schen chium L observat. & ex

Cocilip qqoggna Vesi tu pro Duce Terrae nouae editiro inter Ingsassae 'puscul' , perfossio ac discissio pectoris,ux purulentia ibi coli dia educatur. Eaque

rationς ante annos aliquot, Chirurgus praestans in paucis Brondellus, militem cui nomen fore , curus pectoris si inim ex vulnere in humeros mili dimul us sanguis Oerlςuςrat, restituit exoptata

94쪽

Honestra se fons, matre silua. 17

nitati, caeso latere dextro , pure copioso ac foetentissimo ex vomica perfossa, industri E educto. Non est semper lethi fera, ut quotidiana e .perimenta testatum faciunt, vesicae in perinaeo sectio ad calculi exemptionem et & tamen longe ope rosior & periculosior est, seetione uteri ad extr: i-hendum foetum : quia in perinaeo occurrunt pitu es

insignes venae, arteriae, nertii, musculi, tendones, ac

ligamenta: & idem est de sphinctere dc vicinis vasis spermaticis , quae per illam sectionem verius lacerationem vesicae, facillime contingit laedi. Ipsa vesica priusquam incidatur , ut plurimum est exulcerata, ideoque sectionis incapacior. Symplomata inde passim consequentia, vixque euitabilia, longe

sunt teteITima: nominatim perpetuum urinae stillicidium per vulnus aegerrime coalescens, adiunctis doloribus ac foetoribus vix serendis. Horum nihil in uteri sectione de qua agimus metuendum est; cum uteriis ante sectionem supponatur valens ac saniis , & eam partium siue internarum sue adiunctarum facile laedendarum copiam non habeat;

a qua circa vesicam timebatur. V r

ΙΑ. Suppetunt aliae item sectiones , ei pro qua

satagimus viciniores , ac prope geminae , qllas extrema necessitas , cum bona spes affulget, licite ac honeste adhiberi suadet, & frequenti experimento deprehensum est,non esse semper lethales. Eitismo di est sectio vescalis, & extractio calculi yer epi- gastrium , ut in sectione Caesarea: Liquet eam sectionem ad calculi exemptionem , longe periculosiorem esse altera proxime tacta , quae in perinaeo perficitur: Et tamen si accidentaria incommoda iecludantur, lethalem esse negat, dc probabiliter Q E a. licitam

95쪽

licitam esse affirmat RousIetus sect. 3. e. 6. 7. 8. & '. Scribit Villanouanus Val reacensis apud Caua res Medicus. notissimae eruditionis ac experientiae, admotum a se Montiliensi mulieri actuale cauterium, fili , epigastrio ad interiorem usque uteri partem; unde magna puris ubertas profluxit: Post trimestre vero redditam sanitati mulierem , nec ita multo

post concepisse,& quater peperisse. Narrante Ioanne Albosio Regio Medico constat aliquibus aliis mulieribus abdomen actuali cauterio feliciter fui s. se apertum profunde ac late impresse vulnere, ita ut per illud in una quadam muliere, secundina sintus emortui & prius ferro extracti educeretur,muliere salua & denuo ac sepius matre facta. . lis. Non ausim plane affirmare, an uteri incisio ad sterilitatem mulieri inducendam , quae olim in lusu erat, fieret extrinsecus & secto simul epigastrio ac perimpaeo, sui est certe verisimillimum,ὶ an ve- labsque paritum illarum diuisione ut in lFaciam quidem sutile,ostendit Brodaeus lib.f. miscellin. c. 3. ex Athenaeo lib. XII. qui id inuentum mille Lydorum , δe Regis eorum Adramytis, restatur. Ibidem tamen Casaubonus, ex Herodoto& Hesychio illustri l. de sapientibus, Gygem statuit incisionis illius autorem. Suspicio est, a suibus

translatum eius usum ad mulieres. Nam porcarum Vterum,ut gratius uniuersa caro sapetet, traiici ferro solitum,& suem faciam non genitalem, alij obseruarunt ; meminitque etiam Columella l. 7. C. 9.

tametsi id alio reset t. Sed Galenus l. i. de semine sub finem, tradit quod dixi; & addir. muliebres didymos ad utrumqu8 uteri cornu finientes, exscindi selitos utroque uteri latere diffise; quae causa est,

96쪽

Honestas sectionis, mair e salus.

cur dixerim verisimillimum esse talem incisionem peractam fuisse scilla extrinsecus epigastrio & subiectis partibus: eaque ratione haec incisio gemina erat sectionis Caesareae, & sicut illa non erat lethalis, ita nec sectio Caesarea habenda eslet mortifera. Si vero illo alio modo quem attingebam, peragebatur ; commodat quoque ad ostendendum sectionem

Caelaream non elle caedem ac trucidationem matris, cum tanta uteri incisio & quidem gemina, letho non daret mulierem. Qua etiam ratione argu

mentari proportione post innus ex Eunuchis maribus , iis praesertim quos Turcae in sui Imperatoris cubicularios euirant. Non enim quod fere unum olim fiebat,) solis didymis vel attritis vel abscissis mulctantur; sed insuper membrum totum. cum scroto, resecatur. Idque etiam a paucis quibusdam olim patratum, scribit S. Basilius i. de vera virginit. sub finem. Sic demessios, proprie dici EunuchoS norat Brodaeus l. 4. misceli. cap. ai. secernens ab eis

Thiasias quibus tantum rupti didymi ; Spadones quibus auulsi ; Thlibias quibus collisi attritique;

Ectomias quibus amputati atque resecti. Eunucho rum ergo lectio eo periculo lior est,quo acriori sensu pollent partes quae per eam exscinduntur. Nam scrotum utero in uerse est persimile, membrum vero ad timetum assine est collo uteri, quod in sectione Caesarea nequaquam inciditur, sed aliae tantum partes minus exquisiti sensus & minus periculosae.

Excluduntur omnia,quae semper lethali matris

seritioni, obtendi possunt.

16. Potentissima ergo ratione,ex e Tristibus cum

L 3 . gemini

97쪽

geminis tum amnibus petita, demonstratum videtur , seistionem Caesaream non semper elle matri mortiferam,atque adeo polle affulgente boni euentias spe, honestam et Ie. Nunc subiicsenda est probatio alia per causam , declarata & firmata partium quae in sectione Caesarea aperiendae sunt, non lethali secabilitate; symptomatum omnium sectioni adiumstorum vel subiunctorum declinabilitate, it ra matris & foetus mortem. Quae erit Optima simul veritatis propositae stabilitio, simul depulsio omnium quae ab aduersariis intorqueri aduersus eam solent, aut possinat. Sic igitur argumentari licet. Si mors matris per sectionem Caesaream inueheretur, oporteret id fieri, vel i. ob epigastri, sue abdominis sed ionem, consequentemque ex ea haemorrhagiam. Vel a. ob sectionem membranae musculis abdominis subtensae, id est , peritonaei, quod cum iit substantiae membranosae, non videtur ab 'iae spasmo incidi polle. Vel 3. ob ipsius uteri diuisonem. Atqui ex nullo horum capitum mors matris iure timenda est adhibita sectione Caesarea, dummodo in iis circunstantiis adhibeatur quas initio postulauimus, & seponantur incomm da accidentaria, & affectus mali qui etiam absque sectione matrem discrimini obiicerent, & perdere possῖnt. Igitur sectio Caesarea , vigente extremae necessitatis articulo, licita est & honesta. Sola minor eget probatione , quam particulatim exhibeo percuivis breuiter tribus illis capitibus , per quaesita dixi polle mortem matri inserri, si adhibeatur sectio Caesarca. Ostendo ergo penes nullum exdustis capitibus,matrem vi sectionis Caesareae letho

98쪽

Ποnestas se mons, matre salua. i

i . Ac primum musculos epigastr ij posse citra mortem incidi, magno etiam hiatu facto , docet Calenus lib. 6. methodi med. c. A. quo loco artificiose gastroraphiae modum ad vulnera huiusmodi musculorum consuenda & curanda proponat. Nec ulla huic incisioni harmorrhagia adiungitur , quae

mortis timorem merit4 faciat. Paucae enim insignes venae diffunduntur eo loco quo musculorum inciso peragitur. Venae autem mammariae ascendentes , a quibus niaxime timeri posset haemorrhagia, secundum rectorum musculorum longitudine conscendunt. Tandem puluisculi astringentes , & alia sanguinis effluxui cohibendo opportuna , qualia congessit permulta Trincauellius consilio ultimo, obuia sunt & semper ad manum. Iam peritonaeum posse salua vita incidi, aperte liquet ex iis quae praecellentes Medici Galenus, Celsus, AEgineta , aliique tradiderunt de curatione peritonari ,etiam vulnerati & amplo hiatu patentis. Quid quod nonnullis , citra vitae noxam, computruille deprehensum est peritonaeum Z Potest ergo vita superstite incidi. Et cum fibrae cius laon sint exquisite neruosae ; finisque extremitatum partis

laterioris, sit multo laxior facileque cedens ; nequaquam ex eius vulneratione aut incisione timendum est a spasmo, qui tum demum timendus accidit, cum fibrae exquisite neruosae pari robore circa extrema firmatae,ad suum principium cum violenta distensione contrahuntur. Multo minus timendum est ab hernia quae nec post curatum peritonaei vulnus ire cessario remanet, nec si semper remaneret,

eiset malum graue,aut dissiculter leuabile , vel vlla ratione conserenduvi cum cisalo quod sectione

E Caesarea

99쪽

Caesi rea declinatur; nempe cum certa morte matris vel foetus extractione per frusta, ad quorum alterum est necessuio veniendum , in circunstantiis in quibus versa inur ni mater secetur. i S. Vteri denique incisio, nullo modo est lethalis, quantumuis amplum vulnus inferatur & foetui educendo par. Quomodo vero lethale esset secari V rerum , cum ne omnimoda quidem eius abscissio mortem aduehat, ut deprehensum est in nonnullis puerperis, quae validissimo impetu enixae, uni cum foetu uterum radicitus euulsum emiserunt , absque vitae dispendio, ut a se visum scribit Fernelius i. . physiolog ae cap. ii 3 Exempla aliarum quibus uterus ob gangraenam similemve causam excisus moristem iton intulit, signant Christophorus a Vega trach. de procidentia uteri, Carpus in sua Analome, Langius lib. 1. epist. Medi c. in 39 Paraeus lib. 24. cap. 8.. Mercur. lib. 6. de morb. mul. C. 2 I. Rousse-tus sect . . cap. s. & 6. ac Bahuinus in appendice ad eum 3. q. Idem agnouerant antiqui. Nam Paulus AEgineta l. 6. c. 88. sic scribit Co iat tota ablata matrice , nec mortem inde subsequi. Similia repetit I. . c.7 r. sorani quoque haec sunt verba l. de locis muliebὰ Asmme existimandum est , uterum princi-

statum ad vitam obtinere e quia H non solum procidit, sed etiam in quibusdam praeciditur, nec tamen momtem affert, ut Themis literarum monimentis commendauit. Praeterea in Gallia , sues, habitiores ct va-Ient loris alιments fers aiunt, postquam uter V abctis si fuerit. Aetium idem explicatissime traditur lib. 16 c. 76. Et Avicenn i ac Auen Eoar referente paraeo l. 24. cap. 8. idem affirmant.

Fortissima confirmatio omnium quae hic prae-

100쪽

Honegas sectionis, matre se ua. 73

miissa sint, de non lethali epigastrij, peritonaei, &vteri incisione, peti potest ex aliis huiusmodi pa

tium perfossionibus , quas fieri contigit matre superstite. Scribit Langius l. 2. epist. medicin. in 39. impium quendam ciuem situm, Andreae Rem pleronomen erat, in oestro percitum , ilia uxoris sextum iam mensem aluo gerentis,cultro dextra capulo tenus immissa traiecisse. Advocatus peritus Chirurgus, intestina elapsa reposuit, vulnus epigastrij consuit. Triduo post illatum vulnus, mater puerum Occisum emist, cuius dextra suprema caluariae pars adhuc cartilaginosa , ab immani & truculento infanticida, ad sini stri usque oculi supercilium vulnerata apparuit. Mater conualuit,& diu superstes fuit. Quid clarius , ut liquido deprehendatur vulnera abdominis , peritonaei , & uteri non esse lethalia 3 Alia item a sectione Caesarea fuit ea uteri, peritonaei,ac epigastri, perfossio,quam suo tempore accidisse Lutetiae, scribit Hollerius sub finem libri primi de morbis internis. Mulieris utero gerentis, d cimo quinto die priusquam pareret, foetus vivens ac vegetus brachium foras propulit, extendItque. per umbilicum matris : quod absque Vieri, ac peritonaei,& abdominis materni traiectu, fieri non potuit. Et tamen superstes mater cum foetu fuit. Imo stato tempore, foetum incolumem, incolumis ipsa, per naturale ostium emisit. Quam longe horridio- rein sectione Caesarea, uteri, peritonari & abdominis perfossionem, matris vitae innoxiam, quisquis

Hollerio teste grauissimo , sbi perspecta narrante

compererit, non poterit prudenter ambigere, quin incilio illarum partium ex arte facta , possit citra mulieris interitum adhiberi.

SEARCH

MENU NAVIGATION